|
I.
1. Si quis vestrum, iudices, aut eorum, qui adsunt, forte miratur me,
qui tot annos in causis iudiciisque publicis ita sim versatus, ut defenderim
multos, laeserim neminem, subito nunc mutata voluntate ad accusandum descendere,
is si mei consilii causam rationemque cognoverit, una et id, quod facio,
probabit et in hac causa profecto neminem praeponendum mihi esse actorem
putabit.
2. Cum quaestor in Sicilia fuissem, iudices, itaque
ex ea provincia decessissem, ut Siculis omnibus iucundam diuturnamque
memoriam quaesturae nominisque mei relinquerem, factum est, uti cum summum
in veteribus patronis multis, tum non nullum etiam in me praesidium suis
fortunis constitutum esse arbitrarentur. Qui nunc populi atque vexati
cuncti ad me publice saepe venerunt, ut suarum fortunarum omnium causam
defensionemque susciperem; me saepe esse pollicitum, saepe ostendisse
dicebant, si quod tempus accidisset, quo tempore aliquid a me requirerent,
commodis eorum me non defuturum. 3. Venisse tempus aiebant, non iam ut
commoda sua, sed ut vitam salutemque totius provinciae defenderem; sese
iam ne deos quidem in suis urbibus, ad quos confugerent, habere, quod
eorum simulacra sanctissima C. Verres ex delubris religiosissimis sustulisset.
Quas res luxuries in flagitiis, crudelitas in suppliciis, avaritia in
rapinis, superbia in contumeliis efficere potuisset, eas omnes sese hoc
uno praetore per triennium pertulisse; rogare et orare, ne illos supplices
aspernarer, quos me incolumi nemini supplices esse oporteret.
|
|
II.
4. Tuli graviter et acerbe, iudices, in eum me locum adduci, ut aut eos
homines spes falleret, qui opem a me atque auxilium petissent, aut ego,
qui me ad defendendos homines ab ineunte adulescentia dedissem, tempore
atque officio coactus ad accusandum traducerer. Dicebam habere eos actorem
Q. Caecilium, qui praesertim quaestor in Sicilia provincia fuisset. Quo
ego adiumento sperabam hanc a me posse molestiam demoveri, id mihi erat
adversarium maxime. Nam illi multo mihi hoc facilius remisissent, si istum
non nossent, aut si iste apud eos quaestor non fuisset. 5. Adductus sum,
iudices, officio, fide, misericordia, multorum bonorum exemplo, vetere
consuetudine institutoque maiorum, ut onus huius laboris atque officii
non ex meo, sed ex meorum necessariorum tempore mihi suscipiendum putarem.
Quo in negotio tamen illa me res, iudices, consolatur,
quod haec, quae videtur esse accusatio mea, non potius accusatio quam
defensio est existimanda. Defendo enim multos mortales, multas civitates,
provinciam Siciliam totam. Quam ob rem, quia mihi unus est accusandus,
prope modum manere in instituto meo videor et non omnino a defendendis
hominibus sublevandisque discedere. 6. Quodsi hanc causam tam idoneam,
tam illustrem, tam gravem non haberem, si aut hoc a me Siculi non petissent
aut mihi cum Siculis causa tantae necessitudinis non intercederet et hoc,
quod facio, me rei publicae causa facere profiterer, ut homo singulari
cupiditate, audacia, scelere praeditus, cuius furta atque flagitia non
in Sicilia solum, sed in Achaia, Asia, Cilicia, Pamphylia, Romae denique
ante oculos omnium maxima turpissimaque nossemus, me agente in iudicium
vocaretur, quis tandem esset, qui meum factum aut consilium posset reprehendere?
|
|
III.
7. Quid est, pro deum hominumque fidem! in quo ego rei publicae plus hoc
tempore prodesse possim? quid est, quod aut populo Romano gratius esse
debeat aut sociis exterisque nationibus optatius esse possit aut saluti
fortunisque omnium magis accomodatum sit? Populatae, vexatae, funditus
eversae provinciae, socii stipendiariique populi Romani afflicti, miseri
iam non salutis spem, sed solacium exitii quaerunt. 8. Qui iudicia manere
apud ordinem senatorium volunt, queruntur accusatores se idoneos non habere;
qui accusare possunt, iudiciorum severitatem desiderant. Populus Romanus
interea tametsi multis incommodis difficultatibusque affectus est, tamen
nihil aeque in re publica atque illam veterem iudiciorum vim gravitatemque
requirit. Iudiciorum desiderio tribunicia potestas efflagitata est, iudiciorum
levitate ordo quoque alius ad res iudicandas postulatur, iudicum culpa
atque dedecore etiam censorium nomen, quod asperius antea populo videri
solebat, id nunc poscitur, id iam populare et plausibile factum est. 9.
In hac libidine hominum nocentissimorum, in populi Romani cotidiana querimonia,
iudiciorum infamia, totius ordinis offensione cum hoc unum his tot incommodis
remedium esse arbitrarer, ut homines idonei atque integri causam rei publicae
legumque susciperent, fateor me salutis omnium causa ad eam partem accessisse
rei publicae sublevandae, quae maxime laboraret.
10. Nunc, quoniam, quibus rebus adductus ad causam accesserim,
demonstravi, dicendum necessario est de contentione nostra, ut, in constituendo
accusatore quid sequi possitis, habeatis. Ego sic intellego, iudices:
cum de pecuniis repetundis nomen cuiuspiam deferatur, si certamen inter
aliquos sit, cui potissimum delatio detur, haec duo in primis spectari
oportere, quem maxime velint actorem esse ii, quibus factae esse dicantur
iniuriae, et quem minime velit is, qui eas iniurias fecisse arguatur.
|
|
IV.
