| I. Clarorum virorum facta
moresque posteris tradere, antiquitus usitatum, ne nostris quidem temporibus quamquam
incuriosa suorum aetas omisit, quotiens magna aliqua ac nobilis virtus vicit ac
supergressa est vitium parvis magnisque civitatibus commune, ignorantiam recti et
invidiam. Sed apud priores, ut agere digna memoratu pronum magisque in aperto erat, ita
celeberrimus quisque ingenio ad prodendam virtutis memoriam, sine gratia aut ambitione,
bonae tantum conscientiae pretio ducebatur. Ac plerique suam ipsi vitam narrare fiduciam
potius morum quam adrogantiam arbitrati sunt, nec id Rutilio et Scauro citra fidem aut
obtrectationi fuit: adeo virtutes isdem temporibus optime aestimantur, quibus facillime
gignuntur. At nunc narraturo mihi vitam defuncti hominis venia opus fuit, quam non
petissem incusaturus. Tam saeva et infesta virtutibus tempora. |
| II. Legimus, cum Aruleno
Rustico Paetus Thrasea, Herennio Senecioni Priscus Helvidius laudati essent, capitale
fuisse, neque in ipsos modo auctores, sed in libros quoque eorum saevitum, delegato
triumviris ministerio, ut monumenta clarissimorum ingeniorum in comitio ac foro urerentur.
Scilicet illo igne vocem populi Romani et libertatem senatus et conscientiam generis
humani aboleri arbitrabantur, expulsis insuper sapientiae professoribus atque omni bona
arte in exsilium acta, ne quid usquam honestum occurreret. Dedimus profecto grande
patientiae documentum; et sicut vetus aetas vidit quid ultimum in libertate esset, ita nos
quid in servitute, adempto per inquisitiones etiam loquendi audiendique commercio.
Memoriam quoque ipsam cum voce perdidissemus, si tam in nostra potestate esset oblivisci
quam tacere. |
| III. Nunc demum redit
animus; et quamquam primo statim beatissimi saeculi ortu Nerva Caesar res olim
dissociabiles miscuerit, principatum ac libertatem, augeatque cotidie felicitatem temporum
Nerva Traianus, nec spem modo ac votum Securitas publica, sed ipsius voti fiduciam ac
robur adsumpserit, natura tamen infirmitatis humanae tardiora sunt remedia quam mala; et
ut corpora nostra lente augescunt, cito exstinguuntur, sic ingenia studiaque oppresseris
facilius quam revocaveris. Subit quippe etiam ipsius inertiae dulcedo, et invisa primo
desidia postremo amatur. Quid? si per quindecim annos, grande mortalis aevi spatium, multi
fortuitis casibus, promptissimus quisque saevitia principis interciderunt, pauci, ut ita
dixerim, non modo aliorum sed etiam nostri superstites sumus, exemptis e media vita tot
annis, quibus iuvenes ad senectutem, senes prope ad ipsos exactae aetatis terminos per
silentium venimus. Non tamen pigebit vel incondita ac rudi voce memoriam prioris
servitutis ac testimonium praesentium bonorum composuisse. Hic interim liber honori
Agricolae soceri mei destinatus, professione pietatis aut laudatus erit aut excusatus. |
| IV. Gnaeus Iulius Agricola,
vetere et inlustri Foroiuliensium colonia ortus, utrumque avum procuratorem Caesarum
habuit, quae equestris nobilitas est. Pater illi Iulius Graecinus, senatorii ordinis,
studio eloquentiae sapientiaeque notus, iisque ipsis virtutibus iram Gaii Caesaris
meritus: namque M. Silanum accusare iussus et, quia abnuerat, interfectus est. Mater Iulia
Procilla fuit, rarae castitatis. In huius sinu indulgentiaque educatus per omnem
honestarum artium cultum pueritiam adulescentiamque transegit. Arcebat eum ab inlecebris
peccantium praeter ipsius bonam integramque naturam, quod statim parvulus sedem ac
magistram studiorum Massiliam habuit, locum Graeca comitate et provinciali parsimonia
mixtum ac bene compositum. Memoria teneo solitum ipsum narrare se prima in iuventa studium
philosophiae acrius, ultra quam concessum Romano ac senatori, hausisse, ni prudentia
matris incensum ac flagrantem animum coercuisset. Scilicet sublime et erectum ingenium
pulchritudinem ac speciem magnae excelsaeque gloriae vehementius quam caute adpetebat. Mox
mitigavit ratio et aetas, retinuitque, quod est difficillimum, ex sapientia modum. |
| V. Prima castrorum
rudimenta in Britannia Suetonio Paulino, diligenti ac moderato duci, adprobavit, electus
quem contubernio aestimaret. Nec Agricola licenter, more iuvenum qui militiam in lasciviam
vertunt, neque segniter ad voluptates et commeatus titulum tribunatus et inscitiam
rettulit: sed noscere provinciam, nosci exercitui, discere a peritis, sequi optimos, nihil
adpetere in iactationem, nihil ob formidinem recusare, simulque et anxius et intentus
agere. Non sane alias exercitatior magisque in ambiguo Britannia fuit. Trucidati veterani,
incensae coloniae, intersepti exercitus; tum de salute, mox de victoria certavere. Quae
cuncta etsi consiliis ductuque alterius agebantur ac summa rerum et recuperatae provinciae
gloria in ducem cessit, artem et usum et stimulos addidere iuveni, intravitque animum
militaris gloriae cupido, ingrata temporibus, quibus sinistra erga eminentes interpretatio
nec minus periculum ex magna fama quam ex mala. |
| VI. Hinc ad capessendos
magistratus in urbem degressus Domitiam Decidianam, splendidis natalibus ortam, sibi
iunxit; idque matrimonium ad maiora nitenti decus ac robur fuit. Vixeruntque mira
concordia, per mutuam caritatem et invicem se anteponendo, nisi quod in bona uxore tanto
maior laus, quanto in mala plus culpae est. Sors quaesturae provinciam Asiam, proconsulem
Salvium Titianum dedit, quorum neutro corruptus est, quamquam et provincia dives ac parata
peccantibus, et proconsul in omnem aviditatem pronus quantalibet facilitate redempturus
esset mutuam dissimulationem mali. Auctus est ibi filia in subsidium simul et solacium;
nam filium ante sublatum brevi amisit. Mox inter quaesturam ac tribunatum plebis atque
ipsum etiam tribunatus annum quiete et otio transiit, gnarus sub Nerone temporum, quibus
inertia pro sapientia fuit. Idem praeturae tenor et silentium; nec enim iurisdictio
obvenerat. Ludos et inania honoris medio rationis atque abundantiae duxit, uti longe a
luxuria, ita famae proprior. Tum electus a Galba ad dona templorum recognoscenda,
diligentissima conquisitione fecit, ne cuius alterius sacrilegium res publica quam Neronis
sensisset. |
| VII. Sequens annus gravi
vulnere animum domumque eius adflixit. Nam classis Othoniana licenter vaga dum Intimilium
(Liguriae pars est) hostiliter populatur, matrem Agricolae in praediis suis interfecit,
