I. 1. Magna nobis pueris, Quinte frater,
si memoria tenes, opinio fuit L. Crassum non plus attigisse doctrinae quam quintum prima
illa puerili institutione potuisset, M. autem Antonium omnino omnis eruditionis expertem
atque ignarum fuisse; erantque multi qui, quamquam non ita se rem habere arbitrarentur,
tamen, quo facilius nos incensos studio discendi a doctrina deterrerent, libenter id quod
dixi de illis oratoribus praedicarent, ut, si homines non eruditi summam essent prudentiam
atque incredibilem eloquentiam consecuti, inanis omnis noster esse labor et stultum in
nobis erudiendis patris nostri optimi ac prudentissimi viri studium videretur. 2. Quos tum
ut pueri refutare domesticis testibus patre et C. Aculeone propinquo nostro et L. Cicerone
patruo solebamus, quod de Crasso pater et Aculeo, quocum erat nostra matertera, quem
Crassus dilexit ex omnibus plurimum, et patruus, qui cum Antonio in Ciliciam profectus una
decesserat, multa nobis de eius studio et doctrina saepe narravit; cumque nos cum
consobrinis nostris, Aculeonis filiis, et ea disceremus, quae Crasso placerent, et ab iis
doctoribus, quibus ille uteretur, erudiremur, etiam illud saepe intelleximus, cum essemus
eius domi, quod vel pueri sentire poteramus, illum et Graece sic loqui, nullam ut nosse
aliam linguam videretur, et doctoribus nostris ea ponere in percontando eaque ipsum omni
in sermone tractare, ut nihil esse ei novum, nihil inauditum videretur. 3. De Antonio vero
quamquam saepe ex humanissimo homine patruo nostro acceperamus quem ad modum ille vel
Athenis vel Rhodi se doctissimorum hominum sermonibus dedidisset, tamen ipse
adulescentulus, quantum illius ineuntis aetatis meae patiebatur pudor, multa ex eo saepe
quaesivi. Non erit profecto tibi quod scribo hoc novum; nam iam tum ex me audiebas mihi
illum ex multis variisque sermonibus nullius rei, quae quidem esset in his artibus, de
quibus aliquid existimare possem, rudem aut ignarum esse visum. 4. Sed fuit hoc in utroque
eorum, ut Crassus non tam existimari vellet non didicisse, quam illa despicere et
nostrorum hominum in omni genere prudentiam Graecis anteferre; Antonius autem
probabiliorem hoc populo orationem fore censebat suam, si omnino didicisse nunquam
putaretur; atque ita se uterque graviorem fore, si alter contemnere alter ne nosse quidem
Graecos videretur.
5. Quorum consilium quale fuerit, nihil sane ad hoc tempus; illud autem est
huius institutae scriptionis ac temporis, neminem eloquentia non modo sine dicendi
doctrina sed ne sine omni quidem sapientia florere unquam et praestare potuisse. |
| II. Et enim ceterae fere artes se ipsae
per se tuentur singulae; bene dicere autem, quod est scienter et perite et ornate dicere,
non habet definitam aliquam regionem, cuius terminis saepta teneatur. Omnia, quaecumque in
hominum disceptationem cadere possunt, bene sunt ei dicenda qui hoc se posse profitetur,
aut eloquentiae nomen relinquendum est. 6. Quare equidem et in nostra civitate et in ipsa
Graecia, quae semper haec summa duxit, multos et ingeniis, et magna laude dicendi sine
summa rerum omnium scientia fuisse fateor; talem vero existere eloquentiam, qualis fuerit
in Crasso et Antonio, non cognitis rebus omnibus quae ad tantam prudentiam pertinerent,
tantamque dicendi copiam, quanta in illis fuit, non potuisse confirmo. 7. Quo etiam feci
libentius, ut eum sermonem, quem illi quondam inter se de his rebus habuissent, mandarem
litteris, vel ut illa opinio, quae semper fuisset, tolleretur, alterum non doctissimum
alterum plane indoctum fuisse; vel ut ea, quae existimarem a summis oratoribus de
eloquentia divinitus esse dicta, custodirem litteris, si ullo modo assequi complectique
potuissem; vel mehercule etiam ut laudem eorum iam prope senescentem, quantum ego possem,
ab oblivione hominum atque a silentio vindicarem. 8. Nam si ex scriptis cognosci ipsi suis
potuissent, minus hoc fortasse mihi esse putassem laborandum; sed cum alter non multum,
quod quidem extaret, et id ipsum adulescens, alter nihil admodum scripti reliquisset,
deberi hoc a me tantis hominum ingeniis putavi, ut, cum etiam nunc vivam illorum memoriam
teneremus, hanc immortalem redderem, si possem. 9. Quod hoc etiam spe aggredior maiore ad
probandum, quia non de Ser. Galbae aut C. Carbonis eloquentia scribo aliquid, in quo
liceat mihi fingere si quid velim nullius memoria iam me refellente, sed edo haec iis
cognoscenda, qui eos ipsos, de quibus loquor, saepe audierunt; ut duos summos viros iis,
qui neutrum illorum viderint, eorum, quibus ambo illi oratores cogniti sint, vivorum et
praesentium memoria teste commendemus. |
III. 10. Nec vero te, carissime frater
atque optime, rhetoricis nunc quibusdam libris, quos tu agrestis putas, insequor ut
erudiam -- quid enim tua potest esse oratione aut subtilius aut ornatius? -- sed [quoniam]
sive iudicio, ut soles dicere, sive, ut ille pater eloquentiae de se Isocrates scripsit
ipse, pudore a dicendo et timiditate ingenua quadam refugisti, sive, ut ipse iocari soles,
unum putasti satis esse non modo in una familia rhetorem sed paene in tota civitate, non
tamen arbitror tibi hos libros in eo fore genere, quod merito propter eorum, qui de
dicendi ratione disputarunt, ieiunitatem bonarum artium possit illudi. 11. Nihil enim mihi
quidem videtur in Crassi et Antonii sermone esse praeteritum, quod quisquam summis
ingeniis, acerrimis studiis, optima doctrina, maximo usu cognosci ac percipi potuisse
arbitraretur, quod tu facillime poteris iudicare, qui prudentiam rationemque dicendi per
te ipsum, usum autem per nos percipere voluisti. Sed quo citius hoc quod suscepimus non
mediocre munus conficere possimus, omissa nostra adhortatione ad eorum quos proposuimus
sermonem disputationemque veniamus.
