Epistularum Ad Familiares M. Tullii
Ciceronis
Liber Quartus
Ad Ser. Sulpicium et Ceteros
| To jump straight to a specific
letter, click the hyperlink bookmark for that letter below, or scroll
down to the beginning of Letter I: |
| Letter: |
01, 02,
03, 04, 05,
06, 07, 08,
09, 10, 11,
12, 13, 14,
15. |
Epistulae I - XV
|
| I. Scr. in Cumano
exeunte mense Aprili a.u.c. 705.
M. CICERO S. D. SER. SULPICIO.
C. Trebatius, familiaris
meus, ad me scripsit te ex se quaesisse, quibus in locis essem,
molesteque te ferre, quod me propter valetudinem tuam, cum ad urbem
accessissem, non vidisses, et hoc tempore velle te mecum, si propius
accessissem, de officio utriusque nostrum communicare. Utinam, Servi,
salvis rebus--sic enim est dicendum--colloqui potuissemus inter
nos! profecto aliquid opis occidenti rei publicae tulissemus: cognoram
enim iam absens te haec mala multo ante providentem defensorem pacis
et in consulatu tuo et post consulatum fuisse; ego autem, cum consilium
tuum probarem et idem ipse sentirem, nihil proficiebam, sero enim
veneram, solus eram, rudis esse videbar in causa, incideram in hominum
pugnandi cupidorum insanias. Nunc, quoniam nihil iam videmur opitulari
posse rei publicae, si quid est, in quo nobismet ipsis consulere
possimus, non ut aliquid ex pristino statu nostro retineamus, sed
ut quam honestissime lugeamus, nemo est omnium, quicum potius mihi
quam tecum communicandum putem; nec enim clarissimorum virorum,
quorum similes esse debemus, exempla neque doctissimorum, quos semper
coluisti, praecepta te fugiunt. Atque ipse antea ad te scripsissem
te frustra in senatum sive potius in conventum senatorum esse venturum,
ni veritus essem, ne eius animum offenderem, qui a me, ut te imitarer,
petebat: cui quidem ego, cum me rogaret, ut adessem in senatu, eadem
omnia, quae a te de pace et de Hispaniis dicta sunt, ostendi me
esse dicturum. Res vides quomodo se habeat: orbem terrarum imperiis
distributis ardere bello; urbem sine legibus, sine iudiciis, sine
iure, sine fide relictam direptioni et incendiis: itaque mihi venire
in mentem nihil potest non modo, quod sperem, sed vix, iam quod
audeam optare; sin autem tibi, homini prudentissimo, videtur utile
esse nos colloqui, quamquam longius etiam cogitabam ab urbe discedere,
cuius iam etiam nomen invitus audio, tamen propius accedam, Trebatioque
mandavi, ut, si quid tu eum velles ad me mittere, ne recusaret,
idque ut facias velim aut si quem tuorum fidelium voles, ad me mittas,
ne aut tibi exire ex urbe necesse sit aut mihi accedere. Ego tantum
tibi tribuo, quantum mihi fortasse arrogo, ut exploratum habeam,
quidquid nos communi sententia statuerimus, id omnes homines probaturos.
Vale.
|
| II. Scr.
in Cumano exeunte mense Aprili (a. d. III. K. Maias) a.u.c. 705.
M. CICERO S. D. SER. SULPICIO.
A. d. III. Kal. Maias
cum essem in Cumano, accepi tuas litteras, quibus lectis cognovi
non satis prudenter fecisse Philotimum, qui, cum abs te mandata
haberet, ut scribis, de omnibus rebus, ipse ad me non venisset,
litteras tuas misisset, quas intellexi breviores fuisse, quod eum
perlaturum putasses; sed tamen, postquam tuas litteras legi, Postumia
tua me convenit et Servius noster: his placuit, ut tu in Cumanum
venires, quod etiam mecum ut ad te scriberem egerunt. Quod meum
consilium exquiris, id est tale, ut capere facilius ipse possim
quam alteri dare; quid enim est, quod audeam suadere tibi, homini
summa auctoritate summaque prudentia? si, quid rectissimum sit,
quaerimus, perspicuum est, si, quid maxime expediat, obscurum; sin
ii sumus, qui profecto esse debemus, ut nihil arbitremur expedire,
nisi quod rectum honestumque sit, non potest esse dubium, quid faciendum
nobis sit. Quod existimas meam causam coniunctam esse cum tua, certe
similis in utroque nostrum, cum optime sentiremus, error fuit: nam
omnia utriusque consilia ad concordiam spectaverunt, qua cum ipsi
Caesari nihil esset utilius, gratiam quoque nos inire ab eo defendenda
pace arbitrabamur; quantum nos fefellerit et quem in locum res deducta
sit, vides. Neque solum ea perspicis, quae geruntur quaeque iam
gesta sunt, sed etiam qui cursus rerum, qui exitus futurus sit:
ergo aut probare oportet ea, quae fiunt, aut interesse, etiamsi
non probes; quorum altera mihi turpis, altera etiam periculosa ratio
videtur. Restat, ut discedendum putem; in quo reliqua videtur esse
deliberatio, quod consilium in discessu, quae loca sequamur. Omnino
cum miserior res numquam accidit, tum ne deliberatio quidem difficilior;
nihil enim constitui potest, quod non incurrat in magnam aliquam
difficultatem. Tu, si videbitur, ita censeo facias, ut, si habes
iam statutum, quid tibi agendum putes, in quo non sit coniunctum
consilium tuum cum meo, supersedeas hoc labore itineris; sin autem
est, quod mecum communicare velis, ego te exspectabo. Tu, quod tuo
commodo fiat, quam primum velim venias, sicut intellexi et Servio
et Postumiae placere. Vale.
|
| III. Scr.
Romae exeunte mense Septembri a.u.c. 708.
