M. TULLI CICERONIS
LAELIUS DE AMICITIA LIBER
|
I. 1. Q. Mucius augur multa
narrare de C. Laelio socero suo memoriter et iucunde solebat nec dubitare illum in omni
sermone appellare sapientem; ego autem a patre ita eram deductus ad Scaevolam sumpta
virili toga, ut, quoad possem et liceret, a senis latere numquam discederem; itaque nulta
ab eo prudenter disputata, multa etiam breviter et commode dicta memoriae mandabam
fierique studebam eius prudentia doctior. Quo mortuo me ad pontificem Scaevolam contuli,
quem unum nostrae civitatis et ingenio et iustitia praestantissimum audeo dicere. Sed de
hoc alias; nunc redeo ad augurem.
2. Cum saepe multa, tum memini domi in hemicyclio sedentem, ut solebat, cum
et ego essem una et pauci admodum familiares, in eum sermonem illum incidere, qui tim
forte multis erat in ore. Meministi enim profecto, Attice, et eo magis, quod P. Sulpicio
utebare multum, cum is tribunus pl.[plebis] capitali odio a Q. Pompeio, qui tum erat
consul, dissideret, quocum coniunctissime et amantissime vixerat, quanta esset hominum vel
admiratio vel querela. 3. Itaque tum Scaevola cum in eam ipsam mentionem incidisset,
exposuit nobis sermonem Laeli de amicitia habitum ab illo secum et cum altero genero, C.
Fannio M. f. [Marci filio], paucis diebus post mortem Africani. Eius disputationis
sententias memoriae mandavi, quas hoc libro exposui arbitratu meo; quasi enim ipsos induxi
loquentes, ne "inquam" et "inquit" saepius interponeretur, atque ut
tamquam a praesentibus coram haberi sermo videretur.
4. Cum enim saepe mecum ageres, ut de amicitia scriberem aliquid, digna mihi
res cum omnium cognitione, tum nostra familiaritate visa est. Itaque feci non invitus, ut
prodessem multis rogatu tuo. Sed ut in Catone Maiore, qui est scriptus ad te de senectute,
Catonem induxi senem disputantem, quia nulla videbatur aptior persona, quae de illa aetate
loqueretur, quam eius, qui et diutissime senex fuisset et in ipsa senecture praeter
ceteros floruisset, sic, cum accepissemus a patribus maxime memorabilem C. Laeli et P.
Scipionis familiaritatem fuisse, idonea mihi Laeli persona visa est, quae de amicitia ea
ipsa dissereret, quae disputata ab eo meminisset Scaevola. Genus autem hoc sermonum
positum in hominum veterum auctoritate, et eorum inlustrium, plus nescio quo pacto videtur
habere gravitatis; itaque ipse mea legens sic adficior interdum, ut Catonem, non me loqui
existimem. 5. Sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus
scripsi de amicitia. Tum est Cato locutus, quo erat nemo fere senior temporibus illis,
nemo prudentior; nunc Laelius et sapiens (sic enim est habitus) et amicitiae gloria
excellens de amicitia loquetur. Tu velim a me animum parumper avertas, Laelium loqui ipsum
putes. C. Fannius et Q. Mucius ad socerum veniunt post mortem Africani; ab his sermo
oritur, respondet Laelius, cuius tota disputatio est de amicitia, quam legens te ipse
cognosces. |
II. 6. Fannius. Sunt
ista, Laeli; nec enim melior vir fuit Africano quisquam nec clarior. Sed existimare debes
omnium oculos in te esse coniectos unum; te sapientem et appellant et existimant.
