M. TULLI CICERONIS
CATO MAIOR DE SENECTUTE LIBER
AD T. POMPONIUM ATTICUM
|
| I. 1. |
O Tite, si quid ego adiuero curamve
levasso,
Quae nunc te coquit et versat in pectore fixa,
Ecquid erit praemi?
|
| Licet enim mihi versibus eisdem adfari te, Attice, quibus
adfatur Flamininum Ille vir haud magna cum re, sed plenus fidei;
quamquam certo scio non, ut Flamininum,
Sollicitari te, Tite, sic noctesque diesque;
novi enim moderationem animi tui et aequitatem, teque non cognomen solum
Athenis deportasse, sed humanitatem et prudentiam intellego. Et tamen te suspicor eisdem
rebus quibus me ipsum interdum gravius commoveri, quarum consolatio et maior est et in
aliud tempus differenda. Nunc autem visum est mihi de senectute aliquid ad te conscribere.
2. Hoc enim onere, quod mihi commune tecum est, aut iam urgentis aut certe adventantis
senectutis et te et me etiam ipsum levari volo; etsi te quidem id modice ac sapienter,
sicut omnia, et ferre et laturum esse certo scio. Sed mihi, cum de senectute vellem
aliquid scribere, tu occurrebas dignus eo munere, quo uterque nostrum communiter uteretur.
Mihi quidem ita iucunda huius libri confecto fuit, ut non modo omnis absterserit
senectutis molestias, sed effecerit mollem etiam et iucundam senectutem. Numquam igitur
satis digne laudari philosophia poterit, cui qui pareat, omne tempus aetatis sine molestia
possit degere. 3. Sed de ceteris et diximus multa et saepe dicemus; hunc librum ad te de
senectute misimus. Omnem autem sermonem tribuimus non Tithono, ut Aristo Cius, (parum enim
esset auctoritatis in fabula), sed M. Catoni seni, quo maiorem auctoritatem haberet
oratio; apud quem Laelium et Scipionem facimus admirantis quod is tam facile senectutem
ferat, eisque eum respondentem. Qui si eruditius videbitur disputare quam consuevit ipse
in suis libris, attribuito litteris Graecis, quarum constat eum perstudiosum fuisse in
senectute. Sed quid opus est plura? Iam enim ipsius Catonis sermo explicabit nostram omnem
de senectute sententiam. |
|
II. 4. Scipio.
Saepe numero admirari soleo cum hoc C. Laelio cum ceterarum rerum tuam excellentem, M.
Cato, perfectamque sapientiam, tum vel maxime quod numquam tibi senectutem gravem esse
senserim, quae plerisque senibus sic odiosa est, ut onus se Aetna gravius dicant
sustinere.
Cato. Rem haud sane difficilem, Scipio et Laeli, admirari videmini.
Quibus enim nihil est in ipsis opis ad bene beateque vivendum, eis omnis aetas gravis est;
qui autem omnia bona a se ipsi petunt, eis nihil malum potest videri quod naturae
necessitas adferat. Quo in genere est in primis senectus, quam ut adipiscantur omnes
optant, eandem accusant adeptam; tanta est stultitiae inconstantia atque perversitas.
Obrepere aiunt eam citius, quam putassent. Primum quis coegit eos falsum putare? Qui enim
citius adulescentiae senectus quam pueritiae adulescentia obrepit? Deinde qui minus gravis
esset eis senectus, si octingentesimum annum agerent quam si octogesimum? Praeterita enim
aetas quamvis longa cum effluxisset, nulla consolatio permulcere posset stultam
senectutem. 5. Quocirca si sapientiam meam admirari soletis (quae utinam digna esset
opinione vestra nostroque cognomine!), in hoc sumus sapientes, quod naturam optimam ducem
tamquam deum sequimur eique paremus; a qua non veri simile est, cum ceterae partes aetatis
bene descriptae sint, extremum actum tamquam ab inerti poeta esse neglectum. Sed tamen
necesse fuit esse aliquid extremum et, tamquam in arborum bacis terraeque fructibus
maturitate tempestiva quasi vietum et caducum, quod ferundum est molliter sapienti. Quid
est enim aliud Gigantum modo bellare cum dis nisi naturae repugnare?
6. Laelius. Atqui, Cato, gratissimum nobis, ut etiam pro Scipione
pollicear, feceris, si, quoniam speramus, volumus quidem certe senes fieri, multo ante a
te didicerimus, quibus facillime rationibus ingravescentem aetatem ferre possimus.
Cato. Faciam vero, Laeli, praesertim si utrique vestrum, ut dicis,
gratum futurum est.
Laelius. Volumus sane, nisi molestum est, Cato, tamquam longam
aliquam viam confeceris, quam nobis quoque ingrediundum sit, istuc, quo pervenisti videre
quale sit. |
III. 7. Cato.
Faciam, ut potero, Laeli. Saepe enim interfui querellis aequalium meorum -- pares autem,
vetere proverbio, cum paribus facillime congregantur--quae C. Salinator, quae Sp. Albinus,
homines consulares nostri fere aequales, deplorare solebant, tum quod voluptatibus
carerent sine quibus vitam nullam putarent, tum quod spernerentur ab eis, a quibus essent
coli soliti. Qui mihi non id videbantur accusare, quod esset accusandum. Nam si id culpa
senectutis accideret, eadem mihi usu venirent reliquisque omnibus maioribus natu, quorum
ego multorum cognovi senectutem sine querella, qui se et libidinum vinculis laxatos esse
non moleste ferrent nec a suis despicerentur. Sed omnium istius modi querellarum in
moribus est culpa, non in aetate. Moderati enim et nec difficiles nec inhumani senes
tolerabilem senectutem agunt; importunitas autem et inhumanitas omni aetati molesta est.
8. Laelius. Est, ut dicis, Cato; sed fortasse dixerit quispiam tibi
propter opes et copias et dignitatem tuam tolerabiliorem senectutem videri, id autem non
posse multis contingere.
Cato. Est istuc quidem, Laeli, aliquid, sed nequaquam in isto sunt
omnia. Ut Themistocles fertur Seriphio cuidam in iurgio respondisse, cum ille dixisset non
eum sua, sed patriae gloria splendorem adsecutum: 'Nec hercule,' inquit, 'si ego Seriphius
essem, nec tu, si Atheniensis clarus umquam fuisses.' Quod eodem modo de senectute dici
potest. Nec enim in summa inopia levis esse senectus potest ne sapienti quidem, nec
insipienti etiam in summa copia non gravis. 9. Aptissima omnino sunt, Scipio et Laeli,
arma senectutis artes exercitationesque virtutum, quae in omni aetate cultae, cum diu
multumque vixeris, mirificos ecferunt fructus, non solum quia numquam deserunt, ne extremo
quidem tempore aetatis (quamquam id quidem maximum est), verum etiam quia conscientia bene
actae vitae multorumque bene factorum recordatio iucundissima est. |
| IV. 10. Ego Q. Maximum, eum
qui Tarentum recepit, senem adulescens ita dilexi, ut aequalem; erat enim in illo viro
comitate condita gravitas, nec senectus mores mutaverat. Quamquam eum colere coepi non
admodum grandem natu, sed tamen iam aetate provectum. Anno enim post consul primum fuerat
quam ego natus sum, cumque eo quartum consule adulescentulus miles ad Capuam profectus sum
quintoque anno post ad Tarentum. Quaestor deinde quadriennio post factus sum, quem
magistratum gessi consulibus Tuditano et Cethego, cum quidem ille admodum senex suasor
legis Cinciae de donis et muneribus fuit. Hic et bella gerebat ut adulescens, cum plane
grandis esset, et Hannibalem iuveniliter exsultantem patientia sua molliebat; de quo
praeclare familiaris noster Ennius: Unus homo nobis cunctando
restituit rem,
Noenum rumores ponebat ante salutem:
Ergo plusque magisque viri nunc gloria claret.
