Bellum Iugurthinum G. Sallusti Crispi
|
LXXVII.
Sed pariter cum capta Thala legati ex oppido Lepti ad Metellum venerant,
orantes, 'uti praesidium praefectumque eo mitteret: Hamilcarem quemdam,
hominem nobilem, factiosum, novis rebus studere, adversum quem neque
imperia magistratuum neque leges valerent: ni id festinaret, in
summo periculo suam salutem, illorum socios fore.' Nam Leptitani
iam inde a principio belli Iugurthini ad Bestiam consulem et postea
Romam miserant, amicitiam societatemque rogatum: deinde, ubi ea
impetrata, semper boni fidelesque mansere, et cuncta a Bestia, Albino
Metelloque imperata nave fecerant. Itaque a b imperatore facile,
quae petebant, adepti, et missae eo cohortes Ligurum quatuor, et
C. Annius praefectus.
|
|
LXXVIII.
Id oppidum ab Sidoniis conditum est, quos accepimus profugos ob
discordias civiles navibus in eos locos venisse: ceterum situm inter
duas Syrtes, quibus nomen ex re inditum. Nam duo sunt sinus prope
in extrema Africa, impares magnitudine, pari natura: quorum proxima
terrae praealta sunt; cetera, uti fors tulit, alta, alia in tempestate,
vadosa. Nam ubi mare magnum esse, et saevire ventis coepit, limum
arenamque et saxa ingentia fluctus trahunt: ita facies locorum cum
ventis simul mutatur. Syrtes ab tractu nominatae. Eius civitatis
lingua modo conversa connubio Numidarum: leges cultusque pleraque
Sidonica, quae eo facilius retinebant, quod procul ab imperio regis
aetatem agebant. Inter illos et frequentem Numidiam multi vastique
loci erant.
|
|
LXXIX.
Sed quoniam in has regiones per Leptitanorum negotia venimus, non
indignum videtur egregium atque mirabile facinus duorum Carthaginiensium
memorare: eam rem nos locus admonuit. Qua tempestate Carthaginienses
pleraeque Africae imperitabant, Cyrenenses quoque magni atque opulenti
fuere. Ager in medio arenosus, una specie: neque flumen, neque mons
erat, qui fines eorum discerneret; quae res eos in magno diuturnoque
bello inter se habuit. Postquam utrimque legiones, item classes
saepe fusae fugataeque, et alteri alteros aliquantum attriverant,
veriti, ne mox victos victoresque defessos alius aggrederetur, per
inducias sponsionem faciunt, 'uti certo die legati domo proficiscerentur:
quo in loco inter se obvii fuissent, is communis utriusque populi
finis haberetur.' Igitur Carthagine duo fratres missi, quibus nomen
Philaenis erat, maturavere iter pergere; Cyrenenses tardius iere.
Id socordiane an casu acciderit, parum cognovi: ceterum solet in
illis locis tempestas haud secus atque in mari retinere. Nam ubi
per loca aequalia et nuda gignentium ventus coortus arenam humo
excitavit, ea magna vi agitata ora oculosque implere solet: ita,
prospectu impedito, morari iter. Postquam Cyrenenses aliquanto posteriores
se vident, et ob rem corruptam domi poenas metuunt, criminari Carthaginienses
ante tempus domo digressos, conturbare rem, denique omnia malle,
quam victi abire. Sed quum Poeni aliam conditionem, tantummodo aequam,
peterent, Graeci optionem Carthaginiensibus faciunt, 'ut vel illi,
quos fines populo suo peterent, ibi vivi obruerentur, vel eadem
conditione sese, quem in locum vellent, processuros.' Philaeni,
conditione probata, seque vitamque suam reipublicae condonavere:
ita vivi obruti. Carthaginienses in eo loco Philaenis fratribus
aras consecravere: aliique illis domi honores instituti. Nunc ad
rem redeo.
|
|
LXXX. Iugurtha
postquam, amissa Thala, nihil satis firmum contra Metellum putat,
per magnas solitudines cum paucis profectus, pervenit ad Gaetulos,
genus hominum ferum incultumque, et eo tempore ignarum nominis Romani.