12. Postero igitur die, quam illa erant acta, hora fere secunda, cum etiam
tum in lecto Crassus esset et apud eum Sulpicius sederet, Antonius autem inambularet cum
Cotta in porticu, repente eo Q. Catulus senex cum C. Iulio fratre venit. Quod ubi audivit,
commotus Crassus surrexit omnesque admirati maiorem aliquam esse causam eorum adventus
suspicati sunt. 13. Qui cum inter se, ut ipsorum usus ferebat, amicissime consalutassent:
Quid vos tandem? Crassus, numquidnam, inquit, novi? Nihil sane, inquit Catulus; et enim
vides esse ludos; sed -- vel tu nos ineptos licet, inquit, vel molestes putes --, cum ad
me in Tusculanum, inquit, heri vesperi venisset Caesar de Tusculano suo, dixit mihi a se
Scaevolam hinc euntem esse conventum, ex quo mira quaedam se audisse dicebat; te, quem ego
totiens omni ratione temptans ad disputandum elicere non potuissem, permulta de eloquentia
cum Antonio disseruisse et tanquam in schola prope ad Graecorum consuetudinem disputasse.
14. Ita me frater exoravit ne ipsum quidem a studio audiendi nimis abhorrentem, sed
mehercule verentem ne molesti vobis interveniremus, ut huc secum venirem. Et enim
Scaevolam ita dicere aiebat, bonam partem sermonis in hunc diem esse dilatam. Hoc tu si
cupidius factum existimas, Caesari attribues, si familiarius, utrique nostrum. Nos quidem,
nisi forte molest intervenimus, venisse delectat. |
| IV. 15. Tum Crassus: Equidem, quaecumque
vos causa huc attulisset, laetarer, cum apud me viderem homines mihi carissimos et
amicissimos; sed tamen, vere dicam, quaevis causa mallem fuisset quam ista, quam dicis.
Ego enim, ut quem ad modum sentio loquar, nunquam mihi minus quam hesterno die placui,
magis adeo id facilitate quam alia ulla culpa mea contigit, qui, dum obsequor
adulescentibus, me senem esse sum oblitus fecique id, quod ne adulescens quidem feceram,
ut iis de rebus, quae doctrina aliqua continerentur, disputarem. Sed hoc tamen cecidit
mihi peroportune, quod transactis iam meis partibus ad Antonium audiendum venistis. 16.
Tum Caesar: Equidem, inquit, Crasse, et ita sum cupidus in illa longiore te ac perpetua
disputatione audiendi, ut, si id mihi minus contingat, vel ut hoc sim cotidiano tuo
sermone contentus. Itaque experiar equidem [illud], ut ne Sulpicius familiaris meus aut
Cotta plus quam ego apud te valere videatur, et te exorabo profecto, ut mihi quoque et
Catulo tuae suavitatis aliquid inpertias. Sin tibi id minus licebit, non te urgebo neque
committam, ut, dum vereare tu ne sis ineptus, me esse iudices. 17. Tum ille: Ego
mehercule, inquit, Caesar, ex omnibus Latinis verbis huius verbi vim vel maximam semper
putavi. Quem enim nos ineptum vocamus, is mihi videtur ab hoc nomen habere ductum, quod
non sit aptus, idque in sermonis nostri consuetudine perlate patet. Nam qui aut tempus
quid postulet non videt aut plura loquitur aut se ostentat aut eorum, quibuscum est, vel
dignitatis vel commodi rationem non habet aut denique in aliquo genere aut inconcinnus aut
multus est, is ineptus esse dicitur. 18. Hoc vitio cumulata est eruditissima illa
Graecorum natio. Itaque quod vim huius mali Graeci non vident, ne nomen quidem ei vitio
imposuerunt. Ut enim quaeras omnia, quomodo Graeci ineptum appellent non reperies. Omnium
autem ineptiarum, quae sunt innumerabiles, haud sciam an nulla sit maior, quam, ut illi
solent, quocumque in loco, quoscumque inter homines visum est, de rebus aut difficillimis
aut non necessariis argutissime disputare. Hoc nos ab istis adulescentibus facere inviti
et recusantes heri coacti sumus. |
| V. 19. Tum Catulus: Ne Graeci quidem,
inquit, Crasse, qui in civitatibus suis clari et magni fuerunt, sicuti tu es nosque omnes
in nostra re publica volumus esse, horum Graecorum, qui se inculcant auribus nostris,
similes fuerunt, nec in otio sermones huius modi disputationesque fugiebant. 20. Ac si
tibi videntur qui temporis, qui loci, qui hominum rationem non habent inepti, sicut debent
videri, num tandem aut locus hic non idoneus videtur, in quo porticus haec ipsa, ubi nunc
ambulamus, et palaestra et tot locis sessiones gymnasiorum et Graecorum disputationum
memoriam quodam modo commovent? aut num inportunum tempus in tanto otio, quod et raro
datur et nunc peroptato nobis datum est? aut homines ab hoc genere disputationis alieni,
qui omnes ii sumus, ut sine iis studiis vitam nullam esse ducamus? 21. Omnia ista, inquit
Crassus, ego alio modo interpretor, qui primum palaestram et sedis et porticus etiam
ipsos, Catule, Graecos exercitationis [et delectationis] causa [non disputationis]
invenisse arbitror. Nam et saeculis multis ante gymnasia inventa sunt, quam in iis
philosophi garrire coerperunt, et hoc ipso tempore, cum omnia gymnasia philosophi teneant,
tamen eorum auditores discum audire quam philosophum malunt; qui simul ut increpuit, in
media oratione de maxumis rebus et gravissumis disputantem philosophum omnes unctionis
causa relinquont. Ita levissimam delectationem gravissumae, ut ipsi ferunt, utilitati
anteponunt. 22. Otium autem quod dicis esse, adsentior; vertum otii fructus est animi non
contentio sed relaxatio. |
| VI. Saepe ex socero meo audivi, cum is
diceret socerum suum Laelium semper fere cum Scipione solitum rusticari eosque
incredibiliter repuerescere esse solitos, cum rus ex urbe tanquam e vinculis evolavissent.
Non audeo dicere de talibus viris, sed tamen ita solet narrare Scaevola, conchas eos et
umbilicos ad Caietam et ad Laurentum legere consuesse et ad omnem animi remissionem
ludumque descendere. 23. Sic enim res sese habet, ut, quem ad modum volucris videmus
procreationis atque utilitatis suae causa effingere et construere nidos, easdem autem, cum
aliquid effecerint, levandi laboris sui causa passim ac libere solutas opere volitare, sic
nostri animi negotiis forensibus atque urbano opere defessi gestiant ac volitare cupiant
vacui cura ac labore. 24. Itaque illud ego, quod in causa Curiana Scaevolae dixi, non dixi
secus ac sentiebam. 'Nam si,' inquam, 'Scaevola, nullum erit testamentum recte factum nisi
quod tu scripseris, omnes ad te cives cum tabulis veniemus, omnium testamenta tu scribes
unus. Quid igitur?' inquam, 'quando ages negotium publicum? quando amicorum? quando tuum?