praediaque ipsa et magnam patrimonii partem diripuit, quae causa caedis fuerat. Igitur ad
sollemnia pietatis profectus Agricola, nuntio adfectati a Vespasiano imperii deprehensus
ac statim in partes transgressus est. Initia principatus ac statum urbis Mucianus regebat,
iuvene admodum Domitiano et ex paterna fortuna tantum licentiam usurpante. Is missum ad
dilectus agendos Agricolam integreque ac strenue versatum vicensimae legioni tarde ad
sacramentum transgressae praeposuit, ubi decessor seditiose agere narrabatur: quippe
legatus quoque consularibus nimia ac formidolosa erat, nec legatus praetorius ad
cohibendum potens, incertum suo an militum ingenio. Ita successor simul et ultor electus
rarissima moderatione maluit videri invenisse bonos quam fecisse. |
| VIII. Praeerat tunc
Britanniae Vettius Bolanus placidius quam feroci provincia dignum est. Temperavit Agricola
vim suam ardoremque compescuit, ne incresceret, peritus obsequi eruditusque utilia
honestis miscere. Brevi deinde Britannia consularem Petilium Cerialem accepit. Habuerunt
virtutes spatium exemplorum. Sed primo Cerialis labores modo et discrimina, mox et gloriam
communicabat: saepe parti exercitus in experimentum, aliquando maioribus copiis ex eventu
praefecit. Nec Agricola umquam in suam famam gestis exsultavit: ad auctorem ac ducem ut
minister fortunam referebat. Ita virtute in obsequendo, verecundia in praedicando, extra
invidiam nec extra gloriam erat. |
| IX. Revertentem ab
legatione legionis divus Vespasianus inter patricios ascivit; ac deinde provinciae
Aquitaniae praeposuit, splendidae imprimis dignitatis administratione ac spe consulatus,
cui destinarat. Credunt plerique militaribus ingeniis subtilitatem deesse, quia castrensis
iurisdictio secura et obtusior ac plura manu agens calliditatem fori non exerceat.
Agricola naturali prudentia, quamvis inter togatos, facile iusteque agebat. Iam vero
tempora curarum remissionumque divisa: ubi conventus ac iudicia poscerent, gravis,
intentus, severus, et saepius misericors: ubi officio satisfactum, nihil ultra: potestatis
personam, tristitiam et adrogantiam et avaritiam, exuerat; nec illi, quod est rarissimum,
aut facilitas auctoritatem aut severitas amorem deminuit. Integritatem atque abstinentiam
in tanto viro referre iniuria virtutum fuerit. Ne famam quidem, cui saepe etiam boni
indulgent, ostentanda virtute aut per artem quaesivit: procul ab aemulatione adversus
conlegas, procul a contentione adversus procuratores et vincere inglorium et atteri
sordidum arbitrabatur. Minus triennium in ea legatione detentus ac statim ad spem
consulatus revocatus est, comitante opinione Britanniam ei provinciam dari, nullis in hoc
ipsius sermonibus, sed quia par videbatur. Haud semper errat fama; aliquando et eligit.
Consul egregiae tum spei filiam iuveni mihi despondit ac post consulatum conlocavit et
statim Britanniae praepositus est, adiecto pontificatus sacerdotio. |
| X. Britanniae situm
populosque multis scriptoribus memoratos non in comparationem curae ingeniive referam, sed
quia tum primum perdomita est: ita quae priores nondum comperta eloquentia percoluere,
rerum fide tradentur. Britannia, insularum quas Romana notitia complectitur maxima, spatio
ac caelo in orientem Germaniae, in occidentem Hispaniae obtenditur, Gallis in meridiem
etiam inspicitur. Septentrionalia eius, nullis contra terris, vasto atque aperto mari
pulsantur. Formam totius Britanniae Livius veterum, Fabius Rusticus recentium
eloquentissimi auctores oblongae scutulae vel bipenni adsimulavere. Et est ea facies citra
Caledoniam, unde et in universum fama est transgressa; sed immensum et enorme spatium
procurrentium extremo iam litore terrarum velut in cuneum tenuatur. Hanc oram novissimi
maris tunc primum Romana classis circumvecta insulam esse Britanniam adfirmavit, ac simul
incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas vocant, invenit domuitque. Dispecta est et
Thule, quia hactenus iussum: et hiems adpetebat. Sed mare pigrum et grave remigantibus
perhibent ne ventis quidem perinde attolli, credo quod rariores terrae montesque, causa ac
materia tempestatum, et profunda moles continui maris tardius impellitur. Naturam Oceani
atque aestus neque quaerere huius operis est, ac multi rettulere. Unum addiderim, nusquam
latius dominari mare, multum fluminum huc atque illuc ferre, nec litore tenus accrescere
aut resorberi, sed influere penitus atque ambire, et iugis etiam ac montibus inseri velut
in suo. |
| XI. Ceterum Britanniam
qui mortales initio coluerint, indigenae an advecti, ut inter barbaros parum compertum.
Habitus corporum varii atque ex eo argumenta. Namque rutilae Caledoniam habitantium comae,
magni artus Germanicam originem adseverant. Silurum colorati vultus, torti plerumque
crines et posita contra Hispania Hiberos veteres traiecisse easque sedes occupasse fidem
faciunt. Proximi Gallis et similes sunt, seu durante originis vi, seu procurrentibus in
diversa terris, posito caeli corporibus habitum dedit. In universum tamen aestimanti
Gallos vicinam insulam occupasse credibile est. Eorum sacra deprehendas, superstitionum
persuasiones; sermo haud multum diversus, in deposcendis periculis eadem audacia et, ubi
advenere, in detrectandis eadem formido. Plus tamen ferociae Britanni praeferunt, ut quos
nondum longa pax emollierit. Nam Gallos quoque in bellis floruisse accepimus; mox segnitia
cum otio intravit, amissa virtute pariter ac libertate. Quod Britannorum olim victis
evenit: ceteri manent quales Galli fuerunt. |
XII. In pedite robur;
quaedam nationes et curru proeliantur; honestior auriga, clientes propugnant. Olim regibus
parebant, nunc per principes factionibus et studiis trahuntur. Nec aliud adversus
validissimas gentis pro nobis utilius quam quod in commune non consulunt. Rarus duabus
tribusve civitatibus ad propulsandum commune periculum conventus: ita singuli pugnant,
universi vincuntur.
Caelum crebris imbribus ac nebulis foedum; asperitas frigorum abest. Dierum
spatia ultra nostri orbis mensuram; nox clara et extrema Britanniae parte brevis, ut finem
atque initium lucis exiguo discrimine internoscas. Quod si nubes non officiant, aspici per
noctem solis fulgorem, nec occidere et exsurgere, sed transire adfirmant. Scilicet extrema
et plana terrarum humili umbra non erigunt tenebras, infraque caelum et sidera nox cadit.
