The Court Surrounded by Armed Men.
I. 1. Etsi vereor, iudices, ne turpe sit
pro fortissimo viro dicere incipientem timere, minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis
de rei publicae salute quam de sua perturbetur, me ad eius causam parem animi magnitudinem
adferre non posse, tamen haec novi iudici nova forma terret oculos, qui, quocumque
inciderunt, consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt. Non enim corona
consessus vester cinctus est, ut solebat; non usitata frequentia stipati sumus: 2. non
illa praesidia, quae pro templis omnibus cernitis, etsi contra vim conlocata sunt, non
adferunt tamen [oratori] aliquid, ut in foro et in iudicio, quamquam praesidiis
salutaribus et necessariis saepti sumus, tamen ne non timere quidem sine aliquo timore
possimus. Quae si opposita Miloni putarem, cederem tempori, iudices, nec inter tantam vim
armorum existimarem esse oratori locum. Sed me recreat et reficit Cn. Pompei,
sapientissimi et iustissimi viri, consilium, qui profecto nec iustitiae suae putaret esse,
quem reum sententiis iudicum tradidisset, eundem telis militum dedere, nec sapientiae,
temeritatem concitatae multitudinis auctoritate publica armare.
But the jurors Need not Fear.
3. Quam ob rem illa arma, centuriones, cohortes non periculum
nobis, sed praesidium denuntiant; neque solum ut quieto, sed etiam ut magno animo simus
hortantur; neque auxilium modo defensioni meae, verum etiam silentium pollicentur. Reliqua
vero multitudo, quae quidem est civium, tota nostra est; neque eorum quisquam, quos
undique intuentis, unde aliqua fori pars aspici potest, et huius exitum iudici
exspectantis videtis, non cum virtuti Milonis favet, tum de se, de liberis suis, de
patria, de fortunis hodierno die decertari putat. |
II. Unum genus est
adversum infestumque nobis, eorum quos P. Clodi furor rapinis et incendiis et omnibus
exitiis publicis pavit: qui hesterna etiam contione incitati sunt, ut vobis voce praeirent
quid iudicaretis. Quorum clamor si qui forte fuerit, admonere vos debebit, ut eum civem
retineatis, qui semper genus illud hominum clamoresque maximos prae vestra salute
neglexit.
They are Free to Maintain justice.
4. Quam ob rem adeste animis, iudices, et timorem si quem habetis
deponite. Nam--si umquam de bonis et fortibus viris, si umquam de bene meritis civibus
potestas [vobis] iudicandi fuit, si denique umquam locus amplissimorum ordinum delectis
viris datus est, ut sua studia erga fortis et bonos civis, quae voltu et verbis saepe
significassent, re et sententiis declararent--hoc profecto tempore eam potestatem omnem
vos habetis, ut statuatis utrum nos, qui semper vestrae auctoritati dediti fuimus, semper
miseri lugeamus, an, diu vexati a perditissimis civibus, aliquando per vos ac per vestram
fidem, virtutem, sapientiamque recreemur.
Unfortunate Position of the Defendant.
5. Quid enim nobis duobus, iudices, laboriosius, quid
magis sollicitum, magis exercitum dici aut fingi potest, qui, spe amplissimorum praemiorum
ad rein publicam adducti, metu crudelissimorum suppliciorum carere non possumus? Equidem
ceteras tempestates et procellas in illis dum taxat fluctibus contionum semper putavi
Miloni esse subeundas, quia semper pro bonis contra improbos senserat; in iudicio vero, et
in eo consilio in quo ex cunctis ordinibus amplissimi viri iudicarent, numquam existimavi
spem ullam esse habituros Milonis inimicos, ad eius non modo salutem exstinguendam, sed
etiam gloriam per talis viros infringendam.
Clodius Aggressor in the Affray.
6. Quamquam in hac causa, iudices, T. Anni tribunatu,
usque omnibus pro salute rei publicae gestis ad huius Ininis defensionern non abutemur.
Nisi oculis videritis insidias Miloni a Clodio factas, nec deprecaturi sumus ut crimen hoc
nobis propter multa praeclara in rem publicam merita condonetis, nec postulaturi, ut si
mors P. Clodi salus vestra fuerit, idcirco eam virtuti Milonis potius quam populi Romani
felicitati adsignetis. Sed si illius insidiae clariores hac luce fuerint, tum denique
obsecrabo obtestaborque vos, iudices, si cetera amisimus, hoc saltem nobis ut relinquatur,
ab inimicorum audacia telisque vitam ut impune liceat defendere. |
Homicide not Always Unjustifiable.
