| X. 33. Laelius.
Audite vero, optumi viri, ea, quae saepissime inter me et Scipionem de amicitia
disserebantur. Quamquam ille quidem nihil difficilius esse dicebat, quam amicitiam usque
ad extremum vitae diem permanere. Nam, vel ut non idem expediret, incidere saepe, vel ut
de re publica non idem sentiretur; mutari etiam mores hominum saepe dicebat, alias
adversis rebus, alias aetate ingravescente. Atque earum rerum exemplum ex similitudine
capiebat ineuntis aetatis, quod summi puerorum amores saepe una cum praetexta toga
ponerentur; 34. sin autem ad adulescentiam perduxissent, dirimi tamen interdum contentione
vel uxoriae condicionis vel commodi alicuius, quod idem adipisci uterque non posset.
Quodsi qui longius in amicitia provecti essent, tamen saepe labefactari, si in honoris
contentionem incidissent; pestem enim nullam maiorem esse amicitiis quam in plerisque
pecuniae cupiditatem, in optimis quibusque honoris certamen et gloriae; ex quo inimicitias
maximas saepe inter amicissimos exstitisse. 35. Magna etiam discidia et plerumque iusta
nasci, cum aliquid ab amicis, quod rectum non esset, postularetur, ut aut libidinis
ministri aut adiutores essent ad iniuriam; quod qui recusarent, quamvis honeste id
facerent, ius tamen amicitiae deserere arguerentur ab iis, quibus obsequi nollent. Illos
autem, qui quidvis ab amico auderent postulare, postulatione ipsa profiteri omnia se amici
causa esse facturos. Eorum querela inveterata non modo familiaritates exstingui solere,
sed odia etiam gigni sempiternia. Haec ita multa quasi fata inpendere amicitiis, ut omnia
subterfugere non modo sapientiae, sed etiam felicitatis diceret sibi videri. |
| XI. 36. Quam ob rem id
primum videamus, si placet, quatenus amor in amicitia progredi debeat. Numne, si
Coriolanus habuit amicos, ferre contra patriam arma illi cum Coriolano debuerunt? num
Vecellinum amici regnum adpetentum, num Maelium debuerunt iuvare? 37. Tib. quidem Gracchum
rem publicam vexantem a Q. Tuberone aequalibusque amicis derelictum videbamus. At C.
Blossius Cumanus, hospes familiae vestrae, Scaevola, quom ad me, quod aderam Laenati et
Rupilio consulibus in consilio, deprecatum venisset, hanc, ut sibi ignoscerem, causam
adferebat, quod tanti Tib. Gracchum fecisset, ut, quidquid ille vellet, sibi faciendum
putaret. Tum ego: "Etiamne, si te in Capitolium faces ferre vellet?"
"Numquam," inquit, "voluisset id quidem; sed si voluisset, paruissem."
Videtis, quam nefaria vox! Et hercule ita fecit vel plus etiam, quam dixit; non enim
paruit ille Ti. Gracchi temeritati, sed praefuit, nec se comitem illius furoris, sed ducem
praebuit. Itaque hac amentia quaestione nova perterritus in Asiam profugit, ad hostes se
contulit, poenas rei publicae graves iustasque persolvit. Nulla est igitur excusatio
peccati, si amici causa peccaveris; nam cum conciliatrix amicitiae virtutis opinio fuerit,
difficile est amicitiam manere, si a virtute defeceris. 38. Quodsi rectum statuerimus vel
concedere amicis, quidquid velint, vel inpetrare ab iis, quidquid velimus, perfecta quidem
sapientia si simus, nihil habeat res vitii; sed loquimur de iis amicis, qui ante oculos
sunt, quos vidimus aut de quibus memoria accepimus, quos novit vita communis. Ex hoc
numero nobis exempla sumenda sunt, et eorum quidem maxime, qui ad sapientiam proxume
accedunt. 39. Videmus Papum Aemilium Luscino familiarem fuisse (sic a patribus accepimus),
bis una consules, collegas in censura; tum et cum iis et inter se coniunctissimos fuisse
M'. Curium, Ti. Coruncanium memoriae proditum est. Igitur ne suspicari quidem possumus
quemquam horum ab amico quippiam contendisse, quod contra fidem, contra ius iurandum,
contra rem publicam esset. Nam hoc quidem in talibus viris quid adtinet dicere, si
contendisset, impetraturum non fuisse? cum illi sanctissimi viri fuerint, aeque autem
nefas sit tale aliquid et facere rogatum et rogare. At vero Tib. Gracchum sequebantur C.
