Epistularum Ad Familiares M. Tullii
Ciceronis
Liber Quintus
Ad Q. Metellum et Ceteros
| To jump straight to a specific
letter, click the hyperlink bookmark for that letter below, or scroll
down to the beginning of Letter I: |
| Letter: |
01, 02,
03, 04, 05,
06, 07, 08,
09, 10a, 10b,
11, 12, 13,
14, 15, 16,
17, 18, 19,
20, 21. |
Epistulae I - XXI
|
| I. Scr. in Gallia
citeriore a.u.c. 692.
Q. METELLUS Q. F. CELER PROCOS. S. D. M. TULLIO
CICERONI.
Si vales, bene est.
Existimaram pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia
nec absentem me a te ludibrio laesum iri nec Metellum fratrem
ob dictum capite ac fortunis per te oppugnatum iri; quem si parum
pudor ipsius defendebat, debebat vel familiae nostrae dignitas vel
meum studium erga vos remque publicam satis sublevare: nunc video
illum circumventum, me desertum, a quibus minime conveniebat. Itaque
in luctu et squalore sum, qui provinciae, qui exercitui praesum,
qui bellum gero: quae quoniam nec ratione nec maiorum nostrorum
clementia administrastis, non erit mirandum, si vos poenitebit.
Te tam mobili in me meosque esse animo non speraram: me interea
nec domesticus dolor nec cuiusquam iniuria ab re publica abducet.
|
| II. Scr. Romae
a.u.c. 692.
M. TULLIUS M. F. CICERO Q. METELLO Q. F. CELERI
PROCOS. S. D.
Si tu exercitusque valetis,
bene est. Scribis ad me te existimasse pro mutuo inter nos animo
et pro reconciliata gratia numquam te a me ludibrio laesum iri.
Quod cuiusmodi sit, satis intelligere non possum, sed tamen suspicor
ad te esse allatum me in senatu, cum disputarem permultos esse,
qui rem publicam a me conservatam dolerent, dixisse a te propinquos
tuos, quibus negare non potuisses, impetrasse, ut ea, quae statuisses
tibi in senatu de mea laude esse dicenda, reticeres. Quod cum dicerem,
illud adiunxi, mihi tecum ita dispertitum officium fuisse in rei
publicae salute retinenda, ut ego urbem a domesticis insidiis et
ab intestino scelere, tu Italiam et ab armatis hostibus et ab occulta
coniuratione defenderes, atque hanc nostram tanti et tam praeclari
muneris societatem a tuis propinquis labefactam, qui, cum tu a me
rebus amplissimis atque honorificentissimis ornatus esses, timuissent,
ne quae mihi pars abs te voluntatis mutuae tribueretur. Hoc in sermone
cum a me exponeretur, quae mea exspectatio fuisset orationis tuae
quantoque in errore versatus essem, visa est oratio non iuiucunda
et mediocris quidam est risus consecutus, non in te, sed magis in
errorem meum et quod me abs te cupisse laudari aperte atque ingenue
confitebar. Nam hoc non potest in te non honorifice esse dictum,
me in clarissimis meis atque amplissimis rebus tamen aliquod testimonium
tuae vocis habere voluisse. Quod autem ita scribis, "pro mutuo
inter nos animo," quid tu existimes esse in amicitia mutuum,
nescio, equidem hoc arbitror, cum par voluntas accipitur et redditur.
Ego si hoc dicam, me tua causa praetermisisse provinciam, tibi ipsi
levior videar esse; meae enim rationes ita tulerunt atque eius mei
consilii maiorem in dies singulos fructum voluptatemque capio: illud
dico, me, ut primum in concione provinciam deposuerim, statim, quemadmodum
eam tibi traderem, cogitare coepisse. Nihil dico de sortitione vestra:
tantum te suspicari volo, nihil in ea re per collegam meum me insciente
esse factum. Recordare cetera: quam cito senatum illo die facta
sortitione coegerim, quam multa de te verba fecerim, cum tu ipse
mihi dixisti orationem meam non solum in te honorificam, sed etiam
in collegas tuos contumeliosam fuisse. Iam illud senatus consultum,
quod eo die factum est, ea praescriptione est, ut, dum id exstabit,
officium meum in te obscurum esse non possit. Postea vero quam profectus
es, velim recordere, quae ego de te in senatu egerim, quae in concionibus
dixerim, quas ad te litteras miserim: quae cum omnia collegeris,
tu ipse velim iudices, satisne videatur his omnibus rebus tuus adventus,
cum proxime Romam venisti, mutue respondisse. Quod scribis de reconciliata
gratia nostra, non intelligo, cur reconciliatam esse dicas,
quae numquam imminuta est. Quod scribis non oportuisse Metellum
fratrem tuum ob dictum a me oppugnari, primum hoc velim existimes,
animum mihi istum tuum vehementer probari et fraternam plenam humanitatis
ac pietatis voluntatem; deinde, si qua ego in re fratri tuo rei
publicae causa restiterim, ut mihi ignoscas--tam enim sum amicus
rei publicae, quam qui maxime--; si vero meam salutem contra illius
impetum in me crudelissimum defenderim, satis habeas nihil me etiam
tecum de tui fratris iniuria conqueri: quem ego cum comperissem
omnem sui tribunatus conatum in meam perniciem parare atque meditari,
egi cum Claudia, uxore tua, et cum vestra sorore Mucia, cuius erga
me studium pro Cn. Pompeii necessitudine multis in rebus perspexeram,
ut eum ab illa iniuria deterrerent. Atqui ille, quod te audisse
credo, pr. Kal. Ianuarias, qua iniuria nemo umquam in infimo magistratu
improbissimus civis affectus est, ea me consulem affecit, cum rem
publicam conservassem, atque abeuntem magistratu concionis habendae
potestate privavit: cuius iniuria mihi tamen honori summo fuit;
nam, cum ille mihi nihil, nisi ut iurarem, permitteret, magna voce
iuravi verissimum pulcherrimumque ius iurandum, quod populus item
magna voce me vere iurasse iuravit. Hac accepta tam insigni iniuria
tamen illo ipso die misi ad Metellum communes amicos, qui agerent
cum eo, ut de illa mente desisteret: quibus ille respondit sibi
non esse integrum; etenim paullo ante in concione dixerat ei, qui
in alios animum advertisset indicta causa, dicendi ipsi potestatem
fieri non oportere. Hominem gravem et civem egregium! qui, qua poena
senatus consensu bonorum omnium eos affecerat, qui urbem incendere
et magistratus ac senatum trucidare et bellum maximum conflare voluissent,
eadem dignum iudicarit eum, qui curiam caede, urbem incendiis, Italiam
bello liberasset. Itaque ego Metello, fratri tuo, praesenti restiti:
nam in senatu Kal. Ianuariis sic cum eo de re publica disputavi,
ut sentiret sibi cum viro forti et constanti esse pugnandum; a.
d. III Non. Ianuar., cum agere coepisset, tertio quoque verbo orationis
suae me appellabat, mihi minabatur, neque illi quidquam deliberatius
fuit quam me, quacumque ratione posset, non iudicio neque disceptatione,
sed vi atque impressione evertere. Huius ego temeritati si virtute
atque animo non restitissem, quis esset, qui me in consulatu non
casu potius existimaret quam consilio fortem fuisse? Haec si tu
Metellum cogitare de me nescisti, debes existimare te maximis de
rebus a fratre esse celatum; sin autem aliquid impertivit tibi sui
consilii, lenis a te et facilis existimari debeo, qui nihil tecum
de iis ipsis rebus expostulem. Et, si intelligis non me dicto Metelli,
ut scribis, sed consilio eius animoque in me inimicissimo esse commotum,
cognosce nunc humanitatem meam, si humanitas appellanda est in acerbissima
iniuria remissio animi ac dissolutio: nulla est a me umquam sententia
dicta in fratrem tuum; quotiescumque aliquid est actum, sedens iis
assensi, qui mihi lenissime sentire visi sunt. Addam illud etiam,
quod iam ego curare non debui, sed tamen fieri non moleste tuli
atque etiam, ut ita fieret, pro mea parte adiuvi, ut senati consulto
meus inimicus, quia tuus frater erat, sublevaretur. Quare non ego
oppugnavi fratrem tuum, sed fratri tuo repugnavi, nec in te, ut
scribis, animo fui mobili, sed ita stabili, ut in mea erga te voluntate
etiam desertus ab officiis tuis permanerem. Atque hoc ipso tempore
tibi paene minitanti nobis per litteras haec rescribo atque respondeo:
ego dolori tuo non solum ignosco, sed summam etiam laudem tribuo--meus
enim me sensus, quanta vis fraterni sit amoris, admonet--; a te
peto, ut tu quoque aequum te iudicem dolori meo praebeas: si acerbe,
si crudeliter, si sine causa sum a tuis oppugnatus, ut statuas mihi
non modo non cedendum, sed etiam tuo atque exercitus tui auxilio
in eiusmodi causa utendum fuisse; ego te mihi semper amicum esse
volui, me ut tibi amicissimum esse intelligeres, laboravi: maneo
in voluntate et, quoad voles tu, permanebo citiusque amore tui fratrem
tuum odisse desinam, quam illius odio quidquam de nostra benevolentia
detraham.
|
| III. Scr.
in Hispania a.u.c. 698.