11. Tarentum vero qua vigilantia, quo consilio recepit! cum
quidem me audiente Salinatori, qui amisso oppido fugerat in arcem, glorianti atque ita
dicenti; 'Mea opera, Q. Fabi, Tarentum recepisti,' 'Certe,' inquit ridens, 'nam nisi tu
amisisses numquam recepissem.' Nec vero in armis praestantior quam in toga; qui consul
iterum Sp. Carvilio conlega quiescente C. Flaminio tribuno plebis, quoad potuit, restitit
agrum Picentem et Gallicum viritim contra senatus auctoritatem dividenti; augurque cum
esset, dicere ausus est optimis auspiciis ea geri, quae pro rei publicae salute
gererentur, quae contra rem publicam ferrentur, contra auspicia ferri. 12. Multa in eo
viro praeclara cognovi; sed nihil admirabilius, quam quo modo ille mortem fili tulit clari
viri et consularis. Est in manibus laudatio, quam cum legimus, quem philosophum non
contemnimus? Nec vero ille in luce modo atque in oculis civium magnus, sed intus domique
praestantior. Qui sermo, quae praecepta, quanta notitia antiquitatis, scientia iuris
auguri! Multae etiam, ut in homine Romano, litterae. Omnia memoria tenebat, non domestica
solum, sed etiam externa bella. Cuius sermone ita tum cupide fruebar, quasi iam divinarem
id quod evenit, illo exstincto, fore, unde discerem, neminem. |
| V. 13. Quorsus igitur haec
tam multa de Maximo? Quia profecto videtis nefas esse dictu miseram fuisse talem
senectutem. Nec tamen omnes possunt esse Scipiones aut Maximi, ut urbium expugnationes, ut
pedestres navalesve pugnas, ut bella a se gesta, ut triumphos recordentur. Est etiam
quiete et pure atque eleganter actae aetatis placida ac lenis senectus, qualem accepimus
Platonis, qui uno et octogesimo anno scribens est mortuus, qualem Isocratis, qui eum
librum, qui Panathenaicus inscribitur, quarto et nonagesimo anno scripsisse se dicit,
vixitque quinquennium postea; cuius magister Leontinus Gorgias centum et septem complevit
annos neque umquam in suo studio atque opere cessavit. Qui, cum ex eo quaereretur, cur tam
diu vellet esse in vita, 'Nihil habeo,' inquit, 'quod accusem senectutem.' Praeclarum
responsum et docto homine dignum. 14. Sua enim vitia insipientes et suam culpam in
senectutem conferunt, quod non faciebat is, cuius modo mentionem feci, Ennius: Sicut fortis equus, spatio qui saepe supremo
Vicit Olympia, nunc senio confectus quiescit.
Equi fortis et victoris senectuti comparat suam. Quem quidem probe
meminisse potestis; anno enim undevicesimo post eius mortem hi consules T. Flamininus et
M'. Acilius facti sunt; ille autem Caepione et Philippo iterum consulibus mortuus est, cum
ego quinque et sexaginta annos natus legem Voconiam magna voce et bonis lateribus
suasissem. Annos septuaginta natus (tot enim vixit Ennius) ita ferebat duo, quae maxima
putantur onera, paupertatem et senectutem, ut eis paene delectari videretur.
15. Etenim, cum complector animo, quattuor reperio causas, cur senectus
misera videatur: unam, quod avocet a rebus gerendis; alteram, quod corpus faciat
infirmius; tertiam, quod privet fere omnibus voluptatibus; quartam, quod haud procul absit
a morte. Earum, si placet, causarum quanta quamque sit iusta una quaeque, videamus. |
| VI. A rebus gerendis
senectus abstrahit. Quibus? An eis, quae iuventute geruntur et viribus? Nullaene igitur
res sunt seniles quae, vel infirmis corporibus, animo tamen administrentur? Nihil ergo
agebat Q. Maximus, nihil L. Paulus, pater tuus, socer optimi viri, fili mei? Ceteri senes,
Fabricii, Curii, Coruncanii, cum rem publicam consilio et auctoritate defendebant, nihil
agebant? 16. Ad Appi Claudi senectutem accedebat etiam, ut caecus esset; tamen is, cum
sententia senatus inclinaret ad placem cum Pyrrho foedusque faciendum, non dubitavit
dicere illa, quae versibus persecutus est Ennius: Quo vobis
mentes, rectae quae stare solebant
Antehac, dementis sese flexere viai?
ceteraque gravissime; notum enim vobis carmen est; et tamen ipsius Appi
exstat oratio. Atque haec ille egit septimo decimo anno post alterum consulatum, cum inter
duos consulatus anni decem interfuissent, censorque ante superiorem consulatum fuisset; ex
quo intellegitur Pyrrhi bello grandem sane fuisse; et tamen sic a patribus accepimus. 17.
Nihil igitur adferunt qui in re gerenda versari senectutem negant, similesque sunt ut si
qui gubernatorem in navigando nihil agere dicant, cum alii malos scandant, alii per foros
cursent, alii sentinam exhauriant, ille autem clavum tenens quietus sedeat in puppi, non
faciat ea quae iuvenes. At vero multo maiora et meliora facit. Non viribus aut velocitate
aut celeritate corporum res magnae geruntur, sed consilio, auctoritate, sententia; quibus
non modo non orbari, sed etiam augeri senectus solet. 18. Nisi forte ego vobis, qui et
miles et tribunus et legatus et consul versatus sum in vario genere bellorum, cessare nunc
videor, cum bella non gero. At senatui, quae sint gerenda, praescribo et quo modo;
Karthagini male iam diu cogitanti bellum multo ante denuntio; de qua vereri non ante
desinam quam illam excisam esse cognovero. 19. Quam palmam utinam di immortales, Scipio,
tibi reservent, ut avi reliquias persequare! cuius a morte tertius hic et tricesimus annus
est, sed memoriam illius viri omnes excipient anni consequentes. Anno ante me censorem
mortuus est, novem annis post meum consulatum, cum consul iterum me consule creatus esset.
Num igitur, si ad centesimum annum vixisset, senectutis eum suae paeniteret? Nec enim
excursione nec saltu nec eminus hastis aut comminus gladiis uteretur, sed consilio,
ratione, sententia; quae nisi essent in senibus, non summum consilium maiores nostri
appellassent senatum. 20. Apud Lacedaemonios quidem ei, qui amplissimum magistratum
gerunt, ut sunt, sic etiam nominantur senes. Quod si legere aut audire voletis externa,
maximas res publicas ab adulescentibus labefactatas, a senibus sustentatas et restitutas
reperietis.
Cedo, qui vestram rem publicam tantam amisistis tam cito?
Sic enim percontantur in Naevi poetae Ludo. Respondentur et alia et hoc in
primis:
Proveniebant oratores novi, stulti adulescentuli.
Temeritas est videlicet florentis aetatis, prudentia senescentis. |
| VII. At memoria minuitur.
Credo, nisi eam exerceas, aut etiam si sis natura tardior. Themistocles omnium civium
perceperat nomina; num igitur censetis eum, cum aetate processisset, qui Aristides esset,
Lysimachum salutare solitum? Equidem non modo eos novi, qui sunt, sed eorum patres etiam
et avos, nec sepulcra legens vereor, quod aiunt, ne memoriam perdam; his enim ipsis
legendis in memoriam redeo mortuorum. Nec vero quemquam senem audivi oblitum, quo loco
thesaurum obruisset; omnia, quae curant, meminerunt; vadimonia constituta, quis sibi, cui
ipsi debeant. 22. Quid iuris consulti, quid pontifices, quid augures, quid philosophi
senes, quam multa meminerunt! Manent ingenia senibus, modo permaneat studium et industria,
neque ea solum in claris et honoratis viris, sed in vita etiam privata et quieta.