quando denique nihil ages?' Tum illud addidi: 'Mihi enim liber esse non videtur qui non
aliquando nihil agit.' In qua permaneo, Catule, sententia meque, cum huc veni, hoc ipsum
nihil agere et plane cessare delectat. 25. Nam, quod addidisti tertium, vos esse eos qui
vitam insuavem sine his studiis putaretis, id me non modo non hortatur ad disputandum, sed
etiam deterret. Nam ut C. Lucilius homo et doctus et perurbanus dicere solebat [ea quae
scriberet] neque se ab indoctissimis neque a doctissimis legi velle, quod alteri nihil
intellegerent alteri plus fortasse quam ipse -- de quo etiam scripsit Persium non curo
legere (hic fuit enim, ut noramus, omnium fere nostrorum hominum doctissumus), Laelium
Decumum volo, quem cognovimus virum bonum et non inlitteratum, sed nihil ad Persium --:
sic ego, si iam mihi disputandum sit de his nostris studiis, nolim equidem apud rusticos
sed multo minus apud vos. Malo enim non intellegi orationem meam quam reprehendi. |
VII. 26. Tum Caesar: Equidem, inquit,
Catule, iam mihi videor navasse operam, quod huc venerim. Nam haec ipsa recusatio
disputationis disputatio quaedam fuit mihi quidem periucunda. Sed cur impedimus Antonium?
cuius audio esse partis, ut de tota eloquentia disserat, quemque iam dudum et Cotta et
Sulpicius expectat? 27. Ego vero, inquit Crassus, neque Antonium verbum facere patiar et
ipse obmutescam, nisi prius a vobis impetraro -- Quidnam? inquit Catulus --, ut hic sitis
hodie. Tum, cum ille dubitaret, quod ad fratrem promiserat, Ego, inquit Iulius, pro
utroque respondeo: sic faciemus; atque ista quidem condicione, vel ut verbum nullum
faceres, me teneres. 28. Hic Catulus adrisit et simul: Praecisa, inquit, mihi quidem est
dubitatio, quoniam neque domi imperaram et hic, apud quem eram futurus, sine mea sententia
tam facile promisit.
Tum omnes oculos in Antonium coniecerunt; et ille Audite vero, audite inquit.
Hominem enim audietis de schola atque a magistro et Graecis litteris eruditum. Et eo
quidem loquar confidentius, quod Catulus auditor accessit, cui non solum nos Latini
sermonis sed etiam Graeci ipsi solent suae linguae suptilitatem elegantiamque concedere.
29. Sed quia tamen hoc totum, quicquid est, sive artificium sive studium dicendi, nisi
accessit os, nullum potest esse, docebo vos, discipuli, id quod ipse non didici, quid de
omni genere [dicendi] sentiam. 30. Hic postea quam adriserunt, Res mihi videtur esse,
inquit, facultate praeclara, arte mediocris. Ars enim earum rerum est quae sciuntur,
oratoris autem omnis actio opinionibus, non scientia, continetur. Nam et apud eos dicimus
qui nesciunt et ea dicimus quae nescimus ipsi. Itaque et illi alias aliud isdem de rebus
et sentiunt et iudicant et nos contrarias saepe causas dicimus, non modo ut Crassus contra
me dicat aliquando aut ego contra Crassum, cum alterutri necesse sit falsum dicere, sed
etiam ut uterque nostrum eadem de re alias aliud defendat, cum plus uno verum esse non
possit. Ut igitur in eius modi re, quae mendacio nixa sit, quae ad scientiam non saepe
perveniat, quae opiniones hominum et saepe errores aucupetur, ita dicam, si causam putatis
esse cur audiatis. |
VIII. 31. Nos vero et valde quidem,
Catulus inquit, putamus atque eo magis, quod nulla mihi ostentatione videris esse
usurus. Exorsus es enim non gloriose, magis a veritate, ut tu putas, quam [a] nescio qua
dignitate. 32. Ut igitur de ipso genere sum confessus, inquit Antonius, artem esse non
maximam, sic illud adfirmo, praecepta posse quaedam dari peracuta ad pertractandos animos
hominum et ad excipiendas eorum voluntates. Huius rei scientiam si quis volet magam
quandam artem esse dicere, non repugnabo. Et enim cum plerique temere ac nulla ratione
causas in foro dicant, nonnulli autem propter exercitationem aut propter consuetudinem
aliquam callidius id faciant, non est dubium quin, si quis animadverterit quid sit quare
alii melius quam alii dicant, id possit notare. Ergo id qui toto in genere fecerit, is si
non plane artem, at quasi artem quandam invenerit. 33. Atque utinam, ut mihi illa videor
videre in foro atque in causis, item nunc quem ad modum ea reperirentur possem vobis
exquirere!
Sed de me videro; nunc hoc propono, quod mihi persuasi, quamvis ars non sit,
tamen nihil esse perfecto oratore praeclarius. Nam ut usum dicendi omittam, qui in omni
pacata et libera civitate dominatur, tanta oblectatio est in ipsa facultate dicendi, ut
nihil hominum aut auribus aut mentibus iucundius percipi possit. 34. Qui enim cantus
moderata oratione dulcior inveniri potest? quod carmen artificiosa verborum conclusione
aptius? qui actor imitanda quam orator suscipienda veritate iucundior? Quid autem
suptilius quam crebrae acutaeque sententiae? quid admirabilius quam res splendore
inlustrata verborum? quid plenius quam omni genere rerum cumulata oratio? Neque ulla non
propria oratoris res est, quae quidem ornate dici graviterque debet. |
| IX. 35. Huius est in dando consilio de
maxumis rebus cum dignitate explicata sententia; eiusdem et languentis populi incitatio
effrenati moderatio; eadem facultate et fraus hominum ad perniciem et integritas ad
salutem vocatur. Quis cohortari ad virtutem ardentius, quis a vitiis acrius revocare, quis
vituperare improbos asperius, quis laudare bonos ornatius, quis cupiditatem vehementius
frangere acusando potest? quis maerorem levare mitius consolando? 36. Historia vero testis
temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae, nuntia vetustatis, qua voce alia
nisi oratoris immortalitati commendatur? Nam si qua est ars alia, quae verborum aut
faciendorum aut legendorum scientiam profiteatur, aut si quisquam dicitur nisi orator
formare orationem eamque variare et distinguere quasi quibusdam verborum sententiarumque
insignibus, aut si via ulla nisi ab hac [una] arte traditur aut argumentorum aut
sententiarum aut denique discriptionis atque ordinis, fateamur aut hoc, quod haec ars
profiteatur, alienum esse aut cum alia aliqua arte esse commune. 37. Sed si in hac una est
ea ratio atque doctrina, non, si qui aliarum artium bene locuti sunt, eo minus id est
huius unius proprium; sed ut orator de iis rebus, quae ceterarum artium sunt, si modo eas
cognovit, ut heri Crassus dicebat, optume potest dicere, sic ceterarum artium homines
ornatius illa sua dicunt, si quid ab hac arte didicerunt. 38. Neque enim si de rusticis
rebus agricola quispiam aut etiam, id quod multi, medicus de morbis aut si de pingendo
pictor aliquis diserte scripserit aut dixerit, idcirco illius artis putanda est
eloquentia; in qua, quia vis magna est in hominum ingeniis, emolumenti etiam sine doctrina
aliquid omnium generum atque artium consequontur; sed quod cuiusque sit proprium etsi ex
eo iudicari potest, cum videris quid quaeque doceat, tamen hoc certius esse nihil potest,
quam quod omnes artes aliae sine eloquentia suum munus praestare possunt, orator sine ea
nomen optinere suum non potest; ut ceteri si diserti sint, aliquid ab hoc habeant, hic,
nisi domesticis se instruxerit copiis, aliunde dicendi copiam petere non possit. |
X. 39. Tum Catulus: Etsi, inquit, Antoni,
minime impediendus est interpellatione iste cursus orationis tuae, patiere tamen mihique
ignosces. Noenum possum quin exclamem, ut ait ille in Trinummo; ita vim oratoris cum
exprimere subtiliter visus es tum laudare copiosissime; quod quidem eloquentem vel optume
facere oportet, ut eloquentiam laudet; debet enim ad eam laudandam ipsam illam adhibere
quam laudat. Sed perge porro; tibi enim adsentior vestrum esse hoc totum diserte dicere
idque si quis in alia arte faciat, eum adsumpto aliunde uti bono, non proprio nec suo. 40.
