|
XI. Quid
tibi visa Chios, Bullati, notaque
Lesbos,
quid concinna
Samos, quid Croesi regia
Sardis,
Smyrna quid et Colophon? Maiora
minorane fama?
Cunctane prae campo
et Tiberino flumine sordent?
An venit in votum Attalicis ex urbibus una?
An Lebedum laudas odio maris atque viarum?
Scis Lebedus quid sit; Gabiis
desertior atque
Fidenis vicus: tamen illic
vivere vellem,
oblitusque meorum obliviscendus
et illis
Neptunum procul
e terra spectare furentem.
Sed neque qui
Capua Romam petit, imbre lutoque
adspersus volet in
caupona vivere; nec qui
frigus collegit,
furnos et balnea laudat
ut fortunatam plene praestantia vitam;
nec, si te validus iactaverit
Auster in alto,
idcirco navem
trans Aegaeum mare vendas.
Incolumi Rhodos et Mitylene pulchra facit, quod
paenula solstitio,
campestre nivalibus
auris,
per brumam Tiberis,
Sextili mense caminus.
Dum licet ac vultum
servat Fortuna benignum,
Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens.
Tu quamcumque
deus tibi fortunaverit horam
grata sume manu, neu dulcia differ in annum,
ut quocumque loco fueris vixisse libenter
te dicas. Nam si ratio
et prudentia curas,
non locus effusi late maris arbiter
aufert,
caelum, non animum,
mutant qui trans mare currunt.
strenua nos exercet
inertia; navibus
atque
quadrigis petimus
bene vivere; quod petis, hic
est,
est Vlubris, animus
si te non deficit aequus.
|