11. In hac causa, iudices, tametsi utrumque esse arbitror perspicuum,
tamen de utroque dicam, et de eo prius, quod apud vos plurimum debet valere,
hoc est de voluntate eorum, quibus iniuriae factae sunt; quorum causa
iudicium de pecuniis repetundis est constitutum. Siciliam provinciam C.
Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos
exinanisse, fana spoliasse dicitur. Adsunt, queruntur Siculi universi,
ad meam fidem, quam habent spectatam iam et cognitam, confugiunt, auxilium
sibi per me a vobis atque a populi Romani legibus petunt, me defensorem
calamitatum suarum, me ultorem iniuriarum, me cognitorem iuris sui, me
actorem causae totius esse voluerunt. 12. Utrum, Q. Caecili, hoc dices,
me non Siculorum rogatu ad causam accedere, an optimorum fidelissimorumque
sociorum voluntatem apud hos gravem esse non oportere? Si id audebis dicere,
quod C. Verres, cui te inimicum esse simulas, maxime existimari vult,
Siculos hoc a me non petisse, primum causam inimici tui sublevabis, de
quo non praeiudicium, sed plane iudicium iam factum putatur, quod ita
percrebruit, Siculos omnes actorem suae causae contra illius iniurias
quaesisse. 13. Hoc si tu, inimicus eius, factum negabis, quod ipse, cui
maxime haec res obstat, negare non audet, videto, ne nimium familiariter
inimicitias exercere videare. Deinde sunt testes viri clarissimi nostrae
civitatis, quos omnes a me nominari non est necesse; eos, qui adsunt,
appellabo; quos, si mentirer, testes esse impudentiae meae minime vellem.
Scit is, qui est in consilio, C. Marcellus, scit is, quem adesse video,
Cn. Lentulus Marcellinus; quorum fide atque praesidio Siculi maxime nituntur,
quod omnino Marcellorum nomini tota illa provincia adiuncta est. 14. Hi
sciunt hoc non modo a me petitum esse, sed ita saepe et ita vehementer
esse petitum, ut aut causa mihi suscipienda fuerit aut officium necessitudinis
repudiandum. Sed quid ego his testibus utor, quasi res dubia aut obscura
sit? Adsunt homines ex tota provincia nobilissimi, qui praesentes vos
orant atque obsecrant, iudices, ut in actore causae suae deligendo vestrum
iudicium ab suo iudicio ne discrepet. Omnium civitatum totius Siciliae
legationes adsunt praeter duas civitates; quarum duarum si adessent, duo
crimina vel maxima minuerentur, quae cum his civitatibus C. Verri communicata
sunt. 15. At enim cur a me potissimum hoc praesidium petiverunt? Si esset
dubium, petissent necne, dicerem, cur petissent. Nunc vero cum id ita
perspicuum sit, ut oculis iudicare possitis, nescio, cur hoc mihi detrimento
esse debeat, si id mihi obiciatur, me potissimum esse delectum. 16. Verum
id mihi non sumo, iudices, et hoc non modo in oratione mea non pono, sed
ne in opinione quidem cuiusquam relinquo, me omnibus patronis esse praepositum.
Non ita est; sed unius cuiusque temporis, valetudinis, facultatis ad agendum
ducta ratio est. Mea fuit semper haec in hac re voluntas et sententia,
quemvis ut hoc mallem de iis, qui essent idonei, suscipere quam me, me
ut mallem quam neminem.
|
|
V.
17. Reliquum est iam ut illud quaeramus, cum hoc constet, Siculos a me
petisse, ecquid hanc rem apud vos animosque vestros valere oprteat, ecquid
auctoritatis apud vos in suo iure repetundo socii populi Romani, supplices
vestri, habere debeant. De quo quid ego plura commemorem? quasi vero dubium
sit, quin tota lex de pecuniis repetundis sociorum causa constituta sit.
18. Nam civibus cum sunt ereptae pecuniae, civili fere actione et privato
iure repetuntur; haec lex socialis est, hoc ius nationum exterarum est,
hanc habent arcem minus aliquanto nunc quidem munitam quam antea, verum
tamen, si qua reliqua spes est, quae sociorum animos consolari possit,
ea tota in hac lege posita est; cuius legis non modo a populo Romano,
sed etiam ab ultimis nationibus iam pridem severi custodes requiruntur.
19. Quis ergo est, qui neget oportere eorum arbitratu lege agi, quorum
causa lex sit constituta? Sicilia tota si una voce loqueretur, hoc diceret:
'Quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus,
delubris fuit, quod in una quaque re beneficio senatus populique Romani
iuris habui, id mihi tu, C. Verres, eripuisti atque abstulisti; quo nomine
abs te sestertium miliens ex lege repeto.' Si universa, ut dixi, provincia
loqui posset, hac voce uteretur; quoniam id non poterat, harum rerum actorem,
quem idoneum esse arbitrata est, ipsa delegit. 20. In eius modi re quisquam
tam impudens reperietur, qui ad alienam causam invitis iis, quorum negotium
est, accedere aut adspirare audeat?
|
|
VI.