Eorum multitudinem in unum cogit, ac paulatim consuefacit ordines
habere, signa sequi, imperium observare, item alia militaria facere.
Praeterea regis Bocchi proximos magnis muneribus et maioribus promissis
ad studium sui perducit; quis adiutoribus regem aggressus impellit,
uti adversum Romanos bellum suscipiat. Id ea gratia facilius proniusque
fuit, quod Bocchus initio huiusce belli legatos Romam miserat, foedus
et amicitiam petitum: quam rem opportunissimam incepto bello pauci
impediverant, caeci avaritia, quis omnia, honesta atque inhonesta,
vendere mos erat. Etiam antea Iugurthae filia Bocchi nupserat. Verum
ea necessitudo apud Numidas Maurosque levis ducitur, quia singuli,
pro opibus quisque, quam plurimas uxores, denas alii, alii plures
habent, sed reges eo amplius. Ita animus multitudine distrahitur;
nulla pro socia obtinet; pariter omnes viles sunt.
|
|
LXXXI.
Igitur in locum ambobus placitum exercitus conveniunt. Ibi, fide
data et accepta, Iugurtha Bocchi animum oratione accendit: 'Romanos
iniustos, profunda avaritia, communes omnium hostes esse: eandem
illos causam belli cum Boccho habere, quam secum et cum aliis gentibus,
libidinem imperitandi, quis omnia regna adversa sint: tum sese,
paulo ante Carthaginienses, item Persen regem, post, uti quisque
opulentissimus videatur, ita Romanis hostem fore.' His atque aliis
talibus dictis, ad Cirtam oppidum iter constituunt, quod ibi Metellus
praedam captivosque et impedimenta locaverat: ita Iugurtha ratus,
aut, capta urbe, operae pretium fore; aut, si Romanus auxilio suis
venisset, proelio sese certaturos. Nam callidus id modo festinabat,
Bocchi pacem imminuere, ne moras agitando aliud quam bellum mallet.
|
|
LXXXII.
Imperator postquam de regum societate cognovit, non temere, neque,
uti, saepe iam victo Iugurtha, consueverat, omnibus locis pugnandi
copiam facit: ceterum haud procul ab Cirta, castris munitis, reges
opperitur; melius esse ratus, cognitis Mauris, quoniam is novus
hostis accesserat, ex commodo pugnam facere. Interim Roma per litteras
certior fit provinciam Numidiam Mario datam; nam consulem factum
ante acceperat. Quis rebus supra bonum atque honestum perculsus,
neque lacrymas tenere, neque moderari linguam: vir egregius in aliis
artibus nimis molliter aegritudinem pati. Quam rem alii in superbiam
vertebant, alii bonum ingenium contumelia accensum esse, multi,
quod iam parta victoria ex manibus eriperetur: nobis satis cognitum
est, illum magis honore Marii quam iniuria sua excruciatum, neque
tam anxie laturum fuisse, si adempta provincia alii quam Mario traderetur.
|
|
LXXXIII.
Igitur eo dolore impeditus, et quia stultitiae videbatur alienam
rem periculo suo curare, legatos ad Bocchum mittit, postulatum,
'ne sine causa hostis populo Romano fieret: habere tum magnam copiam
societatis amicitiaeque coniungendae, quae potior bello esset: quamquam
opibus suis confideret, tamen non debere incerta pro certis mutare:
omne bellum sumi facile, ceterum aegerrime desinere: non in eiusdem
potestate initium eius et finem esse; incipere cuivis, etiam ignavo,
licere; deponi, quum victores velint. Proinde sibi regnoque suo
consuleret, neu florentes res suas cum Iugurthae perditis misceret.'
Ad ea rex satis placide verba facit: 'sese pacem cupere, sed Iugurthae
fortunarum misereri; si eadem illi copia fieret, omnia conventura.'
Rursus imperator contra postulata Bocchi nuntios mittit: ille probare
partim, alia abnuere. Eo modo saepe ab utroque missis remissisque
nuntiis tempus procedere, et ex Metelli voluntate bellum intactum
trahi.
|
|
LXXXIV.