Et Crassus: Nox te, inquit, nobis, Antoni, expolivit hominemque reddidit. Nam hesterno
sermone unius cuiusdam operis, ut ait Caecilius, remigem aliquem aut baiulum nobis
oratorem descripseras, inopem quendam humanitatis atque inurbanum. Tum Antonius: Heri
enim, inquit, hoc mihi proposueram ut, si te refellissem, hos ab te discipulos abducerem,
nunc Catulo audiente et Caesare videor debere non tam pugnare tecum quam quid ipse sentiam
dicere.
41. Sequitur igitur, quoniam nobis est hic, de quo loquimur, in foro atque
[in] oculis civium constituendus, ut videamus quid ei negotii demus cuique eum muneri
velimus esse praepositum. Nam Crassus heri, quam vos, Catule et Caesar, non adessetis,
posuit breviter in artis distributione idem quod Graeci plerique posuerunt neque sane quid
ipse sentiret sed quid ab illis diceretur ostendit: duo prima genera quaestionum esse, in
quibus eloquentia versaretur, unum infinitum alterum certum. 42. Infinitum mihi videbatur
id dicere, in quo aliquid generatim quaereretur, hoc modo: Expetendane esset eloquentia?
expetendine honores? certum autem, in quo quid in personis et [in] constituta re et
definita quaereretur; cuius modi sunt, quae in foro atque in civium causis
disceptationibusque versantur. 43. Ea mihi videntur aut in lite oranda aut in consilio
dando esse posita. Nam illud tertium, quod et a Crasso tactum est et, ut audio, [ille]
ipse Aristoteles, qui haec maxime inlustravit, adiunxit, etiam si opus est, minus est
tamen necessarium. Quidnam? inquit Catulus, an laudationes? Id enim video poni genus
tertium. |
| XI. 44. Ita, inquit Antonius, et in eo
quidem genere scio et me et omnes, qui adfuerunt, delectatos esse vehementer, cum a te est
Popilia mater vestra laudata, cui primum mulieri hunc honorem in nostra civitate tributum
puto. Sed non omnia, quaecumque loquimur, mihi videntur ad artem et ad praecepta esse
revocanda. 45. Ex iis enim fontibus, unde [ad omnia ornamenta] dicendi praecepta sumuntur,
licebit etiam laudationem ornare neque illa elementa desiderare, quae ut nemo tradat, quis
est qui nesciat quae sunt in homine laudanda? Positis enim iis rebus, quas Crassus in
illius orationis suae, quam contra collegam censor habuit, principio dixit: Quae natura
aut fortuna darentur hominibus, in iis rebus se vinci posse animo aequo pati; quae ipsi
sibi homines parare possent, in iis rebus se pati non posse vinci, qui laudabit quempiam
intelleget exponenda sibi esse fortunae bona. 46. Ea sunt generis pecuniae propinquorum
amicorum opum valetudinis formae virium ingeni et ceterarum rerum quae sunt aut corporis
aut extraneae; si habuerit, bene rebus iis usum; si non habuerit, sapienter caruisse; si
amiserit, moderate tulisse. Deinde quid sapientier is quem laudet, quid liberaliter, quid
fortiter, quid iuste, quid magnifice, quid pie, quid grate, quid humaniter, quid denique
cum aliqua virtute aut fecerit aut tulerit. Haec et quae sunt eius generis facile videbit
qui volet laudare et qui vituperare contraria. 47. Cur igitur dubitas, inquit Catulus,
facere hoc tertium genus, quoniam est in rationem rerum? Non enim, si est facilius, eo de
numero quoque [est] excerpendum. Quia nolo, inquit, omnia, quae cadunt aliquando in
oratorem, quamvis exigua sint, ea sic tractare, quasi nihil possit dici sine praeceptis
suis. 48. Nam et testimonium saepe dicendum est ac nonnunquam etiam accuratius, ut mihi
etiam necesse fuit in Sex. Titium seditiosum civem et turbulentum; explicavi in eo
[testimonium] dicendo omnia consilia consulatus mei, quibus illi tribuno plebis pro re
publica restitissem, quaeque ab eo contra rem publicam facta arbitrarer exposui; diu
retentus sum, multa audivi, multa respondi. Num igitur placet, cum de eloquentia
praecipias, aliquid etiam de testimoniis dicendis quasi in arte tradere? |
XII. 49. Nihil sane, inquit Catulus,
necesse est. Quid? si, quod saepe summis viris accidit, mandata sint exponenda aut in
senatu ab imperatore aut ad imperatorem aut ad regem aut ad populum aliquem a senatu, num
quia genere orationis in eius modi causis accuratiore est utendum, idcirco etiam pars haec
causarum numeranda videtur aut propriis praeceptis instruenda? Minime vero, inquit
Catulus. Non enim deerit homini diserto in eius modi rebus facultas ex ceteris rebus et
causis comparata. 50. Ergo item, inquit, illa, quae saepe diserte agenda sunt et quae ego
paulo ante, cum eloquentiam laudarem, dixi oratoris esse, neque habent suum locum nullum
in divisione partium neque certum praeceptorum genus et agenda sunt non minus diserte quam
quae in lite dicuntur, obiurgatio cohortatio consolatio, quorum nihil est quod non summa
dicendi ornamenta desideret; sed ex artificio res istae praecepta non quaerunt. Plane,
inquit Catulus, adsentior.