Tribuebatur hoc modo M. Catoni, scimus L. Acilium apud patres nostros appellatum esse
sapientem, sed uterque alio quodam modo, Acilius, quia prudens esse in iure civili
putabatur, Cato, quia multarum rerum usum habebat; multa eius et in senatu et in foro vel
privsa prudenter vel acta constanter vel responsa acute ferebantur; propterea quasi
cognomen iam habebat in senectute sapientis. 7. Te autem alio quodam modo non solum natura
et moribus, verum etiam studio et doctrina esse sapientem, nec sicut vulgus, sed ut
eruditi solent appellare sapientem, qualem in reliqua Graecia neminem (nam qui septem
appellantur, eos, qui ista subtilius quaerunt, in numero sapientium non habent), Athenis
unum accepimus, et eum quidem etiam Apollinis oraculo sapientissimum iudicatum; hanc esse
in te sapientiam existumant, ut omnia tua in te posita esse ducas humanosque casus virtute
inferiores putes. Itaque ex me quaerunt, credo ex hoc item Scaevola, quonam pacto mortem
Africani feras, eoque magis, quod proximis Nonis cum in hortos D. Bruti auguris
commentandi causa, ut adsolet, venissemus, tu non adfuisti, qui diligentissime semper
illum diem et illud munus solitus esses obire.
8. Scaevola. Quaerunt quidem, C. Laeli, multi, ut est a Fannio
dictum, sed ego id respondeo, quod animum adverti, te dolorem, quem acceperis cum summi
viri, tum amicissumi morte, ferre moderate nec potuisse non commoveri nec fuisse id
humanitatis tuae; quod autem Nonis in conlegio nostro non adfuisses, valetudinem respondeo
causam, non maestitiam fuisse.
Laelius. Recte tu quidem, Scaevola, et vere; nec enim ab isto
officio, quod semper usurpavi, cum valerem, abduci incommodo meo debui, nec ullo casu
arbitror hoc constanti homini posse contingere, ut ulla intermissio fiat officii. 9. Tu
autem, Fanni, quod mihi tantum tribui dicis, quantum ego nec adgnosco nec postulo, facis
amice; sed, ut mihi videris, non recte iudicas de Catone; aut enim nemo, quod quidem magis
credo, aut, si quisquam, ille sapiens fuit. Quo modo, ut alia omittam, mortem filli tulit!
memineram Paulum, videram Galum, sed hi in pueris Cato in perfecto et spectato viro. 10.
Quam ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut ais,
sapientissimum iudicavit; huius enim facta, illius dicta laudantur. De me autem, ut iam
cum utroque loquar, sic habetote: |
| III. Ego si Scipionis
desiderio me moveri negem, quam id recte faciam, viderint sapientes; sed certe mentiar.
Moveor enim tali amico orbatus, qualis, ut arbitror, nemo umquam erit, ut confirmare
possum, nemo certe fuit; sed non egeo medicina, me ipse consolor, et maxime illo solacio,
quod eo errore careo, quo amicorum decessu plerique angi solent. Nihil mali accidisse
Scipioni puto, mihi accidit, si quid accidit; suis autem incommodis graviter angi non
amicum sed se ipsum amantis est. 11. Cum illo vero quis neget actum esse praeclare? Nisi
enim, quod ille minime putabat, inmortalitatem optare vellet, quid non adeptus est, quod
homini fas esset optare? qui summam spem civium, quam de eo iam puero habuerant, continuo
adulescens incredibili virtute superavit, qui consulatum petivit numquam, factus consul
est bis, primum ante tempus, iterum sibi suo tempore, rei publicae paene sero, qui duabus
urbibus eversis inimicissimis huic imperio non modo praesentia, verum etiam futura bella
delevit. Quid dicam de moribus facillimis, de pietate in matrem, liberalitate in sorores,
bonitate in suos, iustitia in omnes? nota sunt vobis. Quam autem civitati carus fuerit,
maerore funeris indicatum est. Quid igitur hunc paucorum annorum accessio iuvare
potuisset? Senectus enim quamvis non sit gravis, ut memini Catonem anno ante, quam est
mortuus, mecum et cum Scipione disserere, tamen aufert eam viriditatem, in qua etiam nunc
erat Scipio. 12. Quam ob rem vita quidem talis fuit vel fortuna vel gloria, ut nihil
posset accedere, moriendi autem sensum celeritas abstulit; quo de genere mortis difficile
dictu est, quid homines suspicentur, videtis; hoc vere tamen licet dicere, P. Scipioni ex
multis diebus, quos in vita celeberrimos laetissimosque viderit, illum diem clarissimum
fuisse, quom senatu dimisso domum reductus ad vesperum est a patribus conscriptis, populo
Romano, sociis et Latinis, pridie quam excessit e vita, ut ex tam alto dignitatis gradu ad
superos videatur deos potius quam ad inferos pervenisse. |
IV. 13. Neque enim adsentior
iis, qui haec nuper disserere coeperunt, cum corporibus simul animos interire atque omnia
morte deleri; plus apud me antiquorum auctoritas valet, vel nostrorum maiorum, qui mortuis
tam religiosa iura tribuerunt, quod non fecissent profecto, si nihil ad eos pertinere
arbitrarentur, vel eorum, qui in hac terra fuerunt magnamque Graeciam, quae nunc quidem
deleta est, tum florebat, institutis et praeceptis suis erudierunt, vel eius, qui
Apollinis oraculo sapientissimus est iudicatus, qui non tum hoc, tum illud, ut in
plerisque, sed idem semper, animos hominum esse divinos, iisque, cum ex corpore
excessissent, reditum in caelum patere, optimoque et iustissimo cuique expeditissimum. 14.
