Epistularum Ad Familiares M. Tullii
Ciceronis
Liber Sextus
Ad A. Torquatum et Ceteros
| To jump straight to a specific
letter, click the hyperlink bookmark for that letter below, or scroll
down to the beginning of Letter I: |
| Letter: |
01, 02,
03, 04, 05,
06, 07, 08,
09, 10a, 10b,
11, 12, 13,
14, 15, 16,
17, 18, 19,
20, 21, 22. |
Epistulae I - XXII
|
| I. Scr. Romae
a.u.c. 709.
M. CICERO S. D. A. TORQUATO.
Etsi ea perturbatio
est omnium rerum, ut suae quemque fortunae maxime poeniteat nemoque
sit, quin ubivis quam ibi, ubi sit, esse malit, tamen mihi dubium
non est, quin hoc tempore bono viro Romae esse miserrimum sit; nam,
etsi, quocumque in loco quisque est, idem est ei sensus et eadem
acerbitas ex interitu rerum et publicarum et suarum, tamen oculi
augent dolorem, qui ea, quae ceteri audiunt, intueri coguntur nec
avertere a miseriis cogitationem sinunt: quare, etsi multarum rerum
desiderio te angi necesse est, tamen illo dolore, quo maxime te
confici audio, quod Romae non sis, animum tuum libera; etsi enim
cum magna molestia tuos tuaque desideras, tamen illa quidem, quae
requiris, suum statum tenent nec melius, si tu adesses, tenerent
nec sunt ullo in proprio periculo, nec debes tu, cum de tuis cogitas,
aut praecipuam aliquam fortunam postulare aut communem recusare.
De te autem ipso, Torquate, est tuum sic agitare animo, ut non adhibeas
in consilium cogitationum tuarum desperationem aut timorem; nec
enim is, qui in te adhuc iniustior, quam tua dignitas postulabat,
fuit, non magna signa dedit animi erga te mitigati, nec tamen is
ipse, a quo salus petitur, habet explicatam aut exploratam rationem
salutis suae, cumque omnium bellorum exitus incerti sint, ab altera
victoria tibi periculum nullum esse perspicio, quod quidem seiunctum
sit ab omnium interitu, ab altera te ipsum numquam timuisse certo
scio. Reliquum est, ut te id ipsum, quod ego quasi consolationis
loco pono, maxime excruciet, commune periculum rei publicae: cuius
tanti mali, quamvis docti viri multa dicant, tamen vereor ne consolatio
nulla possit vera reperiri praeter illam, quae tanta est, quantum
in cuiusque animo roboris est atque nervorum; si enim bene sentire
recteque facere satis est ad bene beateque vivendum, vereor, ne
eum, qui se optimorum consiliorum conscientia sustentare possit,
miserum esse nefas sit dicere. Nec enim nos arbitror victoriae praemiis
ductos patriam olim et liberos et fortunas reliquisse; sed quoddam
nobis officium iustum et pium et debitum rei publicae nostraeque
dignitati videbamur sequi, nec, cum id faciebamus, tam eramus amentes,
ut explorata nobis esset victoria. Quare, si id evenit, quod ingredientibus
nobis in causam propositum fuit accidere posse, non debemus ita
cadere animis, quasi aliquid evenerit, quod fieri posse numquam
putarimus. Simus igitur ea mente, quam ratio et veritas praescribit,
ut nihil in vita nobis praestandum praeter culpam putemus, eaque
cum careamus, omnia humana placate et moderate feramus. Atque haec
eo pertinet oratio, ut perditis rebus omnibus tamen ipsa virtus
se sustentare posse videatur; sed, si est spes aliqua de rebus communibus,
ea tu, quicumque status est futurus, carere non debes. Atque haec
mihi scribenti veniebat in mentem me esse eum, cuius tu desperationem
accusare solitus esses quemque auctoritate tua cunctantem et diffidentem
excitare--quo quidem tempore non ego causam nostram, sed consilium
improbabam; sero enim nos iis armis adversari videbam, quae multo
ante confirmata per nosmet ipsos erant, dolebamque pilis et gladiis,
non consiliis neque auctoritatibus nostris de iure publico disceptari;
neque ego, ea, quae facta sunt, fore cum dicebam, divinabam futura,
sed, quod et fieri posse et exitiosum fore, si evenisset, videbam,
id ne accideret timebam, praesertim cum, si mihi alterum utrum de
eventu atque exitu rerum promittendum esset, id futurum, quod evenit,
exploratius possem promittere; iis enim rebus praestabamus, quae
non prodeunt in aciem, usu autem armorum et militum robore inferiores
eramus--; sed tu illum animum nunc adhibe, quaeso, quo me tum esse
oportere censebas. Haec eo scripsi, quod mihi Philargyrus tuus omnia
de te requirenti fidelissimo animo, ut mihi quidem visus est, narravit
te interdum sollicitum solere esse vehementius: quod facere non
debes nec dubitare, quin aut aliqua re publica sis futurus, qui
esse debes, aut perdita non afflictiore condicione quam ceteri.
Hoc vero tempus, quo exanimati omnes et suspensi sumus, hoc moderatiore
animo ferre debes, quod et in urbe ea es, ubi nata et alta est ratio
ac moderatio vitae, et habes Ser. Sulpicium--quem semper unice dilexisti--,
qui te profecto et benevolentia et sapientia consolatur, cuius si
essemus et auctoritatem et consilium secuti, togati potius potentiam
quam armati victoriam subissemus. Sed haec longiora fortasse fuerunt,
quam necesse fuit; illa, quae maiora sunt, brevius exponam: ego
habeo, cui plus quam tibi debeam, neminem--quibus tantum debebam,
quantum tu intelligis, eos huius mihi belli casus eripuit--; qui
sim autem hoc tempore, intelligo, sed, quia nemo est tam afflictus,
quin, si nihil aliud studeat nisi id, quod agit, possit navare aliquid
et efficere, omne meum consilium, operam, studium certe, velim existimes
tibi tuisque liberis esse debitum.
|
| II. Scr.
Asturae mense Iunio aut Quinctili a.u.c. 709.
M. CICERO S. D. A. TORQUATO.
Peto a te, ne me putes
oblivione tui rarius ad te scribere, quam solebam, sed aut gravitate
valetudinis, qua tamen iam paullum videor levari, aut quod absim
ab urbe, ut, qui ad te proficiscantur, scire non possim; quare velim
ita statutum habeas, me tui memoriam cum summa benevolentia tenere
tuasque omnes res non minori mihi curae quam meas esse. Quod maiore
in varietate versata est adhuc tua causa, quam homines aut volebant
aut opinabantur, mihi crede, non est pro malis temporum, quod moleste
feras; necesse est enim aut armis urgeri rem publicam sempiternis
aut iis positis recreari aliquando aut funditus interire: si arma
valebunt, nec eos, a quibus reciperis, vereri debes nec eos, quos
adiuvisti; si armis aut condicione positis aut defetigatione abiectis
aut victoria detractis civitas respiraverit, et dignitate tua frui
tibi et fortunis licebit; sin omnino interierint omnia fueritque
is exitus, quem vir prudentissimus, M. Antonius, iam tum timebat,
cum tantum instare malorum suspicabatur, misera est illa quidem
consolatio, tali praesertim civi et viro, sed tamen necessaria,
nihil esse praecipue cuiquam dolendum in eo, quod accidat universis.