Sophocles ad summam senectutem tragoedias fecit; quod propter studium cum rem neglegere
familiarem videretur, a filiis in iudicium vocatus est, ut, quem ad modum nostro more male
rem gerentibus patribus bonis interdici solet, sic illum quasi desipientem a re familiari
removerent iudices. Tum senex dicitur eam fabulam, quam in manibus habebat et proxime
scripserat, Oedipum Coloneum, recitasse iudicibus quaesisseque, num illud carmen
desipientis videretur. Quo recitato sententiis iudicum est liberatus. 23. Num igitur hunc,
num Homerum, Hesiodum, Simonidem, Stesichorum, num, quos ante dixi, Isocraten, Gorgian,
num philosophorum principes, Pythagoram, Democritum, num Platonem, num Xenocraten, num
postea Zenonem, Cleanthem, aut eum, quem vos etiam vidistis Romae, Diogenem Stoicum,
coegit in suis studiis obmutescere senectus? An in omnibus studiorum agitatio vitae
aequalis fuit? 24. Age, ut ista divina studia omittamus, possum nominare ex agro Sabino
rusticos Romanos, vicinos et familiares meos, quibus absentibus numquam fere ulla in agro
maiora opera fiunt, non serendis, non percipiendis, non condendis fructibus. Quamquam in
aliis minus hoc mirum est; nemo enim est tam senex qui se annum non putet posse vivere:
sed idem in eis elaborant quae sciunt nihil ad se omnino pertinere. Serit
arbores, quae alteri saeclo prosint,
ut ait Statius noster in Synephebis. 25. Nec vero dubitat agricola,
quamvis sit senex, quaerenti, cui serat respondere: 'Dis immortalibus, qui me non accipere
modo haec a maioribus voluerunt, sed etiam posteris prodere.' |
| VIII. Et melius Caecilius
de sene alteri saeclo prospiciente quam illud idem: Edepol,
senectus, si nil quicquam aliud viti
Adportes tecum, cum advenis, unum id sat est,
Quod diu vivendo multa, quae non volt, videt.
Et multa fortasse, quae volt; atque in ea, quae non volt, saepe etiam
adulescentia incurrit. Illud vero idem Caecilius vitiosius:
Tum equidem in senecta hoc deputo miserrimum,
Sentire ea aetate eumpse esse odiosum alteri.
26. Iucundum potius quam odiosum. Ut enim adulescentibus bona indole
praeditis sapientes senes delectantur, leviorque fit senectus eorum qui a iuventute
coluntur et diliguntur, sic adulescentes senum praeceptis gaudent, quibus ad virtutum
studia ducuntur; nec minus intellego me vobis quam mihi vos esse iucundos. Sed videtis, ut
senectus non modo languida atque iners non sit, verum etiam sit operosa et semper agens
aliquid et moliens, tale scilicet quale cuiusque studium in superiore vita fuit. Quid qui
etiam addiscunt aliquid? ut et Solonem versibus gloriantem videmus, qui se cotidie aliquid
addiscentem dicit senem fieri, et ego feci qui litteras Graecas senex didici; quas quidem
sic avide arripui quasi diuturnam sitim explere cupiens, ut ea ipsa mihi nota essent
quibus me nunc exemplis uti videtis. Quod cum fecisse Socratem in fidibus audirem, vellem
equidem etiam illud (discebant enim fidibus antiqui), sed in litteris certe elaboravi. |
| IX. 27. Ne nunc quidem
vires desidero adulescentis (is enim erat locus alter de vitiis senectutis), non plus quam
adulescens tauri aut elephanti desiderabam. Quod est, eo decet uti et, quicquid agas,
agere pro viribus. Quae enim vox potest esse contemptior quam Milonis Crotoniatae? qui,
cum iam senex esset athletasque se exercentes in curriculo videret, aspexisse lacertos
suos dicitur inlacrimansque dixisse: 'At hi quidem mortui iam sunt.' Non vero tam isti
quam tu ipse, nugator; neque enim ex te umquam es nobilitatus, sed ex lateribus et
lacertis tuis. Nihil Sex. Aelius tale, nihil multis annis ante Ti. Coruncanius, nihil modo
P. Crassus, a quibus iura civibus praescribebantur, quorum usque ad extremum spiritum est
provecta prudentia. 28. Orator metuo ne languescat senectute; est enim munus eius non
ingeni solum, sed laterum etiam et virium. Omnino canorum illud in voce splendescit etiam
nescio quo pacto in senectute, quod equidem adhuc non amisi, et videtis annos. Sed tamen
est decorus seni sermo quietus et remissus, factique per se ipsa sibi audientiam diserti
senis composita et mitis oratio. Quam si ipse exsequi nequeas, possis tamen Scipioni
praecipere et Laelio. Quid enim est iucundius senectute stipata studiis iuventutis? 29. An
ne illas quidem vires senectuti relinquemus, ut adulescentis doceat, instituat, ad omne
offici munus instruat? Quo quidem opere quid potest esse praeclarius? Mihi vero et Cn. et
P. Scipiones et avi tui duo, L. Aemilius et P. Africanus, comitatu nobilium iuvenum
fortunati videbantur nec ulli bonarum artium magistri non beati putandi, quamvis
consenuerint vires atque defecerint. Etsi ipsa ista defectio virium adulescentiae vitiis
efficitur saepius quam senectutis; libidinosa enim et intemperans adulescentia effetum
corpus tradit senectuti. 30. Cyrus quidem apud Xenophontem eo sermone, quem moriens
habuit, cum admodum senex esset, negat se umquam sensisse senectutem suam imbecilliorem
factam, quam adulescentia fuisset. Ego L. Metellum memini puer, qui cum quadriennio post
alterum consulatum pontifex maximus factus esset viginti et duos annos ei sacerdotio
praefuit, ita bonis esse viribus extremo tempore aetatis, ut adulescentiam non requireret.
Nihil necesse est mihi de me ipso dicere, quamquam est id quidem senile aetatique nostrae
conceditur. |
| X. Videtisne, ut apud
Homerum saepissime Nestor de virtutibus suis praedicet? Tertiam iam enim aetatem hominum
videbat, nec erat ei verendum ne vera praedicans de se nimis videretur aut insolens aut
loquax. Etenim, ut ait Homerus, 'ex eius lingua melle dulcior fluebat oratio,' quam ad
suavitatem nullis egebat corporis viribus. Et tamen dux ille Graeciae nusquam optat, ut
Aiacis similis habeat decem, sed ut Nestoris; quod si sibi acciderit, non dubitat, quin
brevi sit Troia peritura. 32. Sed redeo ad me. Quartum ago annum et octogesimum; vellem
equidem idem possem gloriari quod Cyrus, sed tamen hoc queo dicere, non me quidem eis esse
viribus, quibus aut miles bello Punico aut quaestor eodem bello aut consul in Hispania
fuerim aut quadriennio post, cum tribunus militaris depugnavi apud Thermopylas M'.
Glabrione consule; sed tamen, ut vos videtis, non plane me enervavit, non adflixit
senectus, non curia vires meas desiderat, non rostra, non amici, non clientes, non
hospites. Nec enim umquam sum adsensus veteri illi laudatoque proverbio, quod monet
'mature fieri senem, si diu velis senex esse.' Ego vero me minus diu senem esse mallem
quam esse senem, ante quam essem. Itaque nemo adhuc convenire me voluit, cui fuerim
occupatus. 33. At minus habeo virium quam vestrum utervis. Ne vos quidem T. Ponti
centurionis vires habetis; num idcirco est ille praestantior? Moderatio modo virium adsit,
et tantum quantum potest quisque nitatur, ne ille non magno desiderio tenebitur virium.