Si tibi, Q. Caecili, hoc Siculi dicerent: 'Te non novimus, nescimus, qui
sis, numquam te antea vidimus; sine nos per eum nostras fortunas defendere,
cuius fides est nobis cognita,' nonne id dicerent, quod cuivis probare
deberent? Nunc hoc dicunt, utrumque se nosse; alterum se cupere defensorem
esse fortunarum suarum, alterum plane nolle. 21. Cur nolint, etiamsi taceant,
satis dicunt; verum non tacent; tamen iis invitissimis te offeres? tamen
in aliena causa loquere? tamen eos defendes, qui se ab omnibus desertos
potius quam abs te defensos esse malunt? tamen iis operam tuam pollicebere,
qui te neque velle sua causa nec, si cupias, posse arbitrantur? Cur eorum
spem exiguam reliquarum fortunarum, quam habent in legis et in iudicii
severitate positam, vi extorquere conaris? cur te interponis invitissimis
iis, quibus maxime lex consultum esse vult? cur, de quibus in provincia
non optime es meritus, eos nunc plane fortunis omnibus conaris evertere?
cur iis non modo persequendi iuris sui, sed etiam deplorandae calamitatis
adimis potestatem? 22. Nam te actore quem eorum adfuturum putas, quos
intellegis, non ut per te alium, sed ut per alium aliquem te ipsum ulciscantur,
laborare?
|
|
VII.
At enim solum id est, ut me Siculi maxime velint; alterum illud, credo,
obscurum est, a quo Verres minime se accusari velit. Ecquis umquam tam
palam de honore, tam vehementer de salute sua contendit quam ille atque
illius amici, ne haec mihi delatio detur? Sunt multa, quae Verres in me
esse arbitratur, quae scit in te, Q. Caecili, non esse; quae cuius modi
in utroque nostrum sint, paulo post commemorabo; nunc tantum id dicam,
quod tacitus tu mihi assentiare, nullam rem in me esse, quam ille contemnat,
nullam in te, quam pertimescat. Itaque magnus ille defensor et amicus
eius tibi suffragatur, me oppugnat, aperte ab iudicibus petit, ut tu mihi
anteponare, et ait hoc se honeste sine ulla invidia ac sine ulla offensione
contendere. 'Non enim,' inquit, 'illud peto, quod soleo, cum vehementius
contendi, impetrare; reus ut absolvatur, non peto, sed ut potius ab hoc
quam ab illo accusetur, id peto. Da mihi hoc, concede, quod facile est,
quod honestum, quod non invidiosum; quod cum dederis, sine ullo tuo periculo,
sine infamia illud dederis, ut is absolvatur, cuius ego causa laboro.'
24. Et ait idem, ut aliquis metus adiunctus sit ad gratiam, certos esse
in consilio, quibus ostendi tabellas velit; id esse perfacile; non enim
singulos ferre sententias, sed universos constituere; ceratam uni cuique
tabellam dari cera legitima, non illa infami ac nefaria. Atque is non
tam propter Verrem laborat, quam quod eum minime res tota delectat. Videt
enim, si a pueris nobilibus, quos adhuc elusit, si a quadruplatoribus,
quos non sine causa contempsit semper ac pro nihilo putavit, accusandi
voluntas ad viros fortes spectatosque homines translata sit, sese in iudiciis
diutius dominari non posse.
|
|
VIII.
25. Huic ego homini iam ante denuntio, si a me causam hanc vos agi volueritis,
rationem illi defendendi totam esse mutandam, et ita mutandam, ut meliore
et honestiore condicione, quam qua ipse vult, imitetur homines eos, quos
ipse vidit amplissimos, L. Crassum et M. Antonium, qui nihil se arbitrabantur
ad iudicia causasque amicorum praeter fidem et ingenium afferre oportere.
Nihil erit, quod me agente arbitretur iudicium sine magno multorum periculo
posse corrumpi. 26. Ego in hoc iudicio mihi Siculorum causam receptam,
populi Romani susceptam esse arbitror, ut mihi non unus homo improbus
opprimendus sit, id quod Siculi petiverunt, sed omnis improbitas, id quod
populus Romanus iam diu flagitat, exstinguenda atque delenda sit. In quo
ego quid eniti aut quid efficere possim, malo in aliorum spe relinquere
quam in oratione mea ponere.
27. Tu vero, Caecili, quid potes? quo tempore aut qua
in re non modo ceteris specimen aliquod dedisti, sed tute tui periculum
fecisti? In mentem tibi non venit, quid negotii sit causam publicam sustinere,
vitam alterius totam explicare atque eam non modo in animis iudicum, sed
etiam in oculis conspectuque omnium exponere, sociorum salutem, commoda
provinciarum, vim legum, gravitatem iudiciorum defendere?
|
|
IX.
Cognosce ex me, quoniam hoc primum tempus discendi nactus es, quam multa
esse oporteat in eo, qui alterum accuset; ex quibus si unum aliquod in
te cognoveris, ego iam tibi ipse istuc, quod expetis, mea voluntate concedam.
Primum integritatem atque innocentiam singularem; nihil est enim, quod
minus ferendum sit quam rationem ab altero vitae reposcere eum, qui non
possit suae reddere. 28. Hic ego de te plura non dicam; unum illud credo
omnes animum advertere, te adhuc a nullis nisi ab Siculis potuisse cognosci;
Siculos hoc dicere, cum eidem sint irati, cui tu te inimicum esse dicis,
sese tamen te actore ad iudicium non adfuturos. Quare negent, ex me non
audies, hos patere id suspicari, quod necesse est. Illi quidem, ut est
hominum genus nimis acutum et suspiciosum, non te ex Sicilia litteras
in Verrem deportare velle arbitrantur, sed, quod isdem litteris illius
praetura et tua quaestura consignata sit, asportare te velle ex Sicilia
litteras suspicantur.