M. CICERO S. D. SER. SULPICIO.
Vehementer te esse sollicitum
et in communibus miseriis praecipuo quodam dolore angi multi ad
nos quotidie deferunt; quod quamquam minime miror et meum quodammodo
agnosco, doleo tamen te sapientia praeditum prope singulari non
tuis bonis delectari potius quam alienis malis laborare. Me quidem,
etsi nemini concedo, qui maiorem ex pernicie et peste rei publicae
molestiam traxerit, tamen multa iam consolantur maximeque conscientia
consiliorum meorum; multo enim ante tamquam ex aliqua specula prospexi
tempestatem futuram, neque id solum mea sponte, sed multo etiam
magis monente et denuntiante te; etsi enim afui magnam partem consulatus
tui, tamen et absens cognoscebam, quae esset tua in hoc pestifero
bello cavendo et praedicendo sententia, et ipse affui primis temporibus
tui consulatus, cum accuratissime monuisti senatum collectis omnibus
bellis civilibus, ut et illa timerent, quae meminissent, et scirent,
cum superiores nullo tali exemplo antea in re publica cognito tam
crudeles fuissent, quicumque postea rem publicam oppressisset armis,
multo intolerabiliorem futurum; nam, quod exemplo fit, id etiam
iure fieri putant, sed aliquid atque adeo multa addunt et afferunt
de suo. Quare meminisse debes eos, qui auctoritatem et consilium
tuum non sint secuti, sua stultitia occidisse, cum tua prudentia
salvi esse potuissent. Dices: "quid me ista res consolatur
in tantis tenebris et quasi parietinis rei publicae?" Est omnino
vix consolabilis dolor--tanta est omnium rerum amissio et desperatio
recuperandi--; sed tamen et Caesar ipse ita de te iudicat et omnes
cives sic existimant, quasi lumen aliquod exstinctis ceteris elucere
sanctitatem et prudentiam et dignitatem tuam: haec tibi ad levandas
molestias magna esse debent. Quod autem a tuis abes, id eo levius
ferendum est, quod eodem tempore a multis et magnis molestiis abes;
quas ad te omnes perscriberem, nisi vererer, ne ea cognosceres absens,
quae quia non vides, mihi videris meliore esse condicione quam nos,
qui videmus. Hactenus existimo nostram consolationem recte adhibitam
esse, quoad certior ab homine amicissimo fieres iis de rebus, quibus
levari possent molestiae tuae. Reliqua sunt in te ipso neque mihi
ignota nec minima solatia, ut quidem ego sentio, multo maxima: quae
ego experiens quotidie sic probo, ut ea mihi salutem afferre videantur;
te autem ab initio aetatis memoria teneo summe omnium doctrinarum
studiosum fuisse omniaque, quae a sapientissimis viris ad
bene vivendum tradita essent, summo studio curaque didicisse; quae
quidem vel optimis rebus et usui et delectationi esse possent, his
vero temporibus habemus aliud nihil, in quo acquiescamus. Nihil
faciam insolenter neque te tali vel scientia vel natura praeditum
hortabor, ut ad eas te referas artes, quibus a primis temporibus
aetatis studium tuum dedisti: tantum dicam, quod te spero approbaturum,
me, posteaquam illi arti, cui studueram, nihil esse loci neque in
curia neque in foro viderem, omnem meam curam atque operam ad philosophiam
contulisse. Tuae scientiae excellenti ac singulari non multo plus
quam nostrae relictum est loci; quare non equidem te moneo, sed
mihi ita persuasi, te quoque in iisdem versari rebus, quae, etiamsi
minus prodessent, animum tamen a sollicitudine abducerent. Servius
quidem tuus in omnibus ingenuis artibus in primisque in hac, in
qua ego me scripsi acquiescere, ita versatur, ut excellat; a me
vero sic diligitur, ut tibi uni concedam, praeterea nemini, mihique
ab eo gratia refertur, in quo ille existimat, quod facile appareat,
cum me colat et observet, tibi quoque in eo se facere gratissimum.
|
| IV. Scr.
Romae exeunte mense Septembri a.u.c. 708.
M. CICERO S. D. SER. SULPICIO.
Accipio excusationem
tuam, qua usus es, cur saepius ad me litteras uno exemplo dedisses,
sed accipio ex ea parte, quatenus aut negligentia aut improbitate
eorum, qui epistulas accipiant, fieri scribis, ne ad nos perferantur:
illam partem excusationis, qua te scribis orationis paupertate--sic
enim appellas--iisdem verbis epistulas saepius mittere, nec nosco
nec probo, et ego ipse, quem tu per iocum--sic enim accipio--divitias
orationis habere dicis, me non esse verborum admodum inopem agnosco--
eŜroneĉesthai enim non necesse
est--, sed tamen idem--nec hoc eŜroneuñmenow--
facile cedo tuorum scriptorum subtilitati et elegantiae. Consilium
tuum, quo te usum scribis hoc Achaicum negotium non recusavisse,
cum semper probavissem, tum multo magis probavi lectis tuis proximis
litteris; omnes enim causae, quas commemoras, iustissimae sunt tuaque
et auctoritate et prudentia dignissimae. Quod aliter cecidisse rem
existimas, atque opinatus esses, id tibi nullo modo assentior; sed,
quia tanta perturbatio et confusio est rerum, ita perculsa et prostrata
foedissimo bello iacent omnia, ut is cuique locus, ubi ipse sit,
et sibi quisque miserrimus esse videatur, propterea et tui consilii
poenitet te et nos, qui domi sumus, tibi beati videmur, at contra
nobis non tu quidem vacuus molestiis, sed prae nobis beatus. Atque
hoc ipso melior est tua quam nostra condicio, quod tu, quid doleat,
scribere audes, nos ne id quidem tuto possumus, nec id victoris
vitio, quo nihil moderatius, sed ipsius victoriae, quae civilibus