Q. METELLUS NEPOS S. D. M. CICERONI.
Hominis importunissimi contumeliae,
quibus crebris concionibus me onerat, tuis erga me officiis leniuntur
et, ut sunt leves ab eiusmodi homine, a me despiciuntur, libenterque
commutata persona te mihi fratris loco esse duco. De illo ne meminisse
quidem volo, tametsi bis eum invitum servavi. De meis rebus, ne
vobis multitudine litterarum molestior essem, ad Lollium perscripsi,
de rationibus provinciae quid vellem fieri, ut is vos doceret et
commonefaceret. Si poteris, velim pristinam tuam erga me voluntatem
conserves.
|
| IV. Scr. Dyrrhacii
mense Ianuario a.u.c. 697.
M. CICERO S. D. Q. METELLO COS.
Litterae Quinti fratis et T. Pomponii,
necessarii mei, tantum spei dederant, ut in te non minus auxilii
quam in tuo collega mihi constitutum fuerit; itaque ad te litteras
statim misi, per quas, ut fortuna postulabat, et gratias tibi egi
et de reliquo tempore auxilium petii. Postea mihi non tam meorum
litterae quam sermones eorum, qui hac iter faciebant, animum tuum
immutatum significabant, quae res fecit, ut tibi litteris obstrepere
non auderem. Nunc mihi Quintus frater meus mitissimam tuam orationem,
quam in senatu habuisses, perscripsit, qua inductus ad te scribere
sum conatus et abs te, quantum tua fert voluntas, peto quaesoque,
ut tuos mecum serves potius quam propter arrogantem crudelitatem
tuorum me oppugnes. Tu, tuas inimicitias ut rei publicae condonares,
te vicisti, alienas ut contra rem publicam confirmes, adduceris?
Quod si mihi tua clementia opem tuleris, omnibus in rebus me fore
in tua potestate tibi confirmo; si mihi neque magistratus neque
senatum neque populum auxiliari propter eam vim, quae me cum re
publica vicit, licuerit, vide, ne, cum velis revocare tempus omnium
servandorum, cum, qui servetur, non erit, non possis.
|
| V. Scr. Romae
a.u.c. 693.
M. CICERO S. D. C. ANTONIO M. F. IMP.
Etsi statueram nullas ad te litteras
mittere nisi commendaticias--non quo eas intelligerem satis apud
te valere, sed ne iis, qui me rogarent, aliquid de nostra coniunctione
imminutum esse ostenderem--, tamen, cum T. Pomponius, hono omnium
meorum in te studiorum et officiorum maxime conscius, tui cupidus,
nostri amantissimus, ad te proficisceretur, aliquid mihi scribendum
putavi, praesertim cum aliter ipsi Pomponio satisfacere non possem.
Ego si abs te summa officia desiderem, mirum nemini videri debeat;
omnia enim a me in te profecta sunt, quae ad tuum commodium, quae
ad honorem, quae ad dignitatem pertinerent: pro his rebus nullam
mihi abs te relatam esse gratiam tu es optimus testis, contra etiam
esse aliquid abs te profectum ex multis audivi; nam "comperisse"
me non audeo dicere, ne forte id ipsum verbum ponam, quod abs te
aiunt falso in me solere conferri; sed ea, quae ad me delata sunt,
malo te ex Pomponio, cui non minus molesta fuerunt, quam ex meis
litteris cognoscere. Meus in te animus quam singulari officio fuerit,
et senatus et populus Romanus testis est: tu quam gratus erga me
fueris, ipse existimare potes; quantum mihi debeas, ceteri existiment.
Ego quae tua causa antea feci, voluntate sum adductus posteaque
constantia; sed reliqua, mihi crede, multo maius meum studium maioremque
gravitatem et laborem desiderant; quae ego si non profundere ac
perdere videbor, omnibus meis viribus sustinebo; sin autem ingrata
esse sentiam, non committam, ut tibi ipsi insanire videar. Ea quae
sint et cuiusmodi, poteris ex Pomponio cognoscere. Atque ipsum tibi
Pomponium ita commendo, ut, quamquam ipsius causa confido te facturum
esse omnia, tamen abs te hoc petam, ut, si quid in te residet amoris
erga me, id omne in Pomponii negotio ostendas: hoc mihi nihil gratius
facere potes.
|
| VI. Scr. Romae
mense Decembri a.u.c. 692.
M. CICERO S. D. P. SESTIO L. F. PROQ.
Cum ad me Decius librarius venisset
egissetque mecum, ut operam darem, ne tibi hoc tempore succederetur,
quamquam illum hominem frugi et tibi amicum existimabam, tamen,
quod memoria tenebam, cuiusmodi ad me litteras antea misisses, non
satis credidi homini prudenti, tam valde esse mutatam voluntatem
tuam; sed, posteaquam et Cornelia tua Terentiam convenit et ego
cum Q. Cornelio locutus sum, adhibui diligentiam, quotiescumque
senatus fuit, ut adessem, plurimumque in eo negotii habui, ut Q.
Fufium tribunum pl. et ceteros, ad quos tu scripseras, cogerem mihi
potius credere quam tuis litteris. Omnino res tota in mensem Ianuarium
reiecta erat, sed facile obtinebatur. Ego tua gratulatione commotus,
quod ad me pridem scripseras velle te bene evenire, quod de Crasso
domum emissem, emi eam ipsam domum HS. XXXV aliquanto post tuam
gratulationem; itaque nunc me scito tantum habere aeris alieni,
ut cupiam coniurare, si quisquam recipiat, sed partim odio inducti
me excludunt et aperte vindicem coniurationis oderunt, partim mihi
non credunt et a me insidias metuunt nec putant ei nummos deesse
posse, qui ex obsidione feneratores exemerit. Omnino semissibus
magna copia est; ego autem meis rebus gestis hoc sum assecutus,
ut bonum nomen existimer. Domum tuam atque aedificationem omnem
perspexi et vehementer probavi. Antonium, etsi eius in me officia
omnes desiderant, tamen in senatu gravissime ac diligentissime defendi
senatumque vehementer oratione mea atque auctoritate commovi. Tu
ad me velim litteras crebrius mittas.
|
| VII. Scr.
Romae a.u.c. 692.