Quod idem Scipioni videbatur, qui quidem, quasi praesagiret, perpaucis ante mortem diebus,
cum et Philus et Manlius adesset et alii plures, tuque etiam, Scaevola, mecum venisses,
triduum disseruit de re publica; cuius disputationis fuit extremum fere de inmortalitate
animorum, quae se in quiete per visum ex Africano audisse dicebat. Id si ita est, ut
optumi cuiusque animus in morte facillime evolet tamquam e custodia vinclisque corporis,
cui censemus cursum ad deos faciliorem fuisse quam Scipioni? Quocirca maerere hoc eius
eventu vereor ne invidi magis quam amici sit. Sin autem illa veriora, ut idem interitus
sit animorum et corporum nec ullus sensus maneat, ut nihil boni est in morte, sic certe
nihil mali; sensu enim amisso fit idem, quasi natus non esset omnino, quem tamen esse
natum et nos gaudemus et haec civitas, dum erit, laetabitur. 15. Quam ob rem cum illo
quidem, ut supra dixi, actum optime est, mecum incommodius, quem fuerat aequius, ut prius
introieram, sic prius exire de vita. Sed tamen recordatione nostrae amicitiae sic fruor,
ut beate vixisse videar, quia cum Scipione vixerim, quocum mihi coniuncta cura de publica
re et de privata fuit, quocum et domus fuit et militia communis et, id in quo est omnis
vis anicitiae, voluntatum, studiorum, sententiarum summa consensio. Itaque non tam ista me
sapientiae, quam modo Fannius commemoravit, fama delectat, falsa praesertim, quam quod
amicitiae nostrae memoriam spero sempiternam fore, idque eo mihi magis est cordi, quod ex
omnibus saeculis vix tria aut quattuor nominantur paria amicorum; quo in genere sperare
videor Scipionis et Laeli amicitiam notam posteritati fore.
16. Fannius. Istuc quidem, Laeli, ita necesse est. Sed quoniam
amicitiae mentionem fecisti et sumus otiosi, pergratum mihi feceris, spero item Scaevolae,
si, quem ad modum soles de ceteris rebus, quom ex te quaeruntur, sic de amicitia
disputaris quid sentias, qualem existumes, quae praecepta des.
