Hyperlink Index |
|
| To jump straight to a specific chapter,
click the hyperlink bookmark for that chapter below, or scroll down to the
beginning of Chapter 1: NOTE: The numbers that are underlined in the text below should be read as having the line over the character, thus meaning the number multiplied by 1,000. Unfortunately, current browsers do not allow for a special character that has a line over it. Clicking on the Chapter numbers in the text will switch you between the Latin & English versions of this text. |
|
| Chapter: | 01, 02, 03, 04, 05, 06, 07, 08, 09, 10, 11, 12, 13, 14, 15, 16, 17, 18, 19, 20, 21, 22, 23, 24, 25, 26, 27, 28, 29, 30, 31, 32, 33, 34, 35, 36, 37, 38, 39, 40, 41, 42, 43, 44, 45, 46, 47, 48, 49, 50, 51, 52, 53, 54, 55, 56, 57, 58, 59, 60, 61, 62, 63, 64, 65, 66, 67, 68, 69, 70, 71, 72, 73, 74, 75, 76, 77, 78. |
Capita I - LXXVIII |
|
I.
1. Multa mihi necessario, iudices, praetermittenda sunt, ut possim aliquo
modo aliquando de his rebus, quae meae fidei commissae sunt, dicere. Recepi
enim causam Siciliae; ea me ad hoc negotium provincia attraxit. Ego tamen
hoc onere suscepto et recepta causa Siciliensi amplexus animo sum aliquanto
amplius. Suscepi enim causam totius ordinis, suscepi causam rei publicae,
quod putabam tum denique recte iudicari posse, si non modo reus improbus
adduceretur, sed etiam diligens ac firmus accusator ad iudicium veniret.
2. Quo mihi maturius ad Siciliae causam veniendum est relictis ceteris
eius furtis atque flagitiis, ut et viribus quam integerrimis agere et
ad dicendum temporis satis habere possim. |
|
II. Quare P. Africanus Carthagine deleta Siculorum urbes signis monumentisque pulcherrimis exornavit, ut, quos victoria populi Romani maxime laetari arbitrabatur, apud eos monumenta victoriae plurima collocaret. 4. Denique ille ipse M. Marcellus, cuius in Sicilia virtutem hostes, misericordiam victi, fidem ceteri Siculi perspexerunt, non solum sociis in eo bello consuluit, verum etiam superatis hostibus temperavit. Urbem pulcherrimam Syracusas, quae cum manu munitissima esset, tum loci natura terra ac mari clauderetur, cum vi consilioque cepisset, non solum incolumem passus est esse, sed ita reliquit ornatam, ut esset idem monumentum victoriae, mansuetudinis, continentiae, cum homines viderent, et quid expugnasset et quibus pepercisset et quae reliquisset. Tantum ille honorem habendum Siciliae putavit, ut ne hostium quidem urbem ex sociorum insula tollendam arbitraretur. 5. Itaque ad omnes res sic illa provincia semper usi sumus, ut, quicquid ex sese posset efferre, id non apud eos nasci, sed domi nostrae conditum iam putaremus. Quando illa frumentum, quod deberet, non ad diem dedit? quando id, quod opus esse putaret, non ultro pollicitia est? quando id, quod imperaretur, recusavit? Itaque ille M. Cato Sapiens cellam penariam rei publicae nostrae, nutricem plebis Romanae Siciliam nominabat. Nos vero experti sumus Italico maximo difficillimoque bello Siciliam nobis non pro penaria cella, sed pro aerario illo maiorum vetere ac referto fuisse. Nam sine ullo sumptu nostro coriis, tunicis frumentoque suppeditando maximos exercitus nostros vestivit, aluit, armavit. |
|
III. 6. Quid? illa, quae forsitan ne sentiamus quidem, iudices, quanta sunt! quod multis locupletioribus civibus utimur, quod habent propinquam, fidelem fructuosamque provinciam, quo facile excurrant, ubi libenter negotium gerant; quos illa partim mercibus suppeditandis cum quaestu compendioque dimittit, partim retinet, ut arare, ut pascere, ut negotiari libeat, ut denique sedes ac domicilium collocare. Quod commodum non mediocre rei publicae est, tantum civium [Romanorum] numerum tam prope ab domo, tam bonis fructuosisque rebus detineri. 7. Et quoniam quasi quaedam praedia populi Romani sunt vectigalia nostra atque provinciae, quem ad modum propinquis vos vestris praediis maxime delectamini, sic populo Romano iucunda suburbanitas est huiusce provinciae. Iam vero hominum ipsorum, iudices, ea patientia, virtus frugalitasque est, ut proxime ad nostram disciplinam illam veterem, non ad hanc, quae nunc increbruit, videantur accedere; nihil ceterorum simile Graecorum, nulla desidia, nulla luxuries, contra summus labor in publicis privatisque rebus, summa parsimonia, summa diligentia. Sic porro nostros homines diligunt, ut his solis neque publicanus neque negotiator odio sit. 8. Magistratum autem nostrorum iniurias ita multorum tulerunt, ut numquam ante hoc tempus ad aram legum praesidiumque vestrum publico consilio confugerint, tametsi et illum annum pertulerant, qui sic eos afflixerat, ut salvi esse non possent, nisi C. Marcellus quasi aliquo fato venisset, ut bis ex eadem familia salus Siciliae constitueretur, et post M. Antoni infinitum illud imperium senserant. Sic a maioribus suis acceperant, tanta populi Romani in Siculos esse beneficia, ut etiam iniurias nostrorum hominum perferendas putarent. 9. In neminem civitates ante hunc testimonium publice dixerunt; hunc denique ipsum pertulissent, si humano modo, si usitato more, si denique uno aliquo in genere peccasset. Sed cum perferre non possent luxuriem, crudelitatem, avaritiam, superbiam, cum omnia sua commoda, iura, beneficia senatus populique Romani unius scelere ac libidine perdissent, hoc statuerunt, aut istius iniurias per vos ulcisci ac persequi aut, si vobis indigni essent visi, quibus opem auxiliumque ferretis, urbes ac sedes suas relinquere, quandoquidem agros iam ante istius iniuriis exagitati reliquissent. |
|
IV.
10. Hoc consilio ab L. Metello legationes universae petiverunt, ut quam
primum isti succederet, hoc animo totiens apud patronos de suis miseriis
deplorarunt, hoc commoti dolore postulata consulibus, quae non postulata,
sed in istum crimina viderentur esse, ediderunt. Fecerunt etiam, ut me,
cuius fidem continentiamque cognoverant, prope de vitae meae statu dolore
ac lacrimis suis deducerent, ut ego istum accusarem, a quo mea longissime
ratio voluntasque abhorrebat; quamquam in hac causa multo plures partes
mihi defensionis quam accusationis suscepisse videor; 11. postremo ex
tota provincia homines nobilissimi primique publice privatimque venerunt,
gravissima atque amplissima quaeque civitas vehementissime suas iniurias
persecuta est. |
|
V. 13. Quae cum omnia facta sint, tamen unam solam scitote esse civitatem Mamertinam, quae publice legatos, qui istum laudarent, miserit. Eius autem legationis principem, civitatis nobilissimum civem, C. Heium, iuratum dicere audistis isti navem onerariam maximam Messanae esse publice coactis operis aedificatam; idemque Mamertinorum legatus istius laudator non solum istum bona sua, verum etiam sacra deosque penates a maioribus traditos ex aedibus suis eripuisse dixit. Praeclara laudatio, cum duabus in rebus legatorum una opera consumitur, in laudando atque repetendo! Atque ea ipsa civitas qua ratione isti amica sit, dicetur certo loco. Reperietis enim, quae causae benivolentiae Mamertinis erga istum sint, eas ipsas causas satis iustas esse damnationis. Alia civitas nulla, iudices, publico consilio laudat. 14. Vis illa summi imperii tantum potuit apud perpaucos homines, non civitates, ut aut levissimi quidam ex miserrimis desertissimisque oppidis invenirentur, qui iniussu populi ac senatus proficiscerentur, aut ii, qui contra istum legati decreti erant et testimonium publicum mandataque acceperant, vi ac metu retinerentur. Quod ego in paucis tamen usu venisse non moleste tuli, quo reliquae tot et tantae et tam graves civitates, tota denique Sicilia plus auctoritatis apud vos haberet, cum videretis nulla vi retineri, nulla periculo prohiberi potuisse, quo minus experirentur, ecquid apud vos querimoniae valerent antiquissimorum fidelissimorumque sociorum. 15. Nam quod fortasse non nemo vestrum audierit, istum a Syracusanis publice laudari, id tametsi priore actione ex Heraclii Syracusani testimonio cuius modi esset cognovistis, tamen vobis alio loco, ut se tota res habeat, quod ad eam civitatem attineat, demonstrabitur. Intellegetis enim nullis hominibus quemquam tanto odio quanto istum Syracusanis et esse et fuisse. |
|
VI.
At enim istum Siculi soli persequuntur, cives Romani, qui in Sicilia negotiantur,
defendunt, diligunt, salvum esse cupiunt. Primum, si ita esset, tamen
vos in hac quaestione de pecuniis repetundis, quae sociorum causa constituta
est lege iudicioque sociali, sociorum querimonias audire oporteret. 16.
Sed intellegere potuistis priore actione cives Romanos honestissimos ex
Sicilia plurimos maximis de rebus, et quas ipsi accepissent iniurias,
et quas scirent esse aliis factas, pro testimonio dicere. Ego hoc, quod
intellego, iudices, sic confirmo: Videor mihi gratum fecisse Siculis,
quod eorum iniurias meo labore, inimicitiis, periculo sum persecutus;
non minus hoc gratum me nostris civibus intellego fecisse, qui hoc existimant,
iuris, libertatis, rerum fortunarumque suarum salutem in istius damnatione
consistere. 17. Quapropter de istius praetura Siciliensi non recuso quin
ita me audiatis, ut, si cuiquam generi hominum sive Siculorum sive nostrorum
civium, si cuiquam ordini sive aratorum sive pecuariorum sive mercatorum
probatus sit, si non horum omnium communis hostis praedoque fuerit, si
cuiquam denique ulla in re umquam temperarit, ut vos quoque ei temperetis. |
|
VII.
Atque ut intellegatis eum Romae quaesisse non modo genera furandi, sed
etiam nomina, certissimum accipite argumentum, quo facilius de singulari
eius impudentia existumare possitis. |
|
VIII.
Ad urbem cum esset, audivit Dioni cuidam Siculo permagnam venisse hereditatem;
heredem statuas iussum esse in foro ponere; nisi posuisset, Veneri Erycinae
esse multatum. Tametsi positae essent ex testamento, putabat tamen, quoniam
Veneris nomen esset, causam calumniae se reperturum. 22. Itaque apponit,
qui petat Veneri Erycinae illam hereditatem. Non enim quaestor petit,
ut est consuetudo, is, qui Erycum montem obtinebat, petit Naevius Turpio
quidam, istius excursor et emissarius, homo omnium ex illo conventu quadruplatorum
deterrimus, C. Sacerdote praetore condemnatus iniuriarum. Etenim erat
eius modi causa, ut ipse praetor, cum quaereret calumniatorem, paulo tamen
consideratiorem reperire non posset. Hunc hominem Veneri absolvit, sibi
condemnat. Maluit videlicet homines peccare quam deos; se potius a Dione,
quod non licebat, quam Venerem, quod non debebatur, auferre. |
|
IX.
Satisne vobis magnam pecuniam Venerius homo, qui e Chelidonis sinu in
provinciam profectus esset, Veneris nomine quaesisse videtur? |
|
X.
26. At enim ad Verrem pecunia ista non pervenit. Quae ista defensio est?
utrum adseveratur in hoc an temptatur? mihi enim res nova est. Verres
calumniatores apponebat, Verres adesse iubebat, Verres cognoscebat, Verres
iudicabat; pecuniae maximae dabantur, qui dabant, obtinebant causas; tu
mihi ita defendas: 'Non est ista Verri numerata pecunia?' Adiuvo te; mei
quoque testes idem dicunt; Volcatio dicunt sese dedisse. Quae vis erat
in Volcatio tanta, ut HS. CCCC milia a duobus hominibus auferret? Ecquis
Volcatio, si sua sponte venisset, unam libellam dedisset? Veniat nunc,
experiatur; tecto recipiet nemo. At ego amplius dico, HS quadringentiens
cepisse te arguo contra leges, nego tibi ipsi ullum nummum esse numeratum;
sed cum ob tua decreta, ob edicta, ob imperia, ob iudicia pecuniae dabantur,
non erat quaerendum, cuius manu numerarentur, sed cuius iniuria cogerentur.