At Marius, ut supra diximus, cupientissima plebe consul factus,
postquam ei provinciam Numidiam populus iussit, antea iam infestus
nobilitati, tum vero multus atque ferox instare: singulos modo,
modo universos laedere; dictitare 'sese consulatum ex victis illis
spolia cepisse;' alia praeterea magnifica pro se, et illis dolentia.
Interim, quae bello opus erant, prima habere: postulare legionibus
supplementum, auxilia a populis et regibus sociisque arcessere:
praeterea ex Latio fortissimum quemque, plerosque militiae, paucos
fama cognitos, accire, et ambiendo cogere homines emeritis stipendiis
secum proficisci. Neque illi senatus, quamquam adversus erat, de
ullo negotio abnuere audebat: ceterum supplementum. etiam laetus
decreverat; quia neque plebi militia volenti putabatur, et Marius
aut belli usum aut studia vulgi amissurus. Sed ea res frustra sperata:
tanta libido cum Mario eundi plerosque invaserat. Sese quisque praeda
locupletem fore, victorem domum rediturum, alia huiuscemodi animis
trahebant, et eos non paulum oratione sua Marius arrexerat. Nam
postquam, omnibus, quae postulaverat, decretis, milites scribere
vult, hortandi causa, simul et nobilitatem, uti consueverat, exagitandi,
concionem populi advocavit; deinde hoc modo disseruit.
|
|
LXXXV.
"Scio ego, Quirites, plerosque non iisdem artibus imperium
a vobis petere, et, postquam adepti sunt, gerere: primo industrios,
supplices, modicos esse; deinde per ignaviam et superbiam aetatem
agere. Sed mihi contra ea videtur: nam quo pluris est, universa
respublica quam consulatus aut praetura, eo maiore cura illam administrari,
quam haec peti, debere. Neque me fallit, quantum cum maximo beneficio
vestro negotii sustineam. Bellum parare simul, et aerario parcere;
cogere ad militiam eos, quos nolis offendere; domi forisque omnia
curare; et ea agere inter invidos, occursantes, factiosos, opinione,
Quirites, asperius est. Ad hoc alii si deliquere, vetus nobilitas,
maiorum fortia facta, cognatorurn et affinium opes, multae clientelae,
omnia haec praesidio adsunt: mihi spes omnes in memet sitae, quas
necesse est et virtute et innocentia tutari; nam alia infirma sunt.
Et illud intelligo, Quirites, omnium ora in me conversa esse: aequos
bonosque favere, quippe benefacta mea reipublicae procedunt; nobilitatem
locum invadendi quaerere. Quo mihi acrius adnitendum est, ut neque
vos capiamini, et illi frustra sint. Ita ad hoc aetatis a pueritia
fui, ut omnes labores, pericula consueta habeam. Quae ante vestra
beneficia gratuito faciebam, ea uti, accepta mercede, deseram, non
est consilium, Quirites. Illis difficile est in potestatibus temperare,
qui per ambitionem sese probos simulavere: mihi, qui omnem aetatem
in optimis artibus egi, bene facere iam ex consuetudine in naturam
vertit. Bellum me gerere cum Iugurtha iussistis; quam rem nobilitas
aegerrime tulit. Quaeso, reputate cum animis vestris, num id mutari
melius sit, si quem ex illo globo nobilitatis ad hoc aut aliud tale
negotium mittatis, hominem veteris prosapiae ac multarum imaginum
et nullius stipendii, scilicet ut in tanta re ignarus omnium trepidet,
festinet, sumat aliquem ex populo monitorem officii sui. Ita plerumque
evenit, ut, quem vos imperare iussistis, is sibi imperatorem alium
quaerat. Atque ego scio, Quirites, qui, postquam consules facti
sunt, acta maiorum et Graecorum militaria praecepta legere coeperint;
praeposteri homines; nam gerere quam fieri tempore posterius, re
atque usu prius est. Comparate nunc, Quirites, cum illorum superbia
me hominem novum. Quae illi audire et legere solent, eorum partem
vidi, alia egomet gessi: quae illi litteris, ea ego militando didici.
Nunc vos existimate, facta an dicta pluris sint. Contemnunt novitatem
meam; ego illorum ignaviam: mihi fortuna, illis probra obiectantur.