Quae vis insit in his paucis verbis--plura enim committenda epistulae
non erant--, si attendes, quod facis, profecto etiam sine meis litteris
intelliges te aliquid habere, quod speres, nihil, quod aut hoc aut
aliquo rei publicae statu timeas; omnia si intererint, cum superstitem
te esse rei publicae ne si liceat quidem velis, ferendam esse fortunam,
praesertim quae absit a culpa. Sed haec hactenus: tu velim scribas
ad me, quid agas et ubi futurus sis, ut aut quo scribam aut quo
veniam scire possim.
|
| III. Scr.
Romae a.u.c. 709.
M. CICERO S. D. A. TORQUATO.
Superioribus litteris
benevolentia magis adductus, quam quo res ita postularet, fui longior;
neque enim confirmatione nostra egebat virtus tua neque erat ea
mea causa atque fortuna, ut, cui ipsi omnia deessent, alterum confirmarem.
Hoc item tempore brevior esse debeo; sive enim nihil tum opus fuit
tam multis verbis, nihilo magis nunc opus est, sive tum opus fuit,
illud satis est, praesertim cum accesserit nihil novi: nam, etsi
quotidie aliquid audimus earum rerum, quas ad te perferri existimo,
summa tamen eadem est et idem exitus; quem ego tam video animo,
quam ea, quae oculis cernimus, nec vero quidquam video, quod non
idem te videre certo scio; nam, etsi, quem exitum acies habitura
sit, divinare nemo potest, tamen et belli exitum video et, si id
minus, hoc quidem certe, cum sit necesse alterum utrum vincere,
qualis futura sit vel haec vel illa victoria. Idque cum optime perspexi,
tum tale video, nihil ut mali videatur futurum, si id ante acciderit,
quod vel maximum ad timorem proponitur; ita enim vivere, ut tum
sit vivendum, miserrimum est; mori autem nemo sapiens miserum duxit,
ne beato quidem. Sed in ea es urbe, in qua haec vel plura et ornatiora
parietes ipsi loqui posse videantur. Ego tibi hoc confirmo, etsi
levis est consolatio ex miseriis aliorum, nihilo te nunc maiore
in discrimine esse quam quemvis aut eorum, qui discesserint, aut
eorum, qui remanserint: alteri dimicant, alteri victorem timent.
Sed haec consolatio levis est; illa gravior, qua te uti spero, ego
certe utor: nec enim, dum ero, angar ulla re, cum omni vacem culpa,
et, si non ero, sensu omnino carebo. Sed rursus glaèx'
eÞs 'Ay®naw, qui ad te haec. Mihi tu, tui, tua omnia
maximae curae sunt et, dum vivam, erunt. Vale.
|
| IV. Scr.
Romae a.u.c. 709
M. CICERO S. D. A. TORQUATO.
Novi, quod ad te scriberem,
nihil erat, et tamen, si quid esset, sciebam te a tuis certiorem
fieri solere; de futuris autem rebus etsi semper difficile est dicere,
tamen interdum coniectura possis propius accedere, quam est res
eiusmodi, cuius exitus provideri possit. Nunc tantum videmur intelligere,
non diuturnum bellum, etsi id ipsum nonnullis videtur secus. Equidem,
cum haec scribebam, aliquid iam actum putabam: non quo, sed quod
difficilis erat coniectura; nam, cum omnis belli Mars communis et
cum semper incerti exitus proeliorum sunt, tum hoc tempore ita magnae
utrimque copiae, ita paratae ad depugnandum esse dicuntur, ut, utercumque
vicerit, non sit mirum futurum. Ilia in dies singulos magis magisque
opinio hominum confirmatur, etiamsi inter causas armorum aliquantum
intersit, tamen inter victorias non multum interfuturum: alteros
propemodum iam sumus experti; de altero nemo est quin cogitet, quam
sit metuendus iratus victor armatus. Hoc loco si videor augere dolorem
tuum, quem consolando levare debebam, fateor me communium malorum
consolationem nullam invenire praeter illam--quae tamen, si possis
eam suscipere, maxima est quaque ego quotidie magis utor--: conscientiam
rectae voluntatis maximam consolationem esse rerum incommodarum
nec esse ullum magnum malum praeter culpam: a qua quoniam tantum
absumus, ut etiam optime senserimus, eventusque magis nostri consilii
quam consilium reprehendatur, et quoniam praestitimus, quod debuimus,
moderate, quod evenit, feramus. Sed hoc mihi tamen non sumo, ut
te consoler de communibus miseriis, quae ad consolandum maioris
ingenii et ad ferendum singularis virtutis indigent: illud cuivis
facile est docere, cur praecipue tu dolere nihil debeas; eius enim,
qui tardior in te levando fuit, quam fore putaramus, non est mihi
dubia de tua salute sententia, de illis autem non arbitror te exspectare
quid sentiam. Reliquum est, ut te angat, quod absis a tuis tamdiu:
res molesta, praesertim ab iis pueris, quibus nihil potest esse
festivius; sed, ut ad te scripsi antea, tempus est huiusmodi, ut
suam quisque condicionem miserrimam putet et, ubi quisque sit, ibi
esse minime velit. Equidem, nos qui Romae sumus, miserrimos esse
duco, non solum quod in malis omnibus acerbius est videre quam audire,
sed etiam quod ad omnes casus subitorum periculorum magis obiecti
sumus, quam si abessemus; etsi me ipsum, consolatorem tuum, non
tantum litterae, quibus semper studui, quantum longinquitas temporis
mitigavit. Quanto fuerim dolore, meministi: in quo prima illa consolatio
est, vidisse me plus quam ceteros, cum cupiebam quamvis iniqua condicione
pacem, quod etsi casu, non divinatione mea factum est, tamen in
hac inani prudentiae laude delector; deinde, quod mihi ad consolationem
commune tecum est, si iam vocer ad exitum vitae, non ab ea re publica
avellar, qua carendum esse doleam, praesertim cum id sine ullo sensu
futurum sit; adiuvat etiam aetas et acta iam vita, quae cum cursu
suo bene confecto delectat, tum vetat in eo vim timere, quo nos
iam natura ipsa paene perduxerit; postremo is vir vel etiam ii viri
hoc bello occiderunt, ut impudentia videatur eandem fortunam, si
res cogat, recusare. Equidem mihi omnia propono nec ullum est tantum
malum, quod non putem impendere; sed, cum plus in metuendo mali
sit quam in ipso illo, quod timetur, metuere desino, praesertim
cum id impendeat, in quo non modo dolor nullus, verum finis etiam
doloris futurus sit. Sed haec satis multa vel plura potius, quam
necesse fuit; facit autem non loquacitas mea, sed benevolentia longiores
epistulas. Servium discessisse Athenis moleste tuli; non enim dubito,
quin magnae tibi levationi solitus sit esse quotidianus congressus
et sermo cum familiarissimi hominis, tum optimi et prudentissimi
viri. Tu velim te, ut debes et soles, tua virtute sustentes: ego,
quae te velle quaeque ad te et ad tuos pertinere arbitrabor, omnia
studiose diligenterque curabo; quae cum faciam, benevolentiam tuam
erga me imitabor, merita non assequar. Vale.
|
| V. Scr.