Olympiae per stadium ingressus esse Milo dicitur, cum umeris sustineret bovem. Utrum
igitur has corporis an Pythagorae tibi malis vires ingeni dari? Denique isto bono utare,
dum adsit, cum absit, ne requiras, nisi forte adulescentes pueritiam, paululum aetate
progressi adulescentiam debent requirere. Cursus est certus aetatis et una via naturae,
eaque simplex, suaque cuique parti aetatis tempestivitas est data, ut et infirmitas
puerorum, et ferocitas iuvenum et gravitas iam constantis aetatis et senectutis maturitas
naturale quiddam habeat, quod suo tempore percipi debeat. 34. Audire te arbitror, Scipio,
hospes tuus avitus Masinissa quae faciat hodie nonaginta natus annos; cum ingressus iter
pedibus sit, in equum omnino non ascendere; cum autem equo, ex equo non descendere; nullo
imbri, nullo frigore adduci ut capite operto sit, summam esse in eo siccitatem corporis,
itaque omnia exsequi regis officia et munera. Potest igitur exercitatio et temperantia
etiam in senectute conservare aliquid pristini roboris. |
| XI. Non sunt in senectute
vires. Ne postulantur quidem vires a senectute. Ergo et legibus et institutis vacat aetas
nostra muneribus eis, quae non possunt sine viribus sustineri. Itaque non modo, quod non
possumus, sed ne quantum possumus quidem cogimur. 35. At multi ita sunt imbecilli senes,
ut nullum offici aut omnino vitae munus exsequi possint. At id quidem non proprium
senectutis vitium est, sed commune valetudinis. Quam fuit imbecillus P. Africani filius,
is qui te adoptavit, quam tenui aut nulla potius valetudine! Quod ni ita fuisset, alterum
illud exstitisset lumen civitatis; ad paternam enim magnitudinem animi doctrina uberior
accesserat. Quid mirium igitur in senibus si infirmi sint aliquando, cum id ne
adulescentes quidem effugere possint? Resistendum, Laeli et Scipio, senectuti est, eiusque
vitia diligentia compensanda sunt, pugnandum tamquam contra morbum sic contra senectutem;
36. habenda ratio valetudinis, utendum exercitationibus modicis, tantum cibi et potionis
adhibendum ut reficiantur vires, non opprimantur. Nec vero corpori solum subveniendum est,
sed menti atque animo multo magis; nam haec quoque, nisi tamquam lumini oleum instilles,
exstinguuntur senectute. Et corpora quidem exercitationum defatigatione ingravescunt,
animi autem exercendo levantur. Nam quos ait Caecilius --comicos
stultos senes,
hos significat credulos, obliviosos, dissolutos, quae vitia sunt non
senectutis, sed inertis, ignavae, somniculosae senectutis. Ut petulantia, ut libido magis
est adulescentium quam senum, nec tamen omnium adulescentium, sed non proborum, sic ista
senilis stultitia, quae deliratio appellari solet, senum levium est, non omnium. 37.
Quattuor robustos filios, quinque filias, tantam domum, tantas clientelas Appius regebat
et caecus et senex, intentum enim animum tamquam arcum habebat nec languescens succumbebat
senectuti. Tenebat non modo auctoritatem, sed etiam imperium in suos: metuebant servi,
verebantur liberi, carum omnes habebant; vigebat in illa domo mos patrius et disciplina.
38. Ita enim senectus honesta est, si se ipsa defendit, si ius suum retinet, si nemini
emancipata est, si usque ad ultimum spiritum dominatur in suos. Ut enim adulescentem in
quo est senile aliquid, sic senem in quo est aliquid adulescentis probo; quod qui
sequitur, corpore senex esse poterit, animo numquam erit. Septimus mihi liber Originum est
in manibus; omnia antiquitatis monumenta colligo; causarum inlustrium quascumque defendi
nunc cum maxime conficio orationes; ius augurium, pontificium, civile tracto; multum etiam
Graecis litteris utor, Pythagoreorumque more exercendae memoriae gratia, quid quoque die
dixerim, audierim, egerim, commemoro vesperi. Hae sunt exercitationes ingeni, haec
curricula mentis, in his desudans atque elaborans corporis vires non magno opere desidero.
Adsum amicis, venio in senatum frequens ultroque adfero res multum et diu cogitatas,
easque tueor animi, non corporis viribus. Quas si exsequi nequirem, tamen me lectulus meus
oblectaret ea ipsa cogitantem, quae iam agere non possem; sed ut possim, facit acta vita.
Semper enim in his studiis laboribusque viventi non intellegitur quando obrepat senectus.
Ita sensim sine sensu aetas senescit nec subito frangitur, sed diuturnitate exstinguitur. |
| XII. 39. Sequitur tertia
vituperatio senectutis, quod eam carere dicunt voluptatibus. O praeclarum munus aetatis,
siquidem id aufert a nobis, quod est in adulescentia vitiosissimum! Accipite enim, optimi
adulescentes, veterem orationem Archytae Tarentini, magni in primis et praeclari viri,
quae mihi tradita est cum essem adulescens Tarenti cum Q. Maximo. Nullam capitaliorem
pestem quam voluptatem corporis hominibus dicebat a natura datam, cuius voluptatis avidae
libidines temere et ecfrenate ad potiendum incitarentur. 40. Hinc patriae proditiones,
hinc rerum publicarum eversiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci; nullum
denique scelus, nullum malum facinus esse, ad quod suscipiendum non libido voluptatis
impelleret; stupra vero et adulteria et omne tale flagitium nullis excitari aliis
inlecebris nisi voluptatis; cumque homini sive natura sive quis deus nihil mente
praestabilius dedisset, huic divino muneri ac dono nihil tam esse inimicum quam
voluptatem; 41. nec enim libidine dominante temperantiae locum esse, neque omnino in
voluptatis regno virtutem posse consistere. Quod quo magis intellegi posset, fingere animo
iubebat tanta incitatum aliquem voluptate corporis, quanta percipi posset maxima; nemini
censebat fore dubium, quin tam diu, dum ita gauderet, nihil agitare mente, nihil ratione,
nihil cogitatione consequi posset. Quocirca nihil esse tam detestabile tamque pestiferum
quam voluptatem, siquidem ea, cum maior esset atque longinquior, omne animi lumen
exstingueret. Haec cum C. Pontio Samnite, patre eius, a quo Caudino proelio Sp. Postumius,
T. Veturius consules superati sunt, locutum Archytam Nearchus Tarentinus, hospes noster,
qui in amicitia populi Romani permanserat, se a maioribus natu accepisse dicebat, cum
quidem ei sermoni interfuisset Plato Atheniensis, quem Tarentum venisse L. Camillo Ap.
Claudio consulibus reperio. 42. Quorsus hoc? Ut intellegeretis, si voluptatem aspernari
ratione et sapientia non possemus, magnam habendam esse senectuti gratiam, quae efficeret,
ut id non liberet, quod non operteret. Impedit enim consilium voluptas, rationi inimica
est, mentis, ut ita dicam, praestringit oculos, nec habet ullum cum virtute commercium.
Invitus feci, ut fortissimi viri T. Flaminini fratrem L. Flamininum e senatu eicerem
septem annis post quam consul fuisset, sed notandam putavi libidinem. Ille enim, cum esset
consul in Gallia, exoratus in convivio a scorto est, ut securi feriret aliquem eorum, qui
in vinculis essent, damnati rei capitalis. Hic Tito fratre suo censore, qui proximus ante
me fuerat, elapsus est; mihi vero et Flacco neutiquam probari potuit tam flagitiosa et tam
perdita libido, quae cum probro privato coniungeret imperi dedecus. |
| XIII. 43. Saepe audivi
ex maioribus natu, qui se porro pueros a senibus audisse dicebant, mirari solitum C.