Quamquam ego naturam unam et communem omnium existimo sed fortissimum
quemque generosissimum. Ac si iam ex patribus Albini aut Bestiae
quaeri posset, 'mene an illos ex se gigni maluerint,' quid responsuros
creditis, nisi, 'sese liberos quam optimos voluisse?' Quod si iure
me despiciunt, faciant idem maioribus suis, quibus, uti mihi, ex
virtute nobilitas coepit. Invident honori meo; ergo invideant labori,
innocentiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi.
Verum homines corrupti superbia ita aetatem agunt, quasi vestros
honores contemnant; ita hos petunt, quasi honeste vixerint. Nae
illi falsi sunt, qui diversissimas res pariter exspectant, ignaviae
voluptatem et praemia virtutis. Atque etiam quum apud vos aut in
senatu verba faciunt, pleraque oratione maiores suos extollunt;
eorum fortia facta memorando clariores sese putant: quod contra
est. Nam quanto vita illorum praeclarior, tanto horum socordia flagitiosior.
Et profecto ita se res habet: maiorum gloria posteris quasi lumen
est; neque bona eorum neque mala in occulto patitur. Huiusce rei
ego inopiam patior, Quirites; verum, id quod multo praeclarius est,
meamet facta mihi dicere licet. Nunc videte, quam iniqui sint. Quod
ex aliena virtute sibi arrogant, id mihi ex mea non concedunt; scilicet,
quia imagines non habeo, et quia mihi nova nobilitas est, quam certe
peperisse melius est, quam acceptam corrupisse. Equidem ego non
ignoro, si iam mihi respondere velint, abunde illis facundam et
compositam orationem fore. Sed in maximo vestro beneficio, quum
omnibus locis me vosque maledictis lacerent, non placuit reticere,
ne quis modestiam in conscientiam duceret. Nam me quidem, ex animi
mei sententia, nulla oratio laedere potest: quippe vera necesse
est bene praedicet, falsam vita moresque mei superant. Sed quoniam
vestra consilia accusantur, qui mihi summum honorem et maximum negotium
imposuistis, etiam atque etiam reputate, num eorum poenitendum sit.
Non possum, fidei causa imagines, neque triumphos aut consulatus
maiorum meorum ostentare; at, si res postulet, hastas, vexillum,
phaleras, alia militaria dona; praeterea cicatrices adverso corpore.
Hae sunt meae imagines, haec nobilitas, non haereditate relicta,
ut illa illis, sed quae egomet plurimis laboribus et periculis quaesivi.
Non sunt composita mea verba; parum id facio; ipsa se virtus satis
ostendit: illis artificio opus est, ut turpia facta oratione tegant.
Neque litteras Graecas didici: parum placebat eas discere, quippe
quae ad virtutem doctoribus nihil profuerunt. At illa multo optima
reipublicae doctus sum, hostem ferire, praesidia agitare, nihil
metuere nisi turpem famam, hiemem et aestatem iuxta pati, humi requiescere,
eodem tempore inopiam et laborem tolerare. His ego praeceptis milites
hortabor, neque illos arte colam, me opulenter; neque gloriam meam
laborem illorum faciam. Hoc est utile, hoc civile imperium. Namque,
quum tute per mollitiem agas, exercitum supplicio cogere, id est
dominum, non imperatorem esse. Haec atque talia maiores vestri faciendo
seque remque publicam celebravere. Quis nobilitas freta, ipsa dissimilis
moribus, nos, illorum aemulos, contemnit; et omnes honores, non
ex merito, sed quasi debitos, a vobis repetit. Ceterum homines superbissimi
procul errant. Maiores eorum omnia, quae licebat, illis reliquere,
divitias, imagines, memoriam sui praeclaram: virtutem non reliquere;
neque poterant: ea sola neque datur dono, neque accipitur. 'Sordidum
me et incultis moribus' aiunt, quia parum scite convivium exorno,
neque histrionem ullum, neque pluris pretii coquum quam villicum
habeo. Quae mihi libet confiteri, Quirites, nam ex parente meo,
et ex aliis sanctis viris ita accepi, munditias mulieribus, viris
laborem convenire; omnibusque bonis oportere plus gloriae quam divitiarum
esse; arma, non supellectilem decori esse. Quin ergo, quod iuvat,
quod carum aestimant, id semper faciant; ament, potent: ubi adolescentiam
habuere, ibi senectutem agant, in conviviis, dediti ventri et turpissimae
parti corporis: sudorem, pulverem, et alia talia relinquant nobis,
quibus illa epulis iucundiora sunt. Verum non est ita: nam ubi se
flagitiis dedecoravere turpissimi viri, bonorum praemia ereptum
eunt. Ita iniustissime luxuria et ignavia, pessimae artes, illis,
qui coluere eas, nihil officiunt, reipublicae innoxiae cladi sunt.