51. Age vero, inquit Antonius, qualis oratoris et quanti hominis in dicendo
putas esse historiam scribere? Si, ut Graeci scripserunt, summi, inquit Catulus; si, ut
nostri, nihil opus est oratore; satis est non esse mendacem. Atqui, ne nostros contemnas,
inquit Antonius, Graeci quoque [ipsi] sic initio scriptitarunt, ut noster Cato, ut Pictor,
ut Piso. 52. Erat enim historia nihil aliud nisi annalium confectio, cuius rei memoriaeque
publicae retinendae causa ab initio rerum Romanarum usque ad P. Mucium pontificem maximum
res omnes singulorum annorum mandabat litteris pontifex maximus efferebatque in album et
proponebat tabulam domi, potestas ut esset populo cognoscendi: ii qui etiam nunc annales
maximi nominantur. 53. Hanc similitudinem scribendi multi secuti sunt, qui sine ullis
ornamentis monumenta solum temporum hominum locorum gestarum[que] rerum reliquerunt.
Itaque qualis apud Graecos Pherecydes Hellanicus Acusilas fuit aliique permulti, talis
noster Cato et Pictor et Piso, qui neque tenent quibus rebus ornetur oratio -- modo enim
huis ista sunt importata -- et, dum intellegatur quid dicant, unam dicendi laudem putant
esse brevitatem. 54. Paulum se erexit et addidit maiorem historiae sonum vocis vir optumus
Crassi familiaris Antipater. Ceteri non exornatores rerum sed tantummodo narratores
fuerunt. |
| XIII. Est, inquit Catulus, ut dicis.
Sed iste ipse Coelius neque distinxit historiam varietate locorum neque verborum
collocatione et tractu orationis leni et aequabili perpolivit illud opus, sed ut homo
neque doctus neque maxime aptus ad dicendum, sicut potuit, dolavit; vicit tamen, ut dicis,
superiores. 55. Minime mirum, inquit Antonius, si ista res adhuc nostra lingua inlustrata
non est. Nemo enim studet eloquentiae nostrorum hominum, nisi ut in causis atque in foro
eluceat; apud Graecos autem eloquentissimi homines, remoti a causis forensibus cum ad
ceteras res inlustris tum ad historiam scribendam [maxime] se applicaverunt. Namque et
Herodotum illum, qui princeps genus hoc ornavit, in causis nihil omnino versatum esse
accepimus; atqui tanta est eloquentia, ut me quidem, quantum ego Graece scripta
intellegere possum, magnopere delectet; 56. et post illum Thucydides omnes dicendi
artificio mea sententia facile vicit, qui ita creber est rerum frequentia, ut verborum
prope numerum sententiarum numero consequatur, ita porro verbis est aptus et pressus, ut
nescias utrum res oratione an verba sententiis inlustrentur; atqui ne hunc quidem,
quanquam est in re publica versatus, ex numero accepimus eorum, qui causas dictitarunt, et
hos ipsos libros tum scripsisse dicitur, cum a re publica remotus atque -- id quod optumo
cuique Athenis accidere solitum est -- in exilium pulsus esset. 57. Hunc consecutus est
Syracusius Philistus, qui, cum Dionysii tyranni familiarissimus esset, otium suum
consumpsit in historia scribenda maximeque Thucydidem est, ut mihi videtur, imitatus.
Postea vero ex clarissima quasi rhetoris officina duo praestantes ingenio, Theopompus et
Ephorus, ab Isocrate magistro impulsi se ad historiam contulerunt; causas omnino nunquam
attigerunt. |
XIV. 58. Denique etiam a philosophia
profectus princeps Xenophon Socraticus ille, post ab Aristotele Callisthenes comes
Alexandri scripsit historiam, et is quidem rhetorico paene more; ille autem superior
leniore quodam sono est usus et qui illum impetum oratoris non habeat, vehemens fortasse
minus, sed aliquanto tamen est, ut mihi quidem videtur, dulcior. Minimus natu horum omnium
Timaeus, quantum autem iudicare possum, longe eruditissimus et rerum copia et sententiarum
varietate abundantissimus et ipsa compositione verborum non incompositus magnam
eloquentiam ad scribendum attulit sed nullum usum forensem.
59. Haec cum ille dixisset, Quid est, inquit, Catule? Caesar; ubi sunt qui
Antonium Graece negant scire? quot historicos nominavit! quam scienter, quam proprie de
uno quoque dixit! Id mehercule, inquit Catulus, admirans illud iam mirari desino, quo
dmulto magis ante mirabar, hunc, cum haec nesciret, in dicendo posse tantum. Atqui,
Catule, inquit Antonius, non ego utilitatem aliquam ad dicendum aucupans horum libros et
nonnullos alios, sed delectationis causa, cum est otium, legere soleo. 60. Quid ergo? est,
fatebor, aliquid tamen; ut, cum in sole ambulem, etiam si ego aliam ob causam ambulem,
fieri natura tamen ut colorer, sic, cum istos libros ad Misenum --nam Romae vix licet --
studiosius legero, sentio illorum tactu orationem meam quasi colorari. Sed ne latius hoc
vobis patere videatur, haec dumtaxat in Graecis intellego, quae ipsi, qui scripserunt,
voluerunt vulgo intellegi; 61. in philosophos vestros si quando incidi, deceptus indicibus
librorum, qui sunt fere inscripti de rebus notis et inlustribus, de virtute, de iustitia,
de honestate, de voluptate, verbum prorsus nullum intellego; ita sunt angustis et concisis
disputationibus inligati. Poetas omnino quasi alia quadam lingua locutos non conor
attingere. Cum iis me, ut dixi, oblecto, qui res gestas aut orationes scripserunt suas aut
qui ita loquontur, ut videantur voluisse esse nobis, qui non sumus eruditissumi,
familiares. |
XV. 62. Sed illuc redeo. Videtisne
quantum munus sit oratoris historia? Haud scio an flumine orationis et varietate maxumum;
neque eam reperio usquam separatim instructam rhetorum praeceptis; sita sunt enim ante
oculos. Nam quis nescit primam esse historiae legem, ne quid falsi dicere audeat? deinde
ne quid veri non audeat? ne quae suspicio gratiae sit in scribendo? ne quae simultatis?
63. Haec scilicet fundamenta nota sunt omnibus. Ipsa autem exaedificatio posita est in
rebus et verbis. Rerum ratio ordinem temporum desiderat, regionum descriptionem; volt
etiam, cum in rebus magnis memoria digna consilia primum, deinde acta, postea eventus
expectentur, et de consiliis significari quid scriptor probet et in rebus gestis declarari
non solum quid actum aut dictum sit sed etiam quomodo, et cum de eventu dicatur, ut causae
explicentur omnes vel casus vel sapientiae vel temeritatis hominumque ipsorum non solum
res gestae sed etiam qui fama ac nomine excellant, de cuiusque vita atque natura. 64.