bellis semper est insolens. Uno te vincimus, quod de Marcelli, collegae
tui, salute paullo ante quam tu cognovimus, etiam mehercule quod,
quemadmodum ea res ageretur, vidimus: nam sic fac existimes, post
has miserias, id est postquam armis disceptari coeptum est de iure
publico, nihil esse actum aliud cum dignitate; nam et ipse Caesar
accusata acerbitate Marcelli--sic enim appellabat-laudataque honorificentissime
et aequitate tua et prudentia repente praeter spem dixit se senatui
roganti de Marcello ne hominis quidem causa negaturum; fecerat autem
hoc senatus, ut, cum a L. Pisone mentio esset facta de Marcello
et C. Marcellus se ad Caesaris pedes abiecisset, cunctus consurgeret
et ad Caesarem supplex accederet. Noli quaerere: ita mihi pulcher
hic dies visus est, ut speciem aliquam viderer videre quasi reviviscentis
rei publicae. Itaque, cum omnes ante me rogati gratias Caesari egissent
praeter Volcatium--is enim, si eo loco esset, negavit se facturum
fusisse--, ego rogatus mutavi meum consilium; nam statueram non
mehercule inertia, sed desiderio pristinae dignitatis in perpetuum
tacere: fregit hoc meum consilium et Caesaris magnitudo animi et
senatus officium; itaque pluribus verbis egi Caesari gratias, meque
metuo ne etiam in ceteris rebus honesto otio privarim, quod erat
unum solatium in malis; sed tamen, quoniam effugi eius offensionem,
qui fortasse arbitraretur me hanc rem publicam non putare, si perpetuo
tacerem, modice hoc faciam aut etiam intra modum, ut et illius voluntati
et meis studiis serviam: nam, etsi a prima aetate me omnis ars et
doctrina liberalis et maxime philosophia delectavit, tamen hoc studium
quotidie ingravescit, credo et aetatis maturitate ad prudentiam
et iis temporum vitiis, ut nulla res alia levare animum molestiis
possit; a quo studio te abduci negotiis intelligo ex tuis litteris,
sed tamen aliquid iam noctes te adiuvabunt. Servius tuus vel potius
noster summa me observantia colit, cuius ego cum omni probitate
summaque virtute, tum studiis doctrinaque delector. Is mecum saepe
de tua mansione aut decessione communicat: adhuc in hac sum sententia,
nihil ut faciamus, nisi quod maxime Caesar velle videatur. Res sunt
eiusmodi, ut, si Romae sis, nihil te praeter tuos delectare
possit; de reliquis, nihil melius ipso est, ceteri et cetera eiusmodi,
ut, si alterum utrum necesse sit, audire ea malis quam videre. Hoc
nostrum consilium nobis minime iucundum est, qui te videre cupimus,
sed consulimus tibi. Vale.
|
| V. Scr.
Athenis mense Aprili a.u.c. 709.
SERVIUS CICERONI S.
Posteaquam mihi renuntiatum
est de obitu Tulliae, filiae tuae, sane quam pro eo, ac debui, graviter
molesteque tuli communemque eam calamitatem existimavi, qui, si
istic affuissem, neque tibi defuissem coramque meum dolorem tibi
declarassem. Etsi genus hoc consolationis miserum atque acerbum
est, propterea quia, per quos ea confieri debet propinquos ac familiares,
ii ipsi pari molestia afficiuntur neque sine lacrimis multis id
conari possunt, uti magis ipsi videantur aliorum consolatione indigere
quam aliis posse suum officium praestare, tamen, quae in praesentia
in mentem mihi venerunt, decrevi brevi ad te perscribere, non quo
ea te fugere existimem, sed quod forsitan dolore impeditus minus
ea perspicias. Quid est, quod tanto opere te commoveat tuus dolor
intestinus? Cogita, quemadmodum adhuc fortuna nobiscum egerit: ea
nobis erepta esse, quae hominibus non minus quam liberi cara esse
debent, patriam, honestatem, dignitatem, honores omnes. Hoc uno
incommodo addito quid ad dolorem adiungi potuit? aut qui non in
illis rebus exercitatus animus callere iam debet atque omnia minoris
existimare? An illius vicem, credo, doles? Quoties in eam cogitationem
necesse est et tu veneris et nos saepe incidimus, hisce temporibus
non pessime cum iis esse actum, quibus sine dolore licitum est mortem
cum vita commutare? Quid autem fuit, quod illam hoc tempore ad vivendum
magno opere invitare posset? quae res? quae spes? quod animi solatium?
Ut cum aliquo adolescente primario coniuncta aetatem gereret? licitum
est tibi, credo, pro tua dignitate ex hac iuventute generum deligere,
cuius fidei liberos tuos te tuto committere putares. An ut ea liberos
ex sese pareret, quos cum florentes videret laetaretur? qui rem
a parente traditam per se tenere possent, honores ordinatim petituri
essent, in re publica, in amicorum negotiis libertate sua usuri?
quid horum fuit, quod non, priusquam datum est, ademptum sit? "At
vero malum est liberos amittere." Malum: nisi hoc peius est,
haec sufferre et perpeti. Quae res mihi non mediocrem consolationem
attulerit, volo tibi commemorare, si forte eadem res tibi dolorem
minuere possit. Ex Asia rediens cum ab Aegina Megaram versus navigarem,
coepi regiones circumcirca prospicere: post me erat Aegina, ante
me Megara, dextra Piraeeus, sinistra Corinthus, quae oppida quodam
tempore florentissima fuerunt, nine prostrata et diruta ante oculos
iacent. Coepi egomet mecum sic cogitare: "hem! nos homunculi
indignamur, si quis nostrum interiit aut occisus est, quorum vita
brevior esse debet, cum uno loco tot oppidum cadavera proiecta iacent?
Visne tu te, Servi, cohibere et meminisse hominem te esse natum?"
