Epistularum Q. Horatii Flacci
Liber Primus

Epistula IV

Addressed to the poet Tibullus.

   IV. Albi, nostrorum sermonum candide iudex,
quid nunc te dicam facere in regione Pedana?
Scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat,
an tacitum silvas inter reptare salubris,
curantem quicquid dignum sapiente bonoque est?
Non tu corpus eras sine pectore: di tibi formam,
di tibi divitias dederunt artemque fruendi.
Quid voveat dulci nutricula maius alumno,
qui sapere et fari possit quae sentiat, et cui
gratia, fama, valetudo contingat abunde,
et mundus victus non deficiente crumena?
Inter spem curamque, timores inter et iras
omnem crede diem tibi diluxisse supremum:
grata superveniet quae non sperabitur hora.
Me pinguem et nitidum bene curata cute vises,
cum ridere voles Epicuri de grege porcum.

Go to Horace Page
[Horace Page]
Go to Epistula #3
[Epistula #3]
Go to top of page
[Top of Page]
Go to Epistula #5
[Epistula #5]
Go to Trans. Commentary
[Commentary]