Fabricium, quod, cum apud regem Pyrrhum legatus esset, audisset a Thessalo Cinea esse
quendam Athenis, qui se sapientem profiteretur, eumque dicere omnia, quae faceremus, ad
voluptatem esse referenda. Quod ex eo audientis M'. Curium et Ti. Coruncanium optare
solitos, ut id Samnitibus ipsique Pyrrho persuaderetur, quo facilius vinci possent, cum se
voluptatibus dedissent. Vixerat M'. Curius cum P. Decio, qui quinquennio ante eum consulem
se pro re publica quarto consulatu devoverat; norat eundem Fabricius, norat Coruncanius;
qui cum ex sua vita, tum ex eius, quem dico, Deci, facto iudicabant esse profecto aliquid
natura pulchrum atque praeclarum, quod sua sponte peteretur, quodque spreta et contempta
voluptate optimus quisque sequeretur. 44. Quorsus igitur tam multa de voluptate? Quia non
modo vituperatio nulla, sed etiam summa laus senectutis est, quod ea voluptates nullas
magno opere desiderat. Caret epulis extructisque mensis et frequentibus poculis; caret
ergo etiam vinulentia et cruditate et insomniis. Sed si aliquid dandum est voluptati,
quoniam eius blanditiis non facile obsistimus, --divine enim Plato 'escam malorum'
appellat voluptatam, quod ea videlicet homines capiantur ut pisces, --quamquam immoderatis
epulis caret senectus, modicis tamen coviviis delectari potest. C. Duellium M. f., qui
Poenos classe primus devicerat, redeuntem a cena senem saepe videbam puer; delectabatur
cereo funali et tibicine, quae sibi nullo exemplo privatus sumpserat; tantum licentiae
dabat gloria. 45. Sed quid ego alios? Ad me ipsum iam revertar. Primum habui semper
sodalis. Sodalitates autem me quaestore constitutae sunt sacris Idaeis Magnae Matris
acceptis. Epulabar igitur cum sodalibus omnino modice, sed erat quidam fervor aetatis; qua
progrediente omnia fiunt in dies mitiora. Neque enim ipsorum conviviorum delectationem
voluptatibus corporis magis quam coetu amicorum et sermonibus metiebar. Bene enim maiores
accubitionem epularem amicorum, quia vitae coniunctionem haberet, convivium nominaverunt,
melius quam Graeci, qui hoc idem tum compotationem, tum concenationem vocant, ut, quod in
eo genere minimum est, id maxime probare videantur. |
| XIV. 46. Ego vero
propter sermonis delectationem tempestivis quoque conviviis delector, nec cum aequalibus
solum, qui pauci admodum restant, sed cum vestra etiam aetate atque vobiscum, habeoque
senectuti magnam gratiam, quae mihi sermonis aviditatem auxit, potionis et cibi sustulit.
Quod si quem etiam ista delectant, (ne omnino bellum indixisse videar voluptati, cuius est
fortasse quidam naturalis modus), non intellego ne in istis quidem ipsis voluptatibus
carere sensu senectutem. Me vero et magisteria delectant a maioribus instituta et is
sermo, qui more maiorum a summo adhibetur in poculo, et pocula, sicut in Symposio
Xenophontis est, minuta atque rorantia, et refrigeratio aestate et vicissim aut sol aut
ignis hibernus; quae quidem etiam in Sabinis persequi soleo, conviviumque vicinorum
cotidie compleo, quod ad multam noctem quam maxime possumus vario sermone producimus. 47.
At non est voluptatum tanta quasi titillatio in senibus. Credo, sed ne desideratio quidem;
nihil autem est molestum, quod non desideres. Bene Sophocles, cum ex eo quidem iam adfecto
aetate quaereret, utereturne rebus veneriis, 'Di meliora!' inquit; ' libenter vero istinc
sicut ab domino agresti ac furioso profugi.' Cupidis enim rerum talium odiosum fortasse et
molestum est carere, satiatis vero et expletis iucundius est carere quam frui. Quamquam
non caret is, qui non desiderat; ergo hoc non desiderare dico esse iucundius. 48. Quod si
istis ipsis voluptatibus bona aetas fruitur libentius, primum parvulis fruitur rebus, ut
diximus, deinde eis, quibus senectus, etiamsi non abunde potitur, non omnino caret. Ut
Turpione Ambivio magis delectatur, qui in prima cavea spectat, delectatur tamen etiam, qui
in ultima, sic adulescentia voluptates propter intuens magis fortasse laetatur, sed
delectatur etiam senectus procul eas spectans tantum quantum sat est. 49. At illa quanti
sunt, animum, tamquam emeritis stipendiis libidinis, ambitionis, contentionis,
inimicitiarum cupiditatum omnium, secum esse secumque, ut dicitur, vivere! Si vero habet
aliquod tamquam pabulum studi atque doctrinae, nihil est otiosa senectute iucundius.
Videbamus in studio dimetiendi paene caeli atque terrae C. Galum, familiarem patris tui,
Scipio. Quotiens illum lux noctu aliquid describere ingressum, quotiens nox oppressit, cum
mane coepisset! Quam delectabat eum defectiones solis et lunae multo ante nobis
praedicere! 50. Quid in levioribus studiis, sed tamen acutis? Quam gaudebat bello suo
Punico Naevius! quam Truculento Plautus, quam Pseudolo! Vidi etiam senem Livium; qui, cum
sex aniis ante quam ego natus sum fabulam docuisset Centone Tuditanoque consulibus, usque
ad adulescentiam meam processit aetate. Quid de P. Licini Crassi et pontifici et civilis
iuris studio loquar aut de huius P. Scipionis qui his paucis diebus pontifex maximus
factus est? Atque eos omnis, quos commemoravi, his studiis flagrantis senes vidimus. M.
vero Cethegum, quem recte 'Suadae medullam' dixit Ennius, quanto studio exerceri in
dicendo videbamus etiam senem! Quae sunt igitur epularum aut ludorum aut scortorum
voluptates cum his voluptatibus comparandae? Atque haec quidem studia doctrinae, quae
quidem prudentibus et bene institutis pariter cum aetate crescunt, ut honestum illud
Solonis sit, quod ait versiculo quodam, ut ante dixi, senescere se multa in dies
addiscentem, qua voluptate animi nulla certe potest esse maior. |
| XV. 51. Venio nunc ad
voluptates agricolarum, quibus ego incredibiliter delector; quae nec ulla impediuntur
senectute et mihi ad sapientis vitam proxime videntur accedere. Habent enim rationem cum
terra, quae numquam recusat imperium nec umquam sine usura reddit, quod accepit, sed alias
minore, plerumque maiore cum faenore. Quamquam me quidem non fructus modo, sed etiam
ipsius terrae vis ac natura delectat. Quae cum gremio mollito ac subacto sparsum semen
excepit, primum id occaecatum cohibet, ex quo occatio, quae hoc efficit, nominata est,
deinde tepefactum vapore et compressu suo diffundit et elicit herbescentem ex eo
viriditatem, quae nixa fibris stirpium sensim adulescit culmoque erecta geniculato vaginis
iam quasi pubescens includitur; ex quibus cum emersit, fundit frugem spici ordine structam
et fcontra avium minorum morsus munitur vallo aristarum. 52. Quid ego vitium ortus, satus,
incrementa commemorem? Satiari delectatione non possum, ut meae senectutis requiem
oblectamentumque noscatis. Omitto enim vim ipsam omnium, quae generantur e terra; quae ex
fici tantulo grano aut ex acini vinaceo aut ex ceterarum frugum aut stirpium minutissimis
seminibus tantos truncos ramosque procreet. Malleoli, plantae, sarmenta, viviradices,
propagines, nonne efficiunt, ut quemvis cum admiratione delectent? Vitis quidem, quae
natura caduca est et, nisi fulta est, fertur ad terram, eadem, ut se erigat claviculis
suis quasi manibus quicquid est nacta, complectitur; quam serpentem multiplici lapsu et
erratico ferro amputans coercet ars agricolarum, ne silvescat sarmentis et in omnis partis
nimia fundatur. 53. Itaque ineunte vere in eis, quae relicta sunt, exsistit tamquam ad
articulos sarmentorum ea, quae gemma dicitur, a qua oriens uva se ostendit, quae et suco
terrae et calore solis augescens primo est peracerba gustatu, deinde maturata dulcescit,
vestitaque pampinis nec modico tepore caret et nimios solis defendit ardores. Qua quid
potest esse cum fructu laetius, tum aspectu pulchrius? Cuius quidem non utilitas me solum,
ut ante dixi, sed etiam cultura et natura ipsa delectat, adminiculorum ordines, capitum
iugatio, religatio et propagatio vitium, sarmentorum ea, quam dixi aliorum amputatio,
aliorum immissio. Quid ego irrigationes, quid fossiones agri repastinationesque proferam,
quibus fit multo terra fecundior? 54. Quid de utilitate loquar stercorandi? Dixi in eo
libro, quem de rebus rusticis scripsi; de qua doctus Hesiodus ne verbum quidem fecit, cum
de cultura agri scriberet. At Honerus, qui multis, ut mihi videtur, ante saeculis fuit,
Laeten lenientem desiderium, quod capiebat e filio, colentem agrum et eum stercorantem
facit. Nec vero segetibus solum et pratis et vineis et arbustis res rusticae laetae sunt,
sed hortis etiam et pomariis, tum pecudum pastu, apium examinibus, florum omnium
varietate. Nec consitiones modo delectant sed etiam insitiones, quibus nihil invenit agri
cultura sollertius. |
| XVI. 55. Possum persequi
permulta oblectamenta rerum rusticarum, sed haec ipsa, quae dixi, sentio fuisse longiora.