Crede mihi, cogitatione ea non mediocriter sum confirmatus. Hoc
idem, si tibi videtur, fac ante oculos tibi proponas: modo uno tempore
tot viri clarissimi interierunt, de imperio populi Romani tanta
deminutio facta est, omnes provinciae conquassatae sunt; in unius
mulierculae animula si iactura facta est, tanto opere commoveris?
quae si hoc tempore non diem suum obisset, paucis post annis tamen
ei moriendum fuit, quoniam homo nata fuerat. Etiam tu ab hisce rebus
animum ac cogitationem tuam avoca atque ea potius reminiscere, quae
digna tua persona sunt: illam, quamdiu ei opus fuerit, vixisse,
una cum re publica fuisse, te, patrem suum, praetorem, consulem,
augurem vidisse, adolescentibus primariis nuptam fuisse, omnibus
bonis prope perfunctam esse; cum res publica occideret, vita excessisse:
quid est, quod tu aut illa cum fortuna hoc nomine queri possitis?
Denique noli te oblivisci Ciceronem esse et eum, qui aliis consueris
praecipere et dare consilium, neque imitari malos medicos, qui in
alienis morbis profitentur tenere se medicinae scientiam, ipsi se
curare non possunt, sed potius, quae aliis praecipere soles, ea
tute tibi subiice atque apud animum propone. Nullus dolor est, quem
non longinquitas temporis minuat ac molliat: hoc te exspectare tempus
tibi turpe est ac non ei rei sapientia tua te occurrere. Quod si
qui etiam inferis sensus est, qui illius in te amor fuit pietasque
in omnes suos, hoc certe illa te facere non vult. Da hoc illi mortuae,
da ceteris amicis ac familiaribus, qui tuo dolore maerent, da patriae,
ut, si qua in re opus sit, opera et consilio tuo uti possit. Denique,
quoniam in eam fortunam devenimus, ut etiam huic rei nobis serviendum
sit, noli committere, ut quisquam te putet non tam filiam quam rei
publicae tempora et aliorum victoriam lugere. Plura me ad te de
hac re scribere pudet, ne videar prudentiae tuae diffidere; quare,
si hoc unum proposuero, finem faciam scribendi: vidimus aliquoties
secundam pulcherrime te ferre fortunam magnamque ex ea re te laudem
apisci; fac aliquando intelligamus adversam quoque te aeque ferre
posse neque id maius, quam debeat, tibi onus videri, ne ex omnibus
virtutibus haec una tibi videatur deesse. Quod ad me attinet, cum
te tranquilliorem animo esse cognoro, de iis rebus, quae hic geruntur,
quemadmodumque se provincia habeat, certiorem faciam. Vale.
|
| VI. Scr.
Asturae mense Aprili a.u.c. 709.
M. CICERO S. D. SER. SULPICIO.
Ego vero, Servi, vellem,
ut scribis, in meo gravissimo casu affuisses; quantum enim praesens
me adiuvare potueris et consolando et prope aeque dolendo, facile
ex eo intelligo, quod litteris lectis aliquantum acquievi, nam et
ea scripsisti, quae levare luctum possent, et in me consolando non
mediocrem ipse animi dolorem adhibuisti: Servius tamen tuus omnibus
officiis, quae illi tempori tribui potuerunt, declaravit et quanti
ipse me faceret et quam suum talem erga me animum tibi gratum putaret
fore; cuius officia iucundiora scilicet saepe mihi fuerunt, numquam
tamen gratiora. Me autem non oratio tua solum et societas paene
aegritudinis, sed etiam auctoritas consolatur; turpe enim esse existimo
me non ita ferre casum meum, ut tu, tali sapientia praeditus, ferendum
putas; sed opprimor interdum et vix resisto dolori, quod ea me solatia
deficiunt, quae ceteris, quorum mihi exempla propono, simili in
fortuna non defuerunt: nam et Q. Maximus, qui filium consularem,
clarum virum et magnis rebus gestis, amisit, et L. Paullus, qui
duo septem diebus, et vester Gallus et M. Cato, qui summo ingenio,
summa virtute filium perdidit, iis temporibus fuerunt, ut eorum
luctum ipsorum dignitas consolaretur ea, quam ex re publica consequebantur;
mihi autem amissis ornamentis iis, quae ipse commemoras quaeque
eram maximis laboribus adeptus, unum manebat illud solatium, quod
ereptum est: non amicorum negotiis, non rei publicae procuratione
impediebantur cogitationes meae, nihil in foro agere libebat, aspicere
curiam non poteram, existimabam, id quod erat, omnes me et industriae
meae fructus et fortunae perdidisse: sed, cum cogitarem haec mihi
tecum et cum quibusdam esse communia, et cum frangerem iam ipse
me et cogerem illa ferre toleranter, habebam, quo confugerem,
ubi conquiescerem, cuius in sermone et suavitate omnes curas doloresque
deponerem: nunc autem hoc tam gravi vulnere etiam illa, quae consanuisse
videbantur, recrudescunt; non enim, ut tum me a re publica maestum
domus excipiebat, quae levaret, sic nunc domo maerens ad rem publicam
confugere possum, ut in eius bonis acquiescam. Itaque et domo absum
et foro, quod nec eum dolorem, quem ad re publica capio, domus iam
consolari potest nec domesticum res publica. Quo magis te exspecto
teque videre quam primum cupio-- maior enim levatio mihi afferri
nulla potest quam coniunctio consuetudinis sermonumque nostrorum--;
quamquam sperabam tuum adventum--sic enim audiebam-- appropinquare.
Ego autem cum multis de causis te exopto quam primum videre, tum
etiam, ut ante commentemur inter nos, qua ratione nobis traducendum
sit hoc tempus, quod est totum ad unius voluntatem accommodandum
et prudentis et liberalis et, ut perspexisse videor, nec a me alieni
et tibi amicissimi; quod cum ita sit, magnae tamen est deliberationis,
quae ratio sit ineunda nobis non agendi aliquid, sed illius concessu
et beneficio quiescendi. Vale.
|
| VII. Scr.
Romae (post VII. Kal. Sext.) a.u.c. 708.