Romae exeunte anno u. c. 708.
M. CICERO S. D. A CAECINAE.
Quotiescumque filium tuum
video--video autem fere quotidie--, polliceor ei studium quidem
meum et operam sine ulla exceptione aut laboris aut occupationis
aut temporis, gratiam autem atque auctoritatem cum hac exceptione,
quantum valeam quantumque possim. Liber tuus et lectus est et legitur
a me diligenter et custoditur diligentissime. Res et fortunae tuae
mihi maximae curae sunt, quae quidem quotidie faciliores mihi et
meliores videntur, multisque video magnae esse curae, quorum de
studio et de sua spe filium ad te perscripsisse certo scio; iis
autem de rebus, quas coniectura consequi possumus, non mihi sumo,
ut plus ipse prospiciam, quam te videre atque intelligere mihi persuaserim,
sed tamen, quia fieri potest, ut tu ea perturbatiore animo cogites,
puto esse meum, quid sentiam, exponere: ea natura rerum est et is
temporum cursus, ut non possit ista aut tibi aut ceteris fortuna
esse diuturna neque haerere in tam bona causa et in tam bonis civibus
tam acerba iniuria. Quare ad eam spem, quam de omnibus habemus,
accedit ea, quam extra ordinem de te ipso habemus non solum
propter dignitatem et virtutem tuam--haec enim ornamenta sunt tibi
etiam cum aliis communia--, sed etiam propter eximium ingenium
summamque eloquentiam, cui mehercules hic, cuius in potestate sumus,
multum tribuit. Itaque ne punctum quidem temporis in ista fortuna
fuisses, nisi eo ipso bono tuo, quo delectatur, se violatum putasset;
quod ipsum lenitur quotidie, significaturque nobis ab iis, qui simul
cum eo vivunt, tibi hanc ipsam opinionem ingenii apud illum plurimum
profuturam. Quapropter primum fac animo forti atque magno sis--ita
enim natus, ita educatus, ita doctus es, ita etiam cognitus, ut
tibi id faciendum sit--, deinde spem quoque habeas firmissimam propter
eas causas, quas scripsi: a me vero tibi omnia liberisque tuis paratissima
esse confidas velim; id enim et vetustas nostri amoris et mea consuetudo
in meos et tua multa erga me officia postulant.
|
| VI. Scr. Romae
(post VII. K. Sext.) a.u.c. 708.
M. CICERO S. D. A. CAECINAE.
Vereor, ne desideres officium
meum, quod tibi pro nostra et meritorum multorum et studiorum parium
coniunctione deesse non debet, sed tamen vereor, ne litterarum a
me officium requiras, quas tibi et iampridem et saepe misissem,
nisi quotidie melius exspectans gratulationem quam confirmationem
animi tui complecti litteris maluissem. Nunc, ut spero, brevi gratulabimur:
itaque in aliud tempus id argumentum epistulae differo; his autem
litteris animum tuum, quem minime imbecillum esse et audio et spero,
etsi non sapientissimi, at amicissimi hominis auctoritate confirmandum
etiam atque etiam puto, nec iis quidem verbis, quibus te consoler
ut afflictum et iam omni spe salutis orbatum, sed ut eum, de cuius
incolumitate non plus dubitem, quam te memini dubitare de mea; nam,
cum me ex re publica expulissent ii, qui illam cadere posse stante
me non putarunt, memini me ex multis hospitibus, qui ad me ex Asia,
in qua tu eras, venerant, audire te de glorioso et celeri reditu
meo confirmare. Si te ratio quaedam Etruscae disciplinae, quam a
patre, nobilissimo atque optimo viro, acceperas, non fefellit, ne
nos quidem nostra divinatio fallet, quam cum sapientissimorum virorum
monitis atque praeceptis plurimoque, ut tu scis, doctrinae studio,
tum magno etiam usu tractandae rei publicae magnaque nostrorum temporum
varietate consecuti sumus; cui quidem divinationi hoc plus confidimus,
quod ea nos nihil in his tam obscuris rebus tamque perturbatis umquam
omnino fefellit. Dicerem, quae ante futura dixissem, ni vererer,
ne ex eventis fingere viderer; sed tamen plurimi sunt testes me
et initio, ne coniungeret se cum Caesare, monuisse Pompeium et postea,
ne se diiungeret: coniunctione frangi senatus opes, diiunctione
civile bellum excitari videbam, atque utebar familiarissime Caesare,
Pompeium faciebam plurimi, sed erat meum consilium cum fidele Pompeio,
tum salutare utrique. Quae praeterea providerim, praetereo; nolo
enim hunc de me optime meritum existimare ea me suasisse Pompeio,
quibus ille si paruisset, esset hic quidem clarus in toga et princeps,
sed tantas opes, quantas nunc habet, non haberet: eundem in Hispaniam
censui; quod si fecisset, civile bellum nullum omnino fuisset. Rationem
haberi absentis non tam pugnavi ut liceret, quam ut, quoniam ipso
consule pugnante populus iusserat, haberetur. Causa orta belli est:
quid ego praetermisi aut monitorum aut querelarum, cum vel iniquissimam
pacem iustissimo bello anteferrem? Victa est auctoritas mea, non
tam a Pompeio--nam is movebatur--, quam ab iis, qui duce Pompeio
freti peropportunam et rebus domesticis et cupiditatibus suis illius
belli victoriam fore putabant. Susceptum bellum est quiescente me,
depulsum ex Italia manente me, quoad potui, sed valuit apud me plus
pudor meus quam timor: veritus sum deesse Pompeii saluti, cum ille
aliquando non defuisset meae. Itaque vel officio vel fama bonorum
vel pudore victus, ut in fabulis Amphiaraus, sic ego prudens et
sciens ad pestem ante oculos positam sum profectus; quo in bello
nihil adversi accidit non praedicente me. Quare, quoniam, ut augures
et astrologi solent, ego quoque augur publicus ex meis superioribus
praedictis constitui apud te auctoritatem angurii et divinationis
meae, debebit habere fidem nostra praedictio. Non igitur ex alitis
volatu nec e cantu sinistro oscinis, ut in nostra disciplina est,
nec ex tripudiis solistimis aut soniviis tibi auguror, sed habeo
alia signa, quae observem; quae etsi non sunt certiora illis, minus
tamen habent vel obscuritatis vel erroris. Notantur autem mihi ad
divinandum signa duplici quadam via, quarum alteram duco e Caesare
ipso, alteram e temporum civilium natura atque ratione. In Caesare
haec sunt: mitis clemensque natura, qualis exprimitur praeclaro
illo libro Querelarum tuarum; accedit, quod mirifice ingeniis excellentibus,
quale est tuum, delectatur; praeterea cedit multorum iustis et officio
incensis, non inanibus aut ambitiosis, voluntatibus, in quo vehementer
eum consentiens Etruria movebit. Cur haec igitur adhuc parum profecerunt?