Nunc, quoniam illis, quantum mores mei, non illorum flagitia poscebant,
respondi, pauca de republica loquar. Primum omnium de Numidia bonum
habete animum, Quirites. Nam quae ad hoc tempus Iugurtham tutata
sunt, omnia removistis, avaritiam, imperitiam, superbiam. Deinde
exercitus ibi est locorum sciens; sed mehercule magis strenuus quam
felix; nam magna pars eius avaritia aut temeritate ducum attrita
est. Quamobrem vos, quibus militaris est aetas, adnitimini mecum,
et capessite rempublicam: neque quemquam ex calamitate aliorum aut
imperatorum superbia metus ceperit. Egomet in agmine, in proelio,
consultor idem et socius periculi, vobiscum adero; meque vosque
in omnibus rebus iuxta geram. Et profecto, diis iuvantibus, omnia
matura sunt, victoria, praeda, laus: quae si dubia aut procul essent,
tamen omnes bonos reipublicae subvenire decebat. Etenim ignavia
nemo immortalis factus, neque quisquam parens liberis, uti aeterni
forent, optavit; magis, uti boni honestique vitam exigerent. Plura
dicerem, Quirites, si timidis virtutem verba adderent; nam strenuis
abunde dictum puto."
|
|
LXXXVI.
Huiuscemodi oratione habita, Marius postquam plebis animos arrectos
videt, propere commeatu, stipendio, armis, aliis utilibus naves
onerat: cum his A. Manlium legatum proficisci iubet. Ipse interea
milites scribere, non more maiorum, neque ex classibus, sed uti
cuiusque libido erat, capite censos plerosque. Id factum alii inopia
bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere
celebratus auctusque erat, et homini potentiam quaerenti egentissimus
quisque opportunissimus, cui neque sua curae, quippe quae nulla
sunt, et omnia cum pretio honesta videntur. Igitur Marius cum aliquanto
maiore numero, quam decretum erat, in Africam profectus, paucis
diebus Uticam advehitur. Exercitus ei traditur a P. Rutilio legato:
nam Metellus conspectum Marii fugerat, ne videret ea, quae audita
animus tolerare nequiverat.
|
|
LXXXVII.
Sed consul, expletis legionibus cohortibusque auxiliariis, in agrum
fertilem et praeda onustum proficiscitur, omnia ibi capta militibus
donat, dein castella et oppida natura et viris parum munita aggreditur;
proelia multa, ceterum levia, alia aliis locis facere. Interim novi
milites sine metu pugnae adesse, videre fugientes capi aut occidi,
fortissimum quemque tutissimum, armis libertatem, patriam parentesque
et alia omnia tegi, gloriam atque divitias quaeri. Sic brevi spatio
novi veteresque coaluere, et virtus omnium aequalis facta. At reges,
ubi de adventu Marii cognoverunt, diversi in locos difficiles abeunt.
Ita Iugurthae placuerat, speranti mox effusos hostes invadi posse,
Romanos, sicuti plerosque, remoto metu, laxius licentiusque futuros.
|
|
LXXXVIII.