29. Deinde accusatorem firmum verumque esse oportet.
Eum ego si te putem cupere esse, facile intellego esse non posse. Nec
ea dico, quae si dicam, tamen infirmare non possis, te, antequam de Sicilia
decesseris, in gratiam redisse cum Verre; Potamonem, scribam et familiarem
tuum, retentum esse a Verre in provincia, cum tu decederes; M. Caecilium,
fratrem tuum, lectissimum atque ornatissimum adulescentem, non modo non
adesse neque tecum tuas iniurias persequi, sed esse cum Verre et cum illo
familiarissime atque amicissime vivere. Sunt et haec et alia in te falsi
accusatoris signa permulta, quibus ego nunc non utor; hoc dico, te, si
maxime cupias, tamen verum accusatorem esse non posse. 30. Video enim
permulta esse crimina, quorum tibi societas cum Verre eius modi est, ut
ea in accusando attingere non audeas.
|
|
X.
Queritur Sicilia tota C. Verrem ab aratoribus, cum frumentum sibi in cellam
imperavisset, et cum esset tritici modius HS II, pro frumento in modios
singulos duodenos sestertios exegisse. Magnum crimen, ingens pecunia,
furtum inpudens, iniuria non ferenda! Ego hoc uno crimine illum condemnem
necesse est; tu, Caecili, quid facies? 31. utrum hoc tantum crimen praetermittes
an obicies? Si obicies, idne alteri crimini dabis, quod eodem tempore
in eadem provincia tu ipse fecisti? audebis ita accusare alterum, ut,
quo minus tute condemnere, recusare non possis? Sin praetermittes, qualis
erit tua ista accusatio, quae domestici periculi metu certissimi et maximi
criminis non modo suspicionem, verum etiam mentionem ipsam pertimescat?
32. Emptum est ex S. C. frumentum ab Siculis praetore Verre, pro quo frumento
pecunia omnis soluta non est. Grave est hoc crimen in Verrem, grave me
agente, te accusante nullum; eras enim tu quaestor, pecuniam publicam
tu tractabas; ex qua, etiamsi cuperet praetor, tamen, ne qua deductio
fieret, magna ex parte tua potestas erat. Huius quoque igitur criminis
te accusante mentio nulla fiet; silebitur toto iudicio de maximis et notissimis
illius furtis et iniuriis. Mihi crede, Caecili, non potest in accusando
socios vere defendere is, qui cum reo criminum societate coniunctus est.
33. Mancipes a civitatibus pro frumento pecuniam exegerunt. Quid? hoc
Verre praetore factum est solum? Non, sed etiam quaestor Caecilio. Quid
igitur? daturus es huic crimini, quod et potuisti prohibere ne fieret
et debuisti, an totum id relinques? Ergo id omnino Verres in iudicio suo
non audiet, quod cum faciebat, quem ad modum defensurus esset, non reperiebat.
|
|
XI.
Atque ego haec, quae in medio posita sunt, commemoro; sunt alia magis
occulta furta, quae ille, ut istius, credo, animos atque impetus retardaret,
benignisime cum quaestore suo communicavit. 34. Haec tu scis ad me esse
delata; quae si velim proferre, facile omnes intellegent vobis inter vos
non modo voluntatem fuisse coniunctam, sed ne praedam quidem adhuc esse
divisam. Quapropter si tibi iudicium postulas dari, quod tecum una fecerit,
concedo, si id lege permittitur; sin autem de accusatione dicimus, concedas
oportet iis, qui nullo suo peccato impediuntur, quo minus alterius peccata
demonstrare possint. 35. Ac vide, quantum interfuturum sit inter meam
et tuam accusationem. Ego etiam, quae tu sine Verre commisisti, Verri
crimini daturus sum, quod te non prohibuerit, cum summam ipse haberet
potestatem; tu contra, ne quae ille quidem fecit, obicies, ne qua ex parte
coniunctus cum eo reperiare.
Quid? illa, Caecili, contemnendane tibi videntur esse,
sine quibus causa sustineri, praesertim tanta, nullo modo potest? aliqua
facultas agendi, aliqua dicendi consuetudo, aliqua in foro, iudiciis,
legibus aut ratio aut exercitatio? 36. Intellego, quam scopuloso difficilique
in loco verser. Nam cum omnis arrogantia odiosa est, tum illa ingenii
atque eloquentiae multo molestissima. Quam ob rem nihil dico de meo ingenio;
neque est, quod possim dicere, neque, si esset, dicerem. Aut enim id mihi
satis est, quod est de me opinionis, quicquid est, aut, si id parum est,
ego maius id commemorando facere non possum.
|
|
XII.
37. De te, Caecili, (iam mehercule hoc extra hanc contentionem certamenque
nostrum familiariter tecum loquar) tu ipse quem ad modum existimes, vide
etiam atque etiam et tu te collige et, qui sis et quid facere possis,
considera. Putasne te posse de maximis acerbissimisque rebus, cum causam
sociorum fortunasque provinciae, ius populi Romani, gravitatem iudicii
legumque susceperis, tot res tam graves, tam varias voce, memoria, consilio,
ingenio sustinere? 38. putasne te posse, quae C. Verres in quaestura,
quae in legatione, quae in praetura, quae Romae, quae in Italia, quae
in Achaia, Asia Pamphyliaque peccarit, ea, quem ad modum locis temporibusque
divisa sint, sic criminibus et oratione distinguere? putasne te posse,
id quod in huius modi reo maxime necessarium est, facere, ut, quae ille
libidinose, quae nefarie, quae crudeliter fecerit, ea aeque acerba et
indigna videantur esse his, qui audient, atque illis visa sunt, qui senserunt?