M. TULLIUS M. F. CICERO S. D. CN. POMPEIO CN.
F. MAGNO IMPERATORI.
S. T. E. Q. V. B. E. Ex litteris tuis,
quas publice misisti, cepi una cum omnibus incredibilem voluptatem;
tantam enim spem otii ostendisti, quantam ego semper omnibus te
uno fretus pollicebar; sed hoc scito, tuos veteres hostes, novos
amicos vehementer litteris perculsos atque ex magna spe deturbatos
iacere. Ad me autem litteras quas misisti, quamquam exiguam significationem
tuae erga me voluntatis habebant, tamen mihi scito iucundas fuisse;
nulla enim re tam laetari soleo quam meorum officiorum conscientia,
quibus si quando non mutue respondetur, apud me plus officii residere
facillime patior: illud non dubito, quin, si te mea summa erga te
studia parum mihi adiunxerunt, res publica nos inter nos conciliatura
coniuncturaque sit. Ac, ne ignores, quid ego in tuis litteris desiderarim,
scribam aperte, sicut et mea natura et nostra amicitia postulat:
res eas gessi, quarum aliquam in tuis litteris et nostrae necessitudinis
et rei publicae causa gratulationem exspectavi, quam ego abs te
praetermissam esse arbitror, quod vererere, ne cuius animum offenderes;
sed scito ea, quae nos pro salute patriae gessimus, orbis terrae
iudicio ac testimonio comprobari, quae, cum veneris, tanto consilio
tantaque animi magnitudine a me gesta esse cognosces, ut tibi multo
maiori, quam Africanus fuit, me non multo minorem quam Laelium facile
et in re publica et in amicitia adiunctum esse patiare.
|
| VIII. Scr.
mense Ianuario a.u.c. 700.
M. CICERO S. D. M. LICINIO P. F. CRASSO.
Quantum a. d. (missing date) meum studium
exstiterit dignitatis tuae vel tuendae vel etiam augendae, non dubito
quin ad te omnes tui scripserint; non enim fuit aut mediocre aut
obscurum aut eiusmodi, quod silentio posset praeteriri: nam et cum
consulibus et cum multis consularibus tanta contentione decertavi,
quanta numquam antea ulla in causa, suscepique mihi perpetuam propugnationem
pro omnibus ornamentis tuis veterique nostrae necessitudini iamdiu
debitum, sed multa varietate temporum interruptum officium cumulate
reddidi. Neque mehercule umquam mihi tui aut colendi aut ornandi
voluntas defuit; sed quaedam pestes hominum laude aliena dolentium
et te nonnumquam a me alienarunt et me aliquando immutarunt tibi.
Sed exstitit tempus optatum mihi magis quam speratum, ut florentissimis
tuis rebus mea perspici posset et memoria nostrae voluntatis et
amicitiae fides; sum enim consecutus non modo ut domus tua tota,
sed ut cuncta civitas me tibi amicissimum esse cognosceret. Itaque
et praestantissima omnium feminarum, uxor tua, et eximia pietate,
virtute, gratia tui Crassi meis consiliis, monitis, studiis actionibusque
nituntur et senatus populusque Romanus intelligit tibi absenti nihil
esse tam promptum aut tam paratum quam in omnibus rebus, quae ad
te pertineant, operam, curam, diligentiam, auctoritatem meam. Quae
sint acta quaeque agantur, domesticorum tibi litteris declarari
puto: de me sic existimes ac tibi persuadeas vehementer velim, non
me repentina aliqua voluntate aut fortuito ad tuam amplitudinem
meis officiis amplectendam incidisse, sed, ut primum forum attigerim,
spectasse semper, ut tibi possem quam maxime esse coniunctus; quo
quidem ex tempore memoria teneo neque meam tibi observantiam neque
mihi tuam summam benevolentiam ac liberalitatem defuisse. Si quae
interciderunt non tam re quam suspicione violata, ea, cum fuerint
et falsa et inania, sint evulsa ex omni memoria vitaque nostra;
is enim tu vir es et eum me esse cupio, ut, quoniam in eadem rei
publicae tempora incidimus, coniunctionem amicitiamque nostram utrique
nostrum laudi sperem fore. Quamobrem tu, quantum tuo iudicio tribuendum
esse nobis putes, statues ipse et, ut spero, statues ex nostra dignitate,
ego vero tibi profiteor atque polliceor eximium et singulare meum
studium in omni genere officii, quod ad honestatem et gloriam tuam
spectet. In quo, etiamsi multi mecum contendent, tamen cum reliquis
omnibus, tum Crassis tuis iudicibus omnes facile superabo; quos
quidem ego ambo unice diligo, sed in Marcum benevolentia pari hoc
magis sum Publio deditus, quod me, quamquam a pueritia sua semper,
tamen hoc tempore maxime sicut alterum parentem et observat et deligit.
Has litteras velim existimes foederis habituras esse vim, non epistulae,
meque ea, quae tibi promitto ac recipio, sanctissime esse observaturum
diligentissimeque esse facturum: quae a me suscepta defensio est
te absente dignitatis tuae, in ea iam ego non solum amicitiae nostrae,
sed etiam constantiae meae causa permanebo. Quamobrem satis esse
hoc tempore arbitratus sum hoc ad te scribere: me, si quid ipse
intelligerem aut ad voluntatem aut ad commodum aut ad amplitudinem
tuam pertinere, mea sponte id esse facturum; sin autem quidpiam
aut a te essem admonitus aut a tuis, effecturum, ut intelligeres
nihil neque te scripsisse neque quemquam tuorum frustra ad me detulisse.
Quamobrem velim ita et ipse ad me scribas de omnibus, minimis maximis
mediocribus, rebus, ut ad hominem amicissimum, et tuis praecipias,
ut opera consilio, auctoritate gratia mea sic utantur in omnibus,
publicis privatis, forensibus domesticis, tuis amicorum hospitum
clientium tuorum, negotiis, ut, quod eius fieri possit, praesentiae
tuae desiderium meo labore minuatur.
|
| IX. Scr. in
castris Naronae a. d. V Idus Quinctiles a.u.c. 709.
VATINIUS IMP. CICERONI SUO SAL.
S. V. B. E. E. V. Si tuam consuetudinem
in patrociniis tuendis servas, P. Vatinius cliens advenit, qui pro
se causam dicier vult: non, puto, repudiabis in honore, quem in
periculo recepisti. Ego autem quem potius adoptem aut invocem quam
illum, quo defendente vincere didici? an verear, ne, qui potentissimorum
hominum conspirationem neglexerit pro mea salute, is pro honore
meo pusillorum ac malevolorum obtrectationes et invidias non prosternat
atque obterat? quare, si me, sicut soles, amas, suscipe me totum
atque hoc, quidquid est oneris ac muneris, pro mea dignitate tibi
tuendum ac sustinendum puta. Scis meam fortunam nescio quo modo
facile obtrectatores invenire, non meo quidem mehercules merito,
sed quanti id refert, si tamen fato nescio quo accidit? si qui forte
fuerit, qui nostrae dignitati obesse velit, peto a te, ut tuam consuetudinem
et liberalitatem in me absente defendendo mihi praestes. Litteras
ad senatum de rebus nostris gestis, quo exemplo miseram, infra tibi
perscripsi. Dicitur mihi tuus servus anagnostes fugitivus cum Vardaeis
esse; de quo tu mihi nihil mandasti, ego tamen, terra marique ut
conquireretur, praemandavi, et profecto tibi illum reperiam, nisi
si in Dalmatiam aufugerit, et inde tamen aliquando eruam. Tu nos
fac ames. Vale. A. d. V. Idus Quinctiles, ex castris, Narona.
|
| X.a. Scr.
in Illyria ineunte a.u.c. 710.
VATINIUS CICERONI SUO SAL.
S. V. B. E. E. Q. V. De Dionysio tuo
adhuc nihil extrico, et eo minus, quod me frigus Dalmaticum, quod
illinc eiecit, etiam hic refrigeravit; sed tamen non desistam, quin
illum aliquando eruam. Sed tamen omnia mihi dura imperas: de Catilio
nescio quid ad me scripsisti deprecationis diligentissimae. Apage
te cum nostro Sex. Servilio--nam mehercule ego quoque illum amo--;
sed huiuscemodi vos clientes, huiusmodi causas recipitis? hominem
unum omnium crudelissimum, qui tot ingenuos, matresfamilias, cives
Romanos occidit, abripuit, disperdidit, regiones vastavit? simius,
non semissis homo, contra me arma tulit, et eum bello cepi. Sed
tamen, mi Cicero, quid facere possum? Omnia mehercule cupio, quae
tu mihi imperas; meam animadversionem et supplicium, quo usurus
eram in eum, quem cepissem, remitto tibi et condono: quid illis
respondere possum, qui ob sua bona direpta, naves expugnatas, fratres,
liberos, parentes occisos actiones expostulant? Si mehercules Appii
os haberem, in cuius locum suffectus sum, tamen hoc sustinere non
possem. Quid ergo est? Faciam omnia sedulo, quae te sciam velle.
