Epistularum Q. Horatii Flacci
Liber Primus

Epistula XI

The Bullatius to whom this epistle is addressed is not otherwise known. He appears to have been for some reason travelling for pleasure in Asia Minor in the same manner as we now visit European cities. Horace takes occasion to express as a contrast to the love of foreign lands his own impatience of the evils of the transit and his preference for home.

   XI. Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos,
quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis,
Smyrna quid et Colophon? Maiora minorane fama?
Cunctane prae campo et Tiberino flumine sordent?
An venit in votum Attalicis ex urbibus una?
An Lebedum laudas odio maris atque viarum?
Scis Lebedus quid sit; Gabiis desertior atque
Fidenis vicus: tamen illic vivere vellem,
oblitusque meorum obliviscendus et illis
Neptunum procul e terra spectare furentem.
Sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque
adspersus volet in caupona vivere; nec qui
frigus collegit, furnos et balnea laudat
ut fortunatam plene praestantia vitam;
nec, si te validus iactaverit Auster in alto,
idcirco navem trans Aegaeum mare vendas.
Incolumi Rhodos et Mitylene pulchra facit, quod
paenula solstitio, campestre nivalibus auris,
per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.
Dum licet ac vultum servat Fortuna benignum,
Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens.
Tu quamcumque deus tibi fortunaverit horam
grata sume manu, neu dulcia differ in annum,
ut quocumque loco fueris vixisse libenter
te dicas. Nam si ratio et prudentia curas,
non locus effusi late maris arbiter aufert,
caelum, non animum, mutant qui trans mare currunt.
strenua nos exercet inertia; navibus atque
quadrigis petimus bene vivere; quod petis, hic est,
est Vlubris, animus si te non deficit aequus.

Go to Horace Page
[Horace Page]
Go to Epistula #10
[Epistula #10]
Go to top of page
[Top of Page]
Go to Epistula #12
[Epistula #12]
Go to Trans. Commentary
[Commentary]