Solum, praeter oleam vitemque et cetera calidioribus terris oriri sueta, patiens frugum,
fecundum: tarde mitescunt, cito proveniunt, eademque utriusque rei causa, multus umor
terrarum caelique. Fert Britannia aurum et argentum et alia metalla, pretium victoriae.
Gignit et oceanus margarita, sed subfusca ac liventia. Quidam artem abesse legentibus
arbitrantur; nam in rubro mari viva ac spirantia saxis avelli, in Britannia prout expulsa
sint colligi: ego facilius crediderim naturam margaritis deesse quam nobis avaritiam. |
XIII. Ipsi Britanni
dilectum ac tributa et iniuncta imperii munera impigre obeunt, si iniuriae absint: has
aegre tolerant, iam domiti ut pareant, nondum ut serviant.
Igitur primus omnium Romanorum divus Iulius cum exercitu Britanniam
ingressus, quamquam prospera pugna terruerit incolas ac litore potitus sit, potest videri
ostendisse posteris, non tradidisse. Mox bella civilia, et im rem publicam versa principum
arma, ac longa oblivio Britanniae etiam in pace. Consilium id divus Augustus vocabat,
Tiberius praeceptum. Agitasse Gaium Caesarem de intranda Britannia satis constat, ni velox
ingenio mobili paenitentiae, et ingentes adversus Germaniam conatus frustra fuissent.
Divus Claudius auctor operis, transvectis legionibus auxiliisque et adsumpto in partem
rerum Vespasiano, quod initium venturae mox fortunae fuit. Domitae gentes, capti reges, et
monstratus fatis Vespasianus. |
XIV. Consularium primus
Aulus Plautius praepositus ac subinde Ostorius Scapula, uterque bello egregius: redactaque
paulatim in formam provinciae proxima pars Britanniae. Addita insuper veteranorum colonia.
Quaedam civitates Cogidumno regi donatae (is ad nostram usque memoriam fidissimus mansit)
ut, vetere ac iam pridem recepta populi Romani consuetudine, haberet instrumenta
servitutis et reges. Mox Didius Gallus parta a prioribus continuit, paucis admodum
castellis in ulteriora promotis, per quae fama aucti officii quaereretur. Didium Veranius
excepit, isque intra annum exstinctus est.
Suetonius hinc Paulinus biennio prosperas res habuit, subactis nationibus
firmatisque praesidiis; quorum fiducia Monam insulam ut vires rebellibus ministrantem
adgressus terga occasioni patefecit. |
| XV. Namque absentia
legati remoto metu Britanni agitare inter se mala servitutis, conferre iniurias et
interpretando accendere: nihil profici patientia nisi ut graviora tamquam ex facili
tolerantibus imperentur. Singulos sibi olim reges fuisse, nunc binos imponi, e quibus
legatus in sanguinem, procurator in bona saeviret. Aeque discordiam praepositorum, aeque
concordiam subiectis exitiosam. Alterius manum centuriones, alterius servos vim et
contumelias miscere. Nihil iam cupiditati, nihil libidini exceptum. In proelio fortiorem
esse, qui spoliet: nunc ab ignavis plerumque et imbellibus eripi domos, abstrahi liberos,
iniungi dilectus, tamquam mori tantum pro patria nescientibus. Quantulum enim transisse
militum, si sese Britanni numerent? Sic Germanias excussisse iugum, et flumine, non
Oceano, defendi. Sibi patriam coniuges parentes, illis avaritiam et luxuriam causas belli
esse. Recessuros, ut divus Iulius recessisset, modo virtutem maiorum suorum aemularentur.
Neve proelii unius aut alterius eventu pavescerent: plus impetus felicibus, maiorem
constantiam penes miseros esse. Iam Britannorum etiam deos misereri, qui Romanum ducem
absentem, qui relegatum in alis insula exercitum detinerent; iam ipsos, quod difficillimum
fuerit, deliberare. Porro in eiusmodi consiliis periculosius esse deprehendi quam audere. |
XVI. His atque talibus
invicem instincti, Boudicca generis regii femina duce (neque enim sexum in imperiis
discernunt) sumpsere universi bellum; ac sparsos per castella milites consectati,
expugnatis praesidiis ipsam coloniam invasere ut sedem servitutis. Nec ullum in barbaris
saevitiae genus omisit ira et victoria. Quod nisi Paulinus cognito provinciae motu propere
subvenisset, amissa Britannia foret; quam unius proelii fortuna veteri patientiae
restituit, tenentibus arma plerisque, quos conscientia defectionis et proprius ex legato
timor agitabat, ne, quamquam egregius cetera, adroganter in deditos et ut suae cuiusque
iniuriae ultor durius consuleret.
Missus igitur Petronius Turpilianus tamquam exorabilior; et delictis hostium
novus eoque paenitentiae mitior, compositis prioribus nihil ultra ausus Trebellio Maximo
provinciam tradidit. Trebellius segnior et nullis castrorum experimentis comitate quadam
curandi provinciam tenuit. Didicere iam barbari quoque ignoscere vitiis blandientibus, et
interventus civilium armorum praebuit iustam segnitiae excusationem. Sed discordia
laboratum, cum adsuetus expeditionibus miles otio lasciviret. Trebellius, fuga ac latebris
vitata exercitus ira indecorus atque humilis, precario mox praefuit, ac velut pacti
exercitus licentiam, dux salutem esset seditio sine sanguine stetit. Nec Vettius
Bolanus, manentibus adhuc civilibus bellis, agitavit Britanniam disciplina: eadem inertia
erga hostis, similis petulantia castrorum, nisi quod innocens Bolanus et nullis delictis
invisus caritatem paraverat loco auctoritatis. |
| XVII. Sed ubi cum
cetero orbe Vespasianus et Britanniam recuperavit, magni duces, egregii exercitus, minuta
hostium spes. Et terrorem statim intulit Petilius Cerialis, Brigantum civitatem, quae
numerosissima provinciae totius perhibetur, adgressus. Multa proelia, et aliquando non
incruenta; magnamque Brigantum partem aut victoria amplexus est aut bello. Et Cerialis
quidem alterius successoris curam famamque obruisset: subiit sustinuitque molem Iulius
Frontinus, vir magnus, quantum licebat, validamque et pugnacem Silurum gentem armis
subegit, super virtutem hostium locorum quoque difficultates eluctatus. |
| XVIII. Hunc Britanniae
statum, has bellorum vices media iam aestate transgressus Agricola invenit, cum et milites
velut omissa expeditione ad securitatem et hostes ad occasionem verterentur. Ordovicum
civitas haud multo ante adventum eius alam in finibus suis agentem prope universam
obtriverat, eoque initio erecta provincia. Et quibus bellum volentibus erat, probare
exemplum ac recentis legati animum opperiri, cum Agricola, quamquam transvecta aestas,
sparsi per provinciam numeri, praesumpta apud militem illius anni quies, tarda et
contraria bellum incohaturo, et plerisque custodiri suspecta potius videbatur, ire obviam
discrimini statuit; contractisque legionum vexillis et modica auxiliorum manu, quia in
aequum degredi Ordovices non audebant, ipse ante agmen, quo ceteris par animus simili
periculo esset, erexit aciem. Caesaque prope universa gente, non ignarus instandum famae
