|
I. Prima
dicte mihi, summa dicende Carmena,
spectatum satis
et donatum iam rude
quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.
Non eadem est aetas, non mens. Veianius,
armis
Herculis ad
postem fixis, latet
abditus agro,
ne populum extrema
totiens exoret
harena.
Est mihi purgatam
crebro qui personet aurem:
'Solve senescentem
mature sanus equum,
ne
peccet ad extremum ridendus
et ilia ducat!'
Nunc itaque et
versus et cetera ludicra
pono;
quid verum atque
decens curo
et rogo et omnis
in hoc sum;
condo et compono
quae mox depromere
possim.
Ac ne forte roges
quo me duce, quo lare
tuter:
nullius addictus
iurare in verba magistri,
quo me cumque rapit tempestas,
deferor hospes.
Nunc agilis
fio et mersor civilibus
undis,
virtutis verae
custos rigidusque
satelles;
nunc in Aristippi
furtim praecepta
relabor,
et mihi res, non
me rebus, subiungere conor.
Vt nox longa quibus
mentitur amica, diesque
longa videtur opus
debentibus, ut piger
annus
pupillis quos
dura premit custodia
matrum,
sic mihi tarda fluunt
ingrataque tempora, quae spem
consiliumque morantur
agendi gnaviter id quod
aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,
aeque neglectum pueris senibusque nocebit.
Restat
ut his ego me
ipse regam solerque
elementis.
Non possis oculo
quantum contendere
Lynceus,
non tamen idcirco contemnas lippus
inungi;
nec, quia desperes
invicti membra Glyconis,
nodosa corpus
nolis prohibere cheragra.
Est quadam prodire
tenus, si non datur ultra.
Fervet avaritia
miseroque cupidine
pectus:
sunt verba et
voces, quibus
hunc lenire dolorem
possis et magnam morbi
deponere partem.
Laudis amore
tumes: sunt certa piacula,
quae te
ter pure
lecto poterunt recreare libello.
Invidus, iracundus,
iners, vinosus, amator,
nemo adeo ferus
est ut non mitescere possit,
si modo culturae patientem commodet aurem.
Virtus est vitium
fugere, et sapientia prima
stultitia caruisse.
Vides quae maxima credis
esse mala, exiguum censum
turpemque repulsam,
quanto devites animi
capitisque labore;
impiger extremos
curris mercator ad Indos,
per mare pauperiem fugiens,
per saxa, per
ignis:
ne cures ea,
quae stulte miraris et optas,
discere, et audire, et meliori
credere non vis?
Quis circum pagos
et circum compita pugnax
magna coronari contemnat Olympia, cui spes,
cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae?
Vilius argentum
est auro, virtutibus aurum.
'O
cives, cives, quaerenda pecunia primum est,
virtus post nummos.' Haec Ianus
summus ab imo
prodocet, haec
recinunt iuvenes dictata
senesque,
laevo suspensi
loculos tabulamque lacerto.
Est animus tibi,
sunt mores et
lingua fidesque,
sed quadringentis
sex septem milia desunt:
plebs eris.
At pueri ludentes,
'Rex eris,'
aiunt,
'si recte facies.' Hic
murus aeneus esto;
nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
Roscia, dic
sodes, melior
lex, an puerorum est
nenia, quae
regnum recte facientibus offert,
et maribus Curiis
et decantata Camillis?
Isne tibi melius suadet qui rem facias, rem,
si possis, recte, si non, quocumque modo rem,
ut propius spectes
lacrimosa poemata
Pupi,
an qui fortunae
te responsare
superbae
liberum et erectum praesens hortatur
et aptat?
Quod si me populus
Romanus forte roget, cur
non, ut porticibus,
sic iudiciis fruar isdem,
nec sequar aut fugiam
quae diligit ipse vel odit,
olim quod volpes
aegroto cauta leoni
respondit referam: 'Quia me vestigia terrent,
omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.'
Belua multorum
es capitum. Nam quid sequar aut quem?
Pars hominum
gestit conducere publica;
sunt qui
crustis et pomis
viduas venentur avaras,
excipiantque senes quos in vivaria
mittant;
multis occulto
crescit res faenore. Verum
esto aliis alios
rebus studiisque teneri:
idem eadem possunt
horam durare probantes?
'Nullus in orbe sinus Baiis
praelucet amoenis'
si dixit dives, lacus
et mare sentit amorem
festinantis eri; cui si vitiosa
libido
fecerit auspicium,
'Cras ferramenta Teanum
tolletis, fabri.' Lectus
genialis in aula est:
nil ait esse prius, melius nil caelibe vita:
si non est, iurat bene solis esse maritis.
Quo teneam voltus mutantem Protea nodo?
Quid pauper?
Ride: mutat cenacula,
lectos,
balnea, tonsores, conducto navigio aeque
nauseat ac locuples quem ducit priva triremis.
Si
curatus inaequali
tonsore capillos
occurri, rides; si forte subucula
pexae
trita subest tunicae vel si toga dissidet impar,
rides: quid, mea
cum pugnat sententia secum,
quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,
aestuat et vitae
disconvenit ordine
toto,
diruit, aedificat, mutat quadrata
rotundis?
Insanire putas sollemnia
me neque rides,
nec medici credis
nec curatoris
egere
a praetore dati, rerum tutela
mearum
cum sis et prave
sectum stomacheris ob unguem
de te pendentis, te respicientis
amici.
Ad summam: sapiens
uno minor est Iove, dives,
liber, honoratus, pulcher, rex denique regum,
praecipue sanus, nisi
cum pituita molesta est.
|