Defenditur a Q. Volusio, tuo discipulo, si forte ea res poterit
adversarios fugare; in eo maxima spes est. Nos, si quid erit istic
opus, tu defendes: Caesar adhuc mihi iniuriam facit; de meis supplicationibus
et rebus gestis Dalmaticis adhuc non refert, quasi vero non iustissimi
triumphi in Dalmatia res gesserim! nam, si hoc exspectandum est,
dum totum bellum conficiam, viginti oppida sunt Dalmatiae antiqua,
quae ipsi sibi asciverunt, amplius sexaginta: haec nisi omnia expugno,
si mihi supplicationes non decernuntur, longe alia condicione ego
sum ac ceteri imperatores.
|
| X.b. Scr.
Naronae Nonis Decembribus a.u.c. 709.
Ego post supplicationes mihi decretas
in Dalmatiam profectus sum; sex oppida vi oppugnando cepi ***
unum, hoc, quod erat maximum, quater a me iam captum; quattuor enim
turres et quattuor muros cepi et arcem eorum totam, ex qua me nives,
frigora, imbres detruserunt, indigneque, mi Cicero, oppidum captum
et bellum confectum relinquere sum coactus. Quare te rogo, si opus
erit, ad Caesarem meam causam agas meque tibi in omnes partes defendendum
putes hoc existimans, neminem te tui amantiorem habere. Vale. D.
N. Decembr., Narona.
*** -- text giving town's name
is missing; one suggested name is Ulcinium, a small coastal
town north of Dyrrachium.
|
| XI. Scr.
Romae a.u.c. 709.
M. CICERO VATINIO IMP. SAL.
Grata tibi mea esse officia non miror;
cognovi enim te gratissimum omnium, idque numquam destiti praedicare;
nec enim tu mihi habuisti mode gratiam, verum etiam cumulatissime
rettulisti; quamobrem in reliquis tuis rebus omnibus pari
me studio erga te et eadem voluntate cognosces. Quod mihi feminam
primariam, Pompeiam, uxorem tuam, commendas, cum Sura nostro statim
tuis litteris lectis locutus sum, ut ei meis verbis diceret, ut,
quidquid opus esset, mihi denuntiaret; me omnia, quae ea vellet,
summo studio curaque facturum: itaque faciam eamque, si opus esse
videbitur, ipse conveniam; tu tamen ei velim scribas, ut nullam
rem neque tam magnam neque tam parvam putet, quae mihi aut difficilis
aut parum me digna videatur: omnia, quae in tuis rebus agam, et
non laboriosa mihi et honesta videbuntur. De Dionysio, si me amas,
confice: quamcumque ei fidem dederis, praestabo; si vero improbus
fuerit, ut est, duces eum captivum in triumpho. Dalmatis di male
faciant, qui tibi molesti sunt! sed, ut scribis, brevi capientur
et illustrabunt res tuas gestas; semper enim habiti sunt bellicosi.
|
| XII. Scr.
in Arpinati mense Aprili (circ. Idus) a.u.c. 698.
M. CICERO S. D. L. LUCCEIO Q. F.
Coram me tecum eadem haec agere saepe
conantem deterruit pudor quidam paene subrusticus, quae nunc expromam
absens audacius, epistula enim non erubescit. Ardeo cupiditate incredibili
neque, ut ego arbitror, reprehendenda, nomen ut nostrum scriptis
illustretur et celebretur tuis; quod etsi mihi saepe ostendisti
te esse facturum, tamen ignoscas velim huic festinationi meae; genus
enim scriptorum tuorum etsi erat semper a me vehementer exspectatum,
tamen vicit opinionem meam meque ita vel cepit vel incendit, ut
cuperem quam celerrime res nostras monumentis commendari tuis; neque
enim me solum commemoratio posteritatis ad spem quandam immortalitatis
rapit, sed etiam illa cupiditas, ut vel auctoritate testimonii tui
vel indicio benevolentiae vel suavitate ingenii vivi perfruamur.
Neque tamen, haec cum scribebam, eram nescius, quantis oneribus
premerere susceptarum rerum et iam institutarum; sed, quia videbam
Italici belli et civilis historiam iam a te paene esse perfectam,
dixeras autem mihi te reliquas res ordiri, deesse mihi nolui, quin
te admonerem, ut cogitares, coniunctene malles cum reliquis rebus
nostra contexere an, ut multi Graeci fecerunt, Callisthenes Phocium
bellum, Timaeus Pyrrhi, Polybius Numantinum, qui omnes a perpetuis
suis historiis ea, quae dixi, bella separaverunt, tu quoque item
civilem coniurationem ab hostilibus externisque bellis seiungeres.
Equidem ad nostram laudem non multum video interesse, sed ad properationem
meam quiddam interest non te exspectare, dum ad locum venias, ac
statim causam illam totam et tempus arripere, et simul, si uno in
argumento unaque in persona mens tua tota versabitur, cerno iam
animo, quanto omnia uberiora atque ornatiora futura sint. Neque
tamen ignoro, quani impudenter faciam, qui primum tibi tantum oneris
imponam--potest enim mihi denegare occupatio tua--, deinde etiam,
ut ornes me, postulem. Quid, si illa tibi non tanto opere videntur
ornanda? Sed tamen, qui semel verecundiae fines transierit, eum
bene et naviter oportet esse impudentem. Itaque te plane etiam atque
etiam rogo, ut et ornes ea vehementius etiam, quam fortasse sentis,
et in eo leges historiae negligas gratiamque illam, de qua suavissime
quodam in prooemio scripsisti, a qua te flecti non magis potuisse
demonstras quam Herculem Xenophontium illum a Voluptate, eam, si
me tibi vehementius commendabit, ne aspernere amorique nostro plusculum
etiam, quam concedet veritas, largiare. Quod si te adducemus, ut
hoc suscipias, erit, ut mihi persuadeo, materies digna facultate
et copia tua; a principio enim coniurationis usque ad reditum nostrum
videtur mihi modicum quoddam corpus confici posse, in quo et illa
poteris uti civilium commutationum scientia vel in explicandis causis
rerum novarum vel in remediis incommodorum, cum et reprehendes ea,
quae vituperanda duces, et, quae placebunt, exponendis rationibus
comprobabis, et, si liberius, ut consuesti, agendum putabis, multorum
in nos perfidiam, insidias, proditionem notabis. Multam etiam casus
nostri varietatem tibi in scribendo suppeditabunt plenam cuiusdam
voluptatis, quae vehementer animos hominum in legendo tuo scripto
retinere possit; nihil est enim aptius ad delectationem lectoris
quam temporum varietates fortunaeque vicissitudines: quae etsi nobis
optabiles in experiendo non fuerunt, in legendo tamen erunt iucundae,
habet enim praeteriti doloris secura recordatio delectationem; ceteris
vero nulla perfunctis propria molestia, casus autem alienos sine
ullo dolore intuentibus etiam ipsa misericordia est iucunda. Quem
enim nostrum ille moriens apud Mantineam Epaminondas non cum quadam
miseratione delectat? qui tum denique sibi evelli iubet spiculum,
posteaquam ei percontanti dictum est clipeum esse salvum, ut etiam
in vulneris dolore aequo animo cum laude moreretur. Cuius studium
in legendo non erectum Themistocli fuga redituque retinetur? etenim
ordo ipse annalium mediocriter nos retinet quasi enumeratione fastorum:
at viri saepe excellentis ancipites variique casus habent admirationem
exspectationem, laetitiam molestiam, spem timorem; si vero exitu
notabili concluduntur, expletur animus iucundissima lectionis voluptate.