Quia non putat se sustinere causas posse multorum, si tibi, cui
iustius videtur irasci posse, concesserit. "Quae est igitur,"
inquies, "spes ab irato?" Eodem e fonte se hausturum
intelligit laudes suas, e quo sit leviter aspersus. Postremo homo
valde est acutus et multum providens: intelligit te, hominem in
parte Italiae minime contemnenda facile omnium nobilissimum et in
communi re publica cuivis summorum tuae aetatis vel ingenio vel
gratia vel fama populi Romani parem, non posse prohiberi re publica
diutius; nolet hoc temporis potius esse aliquando beneficium quam
iam suum. Dixi de Caesare; nunc dicam de temporum rerumque natura:
nemo est tam inimicus ei causae, quam Pompeius animatus melius quam
paratus susceperat, qui nos malos cives dicere aut homines improbos
audeat; in quo admirari soleo gravitatem et iustitiam et sapientiam
Caesaris: numquam nisi honorificentissime Pompeium appellat. "At
in eius persona multa fecit asperius." Armorum ista et victoriae
sunt facta, non Caesaris. At nos quemadmodum est complexus! Cassium
sibi legavit; Brutum Galliae praefecit, Sulpicium Graeciae; Marcellum,
cui maxime suscensebat, cum summa illius dignitate restituit. Quo
igitur haec spectant? Rerum hoc natura et civilium temporum non
patietur, nec manens nec mutata ratio feret, primum ut non in causa
pari eadem sit et condicio et fortuna omnium, deinde ut in eam civitatem
boni viri et boni cives nulla ignominia notati non reverbantur,
in quam tot nefariorum scelerum condemnati reverterunt. Habes augurium
meum, quo, si quid addubitarem, non potius uterer quam illa consolatione,
qua facile fortem virum sustentarem: te, si explorata victoria arma
sumpsisses pro re publica--ita enim tum putabas---, non nimis esse
laudandum, sin propter incertos exitus eventusque bellorum posse
accidere, ut vinceremur, putasses, non debere te ad secundam fortunam
bene paratum fuisse, adversam ferre nullo modo posse. Disputarem
etiam, quanto solatio tibi conscientia tui facti, quantae delectationi
in rebus adversis litterae esse deberent; commemorarem non solum
veterum, sed horum etiam recentium vel ducum vel comitum tuorum
gravissimos casus; etiam externos multos claros viros nominarem;
levat enim dolorem communis quasi legis et humanae conditionis recordatio;
exponerem etiam, quemadmodum hic et quanta in turba quantaque in
confusione rerum omnium viveremus; necesse est enim minore desiderio
perdita re publica carere quam bona. Sed hoc genere nihil opus est:
incolumem te cito, ut spero, vel potius, ut perspicio, videbimus.
Interea tibi absenti et huic, qui adest, imagini animi et corporis
tui, constantissimo atque optimo filio tuo, studium officium, operam
laborem meum iampridem et pollicitus sum et detuli, nunc hoc amplius,
quod me amicissime quotidie magis Caesar amplecitur, familiares
quidem eius, sicuti neminem: apud quem quidquid valebo vel auctoritate
vel gratia, valebo tibi; tu cura, ut cum firmitudine te animi, tum
etiam spe optima sustentes.
|
| VII. Scr.
in Sicilia exeunte anno u.c. 708.
CAECINA CICERONI PLUR. SAL.
Quod tibi non tam celeriter
liber est redditus, ignosce timori nostro et miserere temporis.
Filius, ut audio, pertimuit, neque iniuria, si liber exisset--quoniam
non tam interest, quo animo scribatur, quam quo accipiatur--, ne
ea res inepte mihi noceret, cum praesertim adhuc stili poenas dem.
Qua quidem in re singulari sum fato; nam, cum mendum scripturae
litura tollatur, stultitia fama multetur, meus error exsilio corrigitur,
cuius summa criminis est, quod armatus adversario male dixi. Nemo
nostrum est, ut opinor, quin vota Victoriae suae fecerit, nemo,
quin etiam, cum de alia re immolaret, tamen eo quidem ipso tempore,
ut quam primum Caesar superaretur, optarit: hoc si non cogitat,
omnibus rebus felix est; si scit et persuasus est, quid irascitur
ei, qui aliquid scripsit contra suam voluntatem, cum ignorit omnibus,
qui multa deos venerati sunt contra eius salutem? Sed, ut eodem
revertar, causa haec fuit timoris: scripsi de te parce medius fidius
et timide, non revocans me ipse, sed paene refugiens; genus autem
hoc scripturae non modo liberum, sed incitatum atque elatum esse
debere quis ignorat? solutum existimatur esse alteri male dicere--tamen
cavendum est, ne in petulantiam incidas--; impeditum se ipsum laudare,
ne vitium arrogantiae subsequatur; solum vero liberum alterum laudare,
de quo quidquid detrahas, necesse est aut infirmitati aut invidiae
assignetur. Ac nescio an tibi gratius opportuniusque acciderit;
nam, quod praeclare facere non poteram, primum erat non attingere,
secundum beneficium quam parcissime facere. Sed tamen ego quidem
me sustinui: multa minui, multa sustuli, complura ne posui quidem;
quemadmodum igitur, scalarum gradus si alios tollas, alios incidas,
nonnullos male haerentes relinquas, ruinae periculum struas, non
ascensum pares, sic tot malis tum victum tum fractum studium scribendi
quid dignum auribus aut probabile potest afferre? Cum vero ad ipsius
Caesaris nomen veni, toto corpore contremesco, non poenae metu,
sed illius iudicii; totum enim Caesarem non novi: quem putas animum
esse, ubi secum loquitur? "Hoc probabit: hoc verbum suspiciosum
est. Quid, si hoc muto? at vereor, ne peius sit. Age vero, laudo
aliquem: non offendo? cum porro offendam, quid, si non vult? armati
stilum persequitur: victi et nondum restituti quid faciet?"
Auges etiam tu mihi timorem, qui in Oratore tuo caves tibi per Brutum
et ad excusationem socium quaeris: ubi hoc omnium patronus facit,
quid me, veterem tuum, nunc omnium clientem, sentire oportet? In
hac igitur calumnia timoris et caecae suspicionis tormento, cum
plurima ad alieni sensus coniecturam, non ad suum iudicium scribantur,
quam difficile sit evadere, si minus expertus es, quod te ad omnia
summum atque excellens ingenium armavit, nos sentimus. Sed tamen
ego filio dixeram, librum tibi legeret et auferret, aut ea condicione
daret, si reciperes te correcturum, hoc est, si totum alium faceres.
De Asiatico itinere, quamquam summa necessitas premebat, ut imperasti,
feci. Te pro me quid horter? vides tempus venisse, quo necesse sit
de nobis constitui. Nihil est, mi Cicero, quod filium meum exspectes:
adolescens est; omnia excogitare vel studio vel aetate vel metu
non potest. Totum negotium tu sustineas oportet; in te mihi omnis
spes est. Tu pro tua prudentia, quibus rebus gaudeat, quibus capiatur
Caesar, tenes: a te omnia proficiscantur et per te ad exitum perducantur
necesse est; apud ipsum multum, apud eius omnes plurimum potes.