ac, prout prima cessissent, terrorem ceteris fore, Monam insulam, cuius possessione
revocatum Paulinum rebellione totius Britanniae supra memoravi, redigere in potestatem
animo intendit. Sed ut in subitis consiliis naves deerant: ratio et constantia ducis
transvexit. Depositis omnibus sarcinis lectissimos auxiliarium, quibus nota vada et
patrius nandi usus, quo simul seque et arma et equos regunt, ita repente immisit, ut
obstupefacti hostes, qui classem, qui navis, qui mare exspectabant, nihil arduum aut
invictum crediderint sic ad bellum venientibus. Ita petita pace ac dedita insula clarus ac
magnus haberi Agricola, quippe cui ingredienti provinciam, quod tempus alii per
ostentationem et officiorum ambitum transigunt, labor et periculum placuisset. Nec
Agricola, prosperitate rerum in vanitatem usus, expeditionem aut victoriam vocabat victos
continuisse; ne laureatis quidem gesta prosecutus est. Sed ipsa dissimulatione famae famam
auxit, aestimantibus quanta futuri spe tam magna tacuisset. |
| XIX. Ceterum animorum
provinciae prudens, simulque doctus per aliena experimenta parum profici armis si iniuriae
sequerentur, causas bellorum statuit excidere. A se suisque orsus primum domum suam
coercuit, quod plerisque haud minus arduum est quam provinciam regere. Nihil per libertos
servosque publicae rei, non studiis privatis nec ex commendatione aut precibus centurionem
militesve ascire, sed optimum quemque fidissimum putare. Omnia scire, non omnia exsequi.
Parvis peccatis veniam, magnis severitatem commodare; nec poena semper sed saepius
paenitentia contentus esse; officiis et administrationibus potius non peccaturos
praeponere, quam damnare cum peccassent. Frumenti et tributorum exactionem aequalitate
munerum mollire, circumcisis quae in quaestum reperta ipso tributo gravius tolerabantur.
Namque per ludibrium adsidere clausis horreis et emere ultro frumenta ac luere pretio
cogebantur. Devortia itinerum et longinquitas regionum indicebatur, ut civitates proximis
hibernis in remota et avia deferrent, donec quod omnibus in promptu erat paucis lucrosum
fieret. |
XX. Haec primo statim
anno comprimendo egregiam famam paci circumdedit, quae vel incuria vel intoleramtia
priorum haud minus quam bellum timebatur.
Sed, ubi aestas advenit, contracto exercitu multus in agmine, laudare
modestiam, disiectos coercere, loca castris ipse capere, aestuaria ac silvas ipse
praetemptare; et nihil interim adud hostes quietum pati, quo minus subitis excursibus
popularetur; atque ubi satis terruerat, parcendo rursus incitamenta pacis ostentare.
Quibus rebus multae civitates, quae in illum diem ex aequo egerant, datis obsidibus iram
posuere, et praesidiis castellisque circumdatae, tanta ratione curaque ut nulla ante
Britanniae nova pars. |
| XXI. Inlacessita transiit
sequens hiems, saluberrimis consiliis absumpta. Namque, ut homines dispersi ac rudes eoque
in bella faciles quieti et otio per voluptates adsuescerent, hortari privatim, adiuvare
publice, ut templa fora domos exstruerent, laudando promptos et castigando segnes. Ita
honoris aemulatio pro necessitate erat. Iam vero principum filios liberalibus artibus
erudire, et ingenia Britannorum studiis Gallorum anteferre, ut, qui modo linguam Romanam
abnuebant, eloquentiam concupiscerent. Inde etiam habitus nostri honor et frequens toga,
paulatimque discessum ad delenimenta vitiorum, porticus et balinea et conviviorum
elegantiam. Idque apud imperitos humanitas vocabatur, cum pars servitutis esset. |
| XXII. Tertius
expeditionum annus novas gentis aperuit, vastatis usque ad Tanaum (aestuario nomen est)
nationibus. Qua formidine territi hostes quamquam conflictatum saevis tempestatibus
exercitum lacessere non ausi; ponendisque insuper castellis spatium fuit. Adnotabant
periti non alium ducem opportunitates locorum sapientius legisse. Nullum ab Agricola
positum castellum aut vi hostium expugnantum aut pactione ac fuga desertum; crebrae
eruptiones, nam adversus moras obsidionis annuis copiis firmabantur. Ita intrepida ibi
hiems et sibi quisque praesidio, inritis hostibus eoque desperantibus, quia soliti
plerumque damna aestatis hibernis eventibus pensare, tum aestate atque hieme iuxta
pellebantur. Nec Agricola umquam per alios gesta avidus intercepit: seu centurio seu
praefectus incorruptum facti testem habebat. Apud quosdam acerbior in conviciis
narrabatur: ut erat comis bonis, ita adversus malos iniucundus. Ceterum ex iracundia nihil
supererat secretum, ut silentium eius non timeres: honestius putabat offendere quam
odisse. |
| XXIII. Quarta aestas
obtinendis quae percucurrerat insumpta; ac, si virtus exercituum et Romani nominis gloria
pateretur, inventus in ipsa Britannia terminus. Namque Clota et Bodotria diversi maris
aestibus per immensum revectae, angusto terrarum spatio dirimuntur: quod tum praesidiis
firmabatur atque omnis propior sinus tenebatur, summotis velut in aliam insulam hostibus. |
| XXIV. Quinto
expeditionum anno nave prima transgressus ignotas ad id tempus gentis crebris simul ac
prosperis proeliis domuit, eamque partem Britanniae quae Hiberniam aspicit copiis
instruxit, in spem magis quam ob formidinem, si quidem Hibernia medio inter Britanniam
atque Hispaniam sita et Gallico quoque mari opportuna valentissimam imperii partem magnis
invicem usibus miscuerit. Spatium eius, si Britanniae comparetur, angustius, nostri maris
insulas superat. Solum caelumque et ingenia cultusque hominum haud multum a Britannia
differt [in melius]. Aditus portusque per commercia et negotiatores cogniti. Agricola
expulsum seditione domestica unum ex regulis gentis exceperat ac specie amicitiae in
occasionem retinebat. Saepe ex eo audivi legione una et modicis auxiliis debellari
obtinerique Hiberniam posse; idque etiam adversus Britanniam profuturum, si Romana ubique
arma et velut e conspectu libertas tolleretur. |
XXV. Ceterum aestate,
qua sextum officii annum incohabat, amplexus civitates trans Bodotriam sitas, quia motus
universarum ultra gentium et infesta hostilis exercitus itinera timebantur, portus classe
exploravit. Quae ab Agricola primum adsumpta in partem virium sequebatur egregia specie,
cum simul terra simul mari bellum impelleretur, ac saepe isdem castris pedes equesque et
nauticus miles mixti copiis et laetitia sua quisque facta suos casus attollerent, ac modo
silvarum ac montium profunda, modo tempestatum ac fluctuum adversa, hinc terra et hostis,
hinc victus Oceanus militari iactantia compararentur. Britannos quoque, ut ex captivis
audiebatur, visa classis obstupefaciebat, tamquam aperto maris sui secreto ultimum victis
perfugium clauderetur.