Quo mihi acciderit optatius, si in hac sententia fueris, ut a continentibus
tuis scriptis, in quibus perpetuam rerum gestarum historiam complecteris,
secernas hanc quasi fabulam rerum eventorumque nostrorum; habet
enim varios actus mutationesque et consiliorum et temporum. Ac non
vereor, ne assentatiuncula quadam aucupari tuam gratiam videar,
cum hoc demonstrem, me a te potissimum ornari celebrarique velle;
neque enim tu is es, qui, qui sis, nescias et qui non eos
magis, qui te non admirentur, invidos quam eos, qui laudent, assentatores
arbitrere, neque autem ego sum ita demens, ut me sempiternae gloriae
per eum commendari velim, qui non ipse quoque in me commendando
propriam ingenii gloriam consequatur. Neque enim Alexander ille
gratiae causa ab Apelle potissimum pingi et a Lysippo fingi volebat,
sed quod illorum artem cum ipsis, tum etiam sibi gloriae fore putabat.
Atque illi artifices corporis simulacra ignotis nota faciebant,
quae vel si nulla sint, nihilo sint tamen obscuriores clari viri;
nec minus est Spartiates Agesilaus ille perhibendus, qui neque pictam
neque fictam imaginem suam passus est esse, quam qui in eo genere
laborarunt; unus enim Xenophontis libellus in eo rege laudando facile
omnes imagines omnium statuasque superavit. Atque hoc praestantius
mihi fuerit et ad laetitiam animi et ad memoriae dignitatem, si
in tua scripta pervenero, quam si in ceterorum, quod non ingenium
mihi solum suppeditatum fuerit tuum, sicut Timoleonti a Timaeo aut
ab Herodoto Themistocli, sed etiam auctoritas clarissimi et spectatissimi
viri et in rei publicae maximis gravissimisque causis cogniti atque
in primis probati, ut mihi non solum praeconium, quod, cum in Sigeum
venisset, Alexander ab Homero Achilli tributum esse dixit, sed etiam
grave testimonium impertitum clari hominis magnique videatur; placet
enim Hector ille mihi Naevianus, qui non tantum "laudari"
se laetatur, sed addit etiam "a laudato viro." Quod si
a te non impetraro, hoc est, si quae te res impedierit--neque enim
fas esse arbitror quidquam me rogantem abs te non impetrare--, cogar
fortasse facere, quod nonnulli saepe reprehendunt: scribam ipse
de me, multorum tamen exemplo et clarorum virorum; sed, quod te
non fugit, haec sunt in hoc genere vitia: et verecundius ipsi de
sese scribant necesse est, si quid est laudandum, et praetereant,
si quid reprehendendum est; accedit etiam, ut minor sit fides, minor
auctoritas, multi denique reprehendant et dicant verecundiores esse
praecones ludorum gymnicorum, qui cum ceteris coronas imposuerint
victoribus eorumque nomina magna voce pronuntiarint, cum ipsi ante
ludorum missionem corona donentur, alium praeconem adhibeant, ne
sua voce se ipsi victores esse praedicent. Haec nos vitare cupimus
et, si recipis causam nostram, vitabimus, idque ut facias, rogamus.
Ac, ne forte mirere, cur, cum mihi saepe ostenderis te accuratissime
nostrorum temporum consilia atque eventus litteris mandaturum, a
te id nunc tanto opere et tam multis verbis petamus, illa nos cupiditas
incendit, de qua initio scripsi, festinationis, quod alacres animo
sumus, ut et ceteri viventibus nobis ex libris tuis nos cognoscant
et nosmet ipsi vivi gloriola nostra perfruamur. His de rebus quid
acturus sis, si tibi non est molestum, rescribas mihi velim; si
enim suscipis causam, conficiam commentarios rerum omnium, sin autem
differs me in tempus aliud, coram tecum loquar. Tu interea non cessabis
et ea, quae habes instituta, perpolies nosque diliges.
|
| XIII. Scr.
Asturae mense Aprili a.u.c. 709.
M. CICERO S. D. L. LUCCEIO Q. F.
Quamquam ipsa consolatio litterarum
tuarum mihi gratissima est--declarat enim summam benevolentiam coniunctam
pari prudentia--, tamen illum fructum ex iis litteris vel maximum
cepi, quod te praeclare res humanas contemnentem et optime contra
fortunam paratum armatumque cognovi; quam quidem laudem sapientiae
statuo esse maximam, non aliunde pendere nec extrinsecus aut bene
aut male vivendi suspensas habere rationes. Quae cogitatio cum mihi
non omnino excidisset--etenim penitus insederat--, vi tamen tempestatum
et concursu calamitatum erat aliquantum labefactata atque convulsa;
cui te opitulari et video et id fecisse etiam proximis litteris
multumque profecisse sentio. Itaque hoc saepius dicendum tibique
non significandum solum, sed etiam declarandum arbitror, nihil mihi
esse potuisse tuis litteris gratius. Ad consolandum autem cum illa
valent, quae eleganter copioseque collegisti, tum nihil plus quam
quod firmitudinem gravitatemque animi tui perspexi, quam non imitari
turpissimum existimo. Atque hoc etiam fortiorem me puto quam te
ipsum, praeceptorem fortitudinis, quod tu mihi videre spem nonnullam
habere haec aliquando futura meliora; casus enim gladiatorii similitudinesque
eae, tum rationes in ea disputatione a te collectae vetabant me
rei publicae penitus diffidere. Itaque alterum minus mirum, fortiorem
te esse, cum aliquid speres, alterum mirum, spe ulla teneri; quid
est enim non ita affectum, ut id non deletum exstinctumque esse
fateare? circumspice omnia membra rei publicae, quae notissima sunt
tibi: nullum reperies profecto, quod non fractum debilitatumve sit;
quae persequerer, si aut melius ea viderem, quam tu vides, aut commemorare
possem sine dolore, quamquam tuis monitis praeceptisque omnis est
abiiciendus dolor. Ergo et domestica feremus, ut censes, et publica
paullo etiam fortius fortasse quam tu ipse, qui praecipis; te enim
aliqua spes consolatur, ut scribis, nos erimus etiam in omnium rerum
desperatione fortes, ut tu tamen idem et hortaris et praecipis,
das enim mihi iucundas recordationes conscientiae nostrae rerumque
earum, quas te in primis auctore gessimus, praestitimus enim patriae
non minus certe, quam debuimus, plus profecto, quam est ab animo
cuiusquam aut consilio hominis postulatum. Ignosces mihi de me ipsi
aliquid praedicanti; quarum enim tu rerum cogitatione nos levari
aegritudine voluisti, earum etiam commemoratione lenimur. Itaque,
ut mones, quantum potero, me ab omnibus molestiis et angoribus abducam
tranferamque animum ad ea, quibus secundae res ornantur, adversae
adiuvantur, tecumque et ero tantum, quantum patietur utriusque aetas
et valetudo, et, si esse una minus poterimus, quam volemus, animorum
tamen coniunctione iisdemque studiis ita fruemur, ut numquam non
una esse videamur.
|
| XIV. Scr.
Romae mense Iunio a.u.c. 709.
L. LUCCEIUS Q. F. S. D. M. TULLIO M. F.
S. V. B. E. V., sicut soleo, paullulo
tamen etiam deterius, quam soleo. Te requisivi saepius, ut viderem:
Romae quia postea non fuisti, quam a me discesseras, miratus sum;
quod idem nunc miror. Non habeo certum, quae te res hinc maxime
retrahat: si solitudine delectare, cum scribas et aliquid agas eorum,
quorum consuesti, gaudeo neque reprehendo tuum consilium; nam nihil
isto potest esse iucundius non modo miseris his temporibus et luctuosis,
sed etiam tranquillis et optatis, praesertim vel animo defetigato
tuo, qui nunc requirem quaerat ex magnis occupationibus, vel eruditio,
qui semper aliquid ex se promat, quod alios delectet, te
ipsum laudibus illustret; sin autem, sicut hinc discesseras, lacrimis
ac tristitiae te tradidisti, doleo, quia doles et angere, nec possum
te non--si concedis, quod sentimus, ut liberius dicamus--accusare:
quid enim? tu solus aperta non videbis, qui propter acumen occultissima
perspicis? tu non intelliges duplicari sollicitudines, quas elevare
tua te prudentia postulat? Quod si non possumus aliquid proficere
suadendo, gratia contendimus et rogando, si quid nostra causa vis,
ut istis te molestiis laxes et ad convictum nostrum redeas atque
ad consuetudinem vel nostram communem vel tuam solius ac propriam.