III. 7. Sed ante quam ad eam orationem venio quae est
propria vestrae quaestionis, videntur ea esse refutanda, quae et in senatu ab inimicis
saepe iactata sunt, et in contione ab improbis, et paulo ante ab accusatoribus, ut omni
errore sublato, rem plane quae veniat in iudicium videre possitis. Negant intueri lucem
esse fas ei qui a se hominem occisum esse fateatur. In qua tandem urbe hoc homines
stultissimi disputant? nempe in ea quae primum iudicium de capite vidit M. Horati,
fortissimi viri, qui nondum libera civitate, tamen populi Romani comitiis liberatus est,
cum sua manu sororem esse interfectam fateretur. 8. An est quisquam qui hoc ignoret, cum
de homine occiso quaeratur, aut negari solere omnino esse factum aut recte et iure factum
esse defendi? Nisi vero existimatis dementem P. Africanum fuisse, qui cum a C. Carbone
[tribuno plebis seditiose] in contione interrogaretur quid de Ti. Gracchi morte sentiret,
responderit iure caesum videri. Neque enim posset aut Ahala ille Servilius, aut P. Nasica,
aut L. Opimius, aut C. Marius, aut me consule senatus, non nefarius haberi, si sceleratos
civis interfici nefas esset. Itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis
doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum qui patris ulciscendi causa matrem
necavisset, variatis hominum sententiis, non solum divina, sed etiam sapientissimae deae
sententia liberatum. 9. Quod si duodecim tabulae nocturnum furem quoquo modo, diurnum
autem, si se telo defenderet, interfici impune voluerunt, quis est qui, quoquo modo quis
interfectus sit, puniendum putet, cum videat aliquando gladium nobis ad hominem occidendum
ab ipsis porrigi legibus? |
This is a Case of Self-Defence.
IV. Atqui si tempus est ullum iure
hominis necandi, quae multa sunt, certe illud est non modo iustum, verum etiam
necessarium, cum vi vis inlata defenditur. Pudicitiam cum eriperet militi tribunus
militaris in exercitu C. Mari, propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est, cui vim
adferebat. Facere enim probus adulescens periculose quam perpeti turpiter maluit. Atque
hunc ille summus vir scelere solutum periculo liberavit. 10. Insidiatori vero et latroni
quae potest inferri iniusta nex? Quid comitatus nostri, quid gladii volunt? quos habere
certe non liceret, si uti illis nullo pacto liceret. Est igitur haec, iudices, non
scripta, sed nata lex; quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa
adripuimus, hausimus, expressimus; ad quam non docti sed facti, non instituti sed imbuti
sumus, --ut, si vita nostra in aliquas insidias, si in vim et in tela aut latronum aut
inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset expediendae salutis. 11. Silent enim
leges inter arma; nec se exspectari iubent, cum ei qui exspectare velit, ante iniusta
poena luenda sit, quam iusta repetenda. Etsi persapienter et quodam modo tacite dat ipsa
lex potestatem defendendi, quae non hominem occidi, sed esse cum telo hominis occidendi
causa vetat; ut, cum causa non telum quaereretur, qui sui defendendi causa telo esset usus
non minis occidendi causa habuisse telum iudicaretur. Quapropter hoc maneat in
causa, iudices, non enim dubito quin probaturus sim vobis defensionern meam, si id
memineritis quod oblivisci non potestis, insidiatorem iure interfici posse. |
Decree of the Senate Touches only the Riot.
V. 12. Sequitur illud, quod a Milonis
inimicis saepissime dicitur, caedem in qua P. Clodius occisus est senatum iudicasse contra
rem publicam esse factam. Illam vero senatus non sententiis suis solum, sed etiam studiis
comprobavit. Quotiens enim est illa causa a nobis acta in senatu! quibus adsensionibus
universi ordinis, quam nec tacitis nec occultis! Quando enim frequentissimo senatu
quattuor aut summum quinque sunt inventi qui Milonis causam non probarent? Declarant huius
ambusti tribuni plebis illae intermortuae contiones, quibus cotidie meam potentiam
invidiose criminabatur, eum diceret senatum non quod sentiret, sed quod ego vellem
decernere. Quae quidem si potentia est appellanda - potius quam aut propter magna in rem
publicam merita mediocris in bonis causis auctoritas, aut propter hos officiosos labores
meos non nulla apud bonos gratia, - appellatur ita sane, dum modo ea nos utamur pro salute
bonorum contra amentiam perditorum.
The Guilty Party not Determined.
13. Hanc vero quaestionem, etsi non est iniqua, numquam tamen senatus
constituendam putavit. Erant enim leges, erant quaestiones vel de caede vel de vi; nec
tantum maerorem ac luctum senatui mors P. Clodi adferebat, ut nova quaestio
constitueretur. Cuius enim de illo incesto stupro iudicium decernendi senatui potestas
esset erepta, de eius interitu quis potest credere senatum iudicium novum constituendum
putasse? Cur igitur incendium curiae, oppugnationem aedium M. Lepidi, caedem hanc ipsam
contra rem publicam senatus factam esse decrevit? quia nulla vis umquam est in libera
civitate suscepta inter civis non contra rem publicam. 14. Non enim est illa defensio
contra vim umquam optanda, sed non numquam est necessaria. Nisi vero aut ille dies quo Ti.
Gracchus est caesus, aut ille quo Gaius, aut quo arma Saturnini oppressa sunt, etiam si e
re publica oppressa sunt, rem publicam tamen non volnerarunt. |
| VI. Itaque ego ipse decrevi, cum caedem
in Appia factam esse constaret, non eum qui se defendisset contra rem publicam fecisse,
sed, cum inesset in re vis et insidiae, crimen iudicio reservavi, rem notavi. Quod si per
furiosum illum tribunum senatui quod sentiebat perficere licuisset, novam quaestionem
nullam haberemus. Decernebat enim, ut veteribus legibus, tantum modo extra ordinem,
quaereretur. Divisa sententia est, postulante nescio quo: nihil enim necesse est omnium me
flagitia proferre. Sic reliqua auctoritas senatus empta intercessione sublata est. Pompey's Action also not Prejudicial.