Unum tibi si persuaseris, non hoc esse tui muneris, si quid rogatus
fueris, ut facias--quamquam id magnum et amplum est--, sed totum
tuum esse onus, perficies: nisi forte aut in miseria nimis stulte
aut in amicitia nimis impudenter tibi onus impono; sed utrique rei
excusationem tuae vitae consuetudo dat, nam, quod ita consuesti
pro amicis laborare, non iam sic sperant abs te, sed etiam sic imperant
tibi familiares. Quod ad librum attinet, quem tibi filius dabit,
peto a te, ne exeat, aut ita corrigas, ne mihi noceat.
|
| VIII. Scr.
Romae exeunte anno u.c. 708.
CICERO CAECINAE.
Cum esset mecum Largus,
homo tui studiosus, locutus Kalendas Ianuarias tibi praefinitas
esse, quod omnibus rebus perspexeram, quae Balbus et Oppius absente
Caesare egissent, ea solere illi rata esse, egi vehementer cum iis,
ut hoc mihi darent, tibi in Sicilia, quoad vellemus, esse uti liceret.
Qui mihi consuessent aut libenter polliceri, si quid esset eiusmodi,
quod eorum animos non offenderet, aut etiam negare et afferre rationem,
cur negarent, huic meae rogationi vel efflagitationi potius
non continuo responderunt; eodem die tamen ad me reverterunt; mihi
hoc dederunt, ut esses in Sicilia, quoad velles; se praestaturos
nihil ex eo te offensionis habiturum. Quoniam, quid tibi permittatur,
cognosti, quid mihi placeat, puto te scire oportere. Actis his rebus
litterae a te mihi redditae sunt, quibus a me consilium petis, quid
sim tibi auctor, in Siciliane ut subsidas an ut ad reliquias
Asiaticae negotiationis proficiscare. Haec tua deliberatio non mihi
convenire visa est cum oratione Largi; ille enim mecum, quasi tibi
non liceret in Sicilia diutius commorari, ita locutus erat, tu autem,
quasi concessum sit, ita deliberas. Sed ego, sive hoc sive illud
est, in Sicilia censeo commorandum: propinquitas locorum vel ad
impetrandum adiuvabit crebris litteris et nuntiis vel ad reditus
celeritatem re aut impetrata, quod spero, aut aliqua ratione confecta;
quamobrem censeo magno opere commorandum. T. Furfanio Postumo, familiari
meo, legatisque eius, item meis familiaribus, diligentissime te
commendabo, cum venerint; erant enim omnes Mutinae: viri sunt optimi
et tui similium studiosi et mei necessarii. Quae mihi venient in
mentem, quae ad te pertinere arbitrabor, ea mea sponte faciam: si
quid ignorabo, de eo admonitus omnium studia vincam. Ego etsi coram
de te cum Furfanio ita loquar, ut tibi litteris meis ad eum nihil
opus sit, tamen, quoniam tuis placuit te habere meas litteras, quas
ei redderes, morem iis gessi: earum litterarum exemplum infra scriptum
est.
|
| IX. Scr.
Romae exeunte anno u.c. 708.
M. CICERO T. FURFANIO PROCOS. S.
Cum A. Caecina tanta mihi
familiaritas consuetudoque semper fuit, ut nulla maior esse possit;
nam et patre eius, claro homine et forti viro, plurimum sum usus
et hunc a puero, quod et spem magnam mihi afferebat summae probitatis
summaeque eloquentiae et vivebat mecum coniunctissime non solum
amicitiae officiis, sed etiam studiis communibus, sic semper dilexi,
nullo ut cum homine coniunctius viverem. Nihil attinet me plura
scribere; quam mihi necesse sit eius salutem et fortunas quibuscumque
rebus possim tueri, vides. Reliquum est, ut, cum cognorim pluribus
rebus, quid tu et de bonorum fortuna et de rei publicae calamitatibus
sentires, nihil a te petam, nisi ut ad eam voluntatem, quam tua
sponte erga Caecinam habiturus es, tantus cumulus accedat commendatione
mea, quanti me a te fieri intelligo: hoc mihi gratius facere nihil
potes. Vale.
|
| Xa. Scr.
Romae a.u.c. 708.
CICERO TREBIANO S. D.
Ego quanti te faciam semperque
fecerim quantique me a te fieri intellexerim, sum mihi ipse testis;
nam et consilium tuum vel casus potius diutius in armis civilibus
commorandi semper mihi magno dolori fuit, et hic eventus, quod tardius,
quam est aequum et quam ego vellem, reciperas fortunam et dignitatem
tuam, mihi non minori curae est, quam tibi semper fuerunt casus
mei. Itaque et Postumuleno et Sestio et saepissime Attico nostro
proximeque Theudae, liberto tuo, totum me patefeci et hoc iis singulis
saepe dixi, quacumque re possem, me tibi et liberis tuis satisfacere
cupere, idque tu ad tuos velim scribas, haec quidem certe, quae
in potestate mea sunt, ut operam consilium, rem fidem meam sibi
ad omnes res paratam putent. Si auctoritate et gratia tantum possem,
quantum in ea re publica, de qua ita meritus sum, posse deberem,
tu quoque is esses, qui fuisti, cum omni gradu amplissimo dignissimus,
tum certe ordinis tui facile princeps, sed, quoniam eodem tempore
eademque de causa nostrum uterque cecidit, tibi et illa polliceor,
quae supra scripsi, quae sunt adhuc mea, et ea, quae praeterea videor
mihi ex aliqua parte retinere tamquam ex reliquiis pristinae dignitatis:
neque enim ipse Caesar, ut multis rebus intelligere potui, est alienus
a nobis et omnes fere familiarissimi eius casu devincti magnis meis
veteribus officiis me diligenter observant et colunt. Itaque, si
qui mihi erit aditus de tuis fortunis, id est de tua incolumitate,
in qua sunt omnia, agendi, quod quidem quotidie magis ex eorum sermonibus
adducor ut sperem, agam per me ipse et moliar. Singula persequi
non est necesse: universum studium meum et benevolentiam ad te defero.
Sed magni mea interest hoc tuos omnes scire, quod tuis litteris
fieri potest ut intelligant, omnia Ciceronis patere Trebiano. Hoc
eo pertinet, ut nihil existiment esse tam difficile, quod non pro
te mihi susceptum iucundum sit futurum.
|
| Xb. Scr. Romae
a.u.c. 708.
Antea misissem ad te litteras,
si genus scribendi invenirem; tali enim tempore aut consolari amicorum
est aut polliceri: consolatione non utebar, quod ex multis audiebam,
quam fortiter sapienterque ferres iniuriam temporum quamque te vehementer
consolaretur conscientia factorum et consiliorum tuorum; quod quidem
si facis, magnum fructum studiorum optimorum capis, in quibus te
semper scio esse versatum, idque ut facias etiam atque etiam te
hortor. Simul et illud tibi, homini peritissimo rerum et exemplorum
et omnis vetustatis, ne ipse quidem rudis, sed in studio minus fortasse,
quam vellem, in rebus atque usu plus etiam, quam vellem, versatus
spondeo, tibi istam acerbitatem et iniuriam non diuturnam fore;
nam et ipse, qui plurimum potest, quotidie mihi delabi ad aequitatem
et ad rerum naturam videtur et ipsa causa ea est, ut iam simul cum
re publica, quae in perpetuum iacere non potest, necessario revivescat
atque recreetur, quotidieque aliquid fit lenius et liberalius, quam
timebamus: quae quoniam in temporum inclinationibus saepe parvis
posita sunt, omnia momenta observabimus neque ullum praetermittemus
tui iuvandi et levandi locum. Itaque illud alterum, quod dixi, litterarum
genus quotidie mihi, ut spero, fiet proclivius, ut etiam polliceri
possim: id re quam verbis faciam libentius. Tu velim existimes et
plures te amicos habere, quam qui in isto casu sint ac fuerint,
quantum quidem ego intelligere potuerim, et me concedere eorum nemini.