27. Comites illi tui delecti manus erant tuae, praefecti, scribae, accensi,
medici, haruspices, praecones manus erant tuae; ut quisque te maxime cognatione,
affinitate, necessitudine aliqua attingebat, ita maxime manus tua putabatur;
cohors tota [tua] illa, quae plus mali Siculae dedit, quam si centum cohortes
fugitivorum fuissent, tua manus sine controversia fuit. Quicquid ab horum
quopiam captum est, id non modo tibi datum, sed tua manu numeratum iudicari
necesse est. Nam si hanc defensionem probabitis: 'Non accepit ipse,' licet
omnia de pecuniis repetundis iudicia tollatis; nemo umquam reus tam convictus,
tam nocens adducetur, qui ista defensione non possit uti; etenim cum Verres
utatur, quis erit umquam posthac reus tam perditus, qui non ad Q. Muci
innocentiam referatur, si cum isto conferatur? Neque nunc tam mihi isti
Verrem defendere videntur quam in Verre defensionis temptare rationem. |
|
XI.
Primum omnium opera danda est, ut eos nobiscum educamus, qui nostrae famae
capitique consulant, deinde, si in hominibus eligendis nos spes amicitiae
fefellerit, ut vindicemus, missos faciamus, semper ita vivamus, ut rationem
reddendam nobis arbitremur. Africani est hoc, hominis liberalissimi (verum
tamen ea liberalitas est probanda, quae sine periculo existimationis est,
ut in illo fuit): 29. cum ab eo quidam vetus assectator et ex numero amicorum
non impetraret, uti se praefectum in Africam duceret, et id ferret moleste:
'Noli,' inquit, 'mirari, si tu hoc a me non impetras. Ego iam pridem ab
eo, cui meam existimationem caram fore arbitror, peto, ut mecum praefectus
proficiscatur, et adhuc impetrare non possum.' Etenim re vera multo magis
est petendum ab hominibus, si salvi et honesti esse volumus, ut eant nobiscum
in provinciam, quam [hoc illis] in beneficii loco deferendum. Sed tu cum
et tuos amicos in provinciam quasi in praedam invitabas et cum iis ac
per eos praedabare et eos in contione anulis aureis donabas, non statuebas
tibi non solum de tuis, sed etiam de illorum factis rationem esse reddendam? |
|
XII. Dubium nemini est, quin omnes omnium pecuniae positae sint in eorum potestate, qui iudicia dant, et eorum, qui iudicant, quin nemo vestrum possit aedes suas, nemo fundum, nemo bona patria obtinere, si, cum haec a quopiam vestrum petita sint, praetor improbus, cui nemo intercedere possit, det, quem velit, iudicem, iudex nequam et levis, quod praetor iusserit, iudicet. 31. Si vero illud quoque accedet, ut praetor in ea verba iudicium det, ut vel L. Octavius Balbus iudex, homo et iuris et officii peritissimus, non possit aliter iudicare, si iudicium sit eius modi: L. OCTAVIUS IUDEX ESTO. SI PARET FUNDUM CAPENATEM, QUO DE AGITUR, EX IURE QUIRITIUM P. SERVILI ESSE, NEQUE IS FUNDUS Q. CATULO RESTITUETUR: non necesse erit L. Octavio iudici cogere P. Servilium Q. Catulo fundum restituere aut condemnare eum, quem non oporteat? Eius modi totum ius praetorium, [eiusdem modi] omnis res iudiciaria fuit in Sicilia per triennium Verre praetore, eius modi decreta: SI NON ACCIPIT, QUOD TE DEBERE DICIS, ACCUSES; SI PETIT, DUCAS. C. Fuficium duci iussit petitorem, L. Suetium, L. Racilium. Iudicia eius modi: qui cives Romani erant, si Siculi essent, cum Siculos eorum legibus dari oporteret; qui Siculi, si cives Romani essent. 32. Verum ut totum genus amplectamini iudiciorum, prius iura Siculorum, deinde istius instituta cognoscite. |
|
XIII. Siculi hoc iure sunt, ut, quod civis cum cive agat, domi certet suis legibus, quod Siculus cum Siculo non eiusdem civitatis, ut de eo praetor iudices ex P. Rupili decreto, quod is de decem legatorum sententia statuit, quam illi legem Rupiliam vocant, sortiatur; quod privatus a populo petit aut populus a privato, senatus ex aliqua civitate, qui iudicet, datur, cum alternae civitates reiectae sunt; quod civis Romanus a Siculo petit, Siculus iudex [datur], quod Siculus a civi Romano, civis Romanus datur; ceterarum rerum selecti iudices ex conventu civium Romanorum proponi solent. Inter aratores et decumanos lege frumentaria, quam Hieronicam appellant, iudicia fiunt. 33. Haec omnia isto praetore non modo perturbata, sed plane et Siculis et civibus Romanis erepta sunt; primum suae leges. Quod civis cum civi ageret, aut eum iudicem, quem commodum erat, praeconem, haruspicem, medicum suum dabat, aut, si legibus erat iudicium constitutum et ad civem suum iudicem venerant, libere civi iudicare non licebat. Edictum enim hominis cognoscite, quo edicto omnia iudicia redegerat in suam potestatem: SI QUI PERPERAM IUDICASSET, SE COGNITURUM; CUM COGNOSSET, ANIMADVERSURUM. Idque cum faciebat, nemo dubitabat, quin, cum iudex alium de suo iudicio putaret iudicaturum seque in eo capitis periculum aditurum, voluntatem spectaret eius, quem statim de capite suo putaret iudicaturum. 34. Selecti ex conventu aut ex negotiatoribus propositi iudices nulli; haec copia, quam dico, iudicum, cohors non Q. Scaevolae, qui tamen de cohorte sua dare non solebat, sed C. Verris. Cuius modi cohortem putatis hoc principe fuisse? sicuti videtis edictum: SI QUI PERPERAM IUDICARIT SENATUS. Eum quoque ostendam, si quando sit datus, coactu istius, quod non senserit, iudicasse. Ex lege Rupilia sortitio nulla, nisi cum nihil intererat istius; lege Hieronica iudicia plurimarum controversiarum sublata uno nomine omnia; de conventu ac negotiatoribus nulli iudices. Quantam potestatem habuerit, videtis, quas res gesserit, cognoscite. |
|
XIV. 35. Heraclius est Hieronis filius Syracusanus, homo in primis domi suae nobilis et ante hunc praetorem vel pecuniosissimus Syracusanorum, nunc nulla alia calamitate nisi istius avaritia atque iniuria pauperrimus. Huic hereditas ad HS. facile triciens venit testamento propinqui sui Heraclii, plena domus caelati argenti optimi multaeque stragulae vestis pretiosorumque mancipiorum; quibus in rebus istius cupiditates et insanias quis ignorat? Erat in sermone res, magnam pecuniam Heraclio relictam; non solum Heraclium divitem, sed etiam ornatum supellectile, argento, veste, mancipiis futurum. 36. Audit haec etiam Verres et primo illo suo leniore artificio Heraclium aggredi conatur, ut eum roget inspiciunda, quae non reddat. Deinde a quibusdam Syracusanis admonetur (hi autem erant quidam adfines istius, quorum iste uxores numquam alienas existimavit, Cleomenes et Aeschrio, qui quantum apud istum et quam turpi de causa potuerint, ex reliquis criminibus intellegetis)--hi, ut dico, hominem admonent rem esse praeclaram, domum refertam omnibus rebus, ipsum autem Heraclium hominem esse maiorem natu, non promptissimum; eum praeter Marcellos patronum, quem suo iure adire aut appellare posset, habere neminem; esse in eo testamento, quo ille heres esset scriptus, ut statuas in palaestra deberet ponere. 'Faciemus, ut palaestritae ex testamento negent esse positas, petant hereditatem, quod eam palaestrae commissam esse dicant.' 37. Placuit ratio Verri; nam hoc animo providebat, cum tanta hereditas in controversiam venisset iudicioque peteretur, fieri non posse, ut sine praeda ipse discederent. Approbat consilium, auctor est, ut quam primum agere incipiant hominemque id aetatis minime litigiosum quam tumultuosissime adoriantur. Scribitur Heraclio dica. |
|
XV. Primo mirantur omnes inprobitatem calumniae; deinde, qui istum nossent, partim suspicabantur, partim plane videbant adiectum esse oculum hereditati. Interea dies advenit, quo die sese ex instituto ac lege Rupilia dicas sortiturum Syracusis iste edixerat. Paratus ad hanc dicam sortiendam venerat. Tum eum docet Heraclius non posse eo die sortiri, quod lex Rupilia vetaret diebus XXX sortiri dicam, quibus scripta esset. Dies XXX nondum fuerant. Sperabat Heraclius, si illum diem effugisset, ante alteram sortitionem Q. Arrium, quem provincia tum maxime expectabat, successurum. 38. Iste omnibus dicis diem distulit et eam diem constituit, ut hanc Heraclii dicam sortiri post dies triginta ex lege posset. Postquam ea dies venit, iste incipit simulare se velle sortiri. Heraclius cum advocatis adit et postulat, ut sibi cum palaestritis, hoc est cum populo Syracusano, aequo iure disceptare liceat. Adversarii postulant, ut in eam rem iudices dentur ex iis civitatibus, quae in id forum convenirent, electi, qui Verri viderentur, Heraclius contra, ut iudices e lege Rupilia dentur, ne ab institutis superiorum, ab auctoritate senatus, ab iure omnium Siculorum recedatur. |
|
XVI. 39. Quid ego istius in iure dicundo libidinem et scelera demonstrem? quis vestrum non in urbana iuris dictione cognovit? quis umquam isto praetore Chelidone invita lege agere potuit? Non istum, ut non neminem, provincia corrupit, idem fuit, qui Romae. Cum id, quod omnes intellegebant, diceret Heraclius, certum ius esse Siculis inter se, quo iure certarent, legem esse Rupiliam, quam P. Rupilius consul de decem legatorum sententia dedisset; hanc omnes semper in Sicilia consules praetoresque servasse: negavit se iudices e lege Rupilia sortiturum, quinque iudices, quos ipsi commodum fuit, dedit. 40. Quid hoc homine facias? quod supplicium dignum libidine eius invenias? Praescriptum tibi cum esset, homo deterrime et impudentissime, quem ad modum iudices inter Siculos dares, cum imperatoris populi Romani auctoritas, legatorum X, summorum hominum, dignitas, senatus consultum intercederet, cuius consulto P. Rupilius de X legatorum sententia leges in Sicilia constituerat, cum omnes ante te praetorem Rupilias leges et in ceteris rebus et in iudiciis maxime observassent, tu ausus es pro nihilo prae tua praeda tot res sanctissimas ducere? tibi nulla lex fuit, nulla religio, nullus existimationis pudor, nullus iudicii metus? nullius apud te gravis auctoritas, nullum exemplum, quod sequi velles? 41. Verum, ut institui dicere, quinque iudicibus nulla lege, nullo instituto, nulla reiectione, nulla sorte ex libidine istius datis, non qui causam cognoscerent, sed qui, quod imperatum esset, iudicarent, eo die nihil actum est; adesse iubentur postridie. |
|
XVII.
Heraclius interea, cum omnes insidias fortunis suis a praetore fieri videret,
capit consilium de amicorum et propinquorum sententia non adesse ad iudicium
itaque illa nocte Syracusis profugit. Iste postridie mane, cum multo maturius
quam umquam antea surrexisset, iudices citari iubet. Ubi comperit Heraclium
non adesse, cogere incipit eos, ut absentem Heraclium condemnent. Illi
eum commonefaciunt, ut, si sibi videatur, utatur instituto suo nec cogat
ante horam decimam de absente secundum praesentem iudicare; impetrant.
42. Interea sane perturbatus et ipse et eius amici et consiliarii moleste
ferre coeperunt Heraclium profugisse; putabant absentis damnationem, praesertim
tantae pecuniae, multo invidiosiorem fore, quam si praesens damnatus esset.