Scaevola. Mihi vero erit gratum; atque id ipsum cum tecum agere
conarer, Fannius antevortit. Quam ob rem utrique nostrum gratum admodum feceris. |
| V. 17. Laelius. Ego
vero non gravarer, si mihi ipse confiderem; nam et praeclara res est et sumus, ut dixit
Fannius, otiosi. Sed quis ego sum aut quae est in me facultas? Doctorum est ista
consuetudo, eaque Graecorum, ut iis ponatur, de quo disputent quamvis subito; magnum opus
est egetque exercitatione non parva. Quam ob rem, quae disputari de amicitia possunt, ab
eis censeo petatis, qui ista profitentur; ego vos hortari tantum possum, ut amicitiam
omnibus rebus humanis anteponatis; nihil est enim tam naturae aptum, tam conveniens ad res
vel secundas vel adversas. 18. Sed hoc primum sentio, nisi in bonis amicitiam esse non
posse; neque id ad vivum reseco, ut illi, qui haec subtilius disserunt, fortasse vere, sed
ad communem utilitatem parum; negant enim quemquam esse virum bonum nisi sapientem. Sit
ita sane; sed eam sapientiam interpretantur, quam adhuc mortalis nemo est consecutus, nos
autem ea, quae sunt in usu vitaque communi, non ea, quae finguntur aut optantur, spectare
debemus. Numquam ego dicam C. Fabricium, M'. Curium, Ti. Coruncanium, quos sapientes
nostri maiores iudicabant, ad istorum normam fuisse sapientes. Quare sibi habeant
sapientiae nomen et invidiosum et obscurum, concedant, ut viri boni fuerint. Ne id quidem
facient, negabunt id nisi sapienti posse concedi. 19. Agamus igitur pingui, ut aiunt,
Minerva. Qui ita se gerunt, ita vivunt, ut eorum probetur fides, integritas, aequitas,
liberalitas, nec sit in eis ulla cupiditas, libido, audacia, sintque magna constantia, ut
ii fuerunt, modo quos nominavi, hos viros bonos, ut habiti sunt, sic etiam appellandos
putemus, quia sequantur, quantum homines possunt, naturam optimam bene vivendi ducem. Sic
enim mihi perspicere videor, ita natos esse nos, ut inter omnes esset societas quaedam,
maior autem, ut quisque proxume accederet. Itaque cives potiores quam peregrini, propinqui
quam alieni; cum his enim amicitiam natura ipsa peperit; sed ea non satis habet
firmitatis. Namque hoc praestat amicitia propinquitati, quod ex propinquitate benevolentia
tolli potest, ex amicitia non potest; sublata enim benevolentia amicitiae nomen tollitur,
propinquitatis manet. 20. Quanta autem vis amicitiae sit, ex hoc intellegi maxime potest,
quod ex infinita societate generis humani, quam conciliavit ipsa natura, ita contracta res
est et adducta in angustum, ut omnis caritas aut inter duos aut inter paucos iungeretur. |
| VI. Est enim amicitia nihil
aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio; qua
quidem haud scio an excepta sapientia nihil melius homini sit a dis inmortalibus datum.
Divitias alii praeponunt, bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii honores, multi
etiam voluptates. Beluarum hoc quidem extremum, illa autem superiora caduca et incerta,
posita non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate. Qui autem in virtute
summum bonum ponunt, praeclare illi quidem, sed haec ipsa virtus amicitiam et gignit et
continet, nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest. 21. Iam virtutem ex
consuetudine vitae sermonisque nostri interpretemur nec eam, ut quidam docti, verborum
magnificentia metiamur virosque bonos eos, qui habentur, numeremus, Paulos, Catones,
Galos, Scipiones, Philos; his communis vita contenta est; eos autem omittamus, qui omnino
nusquam reperiuntur. 22. Talis igitur inter viros amicitia tantas opportunitates habet,
quantas vix queo dicere. Principio qui potest esse vita "vitalis," ut ait
Ennius, quae non in amici mutua benevolentia conquiescat? Quid dulcius quam habere, quicum
omnia audeas sic loqui ut tecum? Qui esset tantus fructus in prosperis rebus, nisi
haberes, qui illis aeque ac tu ipse gauderet? adversas vero ferre difficile esset sine eo,
qui illas gravius etiam quam tu ferret. Denique ceterae res, quae expetuntur, opportunae
sunt singulae rebus fere singulis, divitiae, ut utare, opes, ut colare, honores, ut
laudere, voluptates, ut gaudeas, valetudo, ut dolore careas et muneribus fungare corporis;
amicitia res plurimas continet; quoquo te verteris, praesto est, nullo loco excluditur,
numquam intempestiva, numquam molesta est; itaque non aqua, non igni, ut aiunt, locis
pluribus utimur quam amicitia. Neque ego nunc de vulgari aut de mediocri, quae tamen ipsa
et delectat et prodest, sed de vera et perfecta loquor, qualis eorum, qui pauci
nominantur, fuit. Nam et secundas res splendidiores facit amicitia et adversas partiens
communicansque leviores. |
VII. 23. Quomque plurimas
et maximas commoditates amicitia contineat, tum illa nimirum praestat omnibus, quod bonam
spem praelucet in posterum nec debilitari animos aut cadere patitur. Verum enim amicum qui
intuetur, tamquam exemplar aliquod intuetur sui. Quocirca et absentes adsunt et egentes
abundant et inbecilli valent et, quod difficilius dictu est, mortui vivunt; tantus eos
honos, memoria, desiderium prosequitur amicorum. Ex quo illorum beata mors videtur, horum
vita laudabilis. Quodsi exemeris ex rerum natura benevolentiae coniunctionem, nec domus
ulla nec urbs stare poterit, ne agri quidem cultus permanebit. Id si minus intellegitur,
quanta vis amicitiae concordiaeque sit, ex dissensionibus atque ex discordiis perspici
potest. Quae enim domus tam stabilis, quae tam firma civitas est, quae non odiis et
discidiis funditus possit everti? Ex quo, quantum boni sit in amicitia, iudicari potest.