Carbo, C. Cato, et minime tum quidem C. frater nunc idem acerrimus. |
| XII. 40. Haec igitur lex
in amicitia sanciatur, ut neque rogemus res turpes nec faciamus rogati. Turpis enim
excusatio est et minime accipienda cum in ceteris peccatis, tum si quis contra rem
publicam se amici causa fecisse fateatur. Etenim eo loco, Fanni et Scaevola, locati sumus,
ut nos longe prospicere oporteat futuros casus rei publicae. Deflexit iam aliquantum de
spatio curriculoque consuetudo maiorum. 41. Tib. Gracchus regnum occupare conatus est, vel
regnavit is quidem paucos menses. Num quid simile populus Romanus audierat aut viderat?
Hunc etiam post mortem secuti amici et propinqui quid in P. Scipione effecerint, sine
lacrimis non queo dicere. Nam Carbonem, quocumque modo potuimus, propter recentem poenam
Tib. Gracchi sustinuimus; de C. Gracchi autem tribunatu quid expectem, non lubet augurari.
Serpit deinde res, quae proclivis ad perniciem, cum semel coepit, labitur. Videtis, in
tabella iam ante quanta sit facta labes, primo Gabinia lege, biennio autem post Cassia.
Videre iam videor populum a senatu disiunctum, multitudinis arbitrio res maximas agi.
Plures enim discent, quem ad modum haec fiant, quam quem ad modum iis resistatur. 42.
Quorsum haec? Quia sine sociis nemo quicquam tale conatur. Praecipiendum est igitur bonis,
ut, si in eius modi amicitias ignari casu aliquo inciderint, ne existiment ita se
alligatos, ut ab amicis in magna aliqua re publica peccantibus non discedant; inprobis
autem poena statuenda est, nec vero minor iis, qui secuti erunt alterum, quam iis, qui
ipsi fuerint impietatis duces. Quis clarior in Graecia Themistocle, quis potentior? Qui
cum imperator bello Persico servitute Graeciam liberavisset propterque invidiam in exilium
expulsis esset, ingratae patriae iniuriam non tulit, quam ferre debuit, fecit idem, quod
XX annis ante apud nos fecerat Coriolanus. His adiutor contra patriam inventus est nemo;
itaque mortem sibi uterque conscivit. 43. Quare talis inproborum consensio non modo
excusatione amicitiae tegenda non est, sed potius supplicio omni vindicanda est, ut ne
quis concessum putet amicum vel bellum patriae inferentem sequi; quod quidem, ut res ire
coepit, haud scio an aliquando futurum sit. Mihi autem non minori curae est, qualis res
publica post mortem meam futura, quam qualis hodie sit. |
| XIII. 44. Haec igitur
prima lex amicitiae sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, amicorum causa honesta
faciamus, ne exspectemus quidem, dum rogemur; studium semper adsit, cunctatio absit;
consilium vero dare audeamus libere. Plurimum in amicitia amicorum bene suadentium valeat
auctoritas, eaque et adhibeatur ad monendum non modo aperte, sed etiam acriter, si res
postulabit, et adhibitae pareatur. 45. Nam quibusdam, quos audio sapientes habitos in
Graecia, placuisse opinor mirabilia quaedam (sed nihil est, quod illi non persequantur
argutiis): partim fugiendas esse nimias amicitias, ne necesse sit unum sollicitum esse pro
pluribus; satis superque esse sibi suarum cuique rerum, alienis nimis implicari molestum
esse; commodissimum esse quam laxissimas habenas habere amicitiae, quas vel adducas, cum
velis, vel remittas; caput enim esse ad beate vivendum securitatem, qua frui non possit
animus, si tamquam parturiat unus pro pluribus. 46. Alios autem dicere aiunt multo etiam
inhumanius (quem locum breviter paulo ante perstrinxi) praesidii adiumentique causa, non
benevolentiae neque caritatis amicitias esse expetendas; itaque, ut quisque minimum
firmitatis haberet minimumque virium, ita amicitias adpetere maxime; ex eo fieri, ut
mulierculae magis amicitiarum praesidia quaerant quam viri et inopes quam opulenti et
calamitosi quam ii, qui putentur beati. 47. O praeclaram sapientiam! Solem enim e mundo
tollere videntur, qui amicitiam e vita tollunt, qua nihil a dis inmortalibus melius
habemus, nihil iucundius. Quae est enim ista securitas? Specie quidem blanda, sed reapse
multis locis repudianda. Neque enim est consentaneum ullam honestam rem actionemve, ne