Cupio non obtundere te, si non delectare nostro studio: cupio deterrere,
ne permaneas in incepto. Nunc duae res istae contrariae me conturbant,
ex quibus aut in altera mihi velim, si potes, obtemperes aut in
altera non offendas. Vale.
|
| XV. Scr.
in Antiati mense Iunio a.u.c. 709.
M. CICERO S. D. L. LUCCEIO Q. F.
Omnis amor tuus ex omnibus partibus
se ostendit in iis litteris, quas a te proxime accepi, non ille
quidem mihi ignotus, sed tamen gratus et optatus; dicerem "iucundus,"
nisi id verbum in omne tempus perdidissem, neque ob eam unam causam,
quam tu suspicaris et in qua me lenissimis et amantissimis verbis
utens re graviter accusas, sed quod, illius tanti vulneris quae
remedia esse debebant, ea nulla sunt. Quid enim? ad amicosne confugiam?
quam multi sunt? habuimus enim fere communes, quorum alii occiderunt,
alii nescio quo pacto obduruerunt. Tecum vivere possem equidem et
maxime vellem: vetustas, amor, consuetudo, studia paria; quod vinclum,
quaeso, deest nostrae coniunctionis? Possumusne igitur esse una?
nec mehercule intelligo, quid impediat; sed certe adhuc non fuimus,
cum essemus vicini in Tusculano, in Puteolano; nam quid dicam in
urbe? in qua, cum forum commune sit, vicinitas non requiritur. Sed
casu nescio quo in ea tempora nostra aetas incidit, ut, cum maxime
florere nos oporteret, tum vivere etiam puderet; quod enim esse
poterat mihi perfugium spoliato et domesticis et forensibus ornamentis
atque solatiis? litterae, credo, quibus utor assidue, quid enim
aliud facere possum? sed nescio quo modo ipsae illae excludere me
a portu et perfugio videntur et quasi exprobrare, quod in ea vita
maneam, in qua nihil insit nisi propagatio miserrimi temporis. Hic
tu me ab ea abesse urbe miraris, in qua domus nihil delectare
possit, summum sit odium temporum hominum, fori curiae? Itaque sic
litteris utor, in quibus consumo omne tempus, non ut ab iis medicinam
perpetuam, sed ut exiguam oblivionem doloris petam. Quod si id egissemus
ego atque tu, quod ne in mentem quidem nobis veniebat propter quotidianos
metus, si omne tempus una fuissemus, neque me valetudo tua
offenderet neque te maeror meus. Quod, quantum fieri poterit, consequamur;
quid enim est utrique nostrum aptius? propediem te igitur videbo.
|
| XVI. Scr.
anno incerto.
M. CICERO S. D. T. TITIO.
Etsi unus ex omnibus minime sum ad te
consolandum accommodatus, quod tantum ex tuis molestiis cepi doloris,
ut consolatione ipse egerem, tamen, cum longius a summi luctus acerbitate
meus abesset dolor quam tuus, statui nostrae necessitudinis esse
meaeque in te benevolentiae non tacere tanto in tuo maerore tamdiu,
sed adhibere aliquam modicam consolationem, quae levare dolorem
tuum posset, si minus sanare potuisset. Est autem consolatio pervulgata
quidem illa maxime, quam semper in ore atque in animo habere debemus,
homines nos ut esse meminerimus, ea lege natos, ut omnibus telis
fortunae proposita sit vita nostra, neque esse recusandum, quo minus
ea, qua nati sumus, condicione vivamus, neve tam graviter eos casus
feramus, quos nullo consilio vitare possimus, eventisque aliorum
memoria repetendis nihil accidisse novi nobis cogitemus; sed neque
haec neque ceterae consolationes, quae sunt a sapientissimis viris
usurpatae memoriaeque litteris proditae, tantum videntur proficere
debere, quantum status ipse nostrae civitatis et haec perturbatio
temporum perditorum, cum beatissimi sint, qui liberos non susceperunt,
minus autem miseri, qui his temporibus amiserunt, quam si eosdem
bona aut denique aliqua re publica perdidissent. Quod si tuum te
desiderium movet aut si tuarum rerum cogitatione maeres, non facile
exhauriri tibi istum dolorem posse universum puto; sin illa te res
cruciat, quae magis amoris est, ut eorum, qui occiderunt, miserias
lugeas, ut ea non dicam, quae saepissime et legi et audivi, nihil
mali esse in morte, in qua si resideat sensus, immortalitas illa
potius quam mors ducenda sit, sin sit amissus, nulla videri miseria
debeat, quae non sentiatur, hoc tamen non dubitans confirmare possum,
ea misceri, parari, impendere rei publicae, quae qui reliquerit,
nullo modo mihi quidem deceptus esse videatur; quid est enim iam
non modo pudori, probitati, virtuti, rectis studiis, bonis artibus,
sed omnino libertati ac saluti loci? non mehercule quemquam audivi
hoc gravissimo et pestilentissimo anno adolescentulum aut puerum
mortuum, qui mihi non a dis immortalibus ereptus ex his miseriis
atque ex iniquissima condicione vitae videretur. Quare, si tibi
unum hoc detrahi potest, ne quid iis, quos amasti, mali putes contigisse,
permultum erit ex maerore tuo deminutum; relinquetur enim simplex
illa iam cura doloris tui, quae non cum illis communicabitur, sed
ad te ipsum proprie referetur, in qua non est iam gravitatis et
sapientiae tuae, quam tu a puero praestitisti, ferre immoderatius
casum incommodorum tuorum, qui sit ab eorum, quos dilexeris, miseria
maloque seiunctus; etenim eum semper te et privatis in rebus et
publicis praestitisti, tuenda tibi ut sit gravitas et constantiae
serviendum; nam, quod allatura est ipsa diuturnitas, quae maximos
luctus vetustate tollit, id nos praecipere consilio prudentiaque
debemus; etenim, si nulla fuit umquam liberis amissis tam imbecillo
mulier animo, quae non aliquando lugendi modum fecerit, certe nos,
quod est dies allatura, id consilio anteferre debemus neque exspectare
temporis medicinam, quam repraesentare ratione possimus. His ego
litteris si quid profecissem, existimabam optandum quiddam me esse
assecutum, sin minus forte valuissent, officio tamen esse functum
viri benevolentissimi atque amicissimi; quem me tibi et fuisse semper
existimes velim et futurum esse confidas.
|
| XVII. Scr.
Romae eodem fere tempore, quo ep. XVIII (a. 702).
M. CICERO S. D. P. SITTIO P. F.
Non oblivione amicitiae nostrae neque
intermissione consuetudinis meae superioribus temporibus ad te nullas
litteras misi, sed quod priora tempora in ruinis rei publicae nostrisque
iacuerunt posteriora autem me a scribendo tuis iniustissimis atque
acerbissimis incommodis retardarunt. Cum vero et intervallum iam
satis longum fuisset et tuam virtutem animique magnitudinem diligentius
essem mecum recordatus, non putavi esse alienum institutis meis
haec ad te scribere: ego te, P. Sitti, et primis temporibus illis,
quibus in invidiam absens et in crimen vocabare, defendi et, cum
tui familiarissimi iudico ac periculo tuum crimen coniungeretur,
ut potui accuratissime te tuamque causam tutatus sum et proxime
recenti adventu meo, cum rem aliter institutam offendissem, ac mihi
placuisset, si affuissem, tamen nulla re saluti tuae defui, cumque
eo tempore invidia annonae, inimici non solum tui, verum etiam amicorum
tuorum, iniquitas totius iudicii multaque alia rei publicae vitia
plus quam causa ipsa veritasque valuissent, Publio tuo neque opera
neque consilio neque labore neque gratia neque testimonio defui.