M. CICERO S. D. M. MARCELLO.
Etsi eo te adhuc consilio
usum intelligo, ut id reprehendere non audeam, non quyin ab eo ipse
dissentiam, sed quod ea te sapientia esse iudicem, ut meum consilium
non anteponam tuo, tamen et anicitiae nostrae vetustas et tua summa
erga me benevolentia, quae mihi iam a pueritia tua cognita est,
me hortata est, ut ea scriberem ad te, quae et saluti tuae conducere
arbitrarer et non aliena esse ducerem a dignitate. Ego eum te esse,
qui horum malorum initia multo ante videris, consulatum magnificentissime
atque optime gesseris, praeclare memini; sed idem etiam illa vidi,
neque te consilium civilis belli ita gerendi nec copias Cn. Pompeii
nec genus exercitus probare semperque summe diffidere, qua in sententia
me quoque fuisse memoria tenere te arbitror. Itaque neque tu multum
interfuisti rebus gerendis et ego id semper egi, ne interessem;
non enim iis rebus pugnabamus, quibus valere poteramus, consilio,
auctoritate, causa, quae erant in nobis superiora, sed lacertis
et viribus, quibus pares non eramus: victi sumus igitur aut, si
vinci dignitas non potest, fracti certe et abiecti; in quo tuum
consilium nemo potest non maxime laudare, quod cum spe vincendi
simul abiecisti certandi etiam cupiditatem ostendistique sapientam
et bonum civem initia velli civilis invitum suscipere, extrema libenter
non persequi. Qui non idem consilium, quod tu, secuti sunt, eos
video in duo genera esse distractos; aut enim renovare bellum conati
sunt, hique se in Africam contulerunt, aut, quemadmodum nos, victori
sese crediderunt: medium quoddam tuum consilium fuit, qui hoc fortasse
humilis animi duceres, illud pertinacis. Fateor a plerisque vel
dicam ab omnibus sapiens tuum consilium, a multis etiam magni ac
fortis animi iudicatum; sed habet ista ratio, ut mihi quidem videtur,
quendam modum, praesertim cum nihil tibi deesse arbitrer ad tuas
fortunas omnes obtinendas praeter voluntatem; sic enim intellexi,
nihil aliud esse, quod dubitationem afferret ei, penes quem est
potestas, nisi quod vereretur, ne tu illud beneficium omnino non
putares; de quo quid sentiam, nihil attinet dicere, cum appareat,
ipse quid fecerim. Sed tamen, si iam ita constituisses, ut abesse
perpetuo malles quam ea, quae nolles, videre, tamen id cogitare
deberes, ubicumque esses, te fore in eius ipsius, quem fugeres,
potestate: qui si facile passurus esset te carentem patria et fortunis
tuis quiete et libere vivere, cogitandum tibi tamen esset, Romaene
et domi tuae, cuicuimodi res esset, an Mytilenis aut Rhodi malles
vivere; sed, cum ita late pateat eius potestas, quem veremur, ut
terrarum orbem complexa sit, nonne mavis sine periculo tuae domi
esse quam cum periculo alienae? Equidem, etiamsi oppetenda mors
esset, domi atque in patria mallem quam in externis atque alienis
locis; hoc idem omnes, qui te diligunt, sentiunt, quorum est magna
pro tuis maximis clarissimisque virtutibus multitudo. Habemus etiam
rationem rei familiaris tuae, quam dissipari nolumus; nam, etsi
nullam potest accipere iniuriam, quae futura perpetua sit, propterea
quod neque is, qui tenet rem publicam, patietur neque ipsa res publica,
tamen impetum praedonum in tuas fortunas fieri nolo, hi autem qui
essent, auderem scribere, nisi te intelligere confiderem. Hic te
unius sollicitudines, unius etiam multae et assiduae lacrimae, C.
Marcelli, fratris optimi, deprecantur: nos cura et dolore proximi
sumus, precibus tardiores, quod ius adeundi, cum ipsi deprecatione
eguerimus, non habemus, gratia tantum possumus, quantum victi; sed
tamen consilio, studio Marcello non desumus. A tuis reliquis non
adhibemur; ad omnis parati sumus.
|
| VIII. Scr.
Romae (post VII. Kal. Sext.) a.u.c. 708.
M. CICERO S. D. M. MARCELLO.
Neque monere te audeo
praestanti prudentia virum nec confirmare maximi animi hominem unumque
fortissimum, consolari vero nullo modo; nam, si ea, quae acciderunt,
ita fers, ut audio, gratulari magis virtuti debeo quam consolari
dolorem tuum, sin te tanta mala rei publicae frangunt, non ita abundo
ingenio, ut te consoler, cum ipse me non possim. Reliquum est igitur,
ut tibi me in omni re eum praebeam praestemque et ad omnia, quae
tui velint, ita sim praesto, ut me non solum omnia debere tua causa,
que possim, sed etiam quae non possim, putem. Illud tamen vel tu
me monuisse vel censuisse puta vel propter benevolentiam tacere
non potuisse, ut, quod ego facio, tu quoque animum inducas, si sit
aliqua res publica, in ea te esse oportere, iudicio hominum reque
principem, necessitate cedentem tempori, sin autem nulla sit, hunc
tamen aptissimum esse etiam ad exsulandum locum; si enim libertatem
sequimur, qui locus hoc dominatu vacat? sin qualemcumque locum,
quae est domestica sede iucundior? Sed mihi crede, etiam is, qui
omnia tenet, favet ingeniis, nobilitatem vero et dignitates hominum,
quantum ei res et ipsius causa concedit, amplectitur. Sed plura,
quam statueram; redeo ergo ad unum illud, me tuum esse: fore cum
tuis, si modo erunt tui, si minus, me certe in omnibus rebus satis
nostrae coniunctioni amorique facturum. Vale.
|
| IX. Scr.
Romae (post VII. K. Sext.) a.u.c. 708.