Ignoscetis autem; nam et studio rusticarum rerum provectus sum, et senectus est natura
loquacior, ne ab omnibus eam vitiis videar vindicare. Ergo in hac vita M'. Curius, cum de
Samnitibus, de Sabinis, de Pyrrho triumphasset, consumpsit extremum tempus aetatis. Cuius
quidem ego villam contemplans (abest enim non longe a me) admirari satis non possum vel
hominis ipsius continentiam vel temporum disciplinam. Curio ad focum sedenti magnum auri
pondus Samnites cum attulissent, repudiati sunt; non enim aurum habere praeclarum sibi
videri dixit, sed eis qui haberent aurum imperare. 56. Poteratne tantus animus efficere
non iucundam senctutem? Sed venio ad agricolas, ne a me ipso recedam. In agris erant tum
senatores, id est senes, siquidem aranti L. Quinctio Cincinnato nuntiatum est eum
dictatorem esse factum; cuius dictatoris iussu magister equitum C. Servilius Ahala Sp.
Maelium regnum adpetentem occupatum interemit. A villa in senatum arcessebatur et Curius
et ceteri senes, ex quo, qui eos arcessebant viatores nominati sunt. Num igitur horum
senectus miserabilis fuit, qui se agri cultione oblectabant? Mea quidem sententia haud
scio an nulla beatior possit esse, neque solum officio, quod hominum generi universo
cultura agrorum est salutaris, sed et delectatione, quam dixi, et saturitate copiaque
rerum omnium, quae ad victum hominum, ad cultum etiam deorum pertinent, ut, quoniam haec
quidem desiderant, in gratiam iam cum voluptate redeamus. Semper enim boni assiduique
domini referta cella vinaria, olearia, etiam penaria est, villaque tota locuples est,
abundat porco, haedo, agno, gallina, lacte, caseo, melle. Iam hortum ipsi agricolae
succidiam alteram appellant. Conditiora facit haec supervacaneis etiam operis aucupium
atque venatio. 57. Quid de pratorum viriditate aut arborum ordinibus aut vinearum
olivetorumve specie plura dicam? Brevi praecidam: agro bene culto nihil potest esse nec
usu uberius nec specie ornatius; ad quem fruendum non modo non retardat, verum etiam
invitat atque adlectat senectus. Ubi enim potest illa aetas aut calescere vel apricatione
melius vel igni, aut vicissim umbris aquisve refrigerari salubrius? 58. Sibi habeant
igitur arma, sibi equos, sibi hastas, sibi clavam et pilam, sibi natationes atque cursus,
nobis senibus ex lusionibus multis talos relinquant et tesseras, id ipsum ut lubebit,
quoniam sine eis beata esse senectus potest. |
| XVII. 59. Multas ad res
perutiles Xenophontis libri sunt, quos legite, quaeso, studiose, ut facitis. Quam copiose
ab eo agri cultura laudatur in eo libro, qui est de tuenda re familiari, qui Oeconomicus
inscribitur! Atque ut intellegatis nihil ei tam regale videri quam studium agri colendi,
Socrates in eo libro loquitur cum Critobulo Cyrum minorem, Persarum regem, praestantem
ingenio atque imperi gloria, cum Lysander Lacedaemonius, vir summae virtutis, venisset ad
eum Sardis eique dona a sociis adtulisset, et ceteris in rebus communem erga Lysandrum
atque humanum fuisse et ei quendam consaeptum agrum diligenter consitum ostendisse. Cum
autem admiraretur Lysander et proceritates arborum et derectos in quincuncem ordines et
humum subactam atque puram et suavitatem odorum, qui adflarentur ex floribus, tum eum
dixisse mirari se non modo diligentiam, sed etiam sollertiam eius, a quo essent illa
dimensa atque discripta; et Cyrum respondisse: 'Atqui ego ista sum omnia dimensus; mei
sunt ordines, mea discriptio, multae etiam istarum arborum mea manu sunt satae.' Tum
Lysandrum intuentem purpuram eius et nitorem corporis ornatumque Persicum multo auro
multisque gemmis dixisse; 'Recte vero te, Cyre, beatum ferunt, quoniam virtuti tuae
fortuna coniuncta est.' 60. Hac igitur fortuna frui licet senibus, nec aetas impedit, quo
minus et ceterarum rerum et in primis agri colendi studia teneamus usque ad ultimum tempus
senectutis. M. quidem Valerium Corvinum accepimus ad centesimum annum perduxise, cum esset
acta iam aetate in agris eosque coleret; cuius inter primum et sextum consulatum sex et
quadraginta anni interfuerunt. Ita, quantum spatium aetatis maiores ad senectutis initium
esse voluerunt, tantus illi cursus honorum fuit; atque huius extrema aetas hoc beatior
quam media, quod auctoritatis habebat plus, laboris minus; apex est autem senectutis
auctoritas. 61. Quanta fuit in L. Caecilio Metello, quanta in A. Atilio Calatino! in quem
illud elogium: 'Hunc unum plurimae consentiunt gentes populi primarium fuisse virum.'
Notum est carmen incisum in sepulcro. Iure igitur gravis, cuius de laudibus omnium esset
fama consentiens. Quem virum nuper P. Crassum, pontificem maximum, quem postea M. Lepidum
eodem sacerdotio praeditum, vidimus! Quid de Paulo aut Africano loquar aut, ut iam ante,
de Maximo? quorum non in sententia solum, sed etiam in nutu residebat auctoritas. Habet
senectus, honorata praesertim, tantam auctoritatem, ut ea pluris sit quam omnes
adulescentiae voluptates. |
XVIII. 62. Sed in omni
oratione mementote eam me senectutem laudare, quae fundamentis adulescentiae constituta
sit. Ex quo efficitur id quod ego magno quondam cum assensu omnium dixi, miseram esse
senectutem quae se oratione defenderet. Non cani, nec rugae repente auctoritatem arripere
possunt, sed honeste acta superior aetas fructus capit auctoritatis extremos. 63. Haec
enim ipsa sunt honorabilia quae videntur levia atque communia, salutari, adpeti, decedi,
adsurgi, deduci, reduci, consuli; quae et apud nos et in aliis civitatibus, ut quaeque
optime morata est, ita diligentissime observantur. Lysandrum Lacedaemonium, cuius modo
feci mentionem, dicere aiunt solitum Lacedaemonem esse honestissimum domicilium
senectutis: nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam est senectus honoratior. Quin
etiam memoriae proditum est, cum Athenis ludis quidam in theatrum grandis natu venisset,
magno consessu locum nusquam ei datum a suis civibus; cum autem ad Lacedaemonios
accessisset, qui legati cum essent, certo in loco consederant, consurrexisse omnes illi
dicuntur et senem sessum recepisse. 64. Quibus cum a cuncto consessu plausus esset
multiplex datus, dixisse ex eis quendam Atheniensis scire, quae recta essent, sed facere
nolle. Multa in nostro collegio praeclara, sed hoc de quo agimus in primis, quod, ut
quisque aetate antecedit, ita sententiae principatum tenet, neque solum honore
antecedentibus, sed eis etiam, qui cum imperio sunt, maiores natu augures anteponuntur.