Fortem fac animum habeas et magnum, quod est in uno te: quae sunt
in fortuna, temporibus regentur et consiliis nostris providebuntur.
|
| XI. Scr.
Romae a.u.c. 709.
[M.] CICERO S. D. TREBIANO.
Dolabellam antea tantummodo
diligebam, obligatus ei nihil eram--nec enim acciderat mihi opus
esse, et ille mihi debebat, quod non defueram eius periculis--:
nunc tanto sum devinctus eius beneficio, quod et antea in re et
hoc tempore in salute tua cumulatissime mihi satisfecit, ut nemini
plus debeam. Qua in re tibi gratulor ita vehementer, ut te quoque
mihi gratulari quam gratias agere malim: alterum omnino non desidero,
alterum vere facere poteris. Quod reliquum est, quoniam tibi virtus
et dignitas tua reditum ad tuos aperuit, est tuae sapientiae magnitudinisque
animi, quid amiseris, oblivisci, quid reciperaris, cogitare: vives
cum tuis, vives nobiscum; plus acquisisti dignitatis quam amisisti
rei familiaris, quae ipsa tum esset iucundior, si ulla res esset
publica. Vestorius, noster familiaris, ad me scripsit te mihi maximas
gratias agere: haec praedicatio tua mihi valde grata est eaque te
uti facile patior, cum apud alios, tum mehercule apud Syronem, nostrum
amicum; quae enim facimus, ea prudentissimo cuique maxime probata
esse volumus. Te cupio videre quam primum.
|
| XII. Scr.
Romae a.u.c. 708.
CICERO AMPIO SAL. PLUR.
Gratulor tibi, mi Balbe,
vereque gratulor nec sum tam stultus, ut te usura falsi gaudii frui
velim, deinde frangi repente atque ita cadere, ut nulla res te ad
aequitatem animi possit postea extollere. Egi tuam causam apertius,
quam mea tempora ferebant; vincebatur enim fortuna ipsa debilitatae
gratiae nostrae tui caritate et meo perpetuo erga te amore culto
a te diligentissime. Omnia promissa confirmata certa et rata sunt,
quae ad reditum et ad salutem tuam pertinent: vidi, cognovi, interfui;
etenim omnes Caesaris familiares satis opportune habet implicatos
consuetudine et benevolentia sic, ut, cum ab illo discesserint,
me habeant proximum. Hoc Pansa, Hirtius, Balbus, Oppius, Matius,
Postumus plane ita faciunt, ut me unice diligant: quod si mihi per
me efficiundum fuisset, non me poeniteret pro ratione temporum ita
esse molitum; sed nihil est a me inservitum temporis causa, veteres
mihi necessitudines cum iis omnibus intercedunt, quibuscum ego agere
de te non destiti. Principem tamen habuimus Pansam, tui studiosissimum,
mei cupidum, qui valeret apud illum non minus auctoritate quam gratia.
Cimber autem Tillius mihi plane satisfecit; valent enim apud Caesarem
non tam ambitiosae rogationes quam necessariae, quam quia Cimber
habebat, plus valuit, quam pro ullo alio valere potuisset. Diploma
statim non est datum, quod mirifica est improbitas in quibusdam,
qui tulissent acerbius veniam tibi dari, quam illi appellant tubam
belli civilis multaque ita dicunt, quasi non gaudeant id bellum
incidisse. Quare visum est occultius agendum neque ullo modo divulgandum
de te iam esse perfectum; sed id erit perbrevi, nec dubito, quin
legente te has litteras confecta iam res futura sit: Pansa quidem
mihi, gravis homo et certus, non solum confirmavit, verum etiam
recepit perceleriter se ablaturum diploma. Mihi tamen placuit haec
ad te perscribi; minus enim te firmum sermo Eppuleiae tuae lacrimaeque
Ampiae declarabant, quam significant tuae litterae, atque illae
arbitrabantur, quoniam a te abessent ipsae, multo in graviore te
cura futurum; quare magno opere putavi angoris et doloris tui levandi
causa pro certis ad te ea, quae essent certa, perscribi. Scis me
antea sic solitum esse scribere ad te, magis ut consolarer fortem
virum atque sapientem, quam ut exploratam spem salutis ostenderem,
nisi eam, quam ab ipsa re publica, cum hic ardor restinctus esset,
sperari oportere censerem. Recordare tuas litteras, quibus et magnum
animum mihi semper ostendisti et ad omnes casus ferendos constantem
ac paratum; quod ego non mirabar, cum recordarer te et a primis
temporibus aetatis in re publica esse versatum et tuos magistratus
in ipsa discrimina incidisse salutis fortunarumque communium et
in hoc ipsum bellum esse ingressum, non solum ut victor beatus,
sed etiam ut, si ita accidisset, victus sapiens esses. Deinde, cum
studium tuum consumas in virorum fortium factis memoriae prodendis,
considerare debes nihil tibi esse committendum, quamobrem eorum,
quos laudas, te non simillimum praebeas. Sed haec oratio magis esset
apta ad illa tempora, quae iam effugisti: nunc vero tantum te para
ad haec nobiscum ferenda, quibus ego si quam medicinam invenirem,
tibi quoque eandem traderem; sed est unum perfugium doctrina ac
litterae, quibus semper usi sumus, quae secundis rebus delectationem
modo habere videbantur, nunc vero etiam salutem. Sed, ut ad initium
revertar, cave dubites, quin omnia de salute ac reditu tuo perfecta
sint.
|
| XIII. Scr.
Romae exeunte a.u.c. 708.
CICERO LIGARIO.
Etsi tali tuo tempore
me aut consolandi aut iuvandi tui causa scribere ad te aliquid pro
nostra amicitia oportebat, tamen adhuc id non feceram, quia neque
lenire videbar oratione neque levare posse dolorem tuum; postea
vera quam magnam spem habere coepi fore, ut te brevi tempore incolumem
haberemus, facere non potui, quin tibi et sententiam et voluntatem
declararem meam. Primum igitur scribam, quod intelligo et perspicio,
non fore in te Caesarem duriorem; nam et res eum quotidie et dies
et opinio hominum et, ut mihi videtur, etiam sua natura mitiorem
facit, idque cum de reliquis sentio, tum de te etiam audio ex familiarissimis
eius, quibus ego ex eo tempore, quo primum ex Africa nuntius venit,
supplicare una cum fratribus tuis non destiti, quorum quidem et
virtute et pietate et amore in te singulari et assidua et perpetua
cura salutis tuae tantum proficitur, ut nihil sit, quod non ipsum
Caesarem tributurum existimem; sed, si tardius fit, quam volumus,
magnis occupationibus eius, a quo omnia petuntur, aditus ad eum
difficiliores fuerunt, et simul Africanae causae iratior diutius
velle videtur eos habere sollicitos, a quibus se putat diuturnioribus
esse molestiis conflictatum, sed hoc ipsum intelligimus eum quotidie
remissus et placatius ferre: quare mihi crede--et memoriae manda
me tibi id affirmasse--te in istis molestiis diutius non futurum.