Eo accedebat, quod iudices e lege Rupilia dati non erant; multo etiam
rem turpiorem [fore] et iniquiorem visum iri intellegebant. Itaque hoc
dum corrigere volt, apertior eius cupiditas improbitasque facta est. Nam
illis quinque iudicibus uti se negat; iubet, id quod initio lege Rupilia
fieri oportuerat, citari Heraclium et eos, qui dicam scripserant; ait
se iudices ex lege velle sortiri. Quod ab eo pridie, cum multis lacrimis
cum oraret atque obsecraret, Heraclius impetrare non potuerat, id ei postridie
venit in mentem, ex lege Rupilia sortiri dicas oportere. Educit ex urna
tris; his, ut absentem Heraclium condemnent, imperat, itaque condemnant. |
|
XVIII.
44. Profecto enim negare non potes te ex lege Rupilia sortiri iudices
debuisse, cum praesertim Heraclius id postularet. Sin illud dices, te
Heraclii voluntate ab lege recesisse, ipse te impedies, ipse tua defensione
implicabere. Quare enim primum ille adesse noluit, cum ex eo numero iudices
haberet, quos postularat? deinde tu cur post illius fugam iudices alios
sortitus es, si eos, qui erant antea dati, utriusque dederas voluntate?
Deinde ceteras dicas omnes illo foro M. Postumius quaestor sortitus est,
hanc solam tu illo conventu reperiere sortitus. |
|
XIX. Verum esto, eripe hereditatem propinquis, da palaestritis, praedare in bonis alienis nomine civitatis, everte leges, testamenta, voluntates mortuorum, iura vivorum; num etiam patriis Heraclium bonis exturbare oportuit? Qui simul ac profugit, quam impudenter, quam palam, quam acerbe, di immortales, illa bona direpta sunt! quam illa res calamitosa Heraclio, quaestuosa Verri, turpis Syracusanis, miseranda omnibus videbatur! Iam illud quidem statim curatur, ut, quicquid caelati argenti fuit in illis bonis, ad istum deferatur, quicquid Corinthiorum vasorum, stragulae vestis; haec nemo dubitabat quin non modo ex illa domo capta et oppressa, verum [etiam] ex tota provincia ad istum conportari necesse esset. Mancipia, quae voluit, abduxit, alia divisit; auctio facta est, in qua cohors istius invicta dominata est. 47. Verum illud est praeclarum. Syracusani, qui praefuerant his Heraclii bonis verbo redigendis, re dispertiendis, reddebant eorum negotiorum rationem in senatu; dicebant scyphorum paria complura, hydrias argenteas pretiosas, vestem stragulam multam, mancipia pretiosa data esse Verri; dicebant, quantum cuique eius iussu nummorum esset datum. Gemebant Syracusani, sed tamen patiebantur. Repente recitatur uno nomine HS CCC iussu praetoris data esse. Fit maximus clamor omnium, non modo optimi cuiusque neque eorum, quibus indignum semper visum erat privata bona populi nomine per summam iniuriam erepta, verum etiam illi ipsi auctores iniuriae et ex aliqua particula socii praedae ac rapinarum clamare coeperunt, sibi ut haberet hereditatem. Tantus in curia clamor factus est, ut populus concurreret. |
|
XX. 48. Res ab omni conventu cognita celeriter isti domum nuntiatur. Homo inimicus iis, qui recitassent, hostis omnibus, qui acclamassent, exarsit iracundia ac stomacho; verum tamen fuit tum sui dissimilis. Nostis os hominis, nostis audaciam; tamen tum rumore et clamore populi et manifesto furto grandis pecuniae perturbatus est. Ubi se collegit, vocat ad se Syracusanos; qui non posset negare ab illis pecuniam datam, non quaesivit procul alicunde (neque enim probaret), sed proximum, paene alterum filium, quem illam pecuniam diceret abstulisse; ostendit se reddere coacturum. Qui posteaquam id audivit, habuit et dignitatis et aetatis et nobilitatis suae rationem; verba apud senatum fecit, docuit ad se nihil pertinere; de isto, id quod omnes videbant, ne ille quidem obscure locutus est. Itaque illi Syracusani statuam postea statuerunt, et is, ut primum potuit, istum reliquit de provinciaque decessit. 49. Et tamen aiunt eum queri solere non inique se miserum, quod non suis, sed suorum peccatis criminibusque prematur. Triennium provinciam obtinuisti; gener, lectus adulescens, unum annum tecum fuit, sodales, viri fortes, legati tui primo anno te reliquerunt, unus legatus P. Tadius, qui erat reliquus, non ita multum tecum fuit; qui si semper una tecum fuisset, tamen [summa cura] cum tuae, tum multo etiam magis suae famae pepercisset. Quid est, quod tu alios accuses? quid est, quam ob rem putes te tuam culpam non modo derivare in aliquem, sed communicare cum altero posse? 50. Numerantur illa HS. CCC Syracusanis. Ea quem ad modum ad istum postea per pseudothyrum revertantur, tabulis vobis testibusque, iudices, planum faciam. |
|
XXI. Ex hac iniquitate istius et improbitate, iudices, quod praeda ex illis bonis ad multos [Syracusanos] invito populo senatuque Syracusano venerat, illa scelera per Theomnastum et Aeschrionem et Dionysodorum et Cleomenem invitissima civitate illa facta sunt, primum ut urbs tota spoliaretur, qua de re alius mihi locus ad dicendum est constitutus, ut omnia signa iste per eos homines, quos nominavi, omne ebur ex aedibus sacris, omnes undique tabulas pictas, deorum denique simulacra, quae vellet, auferret; deinde ut in curia Syracusis, quem locum illi Bouleuthrion nomine appellant, honestissimo loco et apud illos clarissimo, ubi illius ipsius M. Marcelli, qui eum Syracusanis locum, quem eripere belli ac victoriae lege posset, conservavit ac reddidit, statua est [ex aere facta], ibi inauratam istius et alteram filio statuam ponerent, ut, dum istius hominis memoria maneret, senatus Syracusanus sine lacrimis et gemitu in curia esse in non posset. 51. Per eosdem istius furtorum, iniuriarum uxorumque socios istius imperio Syracusis Marcellia tolluntur maximo gemitu et luctu civitatis, quem illi diem festum cum recentibus beneficiis C. Marcellia debitum reddebant, tum generi, nomini, familiae Marcellorum maxima voluntate tribuebant. Mithridates in Asia, cum eam provinciam totam occupasset, Mucia non sustulit. Hostis, et hostis in ceteris rebus nimis ferus et immanis, tamen honorem hominis deorum religione consecratum violare noluit; tu Syracusanos unum diem festum Marcellis impertire noluisti, per quos illi adepti sunt, ut ceteros dies festos agitare possent? 52. At vero praeclarum diem illis reposuisti, Verria ut agerent, et ut, ad eum diem quae sacris epulisque opus essent, in compluris annos locarentur! Iam in tanta istius impudentia remittendum aliquid videtur, ne omnia contendamus, ne omnia cum dolore agere videamur. Nam me dies, vox, latera deficiant, si hoc nunc vociferari velim, quam miserum indignumque sit istius nomine apud eos diem festum esse, qui se istius opera funditus extinctos esse arbitrantur. O Verria praeclara! quo, quaeso, accessisti, quo non attuleris istum tecum diem? Etenim quam tu domum, quam urbem adisti, quod fanum denique, quod non eversum atque extersum reliqueris? Quare appellentur sane ista Verria, quae non ex nomine, sed ex manibus naturaque tua constituta esse videantur. |
|
XXII. 53. Quam facile serpat iniuria et peccandi consuetudo, quam non facile reprimatur, videte, iudices. Bidis oppidum est tenue sane, non longe a Syracusis. Hic longe primus civitatis est quidam Epicrates. Huic hereditas HS. quingentorum milium venerat a muliere quadam propinqua, atque ita propinqua, ut, ea etiamsi intestata esset mortua, Epicratem Bidinorum legibus heredem esse oporteret. Recens erat illa res, quam ante demonstravi, de Heraclio Syracusano, qui bona non perdidisset, nisi ei venisset hereditas. Huic quoque Epicrati venerat, ut dixi, hereditas. 54. Cogitare coeperunt eius inimici nihilo minus eodem praetore everti hunc bonis posse, quo Heraclius esset eversus. Rem occulte instituunt, ad Verrem per eius interpretes deferunt. Ita causa componitur, ut item palaestritae Bidini peterent ab Epicrate hereditatem, quem ad modum palaestritae Syracusani ab Heraclio petivissent. Numquam vos praetorem tam palaestricum vidistis; verum ita palaestritas defendebat, ut ab illis ipse unctior abiret. Qui statim quod praesens esset, iubet cuidam amicorum suorum numerari HS. LXXX. 55. Res occultari satis non potuit; per quendam eorum, qui interfuerant, fit Epicrates certior. Primo neglegere coepit et contemnere, quod causa prorsus, quod disputari posset, nihil habebat. Deinde cum de Heraclio cogitaret et istius libidinem nosset, commodissimum putavit esse de provincia clam abire itaque fecit; profectus est Regium. |
|
XXIII. Quod ubi auditum est, aestuare illi, qui pecuniam dederant, putare nihil agi posse absente Epicrate; nam Heraclius tamen adfuerat, cum primo sunt dati iudices; de hoc, qui, antequam aditum in ius esset, antequam mentio denique controversiae facta esset ulla, discessisset, putabant nihil agi posse. Homines Regium proficiscuntur; Epicratem conveniunt et demonstrant, id quod ille sciebat, se HS. LXXX dedisse; rogant eum, ut sibi id, quod ab ipsis abisset pecuniae, curet, ab sese caveat, quem ad modum velit, de illa hereditate cum Epicrate neminem esse acturum. 56. Epicrates homines multis verbis ab se male acceptos dimittit; redeunt illi Regio Syracusas, queri cum multis, ut fit, incipiunt, se HS. LXXX nummum frustra dedisse. Res percrebruit et in ore atque sermone omnium coepit esse. Verres refert illam fabulam suam Syracusanam, ait se velle de illis HS. LXXX cognoscere, advocat multos. Dicunt Bidini Volcatio se dedisse, illud non addunt: iussu istius. Volcatium vocat, pecuniam referri iubet. Volcatius animo aequissimo nummos affert, qui nihil amitteret, reddit inspectantibus multis; Bidini nummos adferunt. 57. Dicet aliquis: 'Quid ergo in hoc Verrem reprehendis, qui non modo ipse fur non est, sed ne alium quidem passus est esse?' Attendite; iam intellegetis hanc pecuniam, quae via modo visa est exire ab isto, eam semita revertisse. Quid enim debuit praetor facere, cum consilio cognita causa cum comperisset suum comitem iuris, decreti, iudicii corrumpendi causa, qua in re ipsius praetoris caput existimatioque ageretur, pecuniam accepisse, Bidinos autem pecuniam contra praetoris famam ac fortunas dedisse? non et in eum, qui accepisset, animadvertisset et in eos, qui dedissent? Tu, qui institueras in eos animadvertere, qui perperam iudicassent, quod saepe per imprudentiam fit, hos pateris impune discedere, qui [ob tuum decretum,] ob tuum iudicium pecuniam aut dandam aut accipiendam putabant? |
|
XXIV. 58. Volcatius idem apud te postea fuit, eques Romanus, tanta accepta ignominia; nam quid est turpius ingenuo, quid minus libero dignum quam in conventu maximo cogi a magistratu furtum reddere? qui si eo animo esset, quo non modo eques Romanus, sed quivis liber debet esse, aspicere te postea non potuisset, inimicus, hostis esset tanta contumelia accepta, nisi tecum tum conlusisset et tuae potius existimationi servisset quam suae. Qui quam tibi amicus non modo tam diu fuerit, quam diu tecum in provincia fuit, verum etiam nunc sit, cum iam a ceteris amicis relictus es, et tu intellegis, et nos existimare possumus. An hoc solum argumentum est, nihil isto imprudente factum, quod Volcatius ei non succensuit, quod iste neque in Volcatium neque in Bidinos animadvertit? 59. Est magnum argumentum, verum illud maximum, quod illis ipsis Bidinis, quibus iste iratus esse debuit, a quibus comperit, quod iure agere cum Epicrate nihil possent, etiamsi adesset, idcirco suum decretum pecunia esse temptatum: his, inquam, ipsis non modo illam hereditatem, quae Epicrati venerat, sed, ut in Heraclio Syracusano, item in hoc, paulo etiam atrocius, quod Epicrates appellatus omnino non erat, bona patria fortunasque eius Bidinis tradidit. Ostendit enim novo modo, si quis quid de absente peteret, se auditurum. Adeunt Bidini, petunt hereditatem; procuratores postulant, ut se ad leges suas reiciat aut ex lege Rupilia dicam scribi iubeat. Adversarii non audebant contra dicere; exitus nullus reperiebatur. Insimulant hominem fraudandi causa discessisse, postulant, ut bona possidere iubeat. 60. Debebat Epicrates nummum [nullum] nemini; amici, si quis quid peteret, iudicio se passuros, iudicatum solvi satis daturos esse dicebant. |
|
XXV.