24. Agrigentinum quidem doctum quendam virum carminibus Graecis vaticinatum ferunt, quae
in rerum natura totoque mundo constarent, quaeque moverentur, ea contrahere amicitiam,
dissipare discordiam. Atque hoc quidem omnes mortales et intellegunt et re probant.
Itaque, si quando aliquod officium extitit amici in periculis aut adeundis aut
communicandis, quis est, qui id non maximis ecferat laudibus? Qui clamores tota cavea
nuper in hospitis et amici mei M. Pacuvi nova fabula! cum ignorante rege, uter Orestes
esset, Pylades Orestem se esse diceret, ut pro illo necaretur, Orestes autem, ita ut erat,
Orestem se esse perseveraret. Stantes plaudebant in re ficta; quid arbitramur in vera
facturos fuisse? Facile indicabat ipsa natura vim suam, cum homines, quod facere ipsi non
possent, id recte fieri in altero iudicarent.
Hactenus mihi videor de amicitia quid sentirem potuisse dicere; si quae
praeterea sunt (credo autem esse multa), ab iis, si videbitur, qui ista disputatnt,
quaeritote.
25. Fannius. Nos autem a te potius; quamquam etiam ab istis saepe
quaesivi et audivi non invitus equidem; sed aliud quoddam filum orationis tuae.
Scaevola. Tum magis id diceres, Fanni, si nuper in hortis Scipionis,
cum est de re publica disputatum, adfuisses. Qualis tum patronus iustitiae fuit contra
accuratam orationem Phili!
Fannius. Facile id quidem fuit, iustitiam iustissimo viro defendere.
Scaevola. Quid? amicitiam nonne facile ei, qui ob eam summa fide
constantia iustitiaque servatam maxumam gloriam ceperit? |
VIII. 26. Laelius.
Vim hoc quidem est adferre. Quid enim refert, qua me ratione cogatis? Cogitis certe.
Studiis enim generorum, praesertim in re bona, cum difficile est, tum ne aequum quidem
obsistere.
Saepissime igitur mihi de amicitia cogitanti maxime illud considerandum
videri solet, utrum propter inbecillitatem atque inopiam desiderata sit amicitia, ut
dandis recipiendisque meritis quod quisque minus per se ipse posset, id acciperet ab alio
vicissimque redderet, an esset hoc quidem proprium amicitiae, sed antiquior et pulchrior
et magis a natura ipsa profecta alia causa. Amor enim, ex quo amicitia nominata est,
princeps est ad benevolentiam coniungendam. Nam utilitates quidem etiam ab iis
percipiuntur saepe, qui simulatione amicitiae coluntur et observantur temporis causa, in
amicitia autem nihil fictum est, nihil simulatum et, quidquid est, id est verum et
voluntarium. 27. Quapropter a natura mihi videtur potius quam ab indigentia orta amicitia,
adplicatione magis animi cum quodam sensu amandi quam cogitatione, quantum illa res
utilitatis esset habitura. Quod quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam animadverti
potest, quae ex se natos ita amant ad quoddam tempus et ab eis ita amantur, ut facile
earum sensus appareat. Quod in homine multo est evidentius, primum ex ea caritate, quae
est inter natos et parentes, quae dirimi nisi detestabili scelere non potest; deinde cum
similis sensus extitit amoris, si aliquem nacti sumus, cuius cum moribus et natura
congruamus, quod in eo quasi lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere videamur. 28.