Quoniam, quid sentirem, exposui, quid velim tua causa, re potius
declarabo quam oratione: si tantum possem, quantum in ea re publica,
de qua ita sum meritus, ut tu existimas, posse debebam, ne tu quidem
in istis incommodis esses; eadem enim causa opes meas fregit, quae
tuam salutem in discrimen adduxit; sed tamen, quidquid imago veteris
meae dignitatis, quidquid reliquiae gratiae valebunt, studium, consilium,
opera, [gratia,] fides mea nullo loco deerit tuis optimis fratribus.
Tu fac habeas fortem animum, quem semper habuisti, primum ob eas
causas, quas scripsi, deinde quod ea de re publica semper
voluisti atque sensisti, ut non modo nunc secunda sperare debeas,
sed etiam, si omnia adversa essent, tamen conscientia et factorum
et consiliorum tuorum, quaecumque acciderent, fortissimo et maximo
animo ferre deberes.
|
| XIV. Scr.
Romae a. d. v. Kal. intercal. priores a.u.c. 708.
CICERO LIGARIO.
Me scito omnem meum laborem,
omnem operam, curam, studium, in tua salute consumere; nam cum te
semper maxime dilexi, tum fratrum tuorum, quos aeque atque te summa
benevolentia sum complexus, singularis pietas amorque fraternus
nullum me patitur officii erga te studiique munus aut tempus praetermittere.
Sed, quae faciam fecerimque pro te, ex illorum te litteris quam
ex meis malo cognoscere; quid autem sperem aut confidam et exploratum
habeam de salute tua, id tibi a me declarari volo: nam, si quisquam
est timidus in magnis periculosisque rebus sermperque magis adversos
rerum exitus metuens quam sperans secundos, is ego sum et, si hoc
vitium est, eo me non carere confiteor; ego idem tamen, cum a. d.
V. Kal. intercalares priores rogatu fratrum tuorum venissem mane
ad Caesarem atque omnem adeundi et conveniendi illius indignitatem
et molestiam pertulissem, cum fratres et propinqui tui iacerent
ad pedes et ego essem locutus, quae causa, quae tuum tempus postulabat,
non solum ex oratione Caesaris, quae sane mollis et liberalis fuit,
sed etiam ex oculis et vultu, ex multis praeterea signis, quae facilius
perspicere potui quam scribere, hac opinione discessi, ut mihi tua
salus dubia non esset. Quamobrem fac animo magno fortique sis et,
si turbidissima sapienter ferebas, tranquilliora laete feras. Ego
tamen tuis rebus sic adero, ut difficillimis, neque Caesari solum,
sed etiam amicis eius omnibus, quos mihi amicissimos esse cognavi,
pro te, sicut adhuc feci, libentissime supplicabo. Vale.
|
| XV. Scr.
paullo post Idus Martias a.u.c. 710.
CICERO BASILO SAL.
Tibi gratulor, mihi gaudeo;
te amo, tua tueor; a te amari et, quid agas quidque agatur, certior
fieri volo.
|
| XVI. Scr.
anno incerto (710, post Id. Mart.?)
BITHYNICUS CICERONI SAL.
Si mihi tecum non et multae
et iustae causae amicitiae privatim essent, repeterm initia amicitiae
ex parentibus nostris, quod faciendum iis existimo, qui paternam
amicitiam nullis ipsi officiis prosecuti sunt: itaque contentus
ero nostra ipsorum amicitia, cuius fiducia peto a te, ut absentem
me, quibuscumque in rebus opus fuerit, tueare, si nullum officium
tuum apud me intermoriturum existimas. Vale.
|
| XVII. Scr.
anno incerto (710, post Id. Mart.?)
CICERO BITHYNICO.
Cum ceterarum rerum causa
cupio esse aliquando rem publicam constitutam, tum velim mihi credas
accedere etiam, id quo magis expetam, promissum tuum, quo in litteris
uteris; scribis enim, si ita sit, te mecum esse victurum. Gratissima
mihi tua voluntas est, facisque nihil alienum necessitudine nostra
iudiciisque patris tui de me summi viri; nam sic habeto, beneficiorum
magnitudine eos, qui temporibus valuerunt ut valeant, coniunctiores
tecum esse quam me, necessitudine neminem. Quamobrem grata mihi
est et memoria tua nostrae coniunctionis et eius etiam augendae
voluntas.
|
| XVIII. Scr.
Romae mense Ianuario a.u.c. 709.
CICERO LEPTAE.
Simulatque accepi a Seleuco
tuo litteras, statim quaesivi e Balbo per codicillos, quid esset
in lege: rescripsit eos, qui facerent praeconium, vetari esse in
decurionibus, qui fecissent, non vetari. Quare bono animo sint et
tui et mei familiares; neque enim erat ferendum, cum, qui hodie
haruspicinam facerent, in senatum Romae legerentur, eos, qui aliquando
praeconium fecissent, in municipiis decuriones esse non licere.
De Hispaniis novi nihil: magnum tamen exercitum Pompeium habere
constat, nam Caesar ipse ad suos misit exemplum Paciaeci litterarum,
in quo erat illas XI. esse legiones; scripserat etima Messalla Q.
Salasso P. Curtium fratrem eius iussu Pompeii inspectante exercitu
interfectum, quod consensisset cum Hispanis quibusdam, si in oppidum
nescio quod Pompeius rei frumentariae causa venisset, eum comprehendere
ad Caesaremque deducere. De tuo negotio, quod sponsor es pro Pompeio,
si Galba consponsor tuus redierit, homo in re familiari non parum
diligens, non desinam cum illo communicare, si quid expediri possit,
quod videbatur mihi ille confidere. Oratorem meum tanto opere a
te probari vehementer gaudeo; mihi quidem sic persuadeo, me, quidquid
habuerim iudicii de dicendo, in illum librum contulisse: qui si
est talis, qualem tibi videri scribis, ego quoque aliquid sum; sin
aliter, non recuso, quin, quantum de illo libro, tantundem de mei
iudicii fama detrahatur. Leptam nostrum cupio delectari iam talibus
scriptis: etsi abest maturitas aetatis, tamen personare aures eius
huiusmodi vocibus non est inutile. Me Romae tenuit omnino Tulliae
meae partus; sed, cum ea, quemadmodum spero, satis firma sit, teneor
tamen, dum a Dolabellae procuratoribus exigam primam pensionem,
et mehercule non tam sum peregrinator iam, quam solebam: aedificia
mea me delectabant et otium; nunc domus est, quae nulli mearum
villarum cedat, otium omni desertissima regione maius. Itaque ne
litterae quidem meae impediuntur, in quibus sine ulla interpellatione
versor; quare, ut arbitror, prius hic te nos, quam istic tu nos
videbis. Lepta suavissimus edicat Hesiodum et habeat in ore t°w
d' Žret°w ßdrÇta et cetera.
|
| XIX. Scr.