Cum omnia consilia frigerent, admonitu istius insimulare coeperunt Epicratem
litteras publicas corrupisse, a qua suspicione ille aberat plurimum; actionem
eius rei postulant. Amici recusare, ne quod iudicium neve ipsius cognitio
illo absente de eius existimatione constitueretur, et simul illud idem
postulare non desistebant, ut se ad leges suas reiceret. 61. Iste amplam
[occasionem calumniae] nactus, ubi videt esse aliquid, quod amici absente
Epicrate nollent defendere, adseverat se eius rei in primis actionem daturum.
Cum omnes perspicerent ad istum non modo illos nummos, qui per simulationem
ab isto exierant, revertisse, sed multo etiam plures eum postea nummos
abstulisse, amici Epicratem defendere destiterunt, iste Epicratis bona
Bidinos omnia possidere et sibi habere iussit. Ad illa HS. D hereditaria
accessit ipsius antiqua HS. quindeciens pecunia. Utrum res ab initio ita
ducta est an ad extremum ita perducta, an ita parva est pecunia an is
[homo] Verres, ut haec, quae dixi, gratis facta videantur esse? |
|
XXVI. 63. Fecerat hoc egregie primo adventu Metellus, ut omnes istius iniurias, quas modo posset, rescinderet et inritas faceret. Quod Heraclium restitui iusserat ac non restituebatur, quisquis erat eductus senator Syracusanus ab Heraclio, duci iubebat; itaque permulti ducti sunt. Epicrates quidem continuo est restitutus. Alia iudicia Lilybaei, alia Agrigenti, alia Panhormi restituta sunt. Census, qui isto praetore sunt habiti, non servaturum se Metellus ostenderat, decumas, quas iste contra legem Hieronicam vendiderat, sese venditurm Hieronica lege edixerat. Omnia erant Metelli eius modi, ut non tam suam praeturam gerere quam istius praeturam retexere videretur. Simul atque ego in Siciliam veni, mutatus est. 64. Venerat ad eum illo biduo Laetilius quidam, homo non alienus a litteris; itaque eo iste tabellario semper usus est. Is epistulas complures attulerat, in his unam domo, quae totum mutarat hominem. Repente coepit dicere se omnia Verris causa velle; sibi cum eo amicitiam cognationemque esse. Mirabantur omnes hoc ei tum denique in mentem venisse, posteaquam tam multis eum factis decretisque iugulasset. Erant, qui putarent Laetilium legatum a Verre venisse, qui gratiam, amicitiam cognationemque commemoraret. Ex illo tempore a civitatibus laudationes petere, testes non solum deterrere verbis, sed etiam vi retinere coepit. Quodnisi ego meo adventu illius conatus aliquantum repressissem et apud Siculos non Metelli, sed Glabrionis litteris ac lege pugnassem, tam multos testes huc evocare non potuissem. |
|
XXVII.
65. Verum, quod institui dicere, miserias cognoscite sociorum. Heraclius
ille et Epicrates longe mihi obviam cum suis omnibus processerunt, venienti
Syracusas egerunt gratias flentes, Romam mecum decedere cupiverunt. Quod
erant oppida mihi complura etiam reliqua, quae adire vellem, constitui
cum hominibus, quo die mihi Messanae praesto essent. Eo mihi nuntium miserunt
se a praetore retineri. Quibus ego testimonium denuntiavi, quorum edidi
nomina Metello, cupidissimi veniundi, maximis iniuriis adfecti, adhuc
non venerunt. Hoc iure sunt socii, ut iis ne deplorare quidem de suis
incommodis liceat. |
|
XXVIII. 68. Iam vero in rerum capitalium quaestionibus quid ego unam quamque rem colligam et causam? Ex multis similibus ea sumam, quae maxime inprobitate excellere videbuntur. Sopater quidam fuit Halicyensis, homo domi suae cum primis locuples atque honestus. Is ab inimicis suis apud C. Sacerdotem praetorem rei capitalis cum accusatus esset, facile eo iudicio est liberatus. Huic eidem Sopatro idem inimici ad C. Verrem, cum is Sacerdoti successisset, eiusdem rei nomen detulerunt. Res Sopatro facilis videbatur, et quod erat innocens et quod Sacerdotis iudicium inprobare istum ausurum non arbitrabatur. Citatur reus; causa agitur Syracusis; crimina tractantur ab accusatore ea, quae erant antea non solum defensione, verum etiam iudicio dissoluta. 69. Causam Sopatri defendebat Q. Minucius, eques Romanus in primis splendidus atque honestus vobisque, iudices, non ignotus. Nihil erat in causa, quod metuendum aut omnino quod dubitandum videretur. Interea istius libertus et accensus Timarchides, qui est, id quod ex plurimis testibus priore actione didicistis, rerum huiusce modi omnium transactor et administer, ad Sopatrum venit, monet hominem, ne nimis iudicio Sacerdotis et causae suae confidat; accusatores inimicosque eius habere in animo pecuniam praetori dare; praetorem tamen ob salutem malle accipere, et simul malle, si fieri posset, rem iudicatam non rescindere. Sopater, cum hoc illi improvisum atque inopinatum accidisset, commotus est sane neque in praesentia, Timarchidi quid responderet, habuit, nisi se consideraturum, quid sibi esset faciendum, et simul ostendit se in summa difficultate esse nummaria. Post ad amicos rettulit; qui cum ei fuissent auctores redimendae salutis, ad Timarchidem venit. Expositis suis difficultatibus hominem ad HS. LXXX perducit eamque ei pecuniam numerat. |
|
XXIX. 70. Posteaquam ad causam dicendam ventum est, tum vero [sine metu] sine cura omnes erant, qui Sopatrum defendebant. Crimen nullam erat, res erat iudicata, Verres nummos acceperat; quis posset dubitare, quidnam esset futurum? Res illo die non peroratur, iudicium dimittitur. Iterum ad Sopatrum Timarchides venit, ait accusatores eius multo maiorem pecuniam praetori polliceri, quam quantum hic dedisset; proinde, si saperet, videret [quid sibi esset faciendum]. Homo, quamquam erat et Siculus et reus, hoc est et iure iniquo et tempore adverso, ferre tamen atque audire diutius Timarchidem non potuit. 'Facite,' inquit, 'quod libet; daturus non sum amplius.' Idemque hoc amicis eius et defensoribus videbatur, atque eo etiam magis, quod iste, quoquo modo se in ea quaestione praebebat, in consilio tamen habebat homines honestos e conventu Syracusano, qui Sacerdoti quoque in consilio fuerant tum, cum est idem hic Sopater absolutus. Hoc rationis habebant, facere eos nullo modo posse, ut eodem crimine eisdem testibus Sopatrum condemnarent idem homines, qui antea absolvissent. Itaque hac una spe ad iudicium venitur. 71. Quo posteaquam est ventum, cum in consilium frequentes convenissent idem, qui solebant, et hac [una] spe tota defensio Sopatri niteretur, consilii frequentia et dignitate, et quod erant, ut dixi, idem, qui antea Sopatrum eodem illo crimine liberarant, cognoscite hominis apertam ac non modo [non] ratione, sed ne dissimulatione quidem tectam inprobitatem et audaciam. M. Petilium, equitem Romanum, quem habebat in consilio, iubet operam dare, quod rei privatae iudex esset. Petilius recusabat, quod suos amicos, quos sibi in consilio esse vellet, ipse Verres retineret in consilio. Iste homo liberalis negat se quemquam retinere eorum, qui Petilio vellent adesse. Itaque discedunt omnes; nam ceteri quoque impetrant, ne retineantur; qui se velle dicebant alterutri eorum, qui tum illud iudicium habebant, adesse. Itaque iste solus cum sua cohorte nequissima relinquitur. 72. Non dubitabat Minucius, qui Sopatrum defendebat, quin iste, quoniam consilium dimisisset, illo die rem illam quaesiturus non esset, cum repente iubetur dicere. [Respondet:] 'Ad quos?' 'Ad me,' inquit, 'si tibi idoneus videor, qui de homine Siculo ac Graeculo iudicem.' 'Idoneus [es]', inquit, 'sed pervellem adessent ii, qui antea adfuerant causamque cognorant.' 'Dic,' inquit, 'illi adesse non possunt.' 'Nam hercule,' inquit Minucius, 'me quoque Petilius, ut sibi in consilio essem, rogavit' et simul a subselliis abire coepit. 73. Iste iratus hominem verbis vehementioribus prosequitur atque ei gravius etiam minari coepit, quod in se tantum crimen invidiamque conflaret. |
|
XXX. Minucius, qui Syracusis sic negotiaretur, ut sui iuris dignitatisque meminisset, et qui sciret se ita in provincia rem augere oportere, ut ne quid de libertate deperderet, homini, quae visa sunt, et quae tempus illud tulit et causa, respondit, causam sese dimisso atque ablegato consilio defensurum negavit. Itaque a subselliis discessit, idemque hoc praeter Siculos ceteri Sopatri amici advocatique fecerunt. 74. Iste quamquam est incredibili importunitate et audacia, tamen subito solus destitutus pertimuit et conturbatus est; quid ageret, quo se verteret, nesciebat. Si dimisisset eo tempore quaestionem, post illis adhibitis in consilium, quos ablegarat, absolutum iri Sopatrum videbat; sin autem hominem miserum atque innocentem ita condemnasset, cum ipse praetor sine consilio, reus autem sine patrono atque advocatis consilio, reus autem sine patrono atque advocatis fuisset, iudiciumque C. Sacerdotis rescidisset, invidiam se sustinere tantam posse non arbitrabatur. Itaque aestuabat dubitatione, versabat se utramque in partem non solum mente, verum etiam corpore, ut omnes, qui aderant, intellegere possent in animo eius metum cum cupiditate pugnare. Erat hominum conventus maximus, summum silentium, summa expectatio, quonam esset eius cupiditas eruptura; crebro se accensus demittebat ad aurem Timarchides. 75. Tum iste aliquando: 'Age dic!' inquit. Reus orare atque obsecrare, ut cum consilio cognosceret. Tum repente iste testes citari iubet; dicit unus et alter breviter; nihil interrogatur; praeco DIXISSE pronuntiat. Iste, quasi metueret, ne Petilius privato illo iudicio transacto aut prolato cum ceteris in consilium reverteretur, ita properans de sella exilit, hominem innocentem a C. Sacerdote absolutum indicta causa de sententia scribae, medici haruspicis[que] condemnat. |
|
XXXI. 76. Retinete, retinete hominem in civitate, iudices, parcite et conservate, ut sit, qui vobiscum res iudicet, qui in senatu sine ulla cupiditate de bello et pace sententiam ferat. Tametsi minus id quidem nobis et populo Romano laborandum est, qualis istius in senatu sententia futura sit. Quae enim eius auctoritas erit? quando iste sententiam dicere audebit aut poterit? quando autem homo tantae luxuriae atque desidiae nisi Februario mense aspirabit in curiam? Verum veniat sane, decernat bellum Cretensibus, liberet Byzantios, regem appellet Ptolomaeum, quae vult Hortensius, omnia dicat et sentiat; minus hoc ad nos, minus ad vitae nostrae discrimen, minus ad fortunarum nostrarum periculum pertinet. 77. Illud [illud] est capitale, illud formidolosum, illud optimo cuique metuendum, quod iste, si ex hoc iudicio aliqua vi sese eripuerit, in iudicibus sit necesse est, sententiam de capite civis Romani ferat, sit in eius exercitu signifer, qui imperium iudiciorum tenere vult. Hoc populus Romanus recusat, hoc ferre non potest; clamat permittitque vobis, ut, si istis hominibus delectemini, si ex eo genere splendorem ordini atque ornamentum curiae constituere velitis, habeatis sane istum vobiscum senatorem, etiam de vobis iudicem, si vultis, habeatis; de se homines, si qui extra istum ordinem sunt, quibus ne reiciundi quidem amplius quam trium iudicum praeclarae leges Corneliae faciunt potestatem, hunc hominem tam crudelem, tam sceleratum, tam nefarium nolunt iudicare. |
|
XXXII. 78. Etenim si illud est flagitiosum, quod mihi omnium rerum turpissimum maximeque nefarium videtur, ob rem iudicandam pecuniam accipere, pretio habere addictam fidem et religionem, quanto illud flagitiosius, inprobius, indignius, eum, a quo pecuniam ob absolvendum acceperis, condemnare, ut ne praedonum quidem praetor in fide retinenda consuetudinem conservet! Scelus est ab reo accipere; quanto magis ab accusatore, quanto etiam sceleratius ab utroque! Fidem cum proposuisses venalem in provincia, valuit apud te plus is, qui pecuniam maiorem dedit. Concedo; forsitan aliquis aliquando eius modi quippiam fecerit. Cum vero fidem ac religionem tuam iam alteri addictam accepta pecunia habueris, postea eandem adversario tradideris maiore pecunia, utrumque falles [et trades, cui voles] et ei, quem fefelleris, ne pecuniam quidem reddes? 79. Quem mihi tu Bulbum, quem Staienum? quod unquam huiusce modi monstrum aut prodigium audivimus aut vidimus, qui cum reo transigat, post cum accusatore decidat, honestos homines, qui causam norint, ableget a consilioque dimittat, ipse solus reum absolutum, a quo pecuniam acceperit, condemnet pecuniamque non reddat? Hunc hominem in iudicum numero habebimus? hic alteram decuriam senatoriam iudex obtinebit? hic de capite libero iudicabit? huic iudicialis tabella committetur? quam iste non modo cera, verum etiam sanguine, si visum erit, notabit. |
|
XXXIII.