Quae sunt igitur voluptates corporis cum auctoritatis praemiis comparandae? Quibus qui
splendide usi sunt, ei mihi videntur fabulam aetatis peregisse nec tamquam inexercitati
histriones in extremo actu corruisse.
65. At sunt morosi et anxii et iracundi et difficiles senes. Si quaerimus,
etiam avari; sed haec morum vitia sunt, non senectutis. Ac morositas tamen et ea vitia,
quae dixi, habent aliquid excusationis non illius quidem iustae, sed quae probari posse
videatur; contemni se putant, despici, inludi; praeterea in fragili corpore odiosa omnis
offensio est. Quae tamen omnia dulciora fiunt et moribus bonis et artibus; idque cum in
vita, tum in scaena intellegi potest ex eis fratribus, qui in Adelphis sunt. Quanta in
altero diritas, in altero comitas! Sic se res habet; ut enim non omne vinum, sic non omnis
natura vetustate coacescit. Severitatem in senectute probo, sed eam, sicut alia, modicam,
acerbitatem nullo modo. 66. Avaritia vero senilis quid sibi velit, non intellego; potest
enim quicquam esse absurdius quam, quo viae minus restet, eo plus viatici quaerere? |
XIX. Quarta restat
causa, quae maxime angere atque sollicitam habere nostram aetatem videtur, adpropinquatio
mortis, quae certe a senectute non potest esse longe. O miserum senem qui mortem
contemnendam esse in tam longa aetate non viderit! quae aut plane neglegenda est, si
omnino exstinguit animum, aut etiam optanda, si aliquo eum deducit, ubi sit futurus
aeternus; atqui tertium certe nihil inveniri potest.
67. Quid igitur timeam, si aut non miser post mortem aut beatus etiam futurus
sum? Quamquam quis est tam stultus, quamvis sit adulescens, cui sit exploratum se ad
vesperum esse victurum? Quin etiam aetas illa multo pluris quam nostra casus mortis habet;
facilius in morbos incidunt adulescentes, gravius aegrotant, tristius curantur. Itaque
pauci veniunt ad senectutem; quod ni ita accideret, melius et prudentius viveretur. Mens
enim et ratio et consilium in senibus est; qui si nulli fuissent, nullae omnino civitates
fuissent. Sed redeo ad mortem impendentem. Quod est istud crimen senectutis, cum id ei
videatis cum adulescentia esse commune? 68. Sensi ego in optimo filio, tu in exspectatis
ad amplissimam dignitatem fratribus, Scipio, mortem omni aetati esse communem. At sperat
adulescens diu se victurum, quod sperare idem senex non potest. Insipienter sperat. Quid
enim stultius quam incerta pro certis habere, falsa pro veris? At senex ne quod speret
quidem habet. At est eo meliore condicione quam adulescens, quoniam id, quod ille sperat,
hic consecutus est; ille vult diu vivere, hic diu vixit. 69. Quamquam, O di boni! quid est
in hominis natura diu? Da enim summum tempus, exspectemus Tartessiorum regis aetatem (fuit
enim, ut scriptum video, Arganthonius quidam Gadibus, qui octoginta regnavit annos, centum
viginti vixit)--sed mihi ne diuturnum quidem quicquam videtur in quo est aliquid extremum.
Cum enim id advenit, tum illud, quod praeteriit, effluxit; tantum remanet, quod virtute et
recte factis consecutus sis; horae quidem cedunt et dies et menses et anni, nec
praeteritum tempus umquam revertitur, nec quid sequatur sciri potest; quod cuique temporis
ad vivendum datur, eo debet esse contentus. 70. Neque enim histrioni, ut placeat,
peragenda fabula est, modo, in quocumque fuerit actu, probetur, neque sapientibus usque ad
'Plaudite' veniendum est. Breve enim tempus aetatis satis longum est ad bene honesteque
vivendum; sin processerit longius, non magis dolendum est, quam agricolae dolent
praeterita verni temporis suavitate aestatem autumnumque venisse. Ver enim tamquam
adulescentiam significat ostenditque fructus futuros, reliqua autem tempora demetendis
fructibus et percipiendis accommodata sunt. 71. Fructus autem senectutis est, ut saepe
dixi, ante partorum bonorum memoria et copia. Omnia autem quae secundum naturam fiunt sunt
habenda in bonis. Quid est autem tam secundum naturam quam senibus emori? Quod idem
contingit adulescentibus adversante et repugnante natura. Itaque adulescentes mihi mori
sic videntur, ut cum aquae multitudine flammae vis opprimitur, senes autem sic, ut cum sua
sponte nulla adhibita vi consumptus ignis exstinguitur; et quasi poma ex arboribus, cruda
si sunt, vix evelluntur, si matura et cocta, decidunt, sic vitam adulescentibus vis
aufert, senibus maturitas; quae quidem mihi tam iucunda est, ut, quo propius ad mortem
accedam, quasi terram videre videar aliquandoque in portum ex longa navigatione esse
venturus. |
| XX. 72. Senectutis autem
nullus est certus terminus, recteque in ea vivitur, quoad munus offici exsequi et tueri
possit [mortemque contemnere]; ex quo fit, ut animosior etiam senectus sit quam
adulescentia et fortior. Hoc illud est quod Pisistrato tyranno a Solone responsum est, cum
illi quaerenti, qua tandem re fretus sibi tam audaciter obsisteret, respondisse dicitur:
'Senectute.' Sed vivendi est finis optimus, cum integra mente certisque sensibus opus ipsa
suum eadem quae coagmentavit, natura dissolvit. Ut navem, ut aedificium idem destruit
facillime, qui construxit, sic hominem eadem optime quae conglutinavit natura dissolvit.
Iam omnis conglutinatio recens aegre, inveterata facile divellitur. Ita fit ut illud breve
vitae reliquum nec avide adpetendum senibus nec sine causa deserendum sit; vetatque
Pythagoras iniussu imperatoris, id est dei, de praesidio et statione vitae decedere. 73.
Solonis quidem sapientis est elogium, quo se negat velle suam mortem dolore amicorum et
lamentis vacare. Volt, credo, se esse carum suis; sed haud scio an melius Ennius: Nemo me lacrumis decoret neque funera fletu faxit.