Ad manus et arms conversi Caledoniam incolentes populi, paratu magno, maiore
fama, uti mos est de ignotis, oppugnare ultro castella adorti, metum ut provocantes
addiderant; regrediendumque citra Bodotriam et excedendum potius quam pellerentur ignavi
specie prudentium admonebant, cum interim cognoscit hostis pluribus agminibus inrupturos.
Ac ne superante numero et peritia locorum circumiretur, diviso et ipse in tris partes
exercitu incessit. |
| XXVI. Quod ubi cognitum
hosti, mutato repente consilio universi nonam legionem ut maxime invalidam nocte adgressi,
inter somnum ac trepidationem caesis vigilibus inrupere. Iamque in ipsis castris
pugnabatur, cum Agricola iter hostium ab exploratoribus edoctus et vestigiis insecutus,
velocissimos equitum peditumque adsultare tergis pugnantium iubet, mox ab universis adici
clamorem; et propinqua luce fulsere signa. Ita ancipiti malo territi Britanni; et Romanis
rediit animus, ac securi pro salute de gloria certabant. Ultro quin etiam erupere, et fuit
atrox in ipsis portarum angustiis proelium, donec pulsi hostes, utroque exercitu certante,
his, ut tulisse opem, illis, ne eguisse auxilio viderentur. Quod nisi paludes et silvae
fugientes texissent, debellatum illa victoria foret. |
| XXVII. Cuius
conscientia ac fama ferox exercitus nihil virtuti suae invium et penetrandam Caledoniam
inveniendumque tandem Britanniae terminum continuo proeliorum cursu fremebant. Atque illi
modo cauti ac sapientes prompti post eventum ac magniloqui erant. Iniquissima haec
bellorum condicio est: prospera omnes sibi vindicant, adversa uni imputantur. At Britanni
non virtute se victos, sed occasione et arte ducis rati, nihil ex adrogantia remittere,
quo minus iuventutem armarent, coniuges ac liberos in loca tuta transferrent, coetibus ac
sacrificiis conspirationem civitatum sancirent. Atque ita inritatis utrimque animis
discessum. |
| XXVIII. Eadem aestate
cohors Usiporum per Germanias conscripta et in Britanniam transmissa magnum ac memorabile
facinus ausa est. Occiso centurione ac militibus qui ad tradendam disciplinam immixti
manipulis exemplum et rectores habebantur, tris liburnicas adactis per vim gubernatoribus
ascendere; et uno remigante, suspectis duobus eoque interfectis, nondum vulgato rumore ut
miraculum praevehebantur. Mox ad aquandum atque utilia raptum egressi et cum plerisque
Britannorum sua defensantium proelio congressi, ac saepe victores, aliquando pulsi, eo ad
extremum inopiae venere, ut infirmissimos suorum, mox sorte ductos vescerentur. Atque ita
circumvecti Britanniam, amissis per inscitiam regendi navibus, pro praedonibus habiti,
primum a Suebis, mox a Frisiis intercepti sunt. Ac fuere quos per commercia venumdatos et
in nostram usque ripam mutatione ementium adductos indicium tanti casus inlustravit. |
| XXIX. Initio aestatis
Agricola domestico vulnere ictus, anno ante natum filium amisit. Quem casum neque ut
plerique fortium virorum ambitiose, neque per lamenta rursus ac maerorem muliebriter
tulit: et in luctu bellum inter remedia erat. Igitur praemissa classe quae pluribus locis
praedata magnum et incertum terrorem faceret, expedito exercitu, cui ex Britannis
fortissimos et longa pace exploratos addiderat, ad montem Graupium pervenit, quem iam
hostis insederat. Nam Britanni nihil fracti pugnae prioris eventu et ultionem aut
servitium exspectantes, tandemque docti commune periculum concordia propulsandum,
legationibus et foederibus omnium civitatum vires exciverant. Iamque super triginta milia
armatorum aspiciebantur, et adhuc adfluebat omnis iuventus et quibus cruda ac viridis
senectus, clari bello et sua quisque decora gestantes, cum inter plures duces virtute et
genere praestans nomine Calgacus apud contractam multitudinem proelium poscentem in hunc
modum locutus fertur: |
| XXX. Quotiens causas
belli et necessitatem nostram intueor, magnus mihi animus est hodiernum diem consensumque
vestrum initium libertatis toti Britanniae fore. Nam et universi servitutis expertes et
nullae ultra terrae ac ne mare quidem securum, imminente nobis classe Romana. Ita proelium
atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam ignavis tutissima sunt. Priores pugnae,
quibus adversus Romanos varia fortuna certatum est, spem ac subsidium in nostris manibus
habebant, quia nobilissimi totius Britanniae, eoque in ipsis penetralibus siti nec ulla
servientium litora aspicientes, oculos quoque a contactu dominationis inviolatos
habebamus. Nos terrarum ac libertatis extremos recessus ipse ac sinus famae in hunc diem
defendit: nunc terminus Britanniae patet. Atque omne ignotum pro magnifico est. Sed nulla
iam ultra gens, nihil nisi fluctus et saxa, et infestiores Romani, quorum superbiam
frustra per obsequium et modestiam effugeris. Raptores orbis, postquam cuncta vastantibus
defuere terrae, iam et mare scrutantur: si locuples hostis est, avari, si pauper,
ambitiosi; quos non Oriens, non Occidens satiaverit. Soli omnium opes atque inopiam pari
adfectu concupiscunt. Auferre trucidare rapere falsis nominibus imperium, atque, ubi
solitudinem faciunt, pacem appellant. |
| XXXI. Liberos cuique ac
propinquos suos natura carissimos esse voluit: hi per dilectus alibi servituri auferuntur:
coniuges sororesque etiam si hostilem libidinem effugiant, nomine amicorum atque hospitum