80. Quid enim horum se negat fecisse? Illud videlicet unum, quod necesse
est, pecuniam accepisse. Quidni iste neget? At eques Romanus, qui Sopatrum
defendit, qui omnibus eius consiliis rebusque interfuit, Q. Minucius,
iuratus dicit pecuniam datam, iuratus dicit Timarchidem dixisse maiorem
pecuniam ab accusatoribus dari; dicent hoc multi Siculi, dicent omnes
Halicyenses, dicet etiam praetextatus Sopatri filius, qui ab isto homine
crudelissimo patre innocentissimo pecuniaque patria privatus est. 81.
Verum si de pecunia testibus planum facere non possem, illud negare posses
aut nunc negabis, te consilio tuo dimisso viris primariis, qui in consilio
C. Sacerdoti fuerant tibique esse solebant, remotis de re iudicata iudicavisse?
teque eum, quem C. Sacerdos adhibito consilio causa incognita condemnasse?
Cum haec confessus eris, quae in foro palam Syracusis in ore atque in
oculis provinciae gesta sunt, negato tum sane, si voles, te pecuniam accepisse;
reperies, credo, aliquem, qui, cum haec, quae palam gesta sunt, videat,
quaerat, quid tu occulte egeris, aut qui dubitet, utrum malit meis testibus
an tuis defensoribus credere. |
|
XXXIV. Accipite nunc aliud eius facinus nobile et multis locis saepe commemoratum et eius modi, ut in uno omnia maleficia inesse videantur. Attendite diligenter; invenietis enim id facinus natum a cupiditate, auctum per stuprum, crudelitate perfectum atque conclusum. 83. Sthenius est, hic qui nobis adsidet, Thermitanus, antea multis propter summam virtutem summamque nobilitatem, nunc propter suam calamitatem atque istius insignem iniuriam omnibus notus. Huius hospitio Verres cum esset usus et cum apud eum [non solum] Thermis saepe numero fuisset, [sed etiam habitasset,] omnia domo eius abstulit, quae paulo magis animum cuiuspiam aut oculos possent commovere. Etenim Sthenius ab adulescentia paulo studiosius hanc compararat supellectilem ex aere elegantiorem et Deliacam et Corinthiam et tabulas pictas, etiam argenti bene facti, prout Thermitani hominis facultates ferebant, satis. Quae, cum esset in Asia adulescens, studiose, ut dixi, compararat non tam suae delectationis causa quam ad invitationes adventusque nostrorum hominum [suorum] amicorum atque hospitum. 84. Quae posteaquam iste omnia abstulit alia rogando, alia poscendo, alia sumendo, ferebat Sthenius, ut poterat; angebatur animi necessario, quod domum eius exornatam et instructam fere iam iste reddiderat nudam atque inanem; verum tamen dolorem suum nemini impertiebat; praetoris iniurias tacite, hospitis placide ferendas arbitrabatur. 85. Interea iste cupiditate illa sua nota atque apud omnes pervagata, cum signa quaedam pulcherrima atque antiquissima Thermis in publico posita vidisset, adamavit; a Sthenio petere coepit, ut ad ea tollenda operam suam profiteretur seque adiuvaret. Sthenius vero non solum negavit, sed etiam ostendit fieri id nullo modo posse, ut signa antiquissima, monumenta P. Africani, ex oppido Thermitanorum incolumi illa civitate imperioque populi Romani tollerentur. |
|
XXXV. 86. Etenim ut simul Africani quoque humanitatem et aequitatem cognoscatis, oppidum Himeram Carthaginienses quondam ceperant, quod fuerat in primis Siciliae clarum et ornatum. Scipio, qui hoc dignum populo Romano arbitraretur, bello confecto socios sua per nostram victoriam recuperare, Siculis omnibus Carthagine capta, quae potuit, restituenda curavit. Himera deleta quos civis belli calamitas reliquos fecerat, ii se Thermis conlocarant in isdem agri finibus neque longe ab oppido antiquo. Ei se patrum fortunam ac dignitatem recuperare arbitrabantur, cum illa maiorum ornamenta in eorum oppido collocabantur. 87. Erant signa ex aere complura; in his eximia pulchritudine ipsa Himera in muliebrem figuram habitumque formata ex oppidi nomine et fluminis. Erat etiam Stesichori poetae statua senilis incurva cum libro summo, ut putant, artificio facta, qui fuit Himerae, sed et est et fuit tota Graecia summo propter ingenium honore et nomine. Haec iste ad insaniam concupiverat. Etiam, quod paene praeterii, capella quaedam est, ea quidem mire, ut etiam nos, qui rudes harum rerum sumus, intellegere possumus, scite facta et venuste. Haec et alia Scipio non neglegenter abiecerat, ut homo intellegens Verres auferre posset, sed Thermitanis restituerat, non quo ipse hortos aut suburbanum aut locum omnino, ubi ea poneret, nullum haberet, sed quod, si domum abstulisset, non diu Scipionis appellarentur, sed eorum, ad quoscumque illius morte venissent; nunc iis locis posita sunt, ut mihi semper Scipionis fore videantur itaque dicantur. |
|
XXXVI. 88. Haec cum iste posceret agereturque ea res in senatu, Sthenius vehementissime restitit multaque, ut in primis Siculorum in dicendo copiosus est, commemoravit: urbem relinquere Thermitanis esse honestius quam pati tolli ex urbe monumenta maiorum, spolia hostium, beneficia clarissimi viri, indicia societatis populi Romani atque amicitiae. Commoti animi sunt omnium; repertus est nemo, qui non mori diceret satius esse. Itaque hoc adhuc oppidum Verres invenit prope solum in orbe terrarum, unde nihil eius modi rerum de publico per vim, nihil occulte, nihil imperio, nihil gratia, nihil pretio posset auferre. Verum hasce eius cupiditates exponam alio loco; nunc ad Sthenium revertar. 89. Iratus iste vehementer Sthenio et incensus hospitium ei renuntiat, domo eius emigrat atque adeo exit; nam iam ante emigrarat. Eum autem statim inimicissimi Stheni domum suam invitant, ut animum eius in Sthenium inflammarent ementiendo aliquid et criminando. Hi autem erant inimici Agathinus, homo nobilis, et Dorotheus, qui habebat in matrimonio Callidamam, Agathini eius filiam; de qua iste audierat, itaque ad generum Agathini migrare maluit. Una nox intercesserat, cum iste Dorotheum sic diligebat, ut diceres omnia inter eos esse communia, Agathinum ita observabat ut aliquem adfinem atque propinquum; contemnere etiam signum illud Himerae iam videbatur, quod eum multo magis figura et liniamenta hospitae delectabant. |
|
XXXVII. 90. Itaque hortari homines coepit, ut aliquid Sthenio periculi crearent criminisque confingerent. Dicebant se illi nihil habere, quod dicerent. Tum iste iis aperte ostendit et confirmavit eos, in Sthenium, quicquid vellent, simul atque ad se detulissent, probaturos. Itaque illi non procrastinant, Sthenium statim educunt, aiunt ab eo litteras publicas esse corruptas. Sthenius postulat, ut, cum secum sui cives agant de litteris publicis corruptis eiusque rei legibus Thermitanorum actio sit senatusque et populus Romanus Thermitanis, quod semper in amicitia fideque mansissent, urbem, agros legesque suas reddidisset Publiusque Rupilius postea leges ita Siculis ex senatus consulto de X legatorum sententia dedisset, ut cives inter se legibus suis agerent, idemque hoc haberet Verres ipse in edicto: ut de his omnibus causis se ad leges reiceret. 91. Iste homo omnium aequissimus atque a cupiditate remotissimus se cogniturum esse confirmat; paratum ad causam dicendam venire hora nona iubet. Non erat obscurum, quid homo improbus ac nefarius cogitaret; neque enim ipse satis occultarat, nec mulier tacere potuerat. Intellectum est id istum agere, ut, cum Sthenium sine ullo argumento ac sine teste damnasset, tum homo nefarius de homine nobili atque id aetatis suoque hospite virgis supplicium crudelissime sumeret. Quod cum esset perspicuum, de amicorum hospitumque suorum sententia Thermis Sthenius Romam profugit; hiemi fluctibusque sese committere maluit quam non istam communem Siculorum tempestatem calamitatemque vitaret. |
|
XXXVIII. 92. Iste homo certus et diligens ad horam nonam praesto est, Sthenium citari iubet. Quem posteaquam videt non adesse, dolore ardere atque iracundia furere coepit, Venerios domum Stheni mittere, equis circum agros eius villasque dimittere. Itaque dum expectat, quidnam sibi certi adferatur, ante horam tertiam noctis de foro non discedit. Postridie mane descendit; Agathinum ad se vocat, iubet eum de litteris publicis in absentem Sthenium dicere. Erat eius modi causa, ut ille ne sine adversario quidem apud inimicum iudicem reperire posset, quid diceret; 93. itaque tantum verbo posuit, Sacerdote praetore Sthenium litteras publicas corrupisse. Vix ille hoc dixerat, cum iste pronuntiat STHENIUM LITTERAS PUBLICAS CORRUPISSE VIDERI; et hoc praeterea addit homo Venerius novo modo nullo exemplo, OB EAM REM HS. D VENERI ERYCINAE DE STHENI BONIS SE EXACTURUM, bonaque eius statim coepit vendere; et vendidisset, si tantulum morae fuisset, quo minus ei pecunia illa numeraretur. 94. Ea posteaquam numerata est, contentus hac iniquitate iste non fuit; palam pronuntiat de sella ac tribunali, SI QUIS ABSENTEM STHENIUM REI CAPITALIS REUM FACERE VELLET, SESE EIUS NOMEN RECEPTURUM, et simul, ut ad causam accederet nomenque deferret, Agathinum, novum adfinem atque hospitem, coepit hortari. Tum ille clare omnibus audientibus se id non esse facturum, neque se usque eo Sthenio esse inimicum, ut eum rei capitalis affinem esse diceret. Hic tum repente Pacilius quidam, homo egens et levis, accedit, ait, si liceret, absentis nomen deferre se velle. Iste vero et licere et fieri solere, et se recepturum; itaque defertur; edicit statim, ut Kalendis Decembribus adsit Sthenius Syracusis. 95. Hic, qui Romam pervenisset satisque feliciter anni iam adverso tempore navigasset omniaque habuisset aequiora et placabiliora quam animum praetoris atque hospitis, rem ad amicos suos detulit, quae, ut erat acerba et indigna, sic videbatur omnibus. |
|
XXXIX. Itaque in senatu continuo Cn. Lentulus et L. Gellius consules faciunt mentionem placere statui, si patribus conscriptis videretur, ne absentes homines in provinciis rei fierent rerum capitalium; causam Stheni totam et istius crudelitatem et iniquitatem senatum docent. Aderat in senatu Verres pater istius et flens unum quemque senatorum rogabat, ut filio suo parceret, neque tamen multum proficiebat; erat enim summa voluntas senatus. Itaque sententiae dicebantur: CUM STHENIUS REUS ABSENS FACTUS ESSET, DE ABSENTE IUDICIUM FIERI NULLUM PLACERE, ET, SI QUOD ESSET FACTUM, ID RATUM ESSE NON PLACERE. 96. Eo die transigi nihil potuit, quod et id temporis erat et ille, pater istius, invenerat homines, qui dicendo tempus consumerent. Postea senex Verres defensores atque hospites omnes Stheni convenit, rogat eos atque orat, ne oppugnent filium suum, de Sthenio ne laborent; confirmat iis curaturum se esse, ne quid ei per filium suum noceretur; se homines certos eius rei causa in Siciliam et terra et mari esse missurum. Et erat spatium dierum fere XXX ante Kalendas Decembres, quo die iste ut Syracusis Sthenius adesset edixerat. 97. Commoventur amici Stheni, sperant fore ut patris litteris nuntiisque filius ab illo furore revocetur. In senatu postea causa non agitur. Veniunt ad istum domestici nuntii litterasque a patre afferunt ante Kalendas Decembres, cum isti etiam tum de Sthenio in integro tota res esset, eodemque [ei] tempore de eadem re litterae complures a multis eius amicis ac necessariis adferuntur. |
|