39. Magna sunt ea, quae dico, mihi crede; noli haec contemnere: Dicenda,
demonstranda, explicanda sunt omnia, causa non solum exponenda, sed etiam
graviter copioseque agenda est; perficiendum est, si quid agere aut proficere
vis, ut homines te non solum audiant, verum etiam libenter studioseque
audiant. In quo si te multum natura adiuvaret, si optimis a pueritia disciplinis
atque artibus studuisses et in his elaborasses, si litteras Graecas Athenis,
non Lilybaei, Latinas Romae, non in Sicilia didicisses, tamen esset magnum
tantam causam, tam expectatam et diligentia consequi et memoria complecti
et oratione expromere et voce ac viribus sustinere.
40. Fortasse dices: 'Quid ergo? haec in te sunt omnia?'
Utinam quidem essent! verum tamen ut esse possent, magno studio mihi a
pueritia est elaboratum. Quodsi ego hoc propter magnitudinem rerum ac
difficultatem assequi non potui, qui in omni vita nihil aliud egi, quam
longe tu te ab his rebus abesse arbitrare, quas non modo antea numquam
cogitasti, sed ne nunc quidem, cum in eas ingrederis, quae et quantae
sint, suspicari potes?
|
|
XIII.
41. Ego, qui, sicut omnes sciunt, in foro iudiciisque ita verser, ut eiusdem
aetatis aut nemo aut pauci plures causas defenderint, et qui omne tempus,
quod mihi ab amicorum negotiis datur, in his studiis laboribusque consumam,
quo paratior ad usum forensem promptiorque esse possim, tamen, ita mihi
deos velim propitios, ut, cum illius mihi temporis venit in mentem, quo
die citato reo mihi dicendum sit, non solum commoveor animo, sed etiam
toto corpore perhorresco. 42. Iam nunc mente et cogitatione prospicio,
quae tum studia hominum, qui concursus futuri sint, quantam expectationem
magnitudo iudicii sit allatura, quantam auditorum multitudinem infamia
C. Verris concitatura, quantam denique audientiam orationi meae improbitas
illius factura sit. Quae cum cogito, iam nunc timeo, quidnam pro offensione
hominum, qui illi inimici infensique sunt, et expectatione omnium et magnitudine
rerum dignum eloqui possim. 43. Tu horum nihil metuis, nihil cogitas,
nihil laboras et, si quid ex vetere aliqua oratione: 'Iovem ego optimum
maximum' aut: 'Vellem, si fieri potuisset, iudices,' aut aliquid eius
modi ediscere potueris, praeclare te paratum in iudicium venturum arbitraris?
44. Ac si tibi nemo responsurus esset, tamen ipsam causam, ut ego arbitror,
demonstrare non posses; nunc ne illud quidem cogitas, tibi cum homine
disertissimo et ac dicendum paratissimo futurum esse certamen, quicum
modo disserendum, modo omni ratione pugnandum certandumque sit? cuius
ego ingenium ita laudo, ut non pertimescam, ita probo, ut me ab eo delectari
facilius quam decipi putem posse.
|
|
XIV.
Numquam ille me opprimet consilio, numquam ullo artificio pervertet, numquam
ingenio me suo labefactare atque infirmare conabitur; novi omnes hominis
petitiones rationesque dicendi; saepe in isdem, saepe in contrariis causis
versati sumus; ita contra me ille dicet, quamvis sit ingeniosus, ut non
nullum etiam de suo ingenio iudicium fieri arbitretur. 45. Te vero, Caecili,
quem ad modum sit elusurus, quam omni ratione iactaturus, videre iam videor;
quotiens ille tibi potestatem optionemque facturus sit, ut eligas, utrum
velis, factum esse necne, verum esse an falsum; utrum dixeris, id contra
te futurum. Qui tibi aestus, qui error, quae tenebrae, di immortales!
erunt, homini minime malo! Quid? cum accusationis tuae membra dividere
coeperit et in digitis suis singulas partes causae constituere? quid?
cum unum quidque transigere, expedire, absolvere? Ipse profecto metuere
incipies, ne innocenti periculum facessieris. 46. Quid? cum commiserari,
conqueri et ex illius invidia deonerare aliquid et in te traicere coeperit,
commemorare quaestoris cum praetore necessitudinem constitutam more maiorum,
sortis religione, poterisne eius orationis subire invidiam? Vide modo,
etiam atque etiam considera. Mihi enim videtur periculum fore, ne ille
non modo verbis te obruat, sed gestu ipso ac motu corporis praestringat
aciem ingenii tui teque ab institutis tuis cogitationibusque abducat.
47. Atque huiusce rei iudicium iam continuo video futurum. Si enim mihi
hodie respondere ad haec, quae dico, potueris, si ab isto libro, quem
tibi magister ludi nescio qui ex alienis orationibus compositum dedit,
verbo uno discesseris, posse te et illi quoque iudicio non deesse et causae
atque officio tuo satis facere arbitrabor; sin mecum in hac prolusione
nihil fueris, quem te in ipsa pugna cum acerrimo adversario fore putemus?
|
|
XV.