M. CICERO S. D. M. MARCELLO.
Etsi perpaucis ante
diebus dederam Q. Mucio litteras ad te pluribus verbis scriptas,
quibus declaraveram, quo te animo censerem esse oportere et quid
tibi faciendum arbitrarer, tamen, cum Theophilus, libertus tuus,
proficisceretur, cuius ego fidem erga te benevolentiamque perspexeramn,
sine meis litteris eum ad te venire nolui. Iisdem igitur te rebus
etiam atque etiam hortor, quibus superioribus litteris hortatus
sum, ut in ea re publica, quaecumque est, quam primum velis esse:
multa videbis fortasse, quae nolis, non plura tamen, quam audis
quotidie; non est porro tuum uno sensu solum oculorum moveri, cum
idem illud auribus percipias--quod etiam maius videri solet--,
minus laborare. At tibi ipsi dicendum erit aliquid, quod non sentias,
aut faciendum, quod non probes. Primum tempori cedere, id est necessitati
parere, semper sapientis est habitum; deinde non habet, ut nunc
quidem est, id vitii res: dicere fortasse, quae sentias, non licet,
tacere plane licet; omnia enim delata ad unum sunt: is utitur consilio
ne suorum quidem, sed suo; quod non multo secus fieret, si is rem
publicam teneret, quem secuti sumus: an, qui in bello, cum omnium
nostrum coniunctum esset periculum, suo et certorum hominum minime
prudentium consilio uteretur, eum magis communem censemus in victoria
futurum fuisse, quam incertis in rebus fuisset? et, qui nec te consule
tuum sapientissimum consilium secutus esset nec fratre tuo consulatum
ex auctoritate tua gerente vobis auctoribus uti voluerit, nunc omnia
tenentem nostras sententias desideraturum censes fuisse? Omnia sunt
misera in bellis civilibus--quae maiores nostri ne semel quidem,
nostra aetas saepe iam sensit--; sed miserius nihil quam ipsa victoria,
quae, etiamsi ad meliores venit, tamen eos ipsos ferociores impotentioresque
reddit, ut, etiamsi natura tales non sint, necessitate esse cogantur;
multa enim victori eorum arbitrio, per quos vicit, etiam invito
facienda sunt. An tu non videbas mecum simul, quam illa crudelis
esset futura victoria? igitur tum quoque careres patria, ne, quae
nolles, videres? "Non," inquies, "ego enim ipse tenerem
opes et dignitatem meam." At erat tuae virtutis in minimis
tuas res ponere, de re publica vehementius laborare. Deinde qui
finis istius consilii est? nam adhuc et factum tuum probatur et,
ut in tali re, etiam fortuna laudatur: factum, quod et initium belli
necessario secutus sis et extrema sapienter persequi nolueris; fortuna,
quod honesto otio tenueris et statum et famam dignitatis tuae: nunc
vero nec locus tibi ullus dulcior esse debet patria nec eam diligere
minus debes, quod deformior est, sed misereri potius nec eam multis
claris viris orbatam privare etiam aspectu tuo. Denique, si fuit
magni animi non esse supplicem victori, vide, ne superbi sit aspernari
eiusdem liberalitatem, et, si sapientis est carere patria,
duri non desiderare, et, si re publica non possis frui, stultum
est nolle privata. Caput illud est, ut, si ista vita tibi commodior
esse videatur, cogitandum tamen sit, ne tutior non sit: magna gladiorum
est licentia, sed in externis locis minor etiam ad facinus verecundia.
Mihi salus tua tantae curae est, ut Marcello, fratri tuo, aut par
aut certe proximus sim; tuum est consulere temporibus et incolumitati
et vitae et fortunis tuis.
|
| X. Scr.
Romae mense Ianuario a.u.c. 709.
CICERO MARCELLO S.
Etsi nihil erat novi,
quod ad te scriberem, magisque litteras tuas iam exspectare incipiebam
vel te potius ipsum, tamen, cum Theophilus proficisceretur, non
potui nihil ei litterarum dare: cura igitur, ut quam primum venias;
venies enim, mihi crede, exspectatus, neque solum nobis, id est,
tuis, sed prorsus omnibus; venit enim mihi in mentem subvereri interdum,
ne te delectet tarda decessio. Quod si nullum haberes sensum nisi
oculorum, prorsus tibi ignoscerem, si quosdam nolles videre, sed,
cum leviora non multo essent, quae audirentur, quam quae viderentur,
suspicarer autem multum interesse rei familiaris tuae te quam primum
venire idque in omnes partes valeret, putavi ea de re te esse admonendum.
Sed, quoniam, quid mihi placeret, ostendi, reliqua tu pro tua prudentia
considerabis; me tamen velim, quod ad tempus te exspectemus, certiorem
facias.
|
| XI. Scr.
Mytilenis exeunte anno a.u.c. 708.
MARCELLUS CICERONI S. PLURIMAM.
Valuisse apud me tuam
semper auctoritatem cum in omni re tum in hoc maxime negotio potes
existimare: cum mihi C. Marcellus, frater amantissimus mei, non
solum consilium daret, sed precibus quoque me obsecraret, non prius
mihi persuadere potuit, quam tuis est effectum litteris, ut uterer
vestro potissimum consilio. Res quemadmodum sit acta, vestrae litterae
mihi declarant. Gratulatio tua etsi est mihi probatissima, quod
ab optimo fit animo, tamen hoc mihi multo iucundius est et gratius,
quod in summa paucitate amicorum, propinquorum ac necessariorum,
qui vere meae saluti faverent, te cupidissimum mei singularemque
mihi benevolentiam praestitisse cognovi. Reliqua sunt eiusmodi,
quibus ego, quoniam haec erant tempora, facile et aequo animo carebam;
hoc vero eiusmodi esse statuo, ut sine talium virorum et amicorum
benevolentia neque in adversa neque in secunda fortuna quisquam
vivere possit: itaque in hoc ego mihi gratulor; tu vero ut intelligas
homini amicissimo te tribuisse officium, re tibi praestabo. Vale.
|
| XII. Scr.