XL. Hic iste, qui prae cupiditate neque officii sui neque periculi neque pietatis neque humanitatis rationem habuisset umquam, neque in eo, quod monebatur, auctoritatem patris neque in eo, quod rogabatur, voluntatem anteponendam putavit libidini suae, mane Kalendis Decembribus, ut edixerat, Sthenium citari iubet. 98. Si abs te istam rem parens tuus alicuius amici rogatu benignitate aut ambitione adductus petisset, gravissima tamen apud te voluntas patris esse debuisset; cum vero abs te tui capitis causa peteret hominesque certos domo misisset hique eo tempore ad te venissent, cum tibi in integro tota res esset, ne tum quidem te potuit si non pietatis, at salutis tuae ratio ad officium sanitatemque reducere? Citat reum; non respondit; citat accusatorem (attendite, quaeso, iudices, quanto opere istius amentiae fortuna ipsa adversata sit, et simul videte, qui Stheni causam casus adiuverit); citatus accusator, M. Pacilius, nescio quo casu non respondit, non adfuit. 99. Si praesens Sthenius reus esset factus, si manifesto in maleficio teneretur, tamen, cum accusator non adesset, Sthenium condemnari non oporteret. Etenim, si posset reus absente accusatore condemnari, non ego a Vibone Veliam parvulo navigio inter fugitivorum ac praedonum ac tua tela venissem, quo tempore omnis illa mea festinatio fuit cum periculo capitis ob eam causam, ne tu ex reis eximerere, si ego ad diem non adfuissem. Quod igitur tibi erat in tuo iudicio optatissimum, me, cum citatus essem, non adesse, cur Sthenio non putasti prodesse oportere, cum eius accusator non affuisset? Itaque fecit, ut exitus principio simillimus reperiretur; quem absentem reum fecerat, eum absente accusatore condemnat. |
|
XLI. 100. Nuntiabatur isti primis illis temporibus, id quod pater quoque ad eum pluribus verbis scripserat, agitatam rem esse in senatu; etiam in contione tribunum plebis de causa Stheni, M. Palicanum, esse questum; postremo me ipsum apud hoc collegium tribunorum plebis, cum eorum omnium edicto non liceret Romae quemquam esse, qui rei capitalis condemnatus esset, egisse causam Stheni, et, cum rem ita exposuissem, quem ad modum nunc apud vos, docuissemque hanc damnationem duci non oportere, X tribunos plebis hoc statuisse, idque de omnium sententia pronuntiatum esse: NON VIDERI STHENIUM IMPEDIRI EDICTO, QUO MINUS EI ROMAE LICERET ESSE. 101. Cum haec ad istum afferrentur, pertimuit aliquando et commotus est; vertit stilum in tabulis suis, quo facto causam omnem evertit suam; nihil enim sibi reliqui fecit, quod defendi aliqua ratione posset. Nam si ita defenderet: 'Recipi nomen absentis licet; hoc fieri in provincia nulla lex vetat', mala et improba defensione, verum aliqua tamen uti videretur; postremo tamen illo desperatissimo perfugio uti posset, se imprudentem fecisse, existimasse id licere. Quamquam haec perditissima defensio est, tamen aliquid dici videretur. Tollit ex tabulis id, quod erat, [et] facit coram esse delatum. |
|
XLII. 102. Hic videte in quot se laqueos induerit, quorum ex nullo se umquam expediet. Primum ipse in Sicilia saepe [et] palam de loco superiore dixerat et in sermone multis demonstrarat licere nomen recipere absentis; se exemplo fecisse, quod fecisset. Haec eum dictitasse priore actione et Sex. Pompeius Chlorus dixit, de cuius virtute antea commemoravi, et Cn. Pompeius Theodorus, homo et Cn. Pompei, clarissimi viri, iudicio plurimis maximisque in rebus probatissimus et omnium existimatione ornatissimus, et Posides Macro Soluntinus, homo summa nobilitate, existimatione, virtute ornatissimus, et hac actione quam voletis multi dicent, et qui ex isto ipso audierunt viri primarii nostri ordinis et alii, qui interfuerunt, cum absentis nomen reciperetur. Deinde Romae, cum acta res in senatu est, omnes istius amici, in his etiam pater eius hoc defendebat licere fieri; saepe esse factum; iste quod fecisset, aliorum exemplo institutoque fecisse. 103. Dicit praeterea testimonium tota Sicilia, quae in communibus postulatis civitatum omnium consulibus edidit, rogare atque orare patres conscriptos, ut statuerent, ne absentium nomina reciperentur. Qua de re Cn. Lentulum, patronum Siciliae, clarissimum adulescentem, dicere audistis, Siculos, cum se causam, quae sibi in senatu pro his agenda esset, docerent, de Stheni calamitate questos esse, propterque hanc iniuriam, quae Sthenio facta esset, eos statuisse, ut hoc, quod dico, postularetur. 104. Quae cum ita essent, tantane amentia praeditus atque audacia fuisti, ut in re tam clara, tam testata, tam abs te ipso pervulgata tabulas publicas corrumpere auderes? At quem ad modum corrupisti? nonne ita, ut omnibus nobis tacentibus ipsae tuae te tabulae condemnare possent? Cedo, quaeso, codicem, circumfer, ostende. Videtisne hoc totum nomen, coram ubi facit delatum, esse in litura? Quid fuit istic antea scriptum? quod mendum ista litura correxit? Quid a nobis, iudices, expectatis argumenta huius criminis? Nihil dicimus; tabulae sunt in medio, quae se corruptas atque interlitas esse clamant. 105. Ex his etiam tu rebus effugere te posse confidis, cum te nos non opinione dubia, sed tuis vestigiis persequamur, quae tu in tabulis publicis expressa ac recentia reliquisti? Is mihi etiam Sthenium litteras publicas corrupisse causa incognita iudicavit, qui defendere non poterit se non in ipsius Stheni nomine litteras publicas corrupisse? |
|
XLIII. 106. Videte porro aliam amentiam, videte, ut, dum expedire sese vult, induat. Cognitorem ascribit Sthenio--quem? cognatum aliquem aut propinquum? Non. Thermitanum aliquem, honestum hominem ac nobilem? Ne id quidem. At Siculum, in quo aliquis splendor dignitasque esset? Neminem. Quid ergo? Civem Romanum. Cui hoc probari potest? Cum esset Sthenius civitatis suae nobilissimus, amplissima cognatione, plurimis amicitiis, cum praeterea tota Sicilia multum auctoritate et gratia posset, invenire neminem Siculum potuit, qui [pro se] cognitor fieret? Hoc probabis? An ipse civem Romanum maluit? Cedo, cui Siculo, cum is reus fieret, civis Romanus cognitor factus umquam sit. Omnium praetorum litteras, qui ante te fuerunt, profer, explica; si unum inveneris, ego hoc tibi, quem ad modum in tabulis scriptum habes, ita gestum esse concedam. 107. At, credo, Sthenius hoc sibi amplum putavit, eligere ex civium Romanorum numero, ex amicorum atque hospitum suorum copia, quem cognitorem daret. Quem delegit? quis in tabulis scriptus est? C. Claudius C. F. Palatina. Non quaero, quis hic sit Claudius, quam splendidus, quam honestus, quam idoneus, propter cuius auctoritatem et dignitatem Sthenius ab omnium Siculorum consuetudine discederet et civem Romanum cognitorem daret. Nihil horum quaero; fortasse enim Sthenius non splendorem hominis, sed familiaritatem secutus est. Quid? si omnium mortalium nemo Sthenio inimicior quam hic C. Claudius cum semper, tum in his ipsis rebus et temporibus fuit, si de litteris corruptis contra venit, si contra omni ratione pugnavit, utrum potius pro Sthenio inimicum cognitorem ess4e factum an te ad Stheni periculum inimici eius nomine abusum esse credemus? |
|
XLIV. 108. Ac ne qui forte dubitet, cuius modi hoc totum sit negotium, tametsi iam dudum omnibus istius improbitatem perspicuam esse confido, tamen paulum etiam attendite. Videtis illum subcrispo capillo, nigrum, qui eo vultu nos intuetur, ut sibi ipse peracutus videatur esse, qui tabulas tenet, qui scribit, qui monet, qui proximus est. Is est Claudius, qui in Sicilia sequester istius, interpres, confector negotiorum, prope collega Timarchidi numerabatur, nunc obtinet eum locum, ut vix Apronio illi de familiaritate concedere videatur, ei qui se non Timarchidi, sed ipsius Verris collegam et socium esse dicebat. 109. Dubitate etiam, si potestis, quin eum iste potissimum ex omni numero delegerit, cui hanc cognitoris falsi improbam personam imponeret, quem et huic inimicissimum et sibi amicissimum esse arbitraretur! Hic vos dubitabitis, iudices, tantam istius audaciam, tantam crudelitatem, tantam iniuriam vindicare? dubitabitis exemplum illorum iudicum sequi, qui damnato Cn. Dolabella damnationem Philodami Opuntii resciderunt, quod is non absens reus factus esset, quae res iniquissima atque acerbissima est, sed cum ei legatio iam Romam a suis civibus esset data? Quod illi iudices multo in leviore causa statuerunt aequitatem secuti, vos id statuere in gravissima causa, praesertim aliorum auctoritate iam confirmatum, dubitabitis? |
|
XLV. 110. At quem hominem, C. Verres, tanta tam insigni iniuria affecisti? quem hominem absentem de litteris corruptis causa incognita condemnasti? cuius absentis nomen recepisti? quem absentem non modo sine crimine et sine teste, verum etiam sine accusatore damnasti? Quem hominem? di immortales! non dicam amicum tuum, quod apud homines clarissimum est, non hospitem, quod sanctissimum est; nihil enim minus libenter de Sthenio commemoro, nihil aliud in eo, quod reprehendi possit, invenio, nisi quod homo frugalissimus atque integerrimus te, hominem plenum stupri, flagitii, sceleris, domum suam invitavit, nisi quod, qui C. Mari, Cn. Pompei, C. Marcelli, L. Sisennae, tui defensoris, ceterorum virorum fortissimorum hospes fuisset atque esset, ad eum numerum clarissimorum hominum tuum quoque nomen ascripsit. 111. Quare de hospitio violato et de tuo isto scelere nefario nihil queror; hoc dico non iis, qui Sthenium norunt, hoc est nemini eorum, qui in Sicilia fuerunt (nemo enim ignorat, quo hic in civitate sua splendore, qua apud omnes Siculos dignitate atque existimatione sit); sed ut illi quoque, qui in ea provincia non fuerunt, intellegere possint, in quo homine [tu] statueris exemplum huius modi, quod cum propter iniquitatem rei, tum etiam propter hominis dignitatem acerbum omnibus atque intolerandum videretur. |
|
XLVI. 112. Estne Sthenius is, qui omnes honores domi suae facillime cum adeptus esset, amplissime ac magnificentissime gessit, qui oppidum non maximum maximis ex pecunia sua locis communibus monumentisque decoravit, cuius de meritis in rem publicam Thermitanorum Siculosque universos fuit aenea tabula fixa Thermis in curia, in qua publice erat de huius beneficiis scriptum et incisum? quae tabula tum imperio tuo revulsa, nunc a me tamen deportata est, ut omnes eius honores inter suos et amplitudinem possent cognoscere. 113. Estne hic, qui apud Cn. Pompeium, clarissimum virum, cum accusatus esset, quod propter C. Mari familiaritatem et hospitium contra rem publicam sensisse eum inimici et accusatores eius dicerent, cumque magis invidioso crimine quam vero arcesseretur, ita a Cn. Pompeio absolutus est, ut in eo ipso iudicio Pompeius hunc hospitio suo dignissimum statueret? ita porro laudatus defensusque ab omnibus Siculis, ut idem Pompeius non ab homine solum, sed etiam a provincia tota se huius absolutione inire gratiam arbitraretur? Postremo estne hic, qui et animum in rem publicam habuit eius modi et tantum auctoritate apud suos cives potuit, ut perficeret in Sicilia solus te praetore, quod non modo Siculus nemo, sed ne Sicilia quidem tota potuisset, ut ex oppido Thermis nullum signum, nullum ornamentum, nihil ex sacro, nihil de publico attingeres, cum praesertim et essent multa praeclara et tu omnia concupisses? 114. Denique nunc vide, quid inter te, cuius nomine apud Siculos dies festi agitantur et praeclara illa Verria celebrantur, cuius statuae Romae stant inauratae a communi Siciliae, quem ad modum inscriptum videmus, datae--vide, inquam, quid inter te et hunc Siculum, qui abs te est, patrono Siciliae, condemnatus, intersit. Hunc civitates ex Sicilia permultae testimonio suo legationibusque ad eam rem missis publice laudant, te, omnium Siculorum patronum, una Mamertina civitas, socia furtorum ac flagitiorum tuorum, publice laudat, ita tamen novo more, ut legati laedant, legatio laudet, ceterae quidem civitates publice litteris, legationibus, testimoniis accusant, queruntur, arguunt; si tu absolutus sis, se funditus eversas esse arbitrantur. |
|
XLVII.