15. At enim Cn. Pompeius rogatione sua et de re et de causa iudicavit:
tulit enim de caede quae in Appia via facta esset, in qua P. Clodius occisus esset. Quid
ergo tulit? nempe ut quaereretur. Quid porro quaerendum est? Factumne sit? at constat. A
quo? at paret. Vidit igitur, etiam in confessione facti, iuris tamen defensionem suscipi
posse. Quod nisi vidisset posse absolvi eum qui fateretur, cum videret nos fateri, neque
quaeri umquam iussisset, nec vobis tam hanc salutarem in iudicando litteram quam illam
tristem dedisset. Mihi vero Cn. Pompeius non modo nihil gravius contra Milonem iudicasse,
sed etiam statuisse videtur quid vos in iudicando spectare oporteret. Nam qui non poenam
confessioni, sed defensionem dedit, is causam interitus quaerendam, non interitum putavit.
16. Iam illud ipse dicet profecto, quod sua sponte fecit, Publione Clodio tribuendum
putarit an tempori. |
No Special Tribunals for Previous Homicides.
VII. Domi suae nobilissimus vir, senatus propugnator,
atque illis quidem temporibus paene patronus, avunculus huius iudicis nostri, fortissimi
viri, M. Catonis, tribunus plebis M. Drusus occisus est. Nihil de eius morte populus
consultus, nulla quaestio decreta a senatu est. Quantum luctum in hac urbe fuisse a
nostris patribus accepimus, cum P. Africano domi suae quiescenti illa nocturna vis esset
inlata? Quis tum non gemuit? Quis non arsit dolore, quem immortalem, si fieri posset,
omnes esse cuperent, eius ne necessariam quidem exspectatam esse mortem! Num igitur ulla
quaestio de Africani morte lata est? certe nulla. 17. Quid ita? quia non alio facinore
clari homines, alio obscuri necantur. Intersit inter vitae dignitatem summorurn atque
infimorum: mors quidem inlata per scelus isdem et poenis teneatur et legibus. Nisi forte
magis erit parricida, si qui consularem patrem quam si quis humilem necarit: aut eo mors
atrocior erit P. Clodi, quod is in monumentis maiorum suorum sit interfectus - hoc enim ab
istis saepe dicitur; proinde quasi Appius ille Caecus viam muniverit, non qua populus
uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur!
Nor for Clodius' own Deeds of Violence.
18. Itaque in eadem ista Appia via cum ornatissimum equitem Romanum P.
Clodius M. Papirium occidisset, non fuit illud facinus puniendum, homo enim nobilis in
suis monumentis equitem Romanum occiderat: nunc eiusdem Appiae nomen quantas tragoedias
excitat! Quae cruentata antea caede honesti atque innocentis viri silebatur, eadem nunc
crebro usurpatur, postea quam latronis et parricidae sanguine imbuta est. Sed quid ego
illa commemoro? Comprehensus est in templo Castoris servus P. Clodi, quem ille ad Cn.
Pompeium interficiendum collocarat: extorta est ei confitenti sica de manibus: caruit foro
postea Pompeius, caruit senatu, caruit publico: ianua se ac parietibus, non iure legum
iudiciorumque texit. 19. Num quae rogatio lata, num quae nova quaestio decreta est? Atqui
si res, si vir, si tempus ullum dignum fuit, certe haec in illa causa summa omnia fuerunt.
Insidiator erat in foro conlocatus, atque in vestibulo ipso senatus; ei viro autem mors
parabatur, cuius in vita nitebatur salus civitatis; eo porro rei publicae tempore, quo, si
unus ille occidisset, non haec solum civitas, sed gentes omnes concidissent. Nisi vero
quia perfecta res non est, non fuit poenienda: proinde quasi exitus rerum, non hominum
consilia legibus vindicentur. Minus dolendum fuit re non perfecta, sed poeniendum certe
nihilo minus. 20. Quotiens ego ipse, iudices, ex P. Clodi telis et ex cruentis eius
manibus effugi! ex quibus si me non vel mea vel rei publicae fortuna servasset, quis
tandem de interitu meo quaestionem tulisset? |
Is the Death of Clodius such a Great Calamity?