sollicitus sis, aut non suscipere aut susceptam deponere. Quodsi curam fugimus, virtus
fugienda est, quae necesse est cum aliqua cura res sibi contrarias aspernetur atque
oderit, ut bonitas malitiam, temperantia lubidinem, ignaviam fortitudo; itaque videas
rebus iniustis iustos maxime dolere, inbellibus fortes, flagitiosis modestos. Ergo hoc
proprium est animi bene constituti, et laetari bonis rebus et dolere contrariis. 48. Quam
ob rem, si cadit in sapientem animi dolor, qui profecto cadit, nisi ex eius animo
extirpatam humanitatem arbitramur, quae causa est, cur amicitiam funditus tollamus e vita,
ne aliquas propter eam suscipiamus molestias? Quid enim interest motu animi sublato non
dico inter pecudem et hominem, sed inter hominem et truncum aut saxum aut quidvis generis
eiusdem? Neque enim sunt isti audiendi, qui virtutem duram et quasi ferream esse quandam
volunt; quae quidem est cum multis in rebus, tum in amicitia tenera atque tractabilis, ut
et bonis amici quasi diffundatur et incommodis contrahatur. Quam ob rem angor iste, qui
pro amico saepe capiendus est, non tantum valet, ut tollat e vita amicitiam, non plus quam
ut virtutes, quia non nullas curas et molestias adferunt, repudientur. |
| XIV. Cum autem contrahat
amicitiam, ut supra dixi, si qua significatio virtutis eluceat, ad quam se similis animus
adplicet et adiungat, id cum contigit, amor exoriatur necesse est. 49. Quid enim tam
absurdum quam delectari multis inanibus rebus, ut honore, ut gloria, ut aedificio, ut
vestitu cultuque corporis, animante virtute praedito, eo qui vel amare vel, ut ita dicam,
redamare possit, non admodum delectari? Nihil est enim remuneratione benevolentiae, nihil
vicissitudine studiorum officiorumque iucundius. 50. Quid, si illud etiam addimus, quod
recte addi potest, nihil esse, quod ad se rem ullam tam alliciat et attrahat quam ad
amicitiam similtudo? Concedetur profecto verum esse, ut bonos boni diligant adsciscantque
sibi quasi propinquitate coniunctos atque natura. Nihil est enim appetentius similium sui
nec rapacius quam natura. Quam ob rem hoc quidem, Fanni et Scaevola, constet, ut opinor,
bonis inter bonos quasi necessariam benevolentiam, qui est amicitiae fons a natura
constitutus. Sed eadem bonitas etiam ad multitudinem pertinet. Non enim est inhumana
virtus neque inmunis neque superba, quae etiam populos universos tueri eisque optume
consulere soleat; quod non faceret profecto, si a caritate vulgi abhorreret. 51. Atque
etiam mihi quidem videntur, qui utilitatum causa fingunt amicitias, amabilissimum nodum
amicitiae tollere. Non enim tam utilitas parta per amicum quam amici amor ipse delectat,
tumque illud fit, quod ab amico est profectum, iucundum, si cum studio est profectum ;
tantumque abest, ut amicitiae propter indigentiam colantur, ut ii, qui opibus et copiis
maximeque virtute, in qua plurimum est praesidii, minime alterius indigeant, liberalissimi
sint et beneficentissimi. Atque haud sciam an ne opus sit quidem nihil umquam omnino
deesse amicis. Ubi enim studia nostra viguissent, si numquam consilio, numquam opera
nostra nec domi nec militiae Scipio eguisset? Non igitur utilitatem amicitia, sed utilitas
amicitiam secuta est. |
| XV. 52. Non ergo erunt
homines deliciis diffluentes audiendi, si quando de amicitia, quam nec usu nec ratione
habent cognitam, disputabunt. Nam quis est, pro deorum fidem atque hominum! qui velit, ut
neque diligat quemquam nec ipse ab ullo diligatur, circumfluere omnibus copiis atque in
omnium rerum abundantia vivere? Haec enim est tyrannorum vita nimirum, in qua nulla fides,
nulla caritas, nulla stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta
atque sollicita, nullus locus amicitiae. 53. Quis enim aut eum diligat, quem metuat, aut
eum, a quo se metui putet? Coluntur tamen simulatione dumtaxat ad tempus. Quodsi forte, ut
fit plerumque, ceciderunt, tum intellegitur, quam fuerint inopes amicorum. Quod Tarquinium
dixisse ferunt exulantem, tum se intellexisse, quos fidos amicos habuisset, quos infidos,