115. Hoc de homine ac de huius bonis etima in Eryco monte monumentum tuorum
[furtorum,] flagitiorum crudelitatisque posuisti, in quo Stheni Thermitani
nomen ascriptum est. Vidi argenteum Cupidinem cum lampade. Quid tandem
habuit argumenti aut rationis res, quam ob rem in eo potissimum Sthenianum
praemium poneretur? utrum hoc signum cupiditatis tuae an tropaeum necessitudinis
atque hospitii an amoris indicium esse voluisti? Faciunt hoc homines,
quos in summa nequitia non solum libido et voluptas, verum etiam ipsius
nequitiae fama delectat, ut multis in locis notas ac vestigia suroum flagitiorum
relinqui velint. 116. Ardebat amore illius hospitae, propter quam hospitii
iura violarat; hoc non solum sciri tum, verum etiam commemorari semper
volebat; itaque ex illa ipsa re, quam accusante Agathino gesserat, Veneri
potissimum deberi praemium statuit, quae illam totam accusationem iudiciumque
conflarat. Putarem te gratum in deos, si hoc donum Veneri non de Stheni
bonis dedisses, sed de tuis; quod facere debuisti, praesertim cum tibi
illo ipso anno a Chelidone venisset hereditas. |
|
XLVIII. Atque ut aliquando de rebus ab isto cognitis iudicatisque et de iudiciis datis dicere desistamus et, quoniam facta istius in his generibus infinita sunt, nos modum aliquem et finem orationi nostrae criminibusque faciamus, pauca ex aliis generibus sumemus. 119. Audistis ob ius dicendum Q. Varium dicere procuratiores suos isti centum triginta milia nummum dedisse, meministis Q. Vari testimonium, remque hanc totam C. Sacerdotis, hominis ornatissimi, testimonio comprobari, scitis Cn. Sertium, M. Modium, equites Romanos, sescentos praeterea cives Romanos multosque Siculos dixisse se isti pecuniam ob ius dicendum dedisse. De quo crimine quid ego disputem, cum id totum positum sit in testibus? quid porro argumenter, qua de re dubitare nemo possit? An hoc dubitabit quisquam omnium, quin is venalem in Sicilia iuris dictionem habuerit, qui Romae totum edictum atque omnia decreta vendiderit? et quin is ab Siculis ob decreta interponenda pecunias ceperit, qui M. Octavium Ligurem pecuniam ob ius dicendum poposcerit? 120. Quod enim iste praeterea genus pecuniae cogendae praeteriit? quod non ab omnibus aliis praeteritum excogitavit? ecquae res apud civitates Siculas expetitur, in qua aut honos aliquis sit aut potestas aut procuratio, quin eam rem tu ad tuum quaestum nundinationemque hominum traduxeris? |
|
XLIX.
Dicta sunt priore actione et privatim et publice testimonia; legati Centuripini,
Halaesini, Catinenses Panhormitanique dixerunt, multarum praeterea civitatum,
iam vero privatim plurimi. Quorum ex testimoniis cognoscere potuistis
tota Sicilia per triennium neminem ulla in civitate senatorem factum esse
gratis, neminem, ut leges eorum sunt, suffragiis, neminem nisi istius
imperio aut litteris; atque in his omnibus senatoribus cooptandis non
modo suffragia nulla fuisse, sed ne genera quidem spectata esse, ex quibus
in eum ordinem cooptari liceret, neque census neque aetates neque cetera
Siculorum iura valuisse; 121. quicumque senator voluerit fieri quamvis
puer, quamvis indignus, quamvis ex eo loco, ex quo non liceret, si is
pretio apud istum idoneos vinceret, factum esse semper; non modo Siculorum
nihil in hac re valuisse leges, sed ne ab senatu quidem populoque Romano
datas. Quas enim leges sociis amicisque dat is, qui habet imperium a populo
Romano, auctoritatem legum dandarum ab senatu, eae debent et populi Romani
et senatus existimari. |
|
L. 123. Agrigentini de senatu cooptando Scipionis leges antiquas habent, in quibus et illa eadem sancta sunt et hoc amplius. Cum Agrigentinorum duo genera sint, unum veterum, alterum colonorum, quos T. Manlius praetor ex senatus consulto de oppidis Siculorum deduxit Agrigentum, cautum est in Scipionis legibus, ne plures essent in senatu ex colonorum numero quam ex vetere Agrigentinorum. Iste, qui omnia iura pretio exaequasset omniumque rerum dilectum atque discrimen pecunia sustulisset, non modo illa, quae erant aetatis, ordinis quaestusque, permiscuit, sed etiam in his duobus generibus civium novorum veterumque turbavit. 124. Nam cum esset ex vetere numero quidam senator demortuus, et cum ex utroque genere par numerus reliquus esset, veterem cooptari necesse erat legibus, ut is amplior numerus esset. Quae cum ita se res haberet, tamen ad istum emptum venerunt illum locum senatorium non solum veteres, verum etiam novi. Fit, ut pretio novus vincat litterasque a praetor adferat Agrigentum. Agrigentini ad istum legatos mittunt, qui eum leges doceant consuetudinemque omnium annorum demonstrent, ut iste intellegeret ei se illum locum vendidisse, cui ne commercium quidem esse oporteret. Quorum oratione iste, cum pretium iam accepisset, ne tantulum quidem commotus est. 125. Idem fecit Heracleae. Nam eo quoque colonos P. Rupilius deduxit legesque similes de cooptando senatu et de numero veterum ac novorum dedit. Ibi non solum iste ut apud ceteros pecuniam accepit, sed etiam genera veterum ac novorum numerumque permiscuit. |
|
LI.
Nolite expectare, dum omnes obeam oratione mea civitates; hoc uno complector
omnia, neminem isto praetore senatorem fieri potuisse, nisi qui isti pecuniam
dedisset. |
|
LII. 128. Cephaloedi mensis est certus, quo mense sacerdotem maximum creari oporteat. Erat eius honoris cupidus Artemo quidam, Climachias cognomine, homo sane locuples et domi nobilis. Sed is fieri nullo modo poterat, si Herodotus quidam adesset; ei locus ille atque honos in illum annum ita deberi putabatur, ut ne Climachias quidem contra diceret. Res ad istum defertur et istius more deciditur; toreumata sane nota et pretiosa auferuntur. Herodotus Romae erat; satis putabat se ad comitia tempore venturum, si pridie venisset. Iste, ne aut alio mense, ac fas erat, comitia haberentur aut Herodoto praesenti honos adimeretur (id quod iste non laborabat, Climachias minime volebat), excogitat (dixi iam dudum, non est homo acutior quisquam nec fuit), excogitat, inquam, quem ad modum mense illo legitimo comitia haberentur nec tamen Herodotus adesse posset. 129. Est consuetudo Siculorum ceterorumque Graecorum, quod suos dies mensesque congruere volunt cum solis lunaeque ratione, ut non numquam, si quid discrepet, eximant unum aliquem diem aut summum biduum ex mense, quos illi exhaeresimos dies nominant; item non numquam uno die longiorem mensem faciunt aut biduo. Quae cum iste cognosset novus astrologus, qui non tam caeli rationem quam caelati argenti duceret, eximi iubet non diem ex mense, sed ex anno unum dimidiatumque mensem hoc modo, ut, quo die verbi causa esse oporteret Idus Ianuarias, in eum diem Kalendas Martias proscribi iuberet. Itaque fit omnibus recusantibus et plorantibus. Dies is erat legitimus comitiis habendis. Eo modo sacerdos Climachias renuntiatus est. 130. Herodotus cum Roma revertitur, diebus, ut ipse putabat, XV ante comitia, offendit eum mensem, qui consequitur mensem comitialem, comitiis iam abhinc diebus XXX factis. Tum Cephaloeditani fecerunt intercalarium XXXV dies longum, ut reliqui menses in suam rationem reverterentur. Hoc si Romae fieri posset, certe aliqua ratione expugnasset iste, ut dies XXXV inter binos ludos tollerentur, per quos solos iudicium fieri posset. |
|
LIII. 131. Iam vero censores quem ad modum isto praetore in Sicilia creati sint, operae pretium est cognoscere. Ille enim est magistratus apud Siculos, qui diligentissime mandatur a populo propter hanc causam, quod omnes Siculi ex censu quotannis tributa conferunt, in censu habendo potestas omnis aestimationis habendae summaeque faciundae censori permittitur. Itaque et populus, cui maximam fidem suarum rerum habeat, maxima cura deligit, et propter magnitudinem potestatis hic magistratus a populo summa ambitione contenditur. 132. In ea re iste nihil obscure facere voluit, non in sortitione fallere neque dies de fastis eximere. Nihil sane vafre nec malitiose facere conatus est; sed ut studia cupiditatesque honorum atque ambitiones ex hominibus civitatibusque tollerentur, quae res evertendae reipublicae solerent esse, ostendit sese in omnibus civitatibus censores esse facturum. 133. Tanto mercatu praetoris indicto concurritur undique ad istum Syracusas; flagrabat tota domus praetoria studio hominum et cupiditate; nec mirum omnibus comitiis tot civitatum unam in domum revocatis tantaque ambitione provinciae totius in uno cubiculo inclusa. Exquisitis palam pretiis et licitationibus factis discribebat censores binos in singulas civitates Timarchides. Is suo labore suisque accessionibus huius negotii atque operis molestia consequebatur, ut ad istum sine ulla sollicitudine summa pecuniae referretur. Iam hic Timarchides quantam pecuniam fecerit, plane adhuc cognoscere non potuistis; verum tamen in priore actione, quam varie, quam improbe praedatus esset, multorum testimoniis cognovistis. |
|
LIV. 134. Sed ne miremini, qua ratione hic tantum apud istum libertus potuerit, exponam vobis breviter, quid hominis sit, ut et istius nequitiam, qui illum secum habuerit, eo praesertim numero ac loco, et calamitatem provinciae cognoscatis. In mulierum corruptelis et in omni eius modi luxuria atque nequitia mirandum in modum reperiebam hunc Timarchidem ad istius flagitiosas libidines singularemque nequitiam natum atque aptum fuisse; investigare, adire, appellare, corrumpere, quidvis facere in eius modi rebus quamvis callide, quamvis audacter, quamvis impudenter; eundem mira quaedam excogitare genera furandi; nam ipsum Verrem tantum avaritia semper hiante atque imminente fuisse, ingenio et cogitatione nulla, ut, quicquid sua sponte faciebat, item ut vos Romae cognovistis, eripere potius quam fallere videretur. 135. Haec vero huius erat ars et malitia miranda, quod acutissime, tota provincia quid cuique accidisset, quid cuique opus esset, indagare et odorari solebat; omnium adversarios, omnium inimicos diligenter cognoscere, colloqui, attemptare; ex utraque parte [causas] voluntates perspicere, facultates et copias; quibus opus esset, metum offerre, quibus expediret, spem ostendere; accusatorum et quadruplatorum quicquid erat, habebat in potestate, quod cuique negotii conflare volebat, nullo labore faciebat; istius omnia decreta, imperia, litteras peritissime et callidissime venditabat. 136. Ac non solum erat administer istius cupiditatum, verum etiam ipse sui meminerat neque solum nummos, si qui isti exciderant, tollere solebat, ex quibus pecuniam maximam fecit, sed etiam voluptatum flagitiorumque istius ipse reliquias colligebat. Itaque in Sicilia non Athenionem, qui nullum oppidum cepit, sed Timarchidem fugitivum in omnibus oppidis per triennium scitote regnasse; in Timarchidi potestate sociorum populi Romani antiquissimorum atque amicissimorum liberos, matres familias, bona fortunasque omnes fuisse. Is igitur, ut dico, Timarchides in omnes civitates accepto pretio censores dimisit; comitia isto praetore censorum ne simulandi quidem causa fuerunt. |