VIII. Sed stulti sumus qui Drusum,
qui Africanum, Pompeium, nosmet ipsos cum P. Clodio conferre audeamus. Tolerabilia fuerunt
illa: P. Clodi mortem aequo animo ferre nemo potest. Luget senatus, maeret equester ordo,
tota civitas confecta senio est, squalent municipia, adflictantur coloniae, agri denique
ipsi tam beneficum, tam salutarem, tam mansuetum civem desiderant. 21. Non fuit ea causa,
iudices, profecto, non fuit, cur sibi censeret Pompeius quaestionem ferendam; sed homo
sapiens atque alta et divina quadam mente praeditus multa vidit: fuisse illum sibi
inimicum, familiarem Milonem; in communi omnium laetitia, si etiam ipse gauderet, timuit
ne videretur infirmior fides reconciliatae gratiae; multa etiam alia vidit, sed illud
maxime, quamvis atrociter ipse tulisset, vos tamen fortiter iudicaturos. Itaque delegit ex
florentissimis ordinibus ipsa lumina: neque vero, quod non nulli dictitant, secrevit in
iudicibus legendis amicos meos. Neque enim hoc cogitavit vir iustissimus; neque in bonis
viris legendis id adsequi potuisset, etiam si cupisset. Non enim mea gratia
familiaritatibus continetur, quae late patere non possunt, propterea quod consuetudines
victus non possunt esse cum multis; sed, si quid possumus, ex eo possumus, quod res
publica nos coniunxit cum bonis: ex quibus ille cum optimos viros legeret, idque maxime ad
fidem suam pertinere arbitraretur, non potuit legere non studiosos mei. 22. Quod vero te,
L. Domiti, huic quaestioni praeesse maxime voluit, nihil quaesivit [aliud] nisi iustitiam,
gravitatem, humanitatem, fidem. Tulit ut consularem necesse esset: credo, quod principum
munus esse ducebat resistere et levitati multitudinis et perditorum temeritati. Ex
consularibus te creavit potissimum: dederas enim quam contemneres popularis insanias iam
ab adulescentia documenta maxima. |
Real Question: Which was the Aggressor?
IX. 23. Quam ob rem, iudices, ut
aliquando ad causam crimenque veniamus, - si neque omnis confessio facti est inusitata,
neque de causa nostra quicquam aliter ac nos vellemus a senatu iudicatum est, et lator
ipse legis, cum esset controversia nulla facti, iuris tamen disceptationem esse voluit, et
ei lecti iudices isque praepositus est quaestioni, qui haec iuste sapienterque disceptet,
- reliquum est, iudices, ut nihil iam quaerere aliud debeatis, nisi uter utri insidias
fecerit. Quod quo facilius argumentis perspicere possitis, rem gestam vobis dum breviter
expono, quaeso, diligenter attendite.
Death of Milo Necessary to Clodius.
24. P. Clodius cum statuisset omni scelere in praetura vexare rem
publicam, videretque ita tracta esse comitia anno superiore, ut non multos mensis
praeturam gerere posset, - qui non honoris gradum spectaret, ut ceteri, sed et L. Paulum
conlegam effugere vellet, singulari virtute civem, et annum integrum ad dilacerandam rem
publicam quaereret, - subito reliquit annum suum, seseque in annum proximum transtulit:
non (ut fit) religione aliqua, sed ut haberet, quod ipse dicebat, ad praeturam gerendam,
hoc est, ad evertendam rem publicam, plenum annum atque integrum. 25. Occurrebat ei mancam
ac debilem praeturam futuram suam consule Milone: eum porro summo consensu populi Romani
consulem fieri videbat. Contulit se ad eius competitores, sed ita, totam ut petitionem
ipse solus etiam invitis illis gubernaret, tota ut comitia suis, ut dictitabat, umeris
sustineret. Convocabat tribus, se interponebat, Collinam novam dilectu perditissimorum
civium conscribebat. Quanto ille plura miscebat, tanto hic magis in dies convalescebat.
Ubi vidit homo ad omne facinus paratissimus fortissimum virum, inimicissimum suum,
certissimum consulem, idque intellexit non solum sermonibus, sed etiam suffragiis populi
Romani saepe esse declaratum, palam agere coepit, et aperte dicere occidendum Milonem. 26.
Servos agrestis et barbaros, quibus silvas publicas depopulatus erat Etruriamque vexarat,
ex Apennino deduxerat, quos videbatis. Res erat minime obscura. Etenim palam dictitabat
consulatum Miloni eripi non posse, vitam posse. Significavit hoc saepe in senatu, dixit in
contione. Quin etiam M. Favonio, fortissimo viro, quaerenti ex eo qua spe fureret Milone
vivo, respondit triduo illum aut summum quadriduo esse periturum: quam vocem eius ad hunc
M. Catonem statim Favonius detulit. |
Clodius Lay in Wait for Milo.
X. 27. Interim cum sciret Clodius -
neque enim erat difficile scire - iter sollemne, legitimum, necessarium ante diem xiii.