Athenis pr. Kal. Iunias a.u.c. 709.
SERVIUS CICERONI SAL. PLUR.
Etsi scio non iucundissimum
me nuntium vobis allaturum, tamen, quoniam casus et natura in nobis
dominantur, visum est faciendum, ut, quoquo modo res se haberet,
vos certiores facerem. A. d. X Kal. Iun., cum ab Epidauro Piraeeum
navi advectus essem, ibi M. Marcellum, collegam nostrum,
conveni eumque diem ibi consumpsi, ut cum eo essem. Postero die,
cum ab eo digressus essem eo consilio, ut ab Athenis in Boeotiam
irem reliquamque iurisdictionem absolverem, ille, uti aiebat, supra
Maleas in Italiam versus navigaturus erat. Post diem tertium eius
diei, cum ab Athenis proficisci in animo haberem, circiter hora
decima noctis P. Postumius, familiaris eius, ad me venit et mihi
nuntiavit M. Marcellum, collegam nostrum, post coenae tempus a P.
Magio Cilone, familiari eius, pugione percussum esse et duo vulnera
accepisse, unum in stomacho, alterum in capite secundum aurem; sperari
tamen eum vivere posse; Magium se ipsum interfecisse postea; se
a Marcello ad me missum esse, qui haec nuntiaret et rogaret, uti
medicos cogerem. Coegi et e vestigio eo sum profectus prima
luce. Cum non longe a Piraeeo abessem, puer Acidini obviam mihi
venit cum codicillis, in quibus erat scriptum paullo ante lucem
Marcellum diem suum obisse. Ita vir clarissimus ab homine deterrimo
acerbissima morte est affectus, et, cui inimici propter dignitatem
pepercerant, inventus est amicus, qui ei mortem offerret. Ego tamen
ad tabernaculum eius perrexi: inveni duos libertos et pauculos servos;
reliquos aiebant profugisse metu perterritos, quod dominus eorum
ante tabernaculum interfectus esset. Coactus sum in eadem illa lectica,
qua ipse delatus eram, meisque lecticariis in urbem eum referre,
ibique pro ea copia, quae Athenis erat, funus ei satis amplum faciendum
curavi. Ab Atheniensibus, locum sepulturae intra urbem ut darent,
impetrare non potui, quod religione se impediri dicerent, neque
tamen id antea cuiquam concesserant: quod proximum fuit, uti in
quo vellemus gymnasio eum sepeliremus, nobis permiserunt. Nos in
nobilissimo orbis terrarum gymnasio Academiae locum delegimus ibique
eum combussimus posteaque curavimus, ut eidem Athenienses in eodem
loco monumentum ei marmoreum faciendum locarent. Ita, quae nostra
officia fuerunt pro collegio et pro propinquitate, et vivo et mortuo
omnia ei praestitimus. Vale. D. pr. Kal. Iun. Athenis.
|
| XIII. Scr.
Romae a.u.c. 708.
M. CICERO S. D. P. FIGULO.
Quaerenti mihi iamdiu,
quid ad te potissimum scriberem, non modo certa res nulla, sed ne
genus quidem litterarum usitatem veniebat in mentem; unam enim partem
et consuetudinem earum epistularum, quibus secundis rebus uti solebamus,
tempus eripuerat perfeceratque fortuna, ne quid tale scribere possem
aut omnino cogitare: relinquebatur triste quoddam et miserum et
his temporibus consentaneum genus litterarum; id quoque deficiebat
me, in quo debebat esse aut promissio auxilii alicuis aut consolatio
doloris tui. Quod pollicerer, non erat; ipse enim pari fortuna abiectus
aliorum opibus casus meos sustentabam saepiusque mihi veniebat in
mentem queri, quod ita viverem, quam gaudere, quod viverem; quamquam
enim nulla me ipsum privatim pepulit insignis iniuria nec mihi quidquam
tali tempore in mentem venit optare, quod non ultro mihi Caesar
detulerit, tamen nihilo minus eis conficior curis, ut ipsum, quod
maneam in vita, peccare me existimem; careo enim cum familiarissimis
multis, quos aut mors eripuit nobis aut distraxit fuga, tum omnibus
amicis, quorum benevolentiam nobis conciliarat per me quondam te
socio defensa res publica, versorque in eorum naufragiis et bonorum
direptionibus, nec audio solum, quod ipsum esset miserum, sed etiam
video, quo nihil est acerbius, eorum fortunas dissipari, quibus
nos olim adiutoribus illud incendium exstinximus, et, in qua urbe
modo gratia, auctoritate, gloria floruimus, in ea nunc iis quidem
omnibus caremus, obtinemus ipsius Caesaris summam erga nos humanitatem,
sed ea plus non potest quam vis et mutatio omnium rerum atque temporum.