Esto; ipse nihil est, nihil potest; at venit paratus cum subscriptoribus
exercitatis et disertis. Est tamen hoc aliquid, tametsi non est satis;
omnibus enim rebus is, qui princeps in agendo est, ornatissimus et paratissimus
esse debet. Verum tamen L. Appuleium esse video proximum subscriptorem,
hominem non aetate, sed usu forensi atque exercitatione tironem. 48. Deinde,
ut opinor, habet Alienum, hunc tamen ab subselliis; qui quid in dicendo
posset, numquam satis attendi, in clamando quidem video eum esse bene
robustum atque exercitatum. In hoc spes tuae sunt omnes, hic, si tu eris
actor constitutus, totum iudicium sustinebit. At ne is quidem tantum contendet
in dicendo, quantum potest, sed consulet laudi et existimationi tuae et
ex eo, quod ipse potest in dicendo, aliquantum remittet, ut tu tamen aliquid
esse videare. Ut in actoribus Graecis fieri videmus, saepe illum, qui
est secundarum aut tertiarum partium, cum possit aliquanto clarius dicere
quam ipse primarum, multum summittere, ut ille princeps quam maxime excellat,
sic faciet Alienus; tibi serviet, tibi lenocinabitur, minus aliquanto
contendet, quam potest. 49. Iam hoc considerate, cuius modi accusatores
in tanto iudicio simus habituri, cum et ipse Alienus ex ea facultate,
si quam habet, aliquantum detracturus sit et Caecilius tum denique se
aliquid futurum putet, si Alienus minus vehemens fuerit et sibi primas
in dicendo partes concesserit. Quartum quem sit habiturus, non video,
nisi quem forte ex illo grege moratorum, qui subscriptionem sibi postularunt,
cuicumque vos delationem dedissetis. 50. Ex quibus alienissimis hominibus,
ita paratus venis, ut tibi hospes aliquis sit recipiendus. Quibus ego
non sum tantum honorem habiturus, ut ad ea, quae dixerint, certo loco
aut singillatim uni cuique respondeam; sic breviter, quoniam non consulto,
sed casu in eorum mentionem incidi, quasi praeteriens satis faciam universis.
|
|
XVI.
Tantane vobis inopia videor esse amicorum, ut mihi non ex his, quos mecum
adduxerim, sed de populo subscriptor addatur? vobis autem tanta inopia
reorum est, ut mihi causam praeripere conemini potius quam aliquos ad
columnam Maeniam vestri ordinis reos reperiatis? 51. 'Custodem,' inquit,
'Tullio me apponite.' Quid? mihi quam multis custodibus opus erit, si
te semel ad meas capsas admisero? qui non solum, ne quid eunties, sed
etiam, ne quid auferas, custodiendus sis. Sed de isto custode toto sic
vobis brevissime respondebo, non esse hos tales viros commissuros, ut
ad causam tantam a me susceptam, mihi creditam quisquam subscriptor me
invito adspirare possit; etenim fides mea custodem repudiat, diligentia
speculatorem reformidat.
52. Verum ut ad te, Caecili, redeam, quam multa te deficiant,
vides; quam multa sint in te, quae reus nocens in accusatore suo cupiat
esse, profecto iam intellegis. Quid ad haec dici potest? non enim quaero,
quid tu dicturus sis; video mihi non te, sed hunc librum esse responsurum,
quem monitor tuus hic tenet; qui si te recte monere volet, suadebit tibi,
ut hinc discedas neque mihi verbum ullum respondeas. Quid enim dices?
an id, quod dictitas, iniuriam tibi fecisse Verrem? Arbitror; neque enim
esset veri simile, cum omnibus Siculis faceret iniurias, te illi unum
eximium, cui consuleret, fuisse. 53. Sed ceteri Siculi ultorem suarum
iniuriarum invenerunt, tu, dum tuas iniurias per te, id quod non potes,
persequi conaris, id agis, ut ceterorum quoque iniuriae sint impunitae
atque inultae; et hoc te praeterit, non id solum spectari solere, qui
debeat, sed etiam illud, qui possit ulcisci; in quo utrumque sit, eum
superiorem esse, in quo alterum, in eo, non quid is velit, sed quid facere
possit, quaeri solere. 54. Quodsi ei potissimum censes permitti oportere
accusandi potestatem, cui maximam C. Verres iniuriam fecerit, utrum tandem
censes hos iudices gravius ferre oportere, te ab illo esse laesum, an
provinciam Siciliam esse vexatam ac perditam? Opinor, concedes multo hoc
et esse gravius et ab omnibus ferri gravius oportere. Concede igitur,
ut tibi anteponatur in accusando provincia; nam provincia accusat, cum
is agit causam, quem sibi illa defensorem sui iuris, ultorem iniuriarum,
actorem causae totius adoptavit.
|
|
XVII.
55. At eam tibi C. Verres fecit iniuriam, quae ceterorum quoque animos
possit alieno incommodo commovere. Minime; nam id quoque ad rem pertinere
arbitror, qualis iniuria dicatur, quae causa inimicitiarum proferatur.
Cognoscite ex me; nam iste eam profecto, nisi plane nihil sapit, numquam
proferet. Agonis quaedam est Lilybaetana, liberta Veneris Erycinae, quae
mulier ante hunc quaestorem copiosa plane et locuples fuit. Ab hac praefectus
Antoni quidam symphoniacos servos abducebat per iniuriam, quibus se in
classe uti velle dicebat. Tum illa, ut mos in Sicilia est omnium Veneriorum
et eorum, qui a Venere se liberaverunt, ut praefecto illi religionem Veneris
nomine obiceret, dixit et se et sua Veneris esse. 56. Ubi hoc quaestori
Caecilio, viro optimo et homini aequissimo, nuntiatum est, vocari ad se
Agonidem iubet; iudicium dat statim: SI PARET EAM SE ET SUA VENERIS ESSE
DIXISSE. Iudicant recuperatores id, quod necesse erat; neque enim erat
cuiquam dubium, quin illa dixisset. Iste in possessionem bonorum mulieris
intrat, ipsam Veneri in servitutem adiudicat; deinde bona vendit, pecuniam
redigit. Ita dum pauca mancipia Veneris nomine Agonis ac religione retinere
vult, fortunas omnes libertatemque suam istius iniuria perdidit. Lilybaeum
Verres venit postea; rem cognoscit, factum improbat, cogit quaestorem
suum pecuniam, quam ex Agonidis bonis redegisset, eam mulieri omnem annumerare
et reddere. 57. Est adhuc, id quod vos omnes admirari video, non Verres,
sed Q. Mucius. Quid enim facere potuit elegantius ad hominum existimationem,
aequius ad levandam mulieris calamitatem, vehementius ad quaestoris libidinem
coercendam? Summe haec omnia mihi videntur esse laudanda. Sed repente
e vestigio ex homine tamquam aliquo Circaeo poculo factus est Verres;
rediit ad se atque ad mores suos; nam ex illa pecunia magnam partem ad
se verrit, mulieri reddidit, quantulum visum est.