Kalendas Februarias Miloni esse Lanuvium ad flaminem prodendum, [quod erat dictator Lanuvi
Milo,] Roma subito ipse profectus pridie est, ut ante suum fundum, quod re intellectum
est, Miloni insidias conlocaret. Atque ita profectus est, ut contionem turbulentam, in qua
eius furor desideratus est, [quae illo ipso die habita est,] relinqueret, quam nisi obire
facinoris locum tempusque voluisset, numquam reliquisset. 28. Milo autem cum in senatu
fuisset eo die, quoad senatus est dimissus, domum venit; calceos et vestimenta mutavit;
paulisper, dum se uxor (ut fit) comparat, commoratus est; dein profectus id temporis cum
iam Clodius, si quidem eo die Romani venturus erat, redire potuisset. Ob viam fit ei
Clodius, expeditus, in equo, nulla raeda, nullis impedimentis; nullis Graecis comitibus,
ut solebat; sine uxore, quod numquam fere: cum hic insidiator, qui iter illud ad caedem
faciendam apparasset, cum uxore veheretur in raeda, paenulatus, magno et impedito et
muliebri ac delicato ancillarum puerorumque comitatu. 29. Fit ob viam Clodio ante fundum
eius hora fere undecima, aut non multo secus. Statim complures cum telis in hunc faciunt
de loco superiore impetum: adversi raedarium occidunt. Cum autem hic de raeda reiecta
paenula desiluisset, seque acri animo defenderet, illi qui erant cum Clodio, gladiis
eductis, partim recurrere ad raedam, ut a tergo Milonem adorirentur; partim, quod hunc iam
interfectum putarent, caedere incipiunt eius servos, qui post erant: ex quibus qui animo
fideli in dominum et praesenti fuerunt, partim occisi sunt, partim, cum ad raedam pugnari
viderent, domino succurrere prohiberentur, Milonem occisum et ex ipso Clodio audirent et
re vera putarent, fecerunt id servi Milonis - dicam enim aperte, non derivandi criminis
causa, sed ut factum est - nec imperante nec sciente nec praesente domino, quod suos
quisque servos in tali re facere voluisset. |
But his Violence Recoiled on his Own Head.
XI. 30. Haec, sicuti exposui, ita
gesta sunt, iudices. Insidiator superatus est, vi victa vis, vel potius oppressa virtute
audacia est. Nihil dico quid res publica consecuta sit, nihil quid vos, nihil quid omnes
boni : nihil sane id prosit Miloni, qui hoc fato natus est, ut ne se quidem servare
potuerit, quin una rem publicam vosque servaret. Si id iure fieri non potuit, nihil habeo
quod defendam. Sin hoc et ratio doctis, et necessitas barbaris, et mos gentibus, et feris
etiam beluis natura ipsa praescripsit, - ut omnem semper vim, quacumque ope possent, a
corpore, a capite, a vita sua propulsarent, - non potestis hoc facinus improbum iudicare,
quin simul iudicetis omnibus, qui in latrones inciderint, aut illorum telis aut vestris
sententiis esse pereundum. 31. Quod si ita putasset, certe optabilius Miloni fuit dare
iugulum P. Clodio, non semel ab illo neque turn primum petitum, quam iugulari a vobis,
quia se non iugulandum illi tradidisset. Sin hoc nemo vestrum ita sentit, non illud iam in
iudicium venit, occisusne sit (quod fatemur), sed iure an iniuria, quod multis in causis
saepe quaesitum est. Insidias factas esse constat, et id est quod senatus contra rem
publicam factum iudicavit: ab utro factae sint incertum est. De hoc igitur latum est ut
quaereretur. Ita et senatus rem non hominem notavit, et Pompeius de iure non de facto
quaestionem tulit. |
XII. Num quid
igitur aliud in iudicium venit, nisi uter utri insidias fecerit? Profecto nihil: si hic
illi, ut ne sit impune; si ille huic, ut scelere solvamur.
Cui Bono?
32. Quonam igitur pacto probari potest insidias Miloni fecisse Clodium?
Satis est in illa quidem tam audaci, tam nefaria belua, docere magnam ei causam, magnam
spem in Milonis morte propositam, magnas utilitates fuisse. Itaque illud Cassianum 'cui
bono fuerit' in his personis valeat; etsi boni nullo emolumento impelluntur in fraudem,
improbi saepe parvo. Atqui Milone interfecto Clodius haec adsequebatur, non modo ut
praetor esset non eo consule quo sceleris nihil facere posset; sed etiam ut eis consulibus
praetor esset, quibus si non adiuvantibus at coniventibus certe, speraret posse se eludere
in illis suis cogitatis furoribus: cuius illi conatus, ut ipse ratiocinabatur, nec
cuperent reprimere si possent, cum tantum beneficium ei se debere arbitrarentur; et, si
vellent, fortasse vix possent frangere hominis sceleratissimi conroboratam iam vetustate
audaciam.
Strong Motive in the Case of Clodius.
33. An vero, iudices, vos soli ignoratis? vos hospites in hac urbe
versamini? vestrae peregrinantur aures, neque in hoc pervagato civitatis sermone
versantur, quas ille leges - si leges nominandae sunt ac non faces urbis, pestes rei
publicae - fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus? Exhibe, quaeso, Sexte Clodi,
exhibe librarium illud legum vestrarum, quod te aiunt eripuisse e domo et ex mediis armis
turbaque nocturna tamquam Palladium sustulisse, ut praeclarum videlicet munus atque
instrumentum tribunatus ad aliquem, si nactus esses, qui tuo arbitrio tribunatum gereret,
deferre posses. Atque per . . . an huius ille legis quam Clodius a se inventam gloriatur,
mentionem facere ausus esset vivo Milone, non dicam consule? De nostrum enim omnium - non
audeo totum dicere. Videte quid ea viti lex habitura fuerit, cuius periculosa etiam
reprehensio est. Et aspexit me illis quidem oculis, quibus tum solebat cum omnibus omnia
minabatur. Movet me quippe lumen curiae! |
XIII. Quid? tu me
tibi iratum, Sexte, putas, cuius inimicissimum multo crudelius etiam poenitus es, quam
erat humanitatis meae postulare? Tu P. Clodi cruentum cadaver eiecisti domo; tu in
publicum abiecisti; tu spoliatum imaginibus, exsequiis, pompa, laudatione, infelicissimis
lignis semiustilatum, nocturnis canibus dilaniandum reliquisti. Qua re, etsi nefarie
fecisti, tamen quoniam in meo inimico crudelitatem exprompsisti tuam, laudare non possum,
irasci certe non debeo.