Verborum autem ratio et genus orationis fusum atque tractum et cum lenitate quadam
aequabiliter profluens sine hac iudiciali asperitate et sine sententiarum forensibus
aculeis persequendum est. Harum tot tantarumque rerum videtisne nulla esse praecepta, quae
in artibus rhetorum reperiantur?
In eodem silentio multa alia oratorum officia iacuerunt, cohortationes
praecepta, consolationes admonita; quae tractanda sunt omnia disertissume, sed locum suum
in his artibus, quae traditae sunt, habent nullum. 65. Atque in hoc genere illa quoque est
infinita silva, quod oratori plerique, ut etiam Crassus ostendit, duo genera ad dicendum
dederunt: unum de certa definitaque causa, quales sunt quae in litibus, quae in
deliberationibus versantur -- addat si qui volet etiam laudationes --; alterum, quod
appellant omnes fere scriptores, explicat nemo, infinitam generis sine tempore et sine
persona quaestionem. Hoc quid et quantum sit, cum dicunt, intellegere mihi non videntur.
66. Si enim est oratoris, quaecumque res infinite posita sit, de ea posse dicere, dicendum
erit ei quanta sit solis magnitudo, quae forma terrae; de mathematicis, de musicis rebus
non poterit quin dicat hoc onere suscepto recusare. Denique ei, qui profitetur esse suum
non solum de eis controversiis, quae temporibus et personis notatae sunt, hoc est de
omnibus forensibus, sed etiam de generum infinitis quaestionibus dicere, nullum potest
esse genus orationis quod sit exceptum. |
| XVI. 67. Sed si illam quoque partem
quaestionem oratori volumus adiungi vagam et liberam et late patentem, ut de rebus bonis
aut malis, expetendis aut fugiendis, honestis aut turpibus, utilibus aut inutilibus, de
virtute, de iustitia, de continentia, de prudentia, de magnitudine animi, de liberalitate,
de pietate, de amicitia, de officio, de fide, de ceteris virtutibus contrariisque vitiis
dicendum oratori putemus; itemque de re publica, de imperio, de re militari, de disciplina
civitatis, de hominum moribus, adsumamus eam quoque partem, sed ita, ut sit circumscripta
modicis regionibus. 68. Equidem omnia, quae pertinent ad usum civium, morem hominum, quae
versantur in consuetudine vitae, in ratione rei publicae, in hac societate civili, in
sensu hominis communi, in natura, in moribus comprehendenda esse oratori puto; si minus,
ut separatim de iis rebus philosophorum more respondeat, at certe, ut in causa prudenter
possit intexere; hisce autem ipsis de rebus ut ita loquatur, uti ei qui iura, qui leges,
qui civitates constituerunt locuti sunt, simpliciter et splendide, sine ulla serie
disputationum et sine ieiuna concertatione verborum. 69. Hoc loco ne qua sit admiratio, si
tot tantarumque rerum nulla a me praecepta ponentur, sic statuo: ut in ceteris artibus,
cum tradita sint cuiusque artis difficillima, reliqua, quia aut faciliora aut similia
sunt, tradi non necesse esse; ut in pictura, qui hominum speciem pingere perdidicerit,
posse eum cuiusvis vel formae vel aetatis, etiam si non didicerit, pingere neque esse
periculum, qui leonem aut taurum pingat egregie, ne idem in multis aliis quadrupedibus
facere non possit -- neque est omnino ars ulla, in qua omnia, quae illa arte effici
possint, a doctore tradantur, sed qui primarum et certarum rerum genera ipsa didicerunt,
reliqua persequantur --, 70. similiter arbitror in hac sive ratione sive exercitatione
dicendi, qui illam vim adeptus sit, ut eorum mentes, qui aut de re publica aut de ipsius
rebus aut de iis, contra quos aut pro quibus dicat, cum aliqua statuendi potestate
audiant, ad suum arbitrium movere possit, illum de toto illo genere reliquarum orationum
non plus quaesiturum esse quid dicat, quam Polyclitum illum, cum Herculem fingebat, quem
ad modum pellem aut hydram fingeret, etiam si haec nunquam separatim facere didicisset. |
| XVII. 71. Tum Catulus: Praeclare
mihi videris, Antoni, posuisse, inquit, ante oculos quid discere oporteret eum qui orator
esset futurus, quid, etiam si non didicisset, ex eo quod didicisset adsumeret. Deduxisti
enim totum hominem in duo genera solum causarum, cetera innumerabilia exercitationi et
similitudini reliquisti. Sed videto ne in istis duobus generibus hydra tibi sit et pellis,
Hercules autem et alia opera maiora in illis rebus, quas praetermittis, relinquantur. Non
enim mihi minus operis videtur de universis generibus rerum quam de singulorum causis ac
multo etiam maius de natura deorum quam de hominum litibus dicere. 72. Non est ita, inquit
Antonius. Dicam enim tibi, Catule, non tam doctus quam, id quod est maius, expertus.