|
|
XVIII.
58. Hic tu si laesum te a Verre esse dicis, patiar et concedam; si iniuriam
tibi factam quereris, defendam et negabo; denique de iniuria, quae tibi
facta sit, neminem nostrum graviorem iudicem esse oportet quam te ipsum,
cui facta dicitur. Si tu cum illo postea in gratiam redisti, si domi illius
aliquotiens fuisti, si ille apud te postea cenavit, utrum te perfidiosum
an praevaricatorem existimari mavis? Video esse necesse alterutrum, sed
ego tecum in eo non pugnabo, quo minus, utrum velis. eligas.
59. Quodsi ne iniuriae quidem, quae tibi ab illo facta
sit, causa remanet, quid habes, quod possis dicere, quam ob rem non modo
mihi, sed cuiquam anteponare? nisi forte illud, quod te dicturum esse
audio, quaestorem illius fuisse. Quae causa gravis esset, si certares
mecum, uter nostrum illi amicior esse deberet; in contentione suscipiendarum
inimicitiarum ridiculum est putare causam necessitudinis ad inferendum
periculum iustam videri oportere. 60. Etenim si plurimas a praetore tuo
iniurias accepisses, tamen eas ferendo maiorem laudem quam ulciscendo
mererere; cum vero nullum illius in vita rectius factum sit quam id, quod
tu iniuriam appellas, hi statuent hanc causam, quam ne in alio quidem
probarent, in te iustam ad necessitudinem violandam videri? qui si summam
iniuriam ab illo accepisti, tamen, quoniam quaestor eius fuisti, non potes
eum sine ulla vituperatione accusare; si vero non ulla tibi facta est
iniuria, sine scelere eum accusare non potes. Quare cum incertum sit de
iniuria, quemquam horum esse putas, qui non malit te sine vituperatione
quam cum scelere discedere?
|
|
XIX.
61. Ac vide, quid differat inter meam opinionem ac tuam. Tu cum omnibus
rebus inferior sis, hac una in re te mihi anteferri putas oportere, quod
quaestor illius fueris; ego, si superior ceteris rebus esses, hanc unam
ob causam te accusatorem repudiari putarem oportere. Sic enim a maioribus
nostris accepimus, praetorem quaestori suo parentis loco esse oportere;
nullam neque iustiorem neque graviorem causam necessitudinis posse reperiri
quam coniunctionem sortis, quam provinciae, quam officii, quam publici
muneris societatem. 62. Quam ob rem si iure posses eum accusare, tamen,
cum is tibi parentis numero fuisset, id pie facere non posses; cum vero
neque iniuriam acceperis et praetori tuo periculum crees, fatearis necesse
est te illi iniustum impiumque bellum inferre conari. Etenim ista quaestura
ad eam rem valet, ut elaborandum tibi in ratione reddenda sit, quam ob
rem, qui quaestor eius fueris, accuses, non ut ob eam ipsam causam postulandum
sit, ut tibi potissimum accusatio detur. Neque fere umquam venit in contentionem
de accusando, qui quaestor fuisset, quin repudiaretur. 63. Itaque neque
L. Philoni in C. Servilium nominis deferendi potestas est data neque M.
Aurelio Scauro in L. Flaccum neque Cn. Pompeio in T. Albucium; quorum
nemo propter indignitatem repudiatus est, sed ne libido violandae necessitudinis
auctoritate iudicum comprobaretur. Atque ille Cn. Pompeius ita cum C.
Iulio contendit, ut tu mecum; quaestor enim Albuci fuerat, ut tu Verris;
Iulius hoc secum auctoritatis ad accusandum afferebat, quod, ut hoc tempore
nos ab Siculis, sic tum ille ab Sardis rogatus ad causam accesserat. Semper
haec causa plurimum valuit, semper haec ratio accusandi fuit honestissima,
pro sociis, pro salute provinciae, pro exterarum nationum commodis inimicitias
suscipere, ad periculum accedere, operam, studium, laborem interponere.
|
|
XX.
64. Etenim si probabilis est eorum causa, qui iniurias suas persequi volunt,
qua in re dolori suo, non rei publicae commodis serviunt, quanto illa
honestior causa est, quae non solum probabilis videri, sed etiam grata
esse debet, nulla privatim accepta iniuria sociorum atque amicorum populi
Romani dolore atque iniuriis commoveri! Nuper cum in P. Gabinium vir fortissimus
et innocentissimus L. Piso delationem nominis postularet et contra Q.