Milo had No Motive.
34. Audistis, iudices, quantum Clodi interfuerit occidi Milonem:
convertite animos nunc vicissim ad Milonem. Quid Milonis intererat interfici Clodium? Quid
erat cur Milo non dicam admitteret, sed optaret? 'Obstabat in spe consulatus Miloni
Clodius.' At eo repugnante fiebat, immo vero eo fiebat magis; nec me suffragatore meliore
utebatur quam Clodio. Valebat apud vos, iudices, Milonis erga me remque publicam meritorum
memoria; valebant preces et lacrimae nostrae, quibus ego tum vos mirifice moveri
sentiebam; sed plus multo valebat periculorum impendentium timor. Quis enim erat civium
qui sibi solutam P. Clodi praeturam sine maximo rerum novarum metu proponeret? Solutam
autem fore videbatis, nisi esset is consul, qui eam auderet possetque constringere. Eum
Milonem unum esse cum sentiret universus populus Romanus, quis dubitaret suffragio suo se
metu, periculo rem publicam liberare? At nunc, Clodio remoto, usitatis iam rebus enitendum
est Miloni, ut tueatur dignitatern suam: singularis illa et huic uni concessa gloria, quae
cotidie augebatur frangendis furoribus Clodianis, iam Clodi morte cecidit. Vos adepti
estis, ne quem civem metueretis: hic exercitationem virtutis, suffragationem consulatus,
fontem perennem gloriae suae perdidit. Itaque Milonis consulatus, qui vivo Clodio
labefactari non poterat, mortuo denique temptari coeptus est. Non modo igitur nihil
prodest, sed obest etiam Clodi mors Miloni.
35. 'At valuit odium, fecit iratus, fecit inimicus, fuit ultor
iniuriae, poenitor doloris sui.' Quid? si haec non dico maiora fuerunt in Clodio quam in
Milone, sed in illo maxima, nulla in hoc? quid voltis amplius? Quid enim odisset Clodium
Milo, segetem ac materiem suae gloriae, praeter hoc civile odium, quo omnis improbos
odimus? Ille erat ut odisset, primum defensorem salutis meae, deinde vexatorem furoris,
domitorem armorum suorum, postremo etiam accusatorem suum: reus enim Milonis lege Plotia
fuit Clodius, quoad vixit. Quo tandem animo hoc tyrannum illum tulisse creditis? quantum
odium illius, et in homine iniusto quam etiam iustum fuisse? |
Habitual Violence of Clodius.
XIV. 36. Reliquum est ut iam illum
natura ipsius consuetudoque defendat, hunc autem haec eadem coarguat. Nihil per vim umquam
Clodius, omnia per vim Milo. Quid? ego, iudices, cum maerentibus vobis urbe cessi,
iudiciumne timui? non servos, non arma, non vim? Quae fuisset igitur iusta causa
restituendi mei, nisi fuisset iniusta eiciendi? Diem mihi, credo, dixerat, multam
inrogarat, actionem perduellionis intenderat; et mihi videlicet in causa aut mala aut mea,
non et praeclarissima et vestra, iudicium timendum fuit. Servorum et egentium civium et
facinorosorum armis meos civis, meis consiliis periculisque servatos, pro me obici
nolui.37. Vidi enim, vidi hunc ipsum Q. Hortensium, lumen et ornamentum rei publicae,
paene interfici servorum manu, cum mihi adesset: qua in turba C. Vibienus senator, vir
optimus, cum hoc cum esset una, ita est mulcatus, ut vitam amiserit. Itaque quando illius
postea sica illa, quam a Catilina acceperat, conquievit? Haec intentata nobis est; huic
ego vos obici pro me non sum passus; haec insidiata Pompeio est; haec istam Appiam,
monimentum sui nominis, nece Papiri cruentavit; haec eadem longo intervallo conversa
rursus est in me: nuper quidem, ut scitis, me ad regiam paene confecit.
Opposite Character of Milo.
38. Quid simile Milonis? cuius vis omnis haec semper fuit, ne P. Clodius, cum in
iudicium detrahi non posset, vi oppressam civitatem teneret. Quem si interficere
voluisset, quantae quotiens occasiones, quam praeclarae fuerunt! Potuitne, cum domum ac
deos penatis suos illo oppugnante defenderet, iure se ulcisci? Potuitne, civi egregio et
viro fortissimo, P. Sestio, conlega suo, volnerato? Potuitne, Q. Fabricio, viro optimo,
cum de reditu meo legem ferret, pulso, crudelissima in foro caede facta ? Potuitne L.