polluuntur. Bona fortunaeque in tributum, ager atque annus in frumentum, corpora ipsa ac
manus silvis ac paludibus emuniendis inter verbera ac contumelias conteruntur. Nata
servituti mancipia semel veneunt, atque ultro a dominis aluntur: Britannia servitutem suam
cotidie emit, cotidie pascit. Ac sicut in familia recentissimus quisque servorum etiam
conservis ludibrio est, sic in hoc orbis terrarum vetere famulatu novi nos et viles in
excidium petimur. Neque enim arva nobis aut metalla aut portus sunt, quibus exercendis
reservemur. Virtus porro ac ferocia subiectorum ingrata imperantibus; et longinquitas ac
secretum ipsum quo tutius, eo suspectius. Ita sublata spe veniae tandem sumite animum, tam
quibus salus quam quibus gloria carissima est. Brigantes femina duce exurere coloniam,
expugnare castra, ac nisi felicitas in socordiam vertisset, exuere iugum potuere: nos
integri et indomiti et in libertatem, non in paenitentiam, arma laturi, primo statim
congressu ostendamus quos sibi Caledonia viros seposuerit. |
| XXXII. An eandem
Romanis in bello virtutem quam in pace lasciviam adesse creditis? Nostris illi
dissensionibus ac discordiis clari vitia hostium in gloriam exercitus sui vertunt; quem
contractum ex diversissimis gentibus, ut secundae res tenent, ita adversae dissolvent --
nisi si Gallos et Germanos et (pudet dictu) Britannorum plerosque, licet dominationi
alienae sanguinem commodent, diutius tamen hostes quam servos, fide et adfectu teneri
putatis. Metus ac terror est, infirma vincla caritatis; quae ubi removeris, qui timere
desierint, odisse incipient. Omnia victoriae incitamenta pro nobis sunt: nullae Romanos
coniuges accendunt, nulli parentes fugam exprobraturi sunt; aut nulla plerisque patria aut
alia est. Paucos numero, trepidos ignorantia, caelum ipsum ac mare et silvas, ignota omnia
circumspectantes, clausos quodammodo ac vinctos di nobis tradiderunt. Ne terreat vanus
aspectus et auri fulgor atque argenti, quod neque tegit neque vulnerat. In ipsa hostium
acie inveniemus nostras manus. Adgnoscent Britanni suam causam, recordabuntur Galli
priorem libertatem, deserent illos ceteri Germani, tamquam nuper Usipi reliquerunt. Nec
quicquam ultra formidinis: vacua castella, senum coloniae, inter male parentes et iniuste
imperantes aegra municipia et discordantia. Hic dux, hix exercitus: ibi tributa et metalla
et ceterae servientium poenae, quas in aeternum perferre aut statim ulcisci in hoc campo
est. Proinde ituri in aciem et maiores vestros et posteros cogitate. |
XXXIII. Excepere
orationem alacres, ut barbaris moris, cantu fremituque et clamoribus dissonis. Iamque
agmina et armorum fulgores audentissimi cuiusque procursu: simul instruebatur acies, cum
Agricola, quamquam laetum et vix munimentis coercitum militem accendendum adhuc ratus, ita
disseruit:
Septimus annus est, commilitones, ex quo virtute et auspiciis imperii Romani,
fide atque opera nostra Britanniam vicistis. Tot expeditionibus, tot proeliis, seu
fortitudine adversus hostes seu patientia ac labore paene adversus ipsam rerum naturam
opus fuit, neque me militum neque vos ducis paenituit. Ergo egressi, ego veterum
legatorum, vos priorum exercituum terminos, finem Britanniae non fama nec rumore, sed
castris et armis tenemus. Inventa Britannia et subacta. Equidem saepe in agmine, cum vos
paludes montesve et flumina fatigarent, fortissimi cuiusque voces audiebam: quando dabitur
hostis, quando acies? Veniunt, e latebris suis extrusi; et vota virtusque in aperto,
omniaque prona victoribus, atque eadem victis adversa. Nam, ut superasse tantum itineris,
silvas evasisse, transisse aestuaria pulchrum ac decorum in frontem, ita fugientibus
periculosissima, quae hodie prosperrima sunt. Neque enim nobis aut locorum eadem notitia
aut commeatuum eadem abundantia, sed manus et arma et in his omnia. Quod ad me attinet,
iam pridem mihi decretum est neque exercitus neque ducis terga tuta esse. Proinde et
honesta mors turpi vita potior, et incolumitas ac decus eodem loco sita sunt; nec
inglorium fuerit in ipso terrarum ac naturae fine cecidisse. |
| XXXIV. Si novae gentes
atque ignota acies constitisset, aliorum exercituum exemplis vos hortarer: nunc vestra
decora recensete, vestros oculos interrogate. Hi sunt quos proximo anno unam legionem
furto noctis adgressos clamore debellastis; hi ceterorum Britannorum fugacissimi ideoque
tam diu superstites. Quomodo silvas saltusque penetrantibus fortissimum quodque animal
contra ruere, pavida et inertia ipso agminis sono pellebantur, sic acerrimi Britannorum
iam pridem ceciderunt, reliquus est numerus ignavorum et metuentium. Quos quod tandem
invenistis, non restiterunt, sed deprehensi sunt; novissimae res et extremo metu torpor
defixere aciem in his vestigiis, in quibus pulchram et spectabilem victoriam ederetis.
Transigite cum expeditionibus, imponite quinquaginta annis magnum diem, adprobate rei
publicae numquam exercitui imputari potuisse aut moras belli aut causas rebellandi. |
| XXXV. Et adloquente
adhuc Agricola militum ardor eminebat, et finem orationis ingens alacritas consecuta est
statimque ad arma discursum. Instinctos ruentesque ita disposuit, ut peditum auxilia, quae
octo milium erant, mediam aciem firmarent, equitum tria milia cornibus adfunderentur.