Itaque orbus iis rebus omnibus, quibus et natura me et voluntas
et consuetudo assuefecerat, cum ceteris, ut quidem videor, tum mihi
ipse displiceo; natus enim ad agendum semper aliquid dignum viro
nunc non modo agendi rationem nullam habeo, sed ne cogitandi quidem,
et, qui antea aut obscuris hominibus aut etiam sontibus opitulari
poteram, nunc P. Nigidio, uni omnium doctissimo et sanctissimo et
maxima quondam gratia et mihi certe amicissimo, ne benigne quidem
polliceri possum. Ergo hoc ereptum est litterarum genus: reliquum
est, ut consoler et afferam rationes, quibus te a molestiis coner
abducere. At ea quidem facultas vel tui vel alterius consolandi
in te summa est, si umquam in ullo fuit; itaque eam partem, quae
ab exquisita quadam ratione et doctrina proficiscitur, non attingam,
tibi totam relinquam: quid sit forti et sapienti homine dignum,
quid gravitas, quid altitudo animi, quid acta tua vita, quid studia,
quid artes, quibus a pueritia floruisti, a te flagitent, tu videbis;
ego, quod intelligere et sentire, quia sum Romae et quia curo attendoque,
possum, id tibi affirmo, te in istis molestiis, in quibus es hoc
tempore, non diutius futurum, in iis autem, in quibus etiam nos
sumus, fortasse semper fore. Videor mihi perspicere primum ipsius
animum, qui plurimum potest, propensum ad salutem tuam--non scribo
hoc temere: quo minus familiaris sum, hoc sum ad investigandum curiosior--:
quo facilius, quibus est iratior, respondere tristius possit, hoc
est adhuc tardior ad te molestia liberandum; familiares vero eius,
et ii quidem, qui illi iucundissimi sunt, mirabiliter de te et loquuntur
et sentiunt; accedit eodem vulgi voluntas vel potius consensus omnium;
etiam illa, quae minimum nunc quidem potest, sed possit necesse
est, res publica, quascumque vires habebit, ab iis ipsis, a
quibus tenetur, de te propediem, mihi crede, impetrabit. Redeo igitur
ad id, ut iam tibi etiam pollicear aliquid, quod primo omiseram:
nam et complectar eius familiarissimos, qui me admodum diligunt
multumque mecum sunt, et in ipsius me consuetudinem, quam
adhuc meus pudor mihi clausit, insinuabo et certe omnes vias persequar,
quibus putabo ad id, quod volumus, pervenire posse; in hoc toto
genere plura faciam, quam scribere audeo. Ceteraque, quae tibi a
multis prompta esse certo scio, a me sunt paratissima: nihil in
re familiari mea est, quod ego meum malim esse quam tuum; hac de
re et de hoc genere toto hoc scribo parcius, quod te id, quod ipse
confido, sperare malo, te esse usurum tuis. Extremum illud est,
ut te orem et obsecrem, animo ut maximo sis nec ea solum memineris,
quae ab aliis magnis viris accepisti, sed illa etiam, quae ipse
ingenio studioque peperisti; quae si colliges, et sperabis omnia
optime et, quae accident, qualiacumque erunt, sapienter feres. Sed
haec tu melius vel optime omnium: ego, quae pertinere ad te intelligam,
studiosissime omnia diligentissimeque curabo tuorumque tristissimo
meo tempore meritorum erga me memoriam conservabo.
|
| XIV. Scr.
Romae (post K. Oct.) a.u.c. 708.
M. CICERO S. D. CN. PLANCIO.
Binas a te accepi litteras
Corcyra datas, quarum alteris mihi gratulabare, quod audisses me
meam pristinam dignitatem obtinere, alteris dicebas te velle, quae
egissem, bene et feliciter evenire. Ego autem, si dignitas est bene
de re publica sentire et bonis viris probare, quod sentias, obtineo
dignitatem meam; sin autem in eo dignitas est, si, quod sentias,
aut re efficere possis aut denique libera oratione defendere, ne
vestigium quidem ullum est reliquum nobis dignitatis, agiturque
praeclare, si nosmet ipsos regere possumus, ut ea, quae partim iam
assunt, partim impendent, moderate feramus, quod est difficile in
eiusmodi bello, cuius exitus ex altera parte caedem ostentat, ex
altera servitutem: quo in periculo nonnihil me consolatur, cum recordor
haec me tum vidisse, cum secundas etiam res nostras, non modo adversas,
pertimescebam videbamque, quanto periculo de iure publico disceptaretur
armis, quibus si ii vicissent, ad quos ego pacis spe, non belli
cupiditate adductus accesseram, tamen intelligebam, et iratorum
hominum et cupidorum et insolentium quam crudelis esset futura victoria,
sin autem victi essent, quantus interitus esset futurus civium partim
amplissimorum, partim etiam optimorum, qui me haec praedicentem
atque optime consulentem saluti suae malebant nimium timidum quam
satis prudentem existimari. Quod autem mihi de eo, quod egerim,
gratularis, te ita velle certo scio; sed ego tam misero tempore
nihil novi consilii cepissem, nisi in reditu meo nihilo meliores
res domesticas quam rem publicam offendissem; quibus enim pro meis
immortalibus beneficiis carissima mea salus et meae fortunae esse
debebant, cum propter eorum scelus nihil mihi intra meos parietes
tutum, nihil insidiis vacuum viderem, novarum me necessitudinum
fidelitate contra veterum perfidiam muniendum putavi. Sed de nostris
rebus satis vel etiam nimium multa: de tuis velim ut eo sis animo,
quo debes esse, id est, ut ne quid tibi praecipue timendum putes;
si enim status erit aliquis civitatis, quicumque erit, te omnium
periculorum video expertem fore; nam alteros tibi iam placatos esse
intelligo, alteros numquam iratos fuisse. De mea autem in te voluntate
sic velim iudices, me, quibuscumque rebus opus esse intelligam,
quamquam videam, qui sim hoc tempore et quid possim, opera tamen
et consilio, studio quidem certe, rei, famae, saluti tuae praesto
futurum. Tu velim et quid agas et quid acturum te putes facias me
quam diligentissime certiorem.
|
| XV. Scr.
Romae a.u.c. 708.
M. CICERO S. D. CN. PLANCIO.
Accepi perbreves tuas
litteras, quibus id, quod scire cupiebam, cognoscere non potui,
cognovi autem id, quod mihi dubium non fuit: nam, quam fortiter
ferres communes miserias, non intellexi, quam me amares, facile
perspexi; sed hoc scieram, illud si scissem, ad id meas litteras
accommodavissem. Sed tamen, etsi antea scripsi, quae existimavi
scribi oportere, tamen hoc te tempore breviter commonendum
putavi, ne quo in periculo te proprio existimares esse: in
magno omnes, sed tamen in communi sumus; quare non debes aut propriam
fortunam et praecipuam postulare aut communem recusare. Quapropter
eo animo simus inter nos, quo semper fuimus; quod de te sperare,
de me praestare possum.
|
|