74. Non censet lugendam esse mortem, quam immortalitas consequatur. Iam
sensus moriendi aliquis esse potest, isque ad exiguum tempus, praesertim seni; post mortem
quidem sensus aut optandus aut nullus est. Sed hoc meditatum ab adulescentia debet esse
mortem ut neglegamus, sine qua meditatione tranquillo animo esse nemo potest. Moriendum
enim certe est, et incertum an hoc ipso die. Mortem igitur omnibus horis impendentem
timens qui poterit animo consistere? 75. De qua non ita longa disputatione opus esse
videtur, cum recorder non L. Brutum, qui in liberanda patria est interfectus, non duos
Decios, qui ad voluntariam mortem cursum equorum incitaverunt, non M. Atilium, qui ad
supplicium est profectus, ut fidem hosti datam conservaret, non duos Scipiones, qui iter
Poenis vel corporibus suis obstruere voluerunt, non avum tuum L. Paulum, qui morte luit
conlegae in Cannensi ignominia temeritatem, non M. Marcellum, cuius interitum ne
crudelissimus quidem hostis honore sepulturae carere passus est, sed legiones nostras,
quod scripsi in Originibus, in eum locum saepe profectas alacri animo et erecto, unde se
redituras numquam arbitrarentur. Quod igitur adulescentes, et ei quidem non solum indocti,
sed etiam rustici, contemnunt, id docti senes extimescent? 76. Omnino, ut mihi quidem
videtur, studiorum omnium satietas vitae facit satietatem. Sunt pueritiae studia certa;
num igitur ea desiderant adulescentes? Sunt ineuntis adulescentiae: num ea constans iam
requirit aetas quae media dicitur? Sunt etiam eius aetatis; ne ea quidem quaeruntur in
senectute. Sunt extrema quaedam studia senectutis: ergo, ut superiorum aetatum studia
occidunt, sic occidunt etiam senectutis; quod cum evenit, satietas vitae tempus maturum
mortis adfert. |
| XXI. 77. Non enim video
cur, quid ipse sentiam de morte, non audeam vobis dicere, quod eo cernere mihi melius
videor, quo ab ea propius absum. Ego vestros patres, P. Scipio, tuque, C. Laeli, viros
clarissimos mihique amicissimos, vivere arbitror, et eam quidem vitam, quae est sola vita
nominanda. Nam, dum sumus inclusi in his compagibus corporis, munere quodam necessitatis
et gravi opere perfungimur; est enim animus caelestis ex altissimo domicilio depressus et
quasi demersus in terram, locum divinae naturae aeternitatique contrarium. Sed credo deos
immortalis sparsisse animos in corpora humana, ut essent, qui terras tuerentur, quique
caelestium ordinem contemplantes imitarentur eum vitae modo atque constantia. Nec me solum
ratio ac disputatio impulit, ut ita crederem, sed nobilitas etiam summorum philosophorum
et auctoritas. 78. Audiebam Pythagoram Pythagoreosque, incolas paene nostros, qui essent
Italici philosophi quondam nominati, numquam, dubitasse, quin ex universa mente divina
delibatos animos haberemus. Demonstrabantur mihi praeterea, quae Socrates supremo vitae
die de immortalitate aminorum disseruisset, is qui esset omnium sapientissimus oraculo
Apollinis iudicatus. Quid multa? Sic persuasi mihi, sic sentio, cum tanta celeritas
animorum sit, tanta memoria praeteritorum futurorumque prudentia, tot artes, tantae
scientiae, tot inventa, non posse eam naturam, quae res eas contineat, esse mortalem,
cumque semper agitetur animus nec principium motus habeat, quia se ipse moveat, ne finem
quidem habiturum esse motus, quia numquam se ipse sit relicturus; et, cum simplex animi
esset natura, neque haberet in se quicquam admixtum dispar sui atque dissimile, non posse
eum dividi; quod si non posset, non posse interire; magnoque esse argumento homines scire
pleraque ante quam nati sint, quod iam pueri, cum artis difficilis discant, ita celeriter
res innumerabilis arripiant, ut eas non tum primum accipere videantur, sed reminisci et
recordari. Haec Platonis fere. |
| XXII. 79. Apud
Xenophontem autem moriens Cyrus maior haec dicit: 'Nolite arbitrari, O mihi carissimi
filii, me, cum a vobis discessero, nusquam aut nullum fore. Nec enim, dum eram vobiscum,
animum meum videbatis, sed eum esse in hoc corpore ex eis rebus quas gerebam
intellegebatis. Eundem igitur esse creditote, etiamsi nullum videbitis. 80. Nec vero
clarorum virorum post mortem honores permanerent, si nihil eorum ipsorum animi efficerent,
quo diutius memoriam sui teneremus. Mihi quidem numquam persuaderi potuit animos, dum in
corporibus essent mortalibus, vivere, cum excessissent ex eis, emori, nec vero tum animum
esse insipientem, cum ex insipienti corpore evasisset, sed cum omni admixtione corporis
liberatus purus et integer esse coepisset, tum esse sapientem. Atque etiam cum hominis
natura morte dissolvitur, ceterarum rerum perspicuum est quo quaeque discedat; abeunt enim
illuc omnia, unde orta sunt, animus autem solus nec cum adest nec cum discedit, apparet.
Iam vero videtis nihil esse morti tam simile quam somnum. 81. Atqui dormientium animi
maxime declarant divinitatem suam; multa enim, cum remissi et liberi sunt, futura
prospiciunt. Ex quo intellegitur quales futuri sint, cum se plane corporis vinculis
relaxaverint. Qua re, si haec ita sunt, sic me colitote,' inquit, 'ut deum; sin una est
interiturus animus cum corpore, vos tamen, deos verentes, qui hanc omnem pulchritudinem
tuentur et regunt, memoriam nostri pie inviolateque servabitis.' |
XXIII. 82. Cyrus quidem
haec moriens; nos, si placet, nostra videamus. Nemo umquam mihi, Scipio, persuadebit aut
patrem tuum Paulum, aut duos avos, Paulum et Africanum, aut Africani patrem, aut patruum,
aut multos praestantis viros quos enumerare non est necesse, tanta esse conatos, quae ad
posteritatis memoriam pertinerent, nisi animo cernerent posteritatem ad se ipsos
pertinere. Anne censes, ut de me ipse aliquid more senum glorier, me tantos labores
diurnos nocturnosque domi militiaeque suscepturum fuisse, si eisdem finibus gloriam meam,
quibus vitam, essem terminaturus? Nonne melius multo fuisset otiosam et quietam aetatem
sine ullo labore et contentione traducere? Sed nescio quo modo animus erigens se
posteritatem ita semper prospiciebat, quasi, cum excessisset e vita, tum denique victurus
esset. Quod quidem ni ita se haberet, ut animi inmortales essent, haud optimi cuiusque
animus maxime ad inmortalitatem et gloriam niteretur. 83. Quid, quod sapientissimus
quisque aequissimo animo moritur, stultissimus iniquissimo, nonne vobis videtur is animus
qui plus cernat et longius, videre se ad meliora proficisci, ille autem cuius obtusior sit
acies, non videre? Equidem efferor studio patres vestros, quos colui et dilexi videndi,
neque vero eos solos convenire aveo quos ipse cognovi, sed illos etiam de quibus audivi et
legi et ipse conscripsi; quo quidem me proficiscentem haud sane quid facile retraxerit,
nec tamquam Peliam recoxerit. Et si quis deus mihi largiatur, ut ex hac aetate repuerascam
et in cunis vagiam, valde recusem, nec vero velim quasi decurso spatio ad carceres a calce
revocari. 84. Quid habet enim vita commodi? Quid non potius laboris? Sed habeat sane,
habet certe tamen aut satietatem aut modum. Non lubet enim mihi deplorare vitam, quod
multi, et ei docti, saepe fecerunt, neque me vixisse paenitet, quoniam ita vixi, ut non
frustra me natum existimem, ut ex vita ita discedo tamquam ex hospitio, non tamquam e
domo. Commorandi enim natura devorsorium nobis, non habitandi dedit. O praeclarum diem,
cum in illud divinum animorum concilium coetumque proficiscar cumque ex hac turba et
conluvione discedam! Proficiscar enim non ad eos solum viros, de quibus ante dixi, verum
etiam ad Catonem meum, quo nemo vir melior natus est, nemo pietate praestantior; cuius a
me corpus est crematum, quod contra decuit ab illo meum, animus vero, non me deserens sed
respectans, in ea profecto loca discessit, quo mihi ipsi cernebat esse veniendum. Quem ego
meum casum fortiter ferre visus sum, non quo aequo animo ferrem, sed me ipse consolabar
existimans non longinquum inter nos digressum et discessum fore.
85. His mihi rebus, Scipio(id enim te cum Laelio admirari solere dixisti),
levis est senectus, nec solum non molesta sed etiam iucunda. Quod si in hoc erro, qui
animos hominum inmortalis esse credam, libenter erro; nec mihi hunc errorem, quo delector,
dum vivo, extorqueri volo; sin mortuus, ut quidam minuti philosophi censent, nihil
sentiam, non vereor, ne hunc errorem meum philosophi mortui irrideant. Quod si non sumus
inmortales futuri, tamen exstingui homini suo tempore optabile est. Nam habet natura, ut
aliarum omnium rerum, sic vivendi modum. Senectus autem aetatis est peractio tamquam
fabulae, cuius defatigationem fugere debemus, praesertim adiuncta satietate. Haec habui,
de senectute quae dicerem, ad quam utinam perveniatis, ut ea, quae ex me audistis, re
experti probare possitis. |