|
LV. 137. Iam hoc impudentissime. Palam (licebat enim videlicet legibus) singulis censoribus denarii treceni ad statuam praetoris imperati sunt. Censores CXXX facti sunt; pecuniam illam ob censuram contra leges clam dederunt; haec denarium XXXVIIII milia palam salvis legibus contulerunt in statuam. Primum quo tantam pecuniam? deinde quam ob rem censores ad statuam tibi conferebant? Ordo aliqui censorum est, collegium, genus aliquod hominum? Nam aut publice civitates istos honores habent aut sic generatim homines, ut aratores, ut mercatores, ut navicularii; censores quidem qui magis quam aediles? Ob beneficium? Ergo hoc fatebere, abs te haec petita esse (nam empta non audebis dicere); te eos magistratus hominibus beneficii, non rei publicae causa permisisse? Hoc cum tute fateare, quisquam dubitabit, quin tu istam apud populos provinciae totius invidiam atque offensionem non ambitionis neque beneficiorum collocandorum, sed pecuniae conciliandae causa susceperis? 138. Itaque illi censores fecerunt idem, quod in nostra re publica solent ii, qui per largitionem magistratus adepti sunt; dederunt operam, ut ita potestatem gererent, ut illam lacunam rei familiaris explerent. Sic census habitus est te praetore, ut eo censu nullius civitatis res publica posset administrari; nam locupletissimi cuiusque censum extenuarant, tenuissimi auxerant. Itaque in tributis imperandis tantum oneris plebi imponebatur, ut, etiamsi homines tacerent, res ipsa illum censum repudiaret, id quod intellegi facillime [re ipsa] potest. |
|
LVI. Nam L. Metellus, qui, posteaquam ego inquirendi causa in Siciliam veni, repente L. Laetili adventu istius non modo amicus, verum etiam cognatus factus est, is, quod videbat istius censu stari nullo modo posse, eum censum observari iussit, qui viro fortissimo atque innocentissimo, Sex. Peducaeo, praetore habitus esset. Erant enim tum censores legibus facti delecti a suis civitatibus, quibus, si quid commisissent, poenae legibus erant constitutae. 139. Te autem praetore quis censor aut legem metueret, qua non tenebatur, quoniam creatus lege non erat, aut animadversionem tuam, qui id, quod abs te emerat, vendidisset? Teneat iam sane meos testes Metellus, cogat alios laudare, sicut in multis conatus est; modo haec faciat, quae facit. Quis enim umquam tanta a quoquam contumelia, quis tanta ignominia adfectus est? Quinto quoque anno Sicilia tota censetur. Erat censa praetore Peducaeo; quintus annus cum in te praetorem incidisset, censa denuo est. Postero anno L. Metellus mentionem tui census fieri vetat; censores dicit de integro sibi creari placere; interea Peducaeanum censum observari iubet. Hoc si tuus inimicus fecisset, tamen, si animo aequo provincia tulisset, inimici iudicium grave videretur. Fecit amicus recens et cognatus voluntarius; aliter enim, si provinciam retinere, si salvus ipse in provincia vellet esse, facere non potuit. |
|
LVII.
140. Expectas etiam, quid hi iudicent? Si tibi magistratum abrogasset,
minore ignominia te affecisset, quam cum ea, quae in magistratu gessisti,
sustulit atque irrita iussit esse. Neque in hac re sola fuit eius modi,
sed, ante quam ego in Siciliam veni, in maximis rebus ac plurimis; nam
et Heraclio Syracusanos tuos illos palaestritas bona restituere iussit
et Epicrati Bidinos et pupillo Drepanitano A. Claudium, et, nisi mature
Laetilius in Siciliam cum litteris venisset, minus XXX diebus Metellus
totam triennii praeturam tuam rescidisset. |
|
LVIII.
142. Verum ubi tandem aut in quibus statuis ista tanta pecunia consumpta
est? 'Consumetur,' inquies. Scilicet expectemus legitimum illud quinquennium;
si hoc intervallo non consumpserit, tum denique nomen eius de pecuniis
repetundis statuarum nomine deferemus. Reus est maximis plurimisque criminibus
in iudicium vocatus; HS. viciens ex hoc uno genere captum videmus. Si
condemnatus eris, non, opinor, id ages, ut ista pecunia in quinquennio
consumatur in statuis; sin absolutus eris, quis erit tam amens, qui te
ex tot tantisque criminibus elapsum post quinquennium statuarum nomine
arcessat? Ita, si neque adhuc consumpta est ista pecunia et est perspicuum
non consumptum iri, licet iam intellegamus inventam esse rationem, quare
et iste HS. viciens ex hoc uno genere conciliarit et ceperit et ceteri,
si hoc a vobis erit comprobatum, quam volent magnas hoc nomine pecunias
capere possint; ut iam videamur non a pecuniis capiundis homines absterrere,
sed, cum genera quaedam pecuniarum capiundarum comprobarimus, honesta
nomina turpissimis rebus imponere. 143. Etenim, si C. Verres HS. C
populum verbi gratia Centuripinum poposcisset eamque ab iis pecuniam abstulisset,
non, opinor, esset dubium, quin eum, cum id planum fieret, condemnari
necesse esset. Quid? si eundem populum HS CC poposcit eaque coegit
atque abstulit, num idcirco absolvetur, quod ascriptum est eam pecuniam
datam statuarum nomine? Non, opinor; nisi forte id agimus, non ut magistratibus
nostris moram accipiundi, sed ut sociis causam dandi afferre videamur. |
|
LIX.
144. Ac de avertenda pecunia quaero abs te, utrum ipsae civitates solitae
sint statuas tibi faciendas locare ei, cui possent optima condicione,
aut aliquem procuratorem praeficere, qui statuis faciundis praeesset,
an tibi, aut cui tu imperasses, adnumerare pecuniam. Nam si per eos statuae
fiebant, a quibus tibi iste honos habebatur, audio; sin Timarchidi pecunia
numerabatur, desine, quaeso, simulare te, cum in manifestissimo furto
teneare, gloriae studiosum ac monumentorum fuisse. |
|
LX. Tot praetores in Sicila fuerunt, totiens apud maiores nostros Siculi senatum adierunt, totiens hac memoria; tamen huiusce novi postulati genus atque principium tua praetura attulit. 147. Quid enim tam novum non solum re, sed genere ipso postulandi? nam cetera, quae sunt in isdem postulatis de iniuriis tuis, sunt nova, sed tamen non novo modo postulantur. Rogant et orant Siculi patres conscriptos, ut nostri magistratus posthac decumas lege Hieronica vendant. Tu primus contra vendideras. Audio. Ne, in cellam quod imperatur, aestiment. Hoc quoque propter tuos ternos denarios nunc primum postulatur, sed genus ipsum postulandi non est novum. Ne absentis nomen recipiatur. Ex Stheni calamitate et tua natum est iniuria. Cetera non colligam. Sunt omnia Siculorum postulata eius modi, ut crimina collecta in unum reum te esse videantur, quae tamen omnia novas iniurias habent, sed postulationum formulas usitatas; 148. hoc postulatum de statuis ridiculum esse videatur ei, qui rem sententiamque non perspiciat. Postulant enim, non uti ne cogantur statuere; quid igitur? Ut ipsis ne liceat. Quid est hoc? petis a me, quod in tua potestate est, ut id tibi facere ne liceat; pete potius, ne quis te invitum polliceri aut facere cogat. 'Nihil egero,' inquit; 'negabunt enim omnes se coegisse; si me salvum esse vis, mihi impone istam vim, ut omnino mihi ne liceat polliceri.' Ex tua praetura primum haec est nata postulatio; qua cum utuntur, hoc significant atque adeo aperte ostendunt, sese ad statuas tuas pecuniam metu ac malo coactos invitissimos contulisse. 149. Quid? si hoc non dicant, tibi non necesse sit ipsi id confiteri? Vide et perspice, qua defensione sis usurus; iam intelleges hoc [tibi] de statuis confitendum esse. |
|
LXI. Mihi enim renuntiatur ita constitui a tuis patronis, hominibus ingeniosis, causam tuam, et eos abs te ita institui et doceri, ut quisque ex provincia Sicilia gravior homo atque honestior testimonium vehementius dixerit, sicuti [Siculi] multi primarii viri multa dixerunt, te statim hoc istis tuis defensoribus dicere: 'Inimicus est propterea, quod arator est.' Itaque uno genere, opinor, circumscribere habetis in animo genus hoc aratorum, quod eos infenso animo atque inimico venisse dicatis, quia fuerit in decumis iste vehementior. Ergo aratores inimici omnes et adversarii sunt; nemo est eorum, qui non perisse te cupiat? Omnino praeclare te habes, cum is ordo atque id hominum genus, quod optimum atque honestissimum est, a quo uno et summa rei publicae et illa provincia maxime continetur, tibi est inimicissimum. 150. Verum esto; alio loco de aratorum animo et iniuriis videro; nunc, quod mihi abs te datur, id accipio, eos tibi esse inimicissimos. Nempe ita dicis: propter decumas. Concedo; non quaero, iure an iniuria sint inimici. Quid ergo illae sibi statuae equestres inauratae volunt, quae populi Romani oculos animosque maxime offendunt, propter aedem Volcani? nam inscriptum esse video quandam ex his statuis aratores dedisse. Si honoris causa statuam dederunt, inimici non sunt; credamus testibus; tum enim honori tuo, nunc iam religioni suae consulunt. Sin autem metu coacti dederunt, confiteare necesse est te in provincia pecunias statuarum nomine per vim ac metum coegisse. Utrum tibi commodum est, elige. |
|
LXII. 151. Equidem libenter hoc iam crimen de statuis relinquam, ut mihi tu illud concedas, quod tibi honestissimum est, aratores tibi ad statuam honoris tui causa voluntate sua contulisse. Da mihi h |