Caecili, iustissimi fortissimique praetoris, oppugnata domo? Potuitne illo die, cum est
lata lex de me; cum totius Italiae concursus, quem mea salus concitarat, facti illius
gloriam libens agnovisset, ut, etiam si id Milo fecisset, cuncta civitas eam laudem pro
sua vindicaret? |
Milo Appealed Only to the Laws.
XV. 39. At quod erat tempus? Clarissimus et
fortissimus consul, inimicus Clodio, [P. Lentulus,] ultor sceleris illius, propugnator
senatus, defensor vestrae voluntatis, patronus publici consensus, restitutor salutis meae;
septem praetores, octo tribuni plebei, illius adversarii, defensores mei; Cn. Pompeius,
auctor et dux mei reditus, illius hostis, cuius sententiam senatus [omnis] de salute mea
gravissimam et ornatissimam secutus est, qui populum Romanum est cohortatus, qui cum de me
decretum Capuae fecisset, ipse cunctae Italiae cupienti et eius fidem imploranti signum
dedit, ut ad me restituendum Romam concurrerent;0 omnium denique in illum odia civium
ardebant desiderio mei, quem qui tum interemisset, non de impunitate eius, sed de praemiis
cogitaretur. 40. Tamen se Milo continuit, et P. Clodium in iudicium bis, ad vim numquam
vocavit. Quid? privato Milone et reo ad populum accusante P. Clodio, cum in Cn. Pompeium
pro Milone dicentem impetus factus est, quae tum non modo occasio, sed etiam causa illius
opprimendi fuit! Nuper vero cum M. Antonius summam spem salutis bonis omnibus attulisset,
gravissimamque adulescens nobilissimus rei publicae partem fortissime suscepisset, atque
illam beluam, iudici laqueos declinantem, jam inretitam teneret, qui locus, quod tempus
illud, di immortales, fuit! cum se ille fugiens in scalarum tenebris abdidisset, magnum
Miloni fuit conficere illam pestem nulla sua invidia, M. vero Antoni maxima gloria? 41.
Quid? comitiis in campo quotiens potestas fuit! cum ille in saepta ruisset, gladios
destringendos, lapides iaciendos curavisset; dein subito, voltu Milonis perterritus,
fugeret ad Tiberim, vos et omnes boni vota faceretis, ut Miloni uti virtute sua liberet. |
Milo had not Killed Clodius when he Might.
XVI. Quem igitur cum omnium gratia
noluit, hunc voluit cum aliquorum querella? quem iure, quem loco, quem tempore, quem
impune non est ausus, hunc iniuria, iniquo loco, alieno tempore, periculo capitis, non
dubitavit occidere? 42. praesertim, iudices, cum honoris amplissimi contentio et dies
comitiorum subesset, quo quidem tempore - scio enim quam timida sit ambitio, quantaque et
quam sollicita sit cupiditas consulatus - omnia, non modo quae reprehendi palam, sed etiam
obscure quae cogitari possunt timemus, rumorem, fabulam fictam, levem perhorrescimus, ora
omnium atque oculos intuemur. Nihil est enim tam molle, tam tenerum, tam aut fragile aut
flexibile, quam voluntas erga nos sensusque civium, qui non modo improbitati irascuntur
candidatorum, sed etiam in recte factis saepe fastidiunt. 43. Hunc igitur diem campi
speratum atque exoptatum sibi proponens Milo, cruentis manibus scelus et facinus prae se
ferens et confitens, ad illa augusta centuriarum auspicia veniebat? Quam hoc non credibile
in hoc! quam idem in Clodio non dubitandum, cum se ille interfecto Milone regnaturum
putaret! Quid? (quod caput est [audaciae], iudices) quis ignorat maximam inlecebram esse
peccandi impunitatis spem? In utro igitur haec fuit? in Milone, qui etiam nunc reus est
facti aut praeclari aut certe necessarii, an in Clodio, qui ita iudicia poenamque
contempserat, ut eum nihil delectaret quod aut per naturam fas esset, aut per leges
liceret.
Actual Threats of Clodius and their Attempted Fulfilment.
44. Sed quid ego argumentor? quid plura disputo? Te, Q. Petili,
appello, optimum et fortissimum civem: te, M. Cato, testor, quos mihi divina quaedam sors
dedit iudices. Vos ex M. Favonio audistis Clodium sibi dixisse, et audistis vivo Clodio,
periturum Milonem triduo. Post diem tertium gesta res est quam dixerat. Cum ille non
dubitarit aperire quid cogitaret, vos potestis dubitare quid fecerit? |
| XVII. 45. Quem ad modum igitur eum
dies non fefellit? Dixi equidem modo. Dictatoris Lanuvini stata sacrificia nosse negoti
nihil erat. Vidit necesse esse Miloni proficisci Lanuvium illo ipso quo est profectus die.