Omnium ceterarum rerum oratio, mihi crede, ludus est homini non hebeti neque inexercitato
nec communium litterarum et politioris humanitatis experti; in causarum contentionibus
magnum est quoddam opus atque haud sciam an de humanis operibus longe maxumum: in quibus
vis oratoris plerumque ab imperitis exitu et victoria iudicatur; ubi adest armatus
adversarius, qui sit et feriendus et repellendus; ubi saepe is, qui rei dominus futurus
est, alienus atque iratus aut etiam amicus adversario et inimicus tibi est; cum aut
docendus is est aut dedocendus aut reprimendus aut incitandus aut omni ratione ad tempus,
ad causam oratione moderandus -- in quo saepe benivolentia ad odium, odium autem ad
benivolentiam deducendum est --; aut tanquam machinatione aliqua tum ad severitatem tum ad
remissionem animi, tum ad tristitiam tum ad laetitiam est contorquendus; 73. omnium
sententiarum gravitate, omnium verborum ponderibus est utendum; accedat oportet actio
varia vehemens plena animi, plena spiritus, plena doloris, plena veritatis. In his
operibus si quis illam artem comprehenderit, ut tamquam Phidias Minervae signum efficere
possit, non sane quem ad modum in clipeo [eidem artifex] minora illa opera facere discat
laborabit. |
| XVIII. 74. Tum Catulus: Quo ista
maiora ac mirabiliora fecisti, eo me maior expectatio tenet quibusnam rationibus quibusque
praeceptis ea tanta vis comparetur; non quo mea quidem iam intersit -- neque enim aetas id
mea desiderat et aliud genus quoddam dicendi nos secuti sumus, qui nunquam sententias de
manibus iudicum vi quadam orationis extorsimus ac potius placatis eorum animis tantum,
quantum ipsi patiebantur, accepimus -- sed tamen ista tua nullam ad usum meum, tantum
cognoscendi studio adductus requiro. 75. Nec mihi opus est Graeco aliquo doctore, qui mihi
pervolgata praecepta decantet, cum ipse nunquam forum, nunquam ullum iudicium aspexerit;
ut Peripateticus ille dicitur Phormio, cum Hannibal Carthagine expulsus Ephesum ad
Antiochum venisset exul proque eo, quod eius nomen erat magna apud omnis gloria, invitatus
esset ab hospitibus suis, ut eum quem dixi, si vellet, audiret; cumque is se non nolle
dixisset, locutus esse dicitur homo copiosus aliquot horas de imperii officio et de re
militari. Tum, cum ceteri qui illum audierant vehementer essent delectati, quaerebant ab
Hannibale quidnam ipse de illo philosopho iudicarent. Hic Poenus non optume Graece, sed
tamen libere resondisse fertur, multos se deliros senes saepe vidisse, sed qui magis quam
Phormio deliraret, vidisse neminem. 76. Neque mehercule iniuria. Quid enim aut adrogantius
aut loquacius fieri potuit quam Hannibali, qui tot annis de imperio cum populo Romano
omnium gentium victore certasset, Graecum hominem, qui nunquam hostem, nunquam castra
vidisset, nunquam denique minimam partem ullius publici muneris attigisset, praecepta de
re militari dare? Hoc mihi facere omnes isti qui de arte dicendi praecipiunt videntur;
quod enim ipsi experti non sunt, id docent ceteros. Sed hoc minus fortasse errant, quod
non te, ut Hannibalem, sed pueros aut adulescentulos docere conantur. |
| XIX. 77. Erras, Catule, inquit
Antonius. Nam egomet in multos iam Phormiones incidi. Quis enim est istorum Graecorum qui
quemquam nostrum quicquam intellegere arbitretur? Ac mihi quidem non ita molesti sunt;
facile omnes perpetior et perfero. Nam aut aliquid adferunt, quod mihi non displiceat, aut
efficiunt, ut me non didicisse minus paeniteat. Dimitto autem eos non tam contumeliose
quam philosophum illum Hannibal, et eo fortasse plus habeo etiam negotii. Sed tamen est
eorum doctrina, quantum ego iudicare possum, perridicula. 78. Dividunt enim totam rem in
duas partis, in causae controversiam et in quaestionis. Causam appellant rem positam in
disceptatione reorum et controversia, quaestionem autem rem positam in infinita
dubitatione. De causa praecepta dant, de altera parte dicendi mirum silentium est. 79.
Deinde quinque faciunt quasi membra eloquentiae, invenire quid dicas, inventa disponere,
deinde ornare verbis, post memoriae mandare, tum ad extremum agere ac pronuntiare; rem
sane non reconditam. Quis enim hoc non sua sponte viderit, neminem posse dicere nisi et
quid diceret et quibus verbis et quo ordine diceret haberet et ea meminisset? Atque haec
ego non reprehendo, sed ante oculos posita esse dico, ut eas item quattuor quinque sexve
partis vel etiam septem -- quoniam aliter ab aliis digeruntur --, in quas est ab iis omnis
oratio distributa. 80. Iubent enim exordiri ita, ut eum qui audiat benivolum nobis
faciamus et docilem et attentum; deinde rem narrare et ita, ut veri similis narratio sit,
ut aperta, ut brevis; post autem dividere causam aut proponere, nostra confirmare
argumentis ac rationibus, deinde contraria refutare. Tum autem alii conclusionem orationis
et quasi perorationem collocant, alii iubent, antequam peroretur, ornandi aut augendi
causa degredi, deinde concludere ac perorare. 81. Ne haec quidem reprehendo; sunt enim
concinne distributa; sed tamen, id quod necesse fuit hominibus expertibus veritatis, non
perite. Quae enim praecepta principiorum et narrationum esse voluerunt, ea in totis
orationibus sunt conservanda. 82. Nam ego mihi benivolum iudicem facilius facere possum,
cum sum in cursu orationis, quam cum omnia sunt inaudita; docilem autem, non cum polliceor
me demonstraturum, sed tum cum doceto et explano; attentum vero credo tota actione
excitandis mentibus iudicum, non prima denuntiatione efficere possumus. 83. Iam vero
narrationem quod iubent veri similem esse et apertam et brevem, recte nos admonent; quod
haec narrationis magis putant esse propria quam totius orationis, valde mihi videntur
errare; omninoque in hoc omnis est error, quod existimant artificium esse hoc quoddam non
dissimile ceterorum, cuius modi de ipso iure civili hesterno die Crassus componi posse
dicebat: ut genera rerum primum exponerentur, in quo vitium est, si genus ullum
praetermittitur; deinde singulorum partes generum, in quo et deesse aliquam partem et
superare mendosum est; tum verborum omnium definitiones, in quibus neque abesse quicquam
decet neque redundare. |
XX. 84. Sed hoc si in iure civili, si
etiam in parvis aut mediocribus rebus doctiores adsequi possunt, non idem sentio tanta hac
in re tamque immensa posse fieri. Sin autem qui arbitrantur, deducendi sunt ad eos qui
haec docent: omnia iam explicata et perpolita adsequentur; sunt enim innumerabiles de his
rebus libri neque abditi neque obscuri. Sed videant quid velint, ad ludendumne an ad
pugnandum arma sint sumpturi. Aliud enim pugna et acies aliud ludus campusque noster
desiderat. Ac tamen ars ipsa ludicra armorum et gladiatori et militi prodest aliquid; sed
animus acer et praesens et acutus idem atque vorsutus invictos viros efficit [non
difficilius arte coniuncta].