Caecilius peteret isque se veteres inimicitias iam diu susceptas persequi
diceret, cum auctoritas et dignitas Pisonis valebat plurimum, tum illa
erat causa iustissima, quod eum sibi Achaei patronum adoptarant. 65. Etenim
cum lex ipsa de pecuniis repetundis sociorum atque amicorum populi Romani
patrona sit, iniquum est non eum legis iudiciique actorem idoneum maxime
putari, quem actorem causae suae socii defensoremque fortunarum suarum
potissimum esse voluerunt. An, quod an commemorandum est honestius, id
ad probandum non multo videri debet aequius? Utra igitur est splendidior,
utra illustrior commemoratio: 'Accusavi eum, cui quaestor fueram, quicum
me sors consuetudoque maiorum, quicum me deorum hominumque iudicium coniunxerat,'
an: 'Accusavi rogatu sociorum atque amicorum, delectus sum ab universa
provincia, qui eius iura fortunasque defenderem?' Dubitare quisquam potest,
quin honestius ait eorum causa, apud quos quaestor fueris, quam eum, cuius
quaestor fueris, accusare?
66. Clarissimi viri nostrae civitatis temporibus optimis
hoc sibi amplissimum pulcherrimumque ducebant, ab hospitibus clientibusque
suis, ab exteris nationibus, quae in amicitiam populi Romani dicionemque
essent, iniurias propulsare eorumque fortunas defendere. M. Catonem illum
Sapientem, clarissimum virum et prudentissimum, cum multis graves inimicitias
gessisse accepimus propter Hispanorum, apud quos consul fuerat, iniurias.
67. Nuper Cn. Domitium scimus M. Silano diem dixisse propter unius hominis
Aegritomari, paterni amici atque hospitis, iniurias.
|
|
XXI.
Neque enim magis animos hominum nocentium res unquam ulla commovit quam
haec maiorum consuetudo longo intervallo repetita ac relata, sociorum
querimoniae delatae ad hominem non inertissimum, susceptae ab eo, qui
videbatur eorum fortunas fide diligentiaque sua posse defendere. 68. Hoc
timent homines, hoc laborant, hoc institui atque adeo institutum referri
ac renovari moleste ferunt; putant fore ut, si paulatim haec consuetudo
serpere ac prodire coeperit, per homines honestissimos virosque fortissimos,
non imperitos adulescentulos aut illius modi quadruplatores leges iudiciaque
administrentur. 69. Cuius consuetudinis atque instituti patres maioresque
nostros non paenitebat tum, cum P. Lentulus, is qui princeps senatus fuit,
accusabat M'. Aquilium subscriptore C. Rutilio Rufo, aut cum P. Africanus,
homo virtute, fortuna, gloria, rebus gestis amplissimus, posteaquam bis
consul et censor fuerat, L. Cottam in iudicium vocabat. Iure tum florebat
populi Romani nomen, iure auctoritas huius imperii civitatisque maiestas
gravis habebatur. Nemo mirabatur in Africano illo, quod in me nunc, homine
parvis opibus ac facultatibus praedito, simulant esse mirari, cum moleste
ferunt: 70. 'Quid sibi iste vult? accusatoremne se existimari, qui antea
defendere consuerat, nunc praesertim, ea iam aetate, cum aedilitatem petat?'
Ego vero et aetatis non modo meae, sed multo etiam superioris et honoris
amplissimi puto esse et accusare inprobos et miseros calamitososque defendere.
Et profecto aut hoc remedium est aegrotae ac prope desperatae rei publicae
iudiciisque corruptis et contaminatis paucorum vitio ac turpitudine, homines
ad legum defensionem iudiciorumque auctoritatem quam honestissimos et
integerrimos diligentissimosque accedere; aut, si ne hoc quidem prodesse
poterit, profecto nulla umquam medicina his tot incommodis reperietur.
71. Nulla salus rei publicae maior est quam eos, qui alterum accusant,
non minus de laude, de honore, de fama sua quam illos, qui accusantur,
de capite ac fortunis suis pertimescere. Itaque semper ii diligentissime
laboriosissimeque accusarunt, qui se ipsos in discrimen existimationis
venire arbitrati sunt.
|
|
XXII.
Quam ob rem hoc statuere, iudices, debetis, Q. Caecilium, de quo nulla
umquam opinio fuerit nullaque in hoc ipso iudicio expectatio futura sit,
qui, neque ut ante collectam famam conservet neque uti reliqui temporis
spem confirmet, laborat, non nimis hanc causam severe, non nimis accurate,
non nimis diligenter acturum; habet enim nihil, quod in offensione deperdat;
ut turpissime flagitiosissimeque discedat, nihil de suis veteribus ornamentis
requiret. 72. A nobis multos obsides habet populus Romanus, quos ut incolumes
conservare, tueri, confirmare ac recuperare possimus, omni ratione erit
dimicandum; habet honorem, quem petimus, habet spem, quam propositam nobis
habemus, habet existimationem multo sudore, labore vigiliisque collectam,
ut, si in hac causa nostrum officium ac diligentiam probaverimus, haec,
quae dixi, retinere per populum Romanum incolumia ac salva possimus; si
tantulum offensum titubatumque sit, ut ea, quae singillatim ac diu collecta
sunt, uno tempore universa perdamus. 73. Quapropter, iudices, vestrum
est deligere, quem existimetis facillime posse magnitudinem causae ac
iudicii sustinere fide, diligentia, consilio, auctoritate. Vos si mihi
Q. Caecilium anteposueritis, ego me dignitate superatum non arbitrabor;
populus Romanus ne tam honestam, tam severam diligentemque accusationem
neque vobis placuisse neque ordini vestro placere arbitretur, providete.
|