Itaque antevertit. At quo die? Quo, ut ante dixi, fuit insanissima contio ab ipsius
mercenario tribuno plebis concitata: quem them ille, quam contionem, quos clamores, nisi
ad cogitatum facinus approperaret, numquam reliquisset. Ergo illi ne causa quidem
itineris, etiam causa manendi: Miloni manendi nulla [facultas], exeundi non causa solum,
sed etiam necessitas fuit. Quid? si, ut ille scivit Milonem fore eo die in via, sic
Clodium Milo ne suspicari quidem potuit? 46. Primum quaero qui id scire potuerit? quod vos
idem in Clodio quaerere non potestis. Ut enim neminem alium nisi T. Patinam,
familiarissimum suum, rogasset, scire potuit illo ipso die Lanuvi a dictatore Milone prodi
flaminem necesse esse. Sed erant permulti alii, ex quibus id facillime scire posset [:
omnes scilicet Lanuvini]. Milo de Clodi reditu unde quaesivit? Quaesierit sane - videte
quid vobis largiar: servum etiam, ut Q. Arrius, meus amicus, dixit, corruperit. Legite
testimonia testium vestrorum. Dixit C. Causinius Schola, Interamnas, familiarissimus et
idem comes Clodi, - cuius iam pridem testimonio Clodius eadem hora Interamnae fuerat et
Romae, - P. Clodium illo die in Albano mansurum fuisse; sed subito ei esse nuntiatum Cyrum
architectum esse mortuum, itaque repente Romam constituisse proficisci. Dixit hoc comes
item P. Clodi, C. Clodius. |
Obvious Intent of Clodius.
XVIII. 47. Videte, iudices, quantae res his
testimoniis sint confectae. Primum certe liberatur Milo non eo consilio profectus esse, ut
insidiaretur in via Clodio: quippe, si ille obvius ei futurus omnino non erat. Deinde -
non enim video cur non meum quoque agam negotium - scitis, iudices, fuisse qui in hac
rogatione suadenda dicerent Milonis manu caedem esse factam, consilio vero maioris
alicuius. Me videlicet latronem ac sicarium abiecti homines et perditi describebant.
Iacent suis testibus [ei] qui Clodium negant eo die Romam, nisi de Cyro audisset, fuisse
rediturum. Respiravi, liberatus sum; non vereor ne, quod ne suspicari quidem potuerim,
videar id cogitasse. 48. Nunc persequar cetera. Nam occurrit illud: 'Igitur ne Clodius
quidem de insidiis cogitavit, quoniam fuit in Albano mansurus.' Si quidem exiturus ad
caedem e villa non fuisset. Video enim illum, qui dicatur de Cyri morte nuntiasse, non id
nuntiasse, Milonem appropinquare. Nam quid de Cyro nuntiaret, quem Clodius Roma
proficiscens reliquerat morientem? Una fui, testamentum simul obsignavi cum Clodio:
testamentum autem palam fecerat, et illum heredem et me scripserat. Quem pridie hora
tertia animam efflantem reliquisset, eum mortuum postridie hora decima denique ei
nuntiabatur? |
Why did he Travel by Night?
XIX. 49. Age, sit ita factum. Quae
causa cur Romam properaret? cur in noctem se coniceret? Ecquid adferebat festinationis,
quod heres erat? Primum, erat nihil cur properato opus esset: deinde, si quid esset, quid
tandem erat quod ea nocte consequi posset, amitteret autem si postridie Romam mane
venisset? Atque ut illi nocturnus ad urbem adventus vitandus potius quam expetendus fuit,
sic Miloni, cum insidiator esset, si illum ad urbem nocte accessurum sciebat, subsidendum
atque exspectandum fuit. 50. Nemo ei neganti non credidisset, quem esse omnes salvum etiam
confitentem volunt. Sustinuisset hoc crimen primum ipse ille latronum occultator et
receptor locus, cum neque muta solitudo indicasset neque caeca nox ostendisset Milonem;
deinde ibi multi ab illo violati, spoliati, bonis expulsi, multi haec etiam timentes in
suspicionem caderent, tota denique rea citaretur Etruria. 51. Atque illo die certe Aricia
rediens devertit Clodius ad Albanum. Quod ut sciret Milo illum Ariciae fuisse, suspicari
tamen debuit eum, etiam si Romam illo die reverti vellet, ad villam suam, quae viam
tangeret, deversurum. Cur neque ante occurrit, ne ille in villa resideret, nec eo in loco
subsedit, quo ille noctu venturus esset?
Conduct of Clodius and Milo Compared.
Video adhuc constare, iudices, omnia: - Miloni etiam utile fuisse
Clodium vivere, illi ad ea quae concupierat optatissimum interitum Milonis; odium fuisse
illius in hunc acerbissimum, nullum huius in illum; consuetudinem illius perpetuam in vi
inferenda, huius tantum in repellenda; 52. mortem ab illo denuntiatam Miloni et
praedicatam palam, nihil umquam auditum ex Milone; profectionis huius diem illi notum,
reditus illius huic ignotum fuisse; huius iter necessarium, illius etiam potius alienum;
hunc prae se tulisse illo die Roma exiturum, illum eo die se dissimulasse rediturum; hunc
nullius rei mutasse consilium, illum causam mutandi consili finxisse; huic, si
insidiaretur, noctem prope urbem exspectandam, illi, etiam si hunc non timeret, tamen
accessum ad urbem nocturnum fuisse metuendum. |