Quamobrem omnibus officiis amicitiae diligenter a me sancteque servatis
ne hoc quidem praetermittendum esse duxi, te ut hortarer rogaremque,
ut et hominem te et virum esse meminisses, id est, ut et communem
incertumque casum, quem neque vitare quisquam nostrum nec praestare
ullo pacto potest, sapienter ferres et dolori fortiter ac fortunae
resisteres cogitaresque et in nostra civitate et in ceteris, quae
rerum potitae sunt, multis fortissimis atque optimis viris iniustis
iudiciis tales casus incidisse. Illud utinam ne vere scriberem,
ea te re publica carere, in qua neminem prudentem hominem res ulla
delectet! De tuo autem filio, vereor, ne, si nihil ad te scripserim,
debitum eius virtuti videar testimonium non dedisse, sin autem omnia,
quae sentio, perscripserim, ne refricem meis litteris desiderium
ac dolorem tuum; sed tamen prudentissime facies, si illius pietatem,
virtutem, industriam, ubicumque eris, tuam esse, tecum esse duces;
nec enim minus nostra sunt, quae animo complectimur, quam quae oculis
intuemur. Quamobrem et illius eximia virtus summusque in te amor
magnae tibi consolationi debet esse et nos ceterique, qui te non
ex fortuna, sed ex virtute tua pendimus semperque pendemus, et maxime
animi tui conscientia, cum tibi nihil merito accidisse reputabis
et illud adiunges, homines sapientes turpitudine, non casu, et delicto
suo, non aliorum iniuria commoveri. Ego et memoria nostrae veteris
amicitiae et virtute atque observantia filii tui monitus nullo loco
deero neque ad consolandum neque ad levandam fortunam tuam: tu si
quid ad me forte scripseris, perficiam, ne te frustra scripsisse
arbitrere.
|
| XVIII. Scr.
Romae anno u.c. 702.
M. CICERO S. D. T. FADIO.
Etsi egomet, qui te consolari cupio,
consolandus ipse sum, propterea quod nullam rem gravius iamdiu tuli
quam incommodum tuum, tamen te magno opere non hortor solum, sed
etiam pro amore nostro rogo atque oro, te colligas virumque praebeas
et, qua condicione omnes homines et quibus temporibus nos nati simus,
cogites. Plus tibi virtus tua dedit, quam fortuna abstulit, propterea
quod adeptus es, quod non multi homines novi, amisisti, quae plurimi
homines nobilissimi. Ea denique videtur condicio impendere legum,
iudiciorum, temporum, ut optime actum cum eo videatur esse, qui
quam levissima poena ab hac re publica discesserit. Tu vero, qui
et fortunas et liberos habeas et nos ceterosque necessitudine et
benevolentia tecum coniunctissimos, cumque magnam facultatem sis
habiturus nobiscum et cum omnibus tuis vivendi, et cum tuum
unum sit iudicium ex tam multis, quod reprehendatur, ut quod una
sententia eaque dubia potentiae alicuius condonatum existimetur,
omnibus his de causis debes istam molestiam quam levissime ferre.
Meus animus erit in te liberosque tuos semper, quem tu esse vis
et qui esse debet.
|
| XIX. Scr.
in Cumano inter III. Kal. Maias et VI. Non. Maias a.u.c. 705.
CICERO RUFO.
Etsi mihi numquam dubium fuit, quin
tibi essem carissimus, tamen quotidie magis id perspicio, exstatque
id, quod mihi ostenderas quibusdam litteris, hoc te studiosiorem
in me colendo fore, quam in provincia fuisses--etsi meo iudicio
nihil ad tuum provinciale officium addi potest--, quo liberius iudicium
esse posset tuum. Itaque me et superiores litterae tuae admodum
delectaverunt, quibus et exspectatum meum adventum abs te amanter
videbam et, cum aliter res cecidisset ac putasses, te meo consilio
magno opere esse laetatum, et his proximis litteris magnum cepi
fructum et iudicii et officii tui: iudicii, quod intelligo te, id
quod omnes fortes ac boni viri facere debent, nihil putare utile
esse, nisi quod rectum honestumque sit; officii, quod te mecum,
quodcumque cepissem consilii, polliceris fore, quo neque mihi gratius
neque, ut ego arbitror, tibi honestius esse quidquam potest. Mihi
consilium captum iamdiu est, de quo ad te, non quo celandus esses,
nihil scripsi antea, sed quia communicatio consilii tali tempore
quasi quaedam admonitio videtur esse officii vel potius efflagitatio
ad coeundam societatem vel periculi vel laboris; cum vero ea tua
sit voluntas, humanitas, benevolentia erga me, libenter amplector
talem animum, sed ita--non enim dimittam pudorem in rogando meum--:
si feceris id, quod ostendis, magnam habebo gratiam, si non feceris,
ignoscam, et alterum timori, alterum mihi te negare non potuisse
arbitrabor; est enim res profecto maxima: quid rectum sit, apparet;
quid expediat, obscurum est, ita tamen, ut, si nos ii sumus, qui
esse debemus, id est, studio digni ac litteris nostris, dubitare
non possimus, quin ea maxime conducant, quae sint rectissima. Quare
tu, si simul placebit, statim ad me venies; sin idem placebit atque
eodem nec continuo poteris, omnia tibi ut nota sint, faciam. Quidquid
statueris, te mihi amicum, sin id, quod opto, etiam amicissimum
iudicabo.
|
| XX. Scr.
ad urbem medio mense Ianuario a.u.c. 705.
CICERO RUFO.
Quoquo modo potuissem, te convenissem,
si eo, quo constitueras, venire voluisses; quare, etsi mei commodi
causa commovere me noluisti, tamen ita existimes velim, me antelaturum
fuisse, si ad me misisses, voluntatem tuam commodo meo. Ad ea, quae
scripsisti, commodius equidem possem de singulis ad te rebus scribere,
si M. Tullius, scriba meus, adesset: a quo mihi exploratum est in
rationibus dumtaxat referendis--de ceteris rebus affirmare non possum--nihil
eum fecisse scientem, quod esset contra aut rem aut existimationem
tuam; dein, si rationum referendarum ius vetus et mos antiquus maneret,
me relaturum rationes, nisi tecum pro coniunctione nostrae necessitudinis
contulissem confecissemque, non fuisse. Quod igitur fecissem ad
urbem, si consuetudo pristina maneret, id, quoniam lege Iulia relinquere
rationes in provincia necesse erat easdemque totidem verbis referre
ad aerarium, feci in provincia, neque ita feci, ut te ad meum arbitrium
adducerem, sed tribui tibi tantum, quantum me tribuisse numquam
me poenitebit: totum enim scribam meum, quem tibi video nunc esse
suspectum, tibi tradidi; tu ei M. Mindium, fratrem tuum, adiunxisti;
rationes confectae me absente sunt tecum, ad quas ego nihil adhibui
praeter lectionem; ita accepi librum a meo scriba, ut eundem acceperim
a fratre tuo. Si honos is fuit, maiorem tibi habere non potui; si
fides, maiorem tibi habui quam paene ipsi mihi; si providendum fuit,
ne quid aliter, ac tibi et honestum et utile esset, referretur,
non habui, cui potius id negotii darem, quam cui dederam.
Illud quidem certe factum est, quod lex iubebat, ut apud duas civitates,
Laodiceensem et Apameensem, quae nobis maximae videbantur, quoniam
ita necesse erat, rationes confectas collatas deponeremus. Itaque
huic loco primum respondeo me, quamquam iustis de causis rationes
referre properarim, tamen te exspectaturum fuisse, nisi in provincia
relictas rationes pro relatis haberem; quamobrem ****. De
Volusio quod scribis, non est id rationum; docuerunt enim me periti
homines, in iis cum omnium peritissimus, tum mihi amicissimus, C.