cum iam neutris gratiam referre posset. 54. Quamquam miror, illa superbia et inportunitate
si quemquam amicum habere potuit. Atque ut huius, quem dixi, mores veros amicos parare non
potuerunt, sic multorum opes praepotentium excludunt amicitias fideles. Non enim solum
ipsa Fortuna caeca est, sed eos etiam plerumque efficit caecos, quos conplexa est; itaque
efferuntur fere fastido et contumacia, nec quicquam insipiente fortunato intolerabilius
fieri potest. Atque hoc quidem videre licet, eos, qui antea commodis fuerint moribus,
imperio, potestate, prosperis rebus inmutari, sperni ab iis veteres amicitias, indulgeri
novis. 55. Quid autem stultius quam, cum plurimum copiis, facultatibus, opibus possint,
cetera parare, quae parantur pecunia, equos, famulos, vestem egregiam, vasa pretiosa,
amicos non parare, optumam et pulcherrimam vitae, ut ita dicam, supellectilem? Etenim
cetera cum parant, cui parent, nesciunt, nec cuius causa laborent (eius enim est istorum
quidque, qui vicit viribus), amicitiarum sua cuique permanet stabilis et certa possessio;
ut, etiamsi illa maneant, quae sunt quasi dona Fortunae, tamen vita inculta et deserta ab
amicis non possit esse iucunda. Sed haec hactenus. |
| XVI. 56. Constituendi
autem sunt, qui sint in amicitia fines et quasi termini diligendi. De quibus tres video
sententias ferri, quarum nullam probo, unam, ut eodem modo erga amicum adfecti simus, quo
erga nosmet ipsos, alteram, ut nostra in amicos benevolentia illorum erga nos
benevolentiae pariter aequaliterque respondeat, tertiam, ut, quanti quisque se ipse facit,
tanti fiat ab amicis. 57. Harum trium sententiarum nulli prorsus adsentior. Nec enim illa
prima vera est, ut, quem ad modum in se quisque sit, sic in amicum sit animatus. Quam
multa enim, quae nostra causa numquam faceremus, facimus causa amicorum! Precari ab
indigno, supplicare, tum acerbius in aliquem invehi insectarique vehementius, quae in
nostris rebus non satis honeste, in amicorum fiunt honestissime; multaeque res sunt, in
quibus de suis commodis viri boni multa detrahunt detrahique patiuntur, ut iis amici
potius quam ipsi fruantur. 58. Altera sententia est, quae definit amicitiam paribus
officiis ac voluntatibus. Hoc quidem est nimis exigue et exiliter ad calculos vocare
amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et datorum. Divitior mihi et affluentior videtur
esse vera amicitia nec observare restricte, ne plus reddat quam acceperit; neque enim
verendum est, ne quid excidat, aut ne quid in terram defluat, aut ne plus aequo quid in
amicitiam congeratur. 59. Tertius vero ille finis deterrumus, ut, quanti quisque se ipse
faciat, tanti fiat ab amicis. Saepe enim in quibusdam aut animus abiectior est aut spes
amplificandae fortunae fractior. Non est igitur amici talem esse in eum, qualis ille in se
est, sed potius eniti et efficere, ut amici iacentem animum excitet inducatque in spem
cogitationemque meliorem. Alius igitur finis verae amicitiae constituendus est, si prius,
quid maxume reprehendere Scipio solitus sit, dixero. Negabat ullam vocem inimiciorem
amicitiae potuisse reperiri quam eius, qui dixisset ita amare oportere, ut si aliquando
esset osurus; nec vero se adduci posse, ut hoc, quem ad modum putaretur, a Biante esse
dictum crederet, qui sapiens habitus esset unus e septem; impuri cuiusdam aut ambitiosi
aut omnia ad suam potentiam revocantis esse sententiam. Quonam enim modo quisquam amicus
esse poterit ei, cui se putabit inimicum esse posse? Quin etiam necesse erit cupere et
optare, ut quam saepissime peccet amicus, quo plures det sibi tamquam ansas ad
reprehendendum; rursum autem recte factis commodisque amicorum necesse erit angi, dolere,
invidere. 60. Quare hoc quidem praeceptum, cuiuscumque est, ad tollendam amicitiam valet;
illud potius praecipiendum fuit, ut eam diligentiam adhiberemus in amicitiis comparandis,
ut ne quando amare inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus. Quin etiam, si minus
felices in diligendo fuissemus, ferendum id Scipio potius quam inimicitiarum tempus