Legiones pro vallo stetere, ingens victoriae decus citra Romanum sanguinem bellandi, et
auxilium, si pellerentur. Britannorum acies in speciem simul ac terrorem editioribus locis
constiterat ita, ut primum agmen in aequo, ceteri per acclive iugum conexi velut
insurgerent; media campi covinnarius et eques strepitu ac discursu complebat. Tum
Agricola superante hostium multitudine veritus, ne in frontem simul et latera suorum
pugnaretur, diductis ordinibus, quamquam porrectior acies futura erat et arcessendas
plerique legiones admonebant, promptior in spem et firmus adversis, dimisso equo pedes
ante vexilla constitit. |
| XXXVI. Ac primo
congressu eminus certabatur; simulque constantia, simul arte Britanni ingentibus gladiis
et brevibus caetris missilia nostrorum vitare vel excutere atque ipsi magnam vim telorum
superfundere, donec Agricola quattuor Batavorum cohortes ac Tungrorum duas cohortatus est,
ut rem ad mucrones ac manus adducerent; quod et ipsis vetustate militiae exercitatum et
hostibus inhabile parva scuta et enormes gladios gerentibus. Nam Britannorum gladii sine
mucrone complexum armorum et in arto pugnam non tolerabant. Igitur, ut Batavi miscere
ictus, ferire umbonibus, ora foedare, et stratis qui in aequo adstiterant, erigere in
colles aciem coepere, ceterae cohortes aemulatione et impetu conisae proximos quosque
caedere: ac plerique semineces aut integri festinatione victoriae relinquebantur. Interim
equitum turmae fugere; covinnarii peditum se proelio miscuere, et quamquam recentem
terrorem intulerant, densis tamen hostium agminibus et inaequalibus locis haerebant;
minimeque equestris ea iam pugnae facies erat, cum aegre clivo adstantes simul equorum
corporibus impellerentur; ac saepe vagi currus, exterriti sine rectoribus equi, ut quemque
formido tulerat, transversos aut obvios incursabant. |
| XXXVII. Et Britanni,
qui adhuc pugnae expertes summa collium insederant et paucitatem nostrorum vacui
spernebant, degredi paulatim et circumire terga vincentium coeperant, ni id ipsum veritus
Agricola, quattuor equitum alas, ad subita belli retentas, venientibus opposuisset,
quantoque ferocius accucurrerant, tanto acrius pulsos in fugam disiecisset. Ita consilium
Britannorum in ipsos versum, transvectaeque praecepto ducis a fronte pugnantium alae
aversam hostium aciem invasere. Tum vero patentibus locis grande et atrox spectaculum:
sequi, vulnerare, capere, atque eosdem oblatis aliis trucidare. Iam hostium, prout cuique
ingenium erat, catervae armatorum paucioribus terga praestare, quidam inermes ultro ruere
ac se morti offerre. Passim arma et corpora et laceri artus et cruenta humus; et aliquando
etiam victis ira virtusque. Postquam silvis adpropinquaverunt, idem primos sequentium
incautos collecti et locorum gnari circumveniebant. Quod ni frequens ubique Agricola
validas et expeditas cohortes indaginis modo, et sicubi artiora erant, partem equitum
dimissis equis, simul rariores silvas equitem persultare iussisset, acceptum aliquod
vulnus per nimiam fiduciam foret. Ceterum ubi compositos firmis ordinibus sequi rursus
videre, in fugam versi, non agminibus, ut prius, nec alius alium respectantes, rari et
vitabundi invicem longinqua atque avia petiere. Finis sequendi nox et satietas fuit. Caesa
hostium ad decem milia: nostrorum trecenti sexaginta cecidere, in quis Aulus Atticus,
praefectus cohortis, iuvenili ardore et ferocia equi hostibus inlatus. |
| XXXVIII. Et nox
quidem gaudio praedaque laeta victoribus. Britanni palantes mixtoque virorum mulierumque
ploratu trahere vulneratos, vocare integros, deserere domos ac per iram ultro incendere,
eligere latebras et statim relinquere; miscere invicem consilis [aliqua], dein separare;
aliquando frangi aspectu pignorum suorum, saepius concitari. Satisque constabat saevisse
quosdam in coniuges ac liberos, tamquam misererentur. Proximus dies faciem victoriae
latius aperuit: vastum ubique silentium, secreti colles, fumantia procul tecta, nemo
exploratoribus obvius. Quibus in omnem partem dimissis, ubi incerta fugae vestigia neque
usquam conglobari hostes compertum, et exacta iam aestate spargi bellum nequibat, in fines
Borestorum exercitum deducit. Ibi acceptis obsidibus, praefecto classis circumvehi
Britanniam praecipit. Datae ad id vires, et praecesserat terror. Ipse peditem atque
equites lento itinere, quo novarum gentium animi ipsa transitus mora terrerentur, in
hibernis locavit. Et simul classis secunda tempestate ac fama Trucculensem portum tenuit,
unde proximo Britanniae latere lecto omni, redierat. |
| XXXIX. Hunc rerum
cursum, quamquam nulla verborum iactantia epistulis Agricolae auctum, ut Domitiano moris
erat, fronte laetus, pectore anxius excepit. Inerat conscientia derisui fuisse nuper
falsum e Germania triumphum, emptis per commercia, quorum habitus et crines in captivorum
speciam formarentur: at nunc veram magnamque victoriam tot milibus hostium caesis ingenti
fama celebrari. Id sibi maxime formidolosum, privati hominis nomen supra principis
attolli: frustra studia fori et civilium artium decus in silentium acta, si militarem
gloriam alius occuparet; cetera utcumque facilius dissimulari, ducis boni imperatoriam
virtutem esse. Talibus curis exercitus, quodque saevae cogitationis indicium erat, secreto
suo satiatus, optimum in praesentia statuit reponere odium, donec impetus famae et favor
exercitus languesceret: nam etiam tum Agricola Britanniam obtinebat. |
XL. Igitur triumphalia
ornamenta et inlustris statuae honorem et quicquid pro triumpho datur, multo verborum
honore cumulata, decerni in senatu iubet addique insuper opinionem, Suriam provinciam
Agricolae destinari, vacuam tum morte Atilii Rufi consularis et maioribus reservatam.
Credidere plerique libertum ex secretioribus ministeriis missum ad Agricolum codicillos,
quibus ei Suria dabatur, tulisse cum praecepto ut, si in Britannia foret, traderentur;
eumque libertum in ipso freto Oceani obvium Agricolae, ne appellato quidem eo ad
Domitianum remeasse, sive verum istud, sive ex ingenio principis fictum ac compositum est.
Tradiderat interim Agricola successori suo provinciam quietam tutamque. Ac ne notabilis
celebritate et frequentia occurrentium introitus esset, vitato amicorum officio noctu in
urbem, noctu in palatium, ita ut praeceptum erat, venit; exceptusque brevi osculo et nullo
sermone turbae servientium immixtus est.
Ceterum, ut militare nomen, grave inter otiosos, aliis virtutibus temperaret,
tranquillitatem atque otium penitus hausit, cultu modicus, sermone facilis, uno aut altero
amicorum comitatus, adeo ut plerique quibus magnos viros per ambitionem aestimare mos est,
viso aspectoque Agricola quaererent famam, pauci interpretarentur. |
| XLI. Crebro per eos dies
apud Domitianum absens accusatus, absens absolutus est. Causa periculi non crimen ullum
aut querella laesi cuiusquam, sed infensus virtutibus princeps et gloria viri ac pessimum
inimicorum genus, laudantes. Et ea insecuta sunt rei publicae tempora, quae sileri
Agricolam non sinerent: tot exercitus in Moesia Daciaque et Germania et Pannonia
temeritate aut per ignaviam ducum amissi, tot militares viri cum tot cohortibus expugnati
et capti; nec iam de limite imperii et ripa, sed de hibernis legionum et possessione
dubitatum. Ita cum damna damnis continuarentur atque omnis annus funeribus et cladibus
insigniretur, poscebatur ore vulgi dux Agricola, comparantibus cunctis vigorem et
constantiam et expertum bellis animum cum inertia et formidine ceterorum. Quibus
sermonibus satis constat Domitiani quoque aures verberatas, dum optimus quisque libertorum
amore et fide, pessimi malignitate et livore pronum deterioribus principem exstimulabant.