Nihil est enim virtute amabilius, nihil, quod magis adliciat ad diligendum, quippe cum
propter virtutem et probitatem etiam eos, quos numquam vidimus, quodam modo diligamus.
Quis est, qui C. Fabrici, M'. Curi non cum caritate aliqua benevola memoriam usurpet, quos
numquam viderit? Quis autem est, qui Tarquinium Superbum, qui Sp. Cassium, Sp. Maelium non
oderit? Cum duobus ducibus de imperio in Italia est decertatum, Pyrrho et Hannibale; ab
altero propter probitatem eius non nimis alienos animos habemus, alterum propter
crudelitatem semper haec civitas oderit. |
IX. 29. Quodsi tanta vis
probitatis est, ut eam vel in eis, quos numquam vidimus, vel, quod maius est, in hoste
etiam diligamus, quid mirum est, si animi hominum moveantur, cum eorum, quibuscum usu
coniuncti esse possunt, virtutem et bonitatem perspicere videantur? Quamquam confirmatur
amor et beneficio accepto et studio perspecto et consuetudine adiuncta, quibus rebus ad
illum primum motum animi et amoris adhibitis admirabilis quaedam exardescit benevolentiae
magnitudo. Quam si qui putant ab inbecillitate proficisci, ut sit, per quem adsequatur,
quod quisque desideret, humilem sane relinquunt et minime generosum, ut ita dicam, ortum
amicitiae, quam ex inopia atque indigentia natam volunt. Quod si ita esset, ut quisque
minimum esse in se arbitraretur, ita ad amicitiam esset aptissimus; quod longe secus est.
30. Ut enim quisque sibi plurimum confidit, et ut quisque maxime virtute et sapientia sic
munitus est, ut nullo egeat suaque omnia in se ipso posita iudicet, ita in amicitiis
expetendis colendisque maxime excellit. Quid Enim? Africanus indigens mei? Minime hercule!
ac ne ego quidem illius; sed ego admiratione quadam virtutis eius, ille vicissim opinione
fortasse non nulla, quam de meis moribus habebat, me dilexit; auxit benevolentiam
consuetudo. Sed quamquam utilitates multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab
earum spe causae diligendi profectae. 31. Ut enim benefici liberalesque sumus, non ut
exigamus gratiam (neque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem
sumus), sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore
inest, expetendam putamus. 32. Ab his, qui pecudum ritu ad voluptatem omnia referunt,
longe dissentiunt, nec mirum; nihil enim altum, nihil magnificum ac divinum suspicere
possunt, qui suas omnes cogitationes abiecerunt in rem tam humilem tamque contemptam. Quam
ob rem hos quidem ab hoc sermone removeamus, ipsi autem intellegamus natura gigni sensum
diligendi et benevolentiae caritatem facta significatione probitatis. Quam qui
adpetiverunt, adplicant se et propius admovent, ut et usu eius, quem diligere coeperunt,
fruantur et moribus sintque pares in amore et aequales propensioresque ad bene merendum
quam ad reposcendum, atque haec inter eos sit honesta certatio. Sic et utilitates ex
amicitia maximae capientur, et erit eius ortus a natura quam ab inbecillitate gravior et
verior. Nam si utilitas amicitias conglutinaret, eadem commutata dissolveret; sed quia
natura mutari non potest, idcirco verae amicitiae sempiternae sunt. Ortum quidem amicitiae
videtis, nisi quid ad haec forte vultis.
Fannius. Tu vero perge, Laeli; pro hoc enim, qui minor est natu, meo
iure respondeo.
Scaevola. Recte tu quidem. Quam ob rem audiamus. |