Camillus, ad Volusium traferri nomen a Valerio non potuisse, praedes
Valerianos teneri. Neque id erat HS XXX, ut scribis, sed HS XIX;
erat enim curata nobis pecunia Valerii mancipis nomine, ex qua reliquum
quod erat, in rationibus rettuli. Sed sic me et liberalitatis
fructu privas et diligentiae et, quod minime tamen laboro, mediocris
etiam prudentiae: liberalitatis, quod mavis scribae mei beneficio
quam meo legatum meum ** praefectumque Q. Leptam maxima calamitate
levatos cum praesertim non deberent esse obligati; diligentiae,
quod existimas de tanto officio meo, tanto etiam periculo nec scisse
me quidquam nec cogitavisse, scribam, quidquid voluisset, cum id
mihi ne recitavisset quidem, retulisse; prudentiae, quod rem a me
non insipienter excogitatam ne cogitatam quidem putas. Nam
et Volusii liberandi meum fuit consilium et, ut multa tam gravis
Valerianis praedibus ipsique T. Mario depelleretur, a me inita ratio
est, quam quidem omnes non solum probant, sed etiam laudant, et,
si verum scire vis, hoc uni scribae meo intellexi non nimium placere;
sed ego putavi esse viri boni, cum populus suum servaret, consulere
fortunis tot vel amicorum vel civium. Nam de Lucceio est ita actum,
ut auctore Cn. Pompeio ista pecunia in fano poneretur; id ego agnovi
meo iussu esse factum: qua pecunia Pompeius est usus, ut ea, quam
tu deposueras, Sestius; sed hoc ad te nihil intelligo pertinere:
illud me non animadvertisse moleste ferrem, ut ascriberem te in
fano pecuniam iussu meo deposuisse, nisi ista pecunia gravissimis
esset certissimisque monumentis testata, cui data, quo senatus consulto,
quibus tuis, quibus meis litteris P. Sestio tradita esset; quae
cum viderem tot vestigiis impressa, ut in iis errari non posset,
non ascripsi id, quod tua nihil referebat; ego tamen ascripsisse
mallem, quoniam id te video desiderare. Sicut scribis, tibi id esse
referendum, item ipse sentio, neque in eo quidquam a meis rationibus
discrepabunt tuae; addes enim tu, meo iussu, quod ego, qui non addidi,
nec causa est cur negem nec, si causa esset et tu nolles, negarem.
Nam de HS. nongentis milibus certe ita relatum est, ut tu sive frater
tuus referri voluit; sed, si quid est, quoniam de logaeo parum provisum
est, quod ego in rationibus referendis etiam nunc corrigere possim,
de eo mihi, quoniam senatus consulto non sum usus, quid per leges
liceat, considerandum est: te certe in pecuniae exactae ita efferre
ex meis rationibus relatis non oportuit, nisi quid me fallit, sunt
enim alii peritiores. Illud cave dubites, quin ego omnia faciam,
quae interesse tua aut etiam velle te existimem, si ullo modo facere
possim. Quod scribis de beneficiis, scito a me et tribunos militares
et praefectos et contubernales dumtaxat meos delatos esse: in quo
quidem me ratio fefellit; liberum enim mihi tempus ad eos deferendos
existimabam dari, postea certior sum factus triginta diebus deferri
necesse esse, quibus rationes rettulissem. Sane moleste tuli non
illa beneficia tuae potius ambitioni reservata esse quam meae, qui
ambitione nihil uterer; de centurionibus tamen et de tribunorum
militarium contubernalibus res est in integro, genus enim horum
beneficiorum definitum lege non erat. Reliquum est de HS. centum
milibus, de quibus memini mihi a te Myrina litteras esse allatas,
non mei errati, sed tui, in quo peccatum videbatur esse, si modo
erat, fratris tui et Tullii; sed, cum id corrigi non posset, quod
iam depositis rationibus ex provincia decesseramus, credo me quidem
tibi pro animi mei voluntate proque ea spe facultatum, quam tum
habebamus, quam humanissime potuerim, rescripsisse, sed neque tum
me humanitate litterarum mearum obligatum puto neque me tuam hodie
epistulam de HS. centum sic accepisse, ut ii accipiunt, quibus epistulae
per haec tempora molestae sunt. Simul illud cogitare debes, me omnem
pecuniam, quae ad me salvis legibus pervenisset, Ephesi apud publicanos
deposuisse, id fuisse HS. XXII., eam omnem pecuniam Pompeium abstulisse;
quod ego sive aequo animo sive iniquo fero, tu de HS. centum aequo
animo ferre debes et existimare eo minus ad te vel de tuis cibariis
vel de mea liberalitate pervenisse. Quod si mihi expensa ista HS.
centum tulisses, tamen, quae tua est suavitas quique in me amor,
nolles a me hoc tempore aestimationem accipere; nam, numeratum si
cuperem, non erat. Sed haec iocatum me putato, ut ego te existimo;
ego tamen, cum Tullius rure redierit, mittam eum ad te, si quid
ad rem putabis pertinere. Hanc epistulam cur non scindi velim, causa
nulla est.
|
| XXI. Scr.
Romae (ante m. Aprilem) a.u.c. 708.
M. CICERO S. D. L. MESCINIO.
Gratae mihi tuae litterae fuerunt, ex
quibus intellexi, quod etiam sine litteris arbitrabar, te summa
cupiditate affectum esse videndi mei: quod ego ita libenter accipio,
ut tamen tibi non concedam; nam tecum esse, ita mihi omnia, quae
opto, contingant, ut vehementer velim! etenim, cum esset maior et
virorum et civium bonorum et iucundorum hominum et amantium mei
copia, tamen erat nemo, quicum essem libentius quam tecum, et pauci,
quibuscum essem aeque libenter; hoc vero tempore, cum alii interierint,
alii absint, alii mutati voluntate sint, unum medius fidius tecum
diem libentius posuerim quam hoc omne tempus cum plerisque eorum,
quibuscum vivo necessario; noli enim existimare mihi non solitudinem
iucundiorem esse, qua tamen ipsa uti non licet, quam sermones eorum,
qui frequentant domum meam, excepto uno aut summum altero. Itaque
utor eodem perfugio, quo tibi utendum censeo, litterulis nostris,
praeterea conscientia etiam consiliorum meorum; ego enim is sum,
quemadmodum tu facillime potes existimare, qui nihil umquam mea
potius quam meorum civium causa fecerim; cui nisi invidisset is,
quem tu numquam amasti--me enim amabas--, et ipse beatus esset et
omnes boni. Ego sum, qui nullius vim plus valere volui quam honestum
otium, idemque, cum illa ipsa arma, quae semper timueram, plus posse
sensi quam illum consensum bonorum, quem ego idem effeceram, quavis
tuta condicione pacem accipere malui quam viribus cum valentiore
pugnare. Sed et haec et multa alia coram brevi tempore licebit.
Neque me tamen ulla res alia Romae tenet nisi exspectatio rerum
Africanarum--videtur enim mihi res in propinquum adducta discrimen--;
puto autem mea nonnihil interesse --quamquam id ipsum, quid intersit,
non sane intelligo--, verumtamen, quidquid illinc nuntiatum sit,
non longe abesse a consiliis amicorum; est enim res iam in eum locum
adducta, ut, quamquam multum intersit inter eorum causas, qui dimicant,
tamen inter victorias non multum interfuturum putem. Sed plane animus,
qui dubiis rebus forsitan fuerit infirmior, desperatis confirmatus
est multum; quem etiam tuae superiores litterae confirmarunt, quibus
intellexi, quam fortiter iniuriam ferres, iuvitque me tibi cum summam
humanitatem, tum etiam tuas litteras profuisse; verum enim scribam:
teneriore mihi animo videbare, sicut omnes fere, qui vitam ingenuam
in beata civitate et in libera viximus; sed, ut illa secunda moderate
tulimus, sic hanc non solum adversam, sed funditus eversam fortunam
fortiter ferre debemus, ut hoc saltem in maximis malis boni consequamur,
ut mortem, quam etiam beati contemnere debebamus, propterea quod
nullum sensum esset habitura, nunc sic affecti non modo contemnere
debeamus, sed etiam optare. Tu, si me diligis, fruere isto otio
tibique persuade praeter culpam ac peccatum, qua semper caruisti
et carebis, homini accidere nihil posse, quod sit horribile aut
pertimescendum. Ego, si videbitur recte fieri posse, ad te veniam
brevi; si quid acciderit, ut mutandum consilium sit, te certiorem
faciam statim: tu ita fac cupidus mei videndi sis, ut istinc te
ne moveas tam infirma valetudine, nisi ex me prius quaesieris per
litteras, quid te velim facere. Me velim, ut facis, diligas valetudinique
tuae et tranquillitati animi servias.
|
|