Sic Agricola simul suis virtutibus, simul vitiis aliorum in ipsam gloriam praeceps
agebatur. |
| XLII. Aderat iam annus,
quo proconsulatum Africae et Asiae sortiretur, et occiso Civica nuper nec Agricolae
consilium deerat nec Domitiano exemplum. Accessere quidam cogitationum principis periti,
qui iturusne esset in provinciam ultro Agricolam interrogarent. Ac primo occultius quietem
et otium laudare, mox operam suam in adprobanda excusatione offerre, postremo non iam
obscuri suadentes simul terrentesque pertraxere ad Domitianum. Qui paratus simulatione, in
adrogantiam compositus, et audiit preces excusantis et, cum adnuisset, agi sibi gratias
passus est, nec erubuit beneficii invidia. Salarium tamen proconsuli consulari solitum
offerri et quibusdam a se ipso concessum Agricolae non dedit, sive offensus non petitum,
sive ex conscientia, ne quod vetuerat videretur emisse. Proprium humani ingenii est odisse
quem laeseris: Domitiani vero natura praeceps in iram, et quo obscurior, eo
inrevocabilior, moderatione tamen prudentiaque Agricolae leniebatur, quia non contumacia
neque inani iactatione libertatis famam fatumque provocabat. Sciant, quibus moris est
inlicita mirari, posse etiam sub malis principibus magnos viros esse, obsequiumque ac
modestiam, si industria ac vigor adsint, eo laudis excedere, quo plerique per abrupta, sed
in nullum rei publicae usum, ambitiosa morte inclaruerunt. |
| XLIII. Finis vitae
eius nobis luctuosus, amicis tristis, extraneis etiam ignotisque non sine cura fuit.
Vulgus quoque et hic aliud agens populus et ventitavere ad domum et per fora et circulos
locuti sunt; nec quisquam audita morte Agricolae aut laetatus est aut statim oblitus.
Augebat miserationem constans rumor veneno interceptum: nobis nihil comperti adfirmare
ausim. Ceterum per omnem valetudinem eius crebrius quam ex more principatus per nuntios
visentis et libertorum primi et medicorum intimi venere, sive cura illud sive inquisitio
erat. Supremo quidem die momenta ipsa deficientis per dispositos cursores nuntiata
constabat, nullo credente sic accelerari quae tristis audiret. Speciem tamen doloris animi
vultu prae se tulit, securus iam odii et qui facilius dissimularet gaudium quam metum.
Satis constabat lecto testamento Agricolae, quo coheredem optimae uxori et piissimae
filiae Domitianum scripsit, laetatum eum velut honore iudicioque. Tam caeca et corrupta
mens adsiduis adulationibus erat, ut nesciret a bono patre non scribi heredem nisi malum
principem. |
XLIV. Natus erat
Agricola Gaio Caesare tertium consule Idibus Iuniis, excessit quarto et quinquagesimo
anno, decimo Kalendas Septembris Conlega Priscoque consulibus. Quod si habitum quoque eius
posteri noscere velint, decentior quam sublimior fuit; nihil impetus in vultu, gratia oris
supererat. Bonum virum facile crederes, magnum libenter. Et ipse quidem, quamquam medio in
spatio integrae aetatis ereptus, quantum ad gloriam, longissimum aevum peregit. Quippe et
vera bona, quae in virtutibus sita sunt, impleverat, et consulari ac triumphalibus
ornamentis praedito quid aliud adstruere fortuna poterat? Opibus nimiis non gaudebat,
speciosae non contigerant. Filia atque uxore superstitibus potest videri etiam beatus
incolumi dignitate, florente fama, salvis adfinitatibus et amicitiis futura effugisse.
Nam sicuti non licuit durare in hanc beatissimi saeculi lucem ac
principem Traianum videre, quod augurio votisque apud nostras aures ominabatur, ita
festinatae mortis grande solacium tulit evasisse postremum illud tempus, quo Domitianus
non iam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo et velut uno ictu rem publicam
exhausit |
XLV. Non vidit Agricola
obsessam curiam et clausum armis senatum et eadem strage tot consularium caedes, tot
nobilissimarum feminarum exsilia et fugas. Una adhuc victoria Carus Metius censebatur, et
intra Albanam arcem sententia Messalini strepebat, et Massa Baebius etiam tum reus erat.
Mox nostrae duxere Helvidium in carcerem manus, nos Maurici Rusticique visus, nos
innocenti sanguine Senecio perfudit. Nero tamen subtraxit oculos suos iussitque scelera,
non spectavit: praecipua sub Domitiano miseriarum pars erat videre et aspici, cum suspiria
nostra subscriberentur, cum denotandis tot hominum palloribus sufficeret saevus ille
vultus et rubor, quo se contra pudorem muniebat.
Tu vero felix, Agricola, non vitae tantum claritate, sed etiam opportunitate
mortis. Ut perhibent qui interfuerunt novissimis sermonibus tuis, constans et libens fatum
excepisti, tamquam pro virili portione innocentiam principi donares. Sed mihi filiaeque
eius, praeter acerbitatem parentis erepti, auget maestitiam, quod adsidere valedtudini,
fovere deficientem, satiari vultu complexuque non contigit. Excepissemus certe mandata
vocesque, quas penitus animo figeremus. Noster hic dolor, nostrum vulnus, nobis tam longae
absentiae condicione ante quadriennium amissus est. Omnia sine dubio, optime parentum,
adsidente amantissima uxore superfuere honori tuo: paucioribus tamen lacrimis comploratus
es et novissima in luce desideravere aliquid oculi tui. |
| XLVI. Si quis piorum
manibus locus, si, ut sapientibus placet, non cum corpore exstinguuntur magnae animae,
placide quiescas, nosque domum tuam ab infirmo desiderio et muliebribus lamentis ad
contemplationem virtutum tuarum voces, quas neque lugeri neque plangi fas est. Admiratione
te potius quam ploratibus laudemus, et, si natura suppeditet, similitudine colamus. Is
verus honos, ea coniunctissimi cuiusque pietas. Id filiae quoque uxorique praeceperim, sic
patris, sic mariti memoriam venerari, ut omnia facta dictaque eius secum revolvant,
formamque ac figuram animi magis quam corporis complectantur, non quia intercedendum putem
imaginibus quae marmore aut aere finguntur, sed, ut vultus hominum, ita simulacra vultus
imbecilla ac mortalia sunt, forma mentis aeterna, quam tenere et exprimere non per alienam
materiam et artem, sed tuis ipse moribus possis. Quicquid ex Agricola amavimus, quicquid
mirati sumus, manet mansurumque est in animis hominum, in aeternitate temporum, in
fama rerum. Nam multos veterum, velut inglorios, et ignobilis, oblivio obruit: Agricola
posteritati narratus et traditus superstes erit. |