Asturae mense Sextili a.u.c. 709.
CICERO LEPTAE.
Maculam officio functum
esse gaudeo. Eius Falernum mihi semper idoneum visum est deversorio,
si modo tecti satis est ad comitatum nostrum recipiendum; ceteroqui
mihi locus non displicet. Nec ea re Petrinum tuum deseram; nam et
villa et amoenitas illa commorationis est, non deversorii. De curatione
aliqua munerum regiorum cum Oppio locutus sum; nam Balbum, posteaquam
tu es profectus, non vidi: tantis pedum doloribus afficitur, ut
se conveniri nolit. Omnino de tota re, ut mihi videris, sapientus
faceres, si non curares; quod enim eo labore assequi vis, nullo
modo assequere; tanta est enim intimorum multitudo, ut ex iis aliquis
potius effluat, quam novo sit aditus, praesertim qui nihil afferat
praeter operam, in qua ille se dedisse beneficium putabit--si modo
id ipsum sciet--, non accepisse. Sed tamen aliquid videbimus,
in quo sit species; aliter quidem non modo non appetendum, sed etiam
fugiendum puto. Ego me Asturae diutius arbitror commoraturum, quoad
ille quandoque veniat. Vale.
|
| XX. Scr.
Asturae exeunte mense Sextili a.u.c. 709.
CICERO TORANIO SAL.
Dederam triduo ante pueris
Cn. Plancii litteras ad te; eo nunc ero brevior teque, ut antea
consolabar, hoc tempore monebo. Nihil puto tibi esse utilius quam
ibidem opperiri, quoad scire possis, quid tibi agendum sit: nam
praeter navigationis longae et hiemalis et minime portuosae periculum,
quod vitaveris, ne illud quidem non quantivis, subito, cum certi
aliquid audieris, te istim posse proficisci; nihil est praeterea,
cur adventibus te offerre gestias; multa praeterea metuo, quae cum
Cilone nostro communicavi. Quid multa? loco opportuniore in his
malis nullo esse potuisti, ex quo te, quocumque opus erit, facillime
et expeditissime conferas: quod si recipiet ille se, ad tempus aderis;
sin--quoniam multa accidere possunt--aliqua res eum vel impediet
vel morabitur, tu ibi eris, ubi omnia scire possis. Hoc mihi prorsus
valde placet; de reliquo, ut te saepe per litteras hortatus sum,
ita velim tibi persuadeas, te in hac causa nihil habere, quod tibi
timendum sit, praeter communem casum civitatis, qui etsi est gravissimus,
tamen ita viximus et id aetatis iam sumus, ut omnia, quae non nostra
culpa nobis accidant, fortiter ferre debeamus. Hic tui omnes valent
summaque pietate te desiderant et diligunt et colunt: tu cura, ut
valeas et te istim ne temere commoveas.
|
| XXI. Scr.
Asturae mense Aprili a.u.c. 709.
CICERO TORANIO.
Etsi, cum haec ad te scribebam,
aut appropinquare exitus huius calamitosissimi belli aut iam aliquid
actum et confectum videbatur, tamen quotidie commemorabam te unum
in tanto exercitu mihi fuisse assensorem et me tibi solosque nos
vidisse, quantum esset in eo bello mali, in quo spe pacis exclusa
ipsa victoria futura esset acerbissima, quae aut interitum allatura
esset, si victus esses, aut, si vicisses, servitutem. Itaque ego,
quem tum fortes illi viri et sapientes, Domitii et Lentuli, timidum
esse dicebant--eram plane; timebam enim, ne evenirent ea, quae acciderunt--,
idem nunc nihil timeo et ad omnem eventum paratus sum: cum aliquid
videbatur caveri posse, tum id negligi dolebam; nunc vero eversis
omnibus rebus, cum consilio profici nihil possit, una ratio videtur,
quidquid evenerit, ferre moderate, praesertim cum omnium rerum mors
sit extremum et mihi sim conscius me, quoad licuerit, dignitati
rei publicae consuluisse et hac amissa salutem retinere voluisse.
Haec scripsi, non ut de me ipse dicerem, sed ut tu, qui coniunctissima
fuisti mecum et sententia et voluntate, eadem cogitares; magna enim
consolatio est, cum recordare, etiamsi secus acciderit, te tamen
recte vereque sensisse. Atque utinam liceat aliquando aliquo rei
publicae statu nos frui inter nosque conferre sollicitudines nostras,
quas pertulimus tum, cum timidi putabamur, quia dicebamus ea futura,
quae facta sunt. De tuis rebus nihil esse, quod timeas, praeter
universae rei publicae interitum tibi confirmo; de me autem sic
velim iudices, quantum ego possim, me tibi, saluti tuae liberisque
tuis summo cum studio praesto semper futurum. Vale.
|
| XXII. Scr.
Romae ineunte anno u.c. 708.
CICERO DOMITIO.
Non ea res me deterruit,
quo minus, posteaquam in Italiam venisti, litteras ad te mitterem,
quod tu ad me nullas miseras, sed quia nec, quid tibi pollicerer
ipse egens rebus omnibus, nec, quid suaderem, cum mihimet ipsi consilium
deesset, nec, quid consolationis afferrem in tantis malis, reperiebam.
Haec quamquam nihilo meliora sunt nunc atque etiam multo desperatiora,
tamen inanes esse meas litteras quam nullas malui. Ego, si te intelligerem
plus conatum esse suscipere rei publicae causa muneris, quam quantum
praestare potuisses, tamen, quibuscumque rebus possem, ad eamm condicionem
te vivendi, quae daretur quaeque esset, hortarer; sed, cum consilii
tui bene fortiterque suscepti eum tibi finem statueris, quem ipsa
fortuna terminum nostrarum contentionum esse voluisset, oro obtestorque
te pro vetere nostra coniunctione ac necessitudine proque summa
mea in te benevolentia et tua in me pari, te ut nobis, parenti,
coniugi tuisque omnibus, quibus es fuistique semper carissimus,
salvum conserves, incolumitati tuae tuorumque, qui ex te pendent,
consulas, quae didicisti quaeque ab adolescentia pulcherrime a sapientissimis
viris tradita memoria et scientia comprehendisti, iis hoc tempore
utare, quos coniunctos summa benevolentia plurimisque officiis amisisti,
eorum desiderium, si non aequo animo, at forti feras. Ego quid possim
nescio vel potius me parum posse sentio: illud tamen tibi polliceor,
me, quaecumque saluti dignitatique tuae conducere arbitrabor, tanto
studio esse facturum, quanto semper tu et studio et officio in meis
rebus fuisti; hanc meam voluntatem ad matrem tuam, optimam feminam
tuique amantissimam, detuli. Si quid ad me scripseris, ita faciam,
ut te velle intellexero; sin autem tu minus scripseris, ego tamen
omnia, quae tibi utilia esse arbitrabor, summo studio diligenterque
curabo. Vale.
|
|