cogitandum putabat. |
| XVII. 61. His igitur
finibus utendum arbitror, ut, cum emendati mores amicorum sint, tum sit inter eos omnium
rerum, consiliorum, voluntatum sine ulla exceptione communitas, ut, etiam si qua fortuna
acciderit ut minus iustae amicorum voluntates adiuvandae sint, in quibus eorum aut caput
agatur aut fama, declinandum de via sit, modo ne summa turpitudo sequatur; est enim,
quatenus amicitiae dari venia possit. Nec vero neglegenda est fama, nec mediocre telum ad
res gerendas existimare oportet benevolentiam civium; quam blanditiis et adsentando
colligere turpe est; virtus, quam sequitur caritas, minime repudianda est. 62. Sed (saepe
enim redeo ad Scipionem, cuius omnis sermo erat de amicitia) querebatur, quod omnibus in
rebus homines diligentiores essent; capras et oves quot quisque haberet, dicere posse,
amicos quot haberet, non posse dicere, et in illis quidem parandis adhibere curam, in
amicis eligendis neglegentis esse nec habere quasi signa quaedam et notas, quibus eos, qui
ad amicitias essent idonei, iudicarent. Sunt igitur firmi et stabiles et constantes
eligendi; cuius generis est magna penuria. Et iudicare difficile est sane nisi expertum;
experiendum autem est in ipsa amicitia. Ita praecurrit amicitia iudicium tollitque
experiendi potestatem. 63. Est igitur prudentis sustinere ut cursum, sic impetum
benevolentiae, quo utamur quasi equis temptatis, sic amicitia ex aliqua parte periclitatis
moribus amicorum. Quidam saepe in parva pecunia perspiciuntur quam sint leves, quidam
autem, quos parva movere non potuit, cognoscuntur in magna. Sin erunt aliqui reperti, qui
pecuniam praeferre amicitiae sordidum existiment, ubi eos inveniemus, qui honores,
magistratus, imperia, potestates, opes amicitiae non anteponant, ut, cum ex altera parte
proposita haec sint, ex altera ius amicitiae, non multo illa malint? Inbecilla enim est
natura ad contemnendam potentiam; quam etiamsi neglecta amicitia consecuti sint,
obscuratum iri arbitrantur, quia non sine magna causa sit neglecta amicitia. 64. Itaque
verae amicitiae difficillime reperiuntur in iis, qui in honoribus reque publica versantur;
ubi enim istum invenias, qui honorem amici anteponat suo? Quid? haec ut omittam, quam
graves, quam difficiles plerisque videntur calamitatum societates, ad quas non est facile
inventu qui descendant. Quamquam Ennius recte: Amicus certus in re incerta
cernitur; tamen haec duo levitatis et infirmitatis plerosque convincunt, aut si in
bonis rebus contemnunt aut in malis deserunt. Qui igitur utraque in re gravem, constantem,
stabilem se in amicitia praestiterit, hunc ex maxime raro genere hominum iudicare debemus
et paene divino. |
| XVIII. 65. Firmamentum
autem stabilitatis constantiaeque est eius, quem in amicitia quaerimus, fides; nihil est
enim stabile, quod infidum est. Simplicem praeterea et communem et consentientem, id est
qui rebus isdem moveatur, eligi par est, quae omnia pertinent ad fidelitatem; neque enim
fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum, neque vero, qui non isdem rebus movetur
naturaque consentit, aut fidus aut stabilis potest esse. Addendum eodem est, ut ne
criminibus aut inferendis delectetur aut credat oblatis, quae pertinent omnia ad eam, quam
iam dudum tracto, constantiam. Ita fit verum illud, quod initio dixi, amicitiam nisi inter
bonos esse non posse. Est enim boni viri, quem eundem sapientem licet dicere, haec duo
tenere in amicitia: primum ne quid fictum sit neve simulatum; aperte enim vel odisse magis
ingenui est quam fronte occultare sententiam; deinde non solum ab aliquo allatas
criminationes repellere, sed ne ipsum quidem esse suspiciosum semper aliquid existimantem
ab amico esse violatum. 66. Accedat huc suavitas quaedam oportet sermonum atque morum,
haudquaquam mediocre condimentum amicitiae. Tristitia autem et in omni re severitas habet
illa quidem gravitatem, sed amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior et ad
omnem comitatem facilitatemque proclivior. |