85. Quare ego tibi oratorem sic iam instituam, si potuero, ut quid efficere
possit ante perspiciam. Sit enim mihi tinctus litteris, audierit aliquid, legerit, ista
ipsa praecepta acceperit; temptabo quid deceat, quid voce, quid viribus, quid spiritu,
quid lingua efficere possit. Si intellegam posse ad summos pervenire, non solum hortabor
ut elaboret, sed etiam, si vir quoque bonus mihi videbitur esse, obsecrabo. Tantum ego in
excellente oratore et eodem bono viro pono esse ornamenti universae civitati. Sin
videbitur, cum omnia summe fecerit, tamen ad mediocris oratores esse venturus, permittam
ipsi quid velit; molestus magno opere non ero. Sin plane abhorrebit et erit absurdus, ut
se contineat aut ad aliud studium transferat admonebo. 86. Nam neque is, qui optume
potest, deserendus ullo modo est a cohortatione nostra neque is, qui aliquid potest,
deterrendus; quod alterum divinitatis mihi cuiusdam videtur, alterum, vel non facere quod
non optume possis vel facere quod non pessume facias, humanitatis, tertium vero illud,
clamare contra quam deceat et quam possit, hominis est, ut tu, Catule, de quodam clamatore
dixisti, stultitiae suae quam plurimos testes domestico praeconio colligentis. 87. De hoc
igitur, qui erit talis, ut cohortandus adiuvandusque sit, ita loquamur, ut ei tradamus ea
dumtaxat quae nos usus docuit, ut nobis ducibus veniat eo quo sine duce ipsi pervenimus,
quoniam meliora docere non possumus. |
| XXI. 88. Atque ut a familiari nostro
exordiar, hunc ego, Catule, Sulpicium primum in causa parvola adulescentulum audivi voce
et forma et motu corporis et reliquis rebus aptis ad hoc munus, de quo quaerimus, oratione
autem celeri et concitata, quod erat ingenii, et verbis ecfervescentibus et paulo nimium
redundantibus, quod erat aetatis. Non sum aspernatus; volo enim se efferat in adulescente
fecunditas. Nam facilius sicut in vitibus revocantur ea quae se nimium profuderunt quam,
si nihil valet materies, nova sarmenta cultura excitantur; item volo esse in adulescente
unde aliquid amputem. Non enim potest in eo sucus esse diuturnus, quod nimis celeriter est
maturitatem assecutum. 89. Vidi statim indolem neque dimisi tempus et eum cohortatus sum,
ut forum sibi ludum putaret esse ad discendum, magistrum autem quem vellet eligeret; me
quidem si audiret, L. Crassum. Quod iste arripuit et ita sese facturum confirmavit atque
etiam addidit, gratiae scilicet causa, me quoque sibi magistrum futurum. Vix annus
intercesserat ab hoc sermone cohortationis meae, cum iste accusavit C. Norbanum defendente
me. Non est credibile quid interesse mihi sit visum inter eum, qui tum erat et qui anno
ante fuerat. Omnino in illud genus eum Crassi magnificum atque praeclarum natura ipsa
ducebat, sed ea non satis proficere potuisset, nisi eodem studio atque imitatione
intendisset atque ita dicere consuesset, ut tota mente Crassum atque omni animo
intueretur. |
XXII. 90. Ergo hoc sit primum in
praeceptis meis, ut demonstremus quem imitetur atque ita ut, quae maxume excellent in eo,
quem imitabitur, ea diligentissime persequatur. Tum accedat exercitatio, qua illum quem
delegerit imitando effingat atque exprimat, non ut multos imitatores saepe cognovi, qui
aut ea quae facilia sunt aut etiam illa quae insignia ac paene vitiosa consectentur
imitando. 91. Nihil est facilius quam amictum imitari alicuius aut statum aut motum. Si
vero etiam vitiosi aliquid est, id sumere et in eo vitiosum esse non magnum est, ut ille,
qui nunc etiam amissa voce furit in re publica, Fufius nervos in dicendo C. Fimbriae, quos
tamen habuit ille, non assequitur, oris pravitatem et verborum latitudinem imitatur. Sed
tamen ille nec deligere scivit, cuius potissimum similis esset, et in eo ipso quem
delegerat imitari etiam vitia volunt. 92. Qui autem ita faciet ut oportet, primum vigilet
necesse est in deligendo, deinde quem probavit in eo, quae maxime excellent, ea
diligentissime persequatur.
Quid enim causae censetis esse, cur aetates extulerint singulae singula prope
genera dicendi? Quod non tam facile in nostris oratoribus possumus iudicare, quia scripta
ex quibus iudicium fieri posset non multa sane relinquerunt, quam in Graecis, ex quorum
scriptis cuiusque aetatis quae dicendi ratio voluntasque fuerit intellegi potest. 93.
Antiquissimi fere sunt, quorum quidem scripta constent, Pericles atque Alcibiades et eadem
aetate Thucydides, suptiles acuti breves sententiisque magis quam verbis abundantes. Non
potuisset accidere ut unum genus esset omnium, nisi aliquem sibi proponerent ad imitandum.
Consecuti sunt hos Critias Theramenes Lysias. Multa Lysiae scipta sunt, nonnulla Critiae,
de Theramene audimus. Omnes etiam tum retinebant illum Pericli sucum, sed erant paulo
uberiore filo. 94. Ecce tibi est exortus Isocrates, magister istorum omnium, cuius e ludo
tanquam ex equo Troiano meri principes exierunt; sed eorum partim in prompa partim in acie
inlustres esse voluerunt. |
XXIII. Atque et illi Theopompi
Ephori Philisti Naucratae multique alii naturis differunt, voluntate autem similes sunt et
inter sese et magistri; et hi qui se ad causas contulerunt, ut Demosthenes Hyperides
Lycurgus Aeschines Dinarchus aliique complures, etsi inter se pares non fuerunt, tamen
omnes sunt in eodem veritatis imitandae genere versati, quorum quamdiu mansit imitatio,
tamdiu genus illud dicendi studiumque vixit; 95. posteaquam extinctis eis omnis eorum
memoria sensim obscurata est et evanuit, alia quaedam dicendi molliora ac remissiora
genera viguerunt. Inde Demochares, quem aiunt sororis filium fuisse Demostheni, tum
Phalereus ille Demetrius omnium istorum mea sententia politissimus aliique horum similes
extiterunt. Quae si volemus usque ad hoc tempus persequi, intellegemus, ut etiam
Alabandensem illum Meneclem et eius fratrem Hieroclem, quos ego audivi, tota imitetur
Asia, sic semper fuisse aliquem, cuius se similes plerique esse vellent.
96. Hanc igitur similitudinem qui imitatione adsequi volet, cum
exercitationibus crebris atque magnis tum scribendo maxume persequatur. Quod si haec
noster Sulpicius faceret, multo eius oratio esset pressior; in qua nunc interdum, ut in
herbis rustici solent dicere in summa ubertate, inest luxuries quaedam, quae stilo
depascenda est. 97. Hic Sulpicius, Me quidem, inquit, recte mones idque mihi gratum est;
sed ne te quidem, Antoni, multum scriptitasse arbitror. tum ille, Quasi vero, inquit,
[non] ea praecipiam aliis quae mihi ipsi desint; sed tamen ne tabulas quidem conficere
existumor. Verum et in hoc ex re familiari mea et in illo ex eo quod dico, quantulum id
cumque est, quod faciam iudicari potest. 98. Atque esse tamen multos videmus, qui neminem
imitentur et suapte natura quod velint sine cuiusquam similitudine consequantur; quod et
in vobis animum adverti recte potest, Caesar et Cotta, quorum alter inusitatum nostris
quidem oratoribus leporem quendam et salem alter acutissimum et suptilissimum dicendi
genus est consecutus; neque vero vester aequalis Curio, patre mea sententia vel
eloquentissimo temporibus illis, quemquam mihi magnopere videtur imitari; qui tamen
verborum gravitate et elegantia et copia suam quandam expressit quasi formam figuramque
dicendi; quod ego maxime iudicare potui in ea causa, quam ille contra me apud centumviros
pro fratribus Cossis dixit; in qua nihil illi defuit, quod non modo copiosus sed etiam
sapiens orator habere deberet. |