Metellus interea Romani profectus, contra spem suam laetissimis
animis excipitur, plebi patribusque, postquam invidia decesserat,
iuxta carus. Sed Marius impigre prudenterque suorum et hostium res
pariter attendere, cognoscere quid boni utrisque aut contra esset,
explorare itinera regum, consilia et insidias antevenire, nihil
apud se remissum neque apud illos tutum pati. Itaque et Gaetulos
et Iugurtham, ex sociis nostris praedas agentes, saepe aggressus
in itinere fuderat, ipsumque regem haud procul ab oppido Cirta armis
exuerat. Quae postquam gloriosa modo, neque belli patrandi cognovit,
statuit urbes, quae viris aut loco pro hostibus et adversum se opportunissimae
erant, singulas circumvenire: ita Iugurtham aut praesidiis nudatum,
si ea pateretur, aut proelio certaturum. Nam Bocchus nuntios ad
eum saepe miserat, 'velle populi Romani amicitiam, ne quid ab se
hostile timeret.' Id simulaveritne, quo improvisus gravior accideret,
an mobilitate ingenii pacem atque bellum mutare solitus, parum exploratum
est.
|
|
LXXXIX.
Sed consul, uti statuerat, oppida castellaque munita adire; partim
vi, alia metu aut praemia ostentando, avertere ab hostibus. Ac primo
mediocria gerebat, existimans Iugurtham ob suos tutandos in manus
venturum. Sed ubi illum procul abesse, et aliis negotiis intentum
accepit, maiora et magis aspera aggredi tempus visum est. Erat inter
ingentes solitudines oppidum magnum atque valens, nomine Capsa,
cuius conditor Hercules Libys memorabatur. Eius cives apud Iugurtham
immunes, levi imperio, et ob ea fidelissimi habebantur; muniti adversum
hostes non moenibus modo et armis atque viris, verum etiam multo
magis locorum asperitate. Nam, praeter oppido propinqua, alia omnia
vasta, inculta, egentia aquae, infesta serpentibus, quorum vis,
sicuti omnium ferarum, inopia cibi acrior; ad hoc natura serpentium,
ipsa perniciosa, siti magis quam alia re accenditur. Eius potiundi
Marium maxima cupido invaserat, quum propter usum belli, tum quia
res aspera videbatur, et Metellus oppidum Thalam magna gloria ceperat,
haud dissimiliter situm munitumque, nisi quod apud Thalam non longe
a moenibus aliquot fontes erant, Capsenses una modo, atque ea intra
oppidum, iugi aqua, cetera pluvia utebantur. Id ibique et in omni
Africa, quae procul a mari incultius agebat, eo facilius tolerabatur,
quia Numidae plerumque lacte et ferina carne vescebantur, et neque
salem neque alia irritamenta gulae quaerebant: cibus illis adversum
famem atque sitim, non libidini neque luxuriae erat.
|
|
XC. Igitur
consul, omnibus exploratis, credo, dis fretus; (nam contra tantas
difficultates consilio satis providere non poterat; quippe etiam
frumenti inopia tentabatur, quod Numidae pabulo pecoris magis quam
arvo student, et quodcumque natum fuerat, iussu regis in loca munita
contulerant; ager autem aridus et frugum vacuus ea tempestate, nam
aestatis extremum erat); tamen pro rei copia satis providenter exornat:
pecus omne, quod superioribus diebus praedae fuerat, equitibus auxiliariis
agendum attribuit: A. Manlium legatum cum cohortibus expeditis ad
oppidum Lares, ubi stipendium et commeatum locaverat, ire iubet,
dicitque 'se praedabundum post paucos dies eodem venturum.' Sic
incepto suo occultato, pergit ad flumen Tanam.
|
|
XCI. Ceterum
in itinere quotidie pecus exercitui per centurias item turmas aequaliter
distribuerat, et, ex coriis utres uti fierent, curabat: simul et
inopiam frumenti lenire, et, ignaris omnibus, parare, quae mox usui
forent. Denique sexto die, quum ad flumen ventum est, maxima vis
utrium effecta. Ibi castris levi munimento positis, milites cibum
capere, atque, uti simul cum occasu solis egrederentur, paratos
esse iubet, omnibus sarcinis abiectis, aqua modo seque et iumenta
onerare. Dein, postquam tempus visum, castris egreditur, noctemque
totam itinere facto, consedit: idem proxima facit. Dein tertia multo
ante lucis adventum pervenit in locum tumulosum, ab Capsa non amplius
duum millium intervallo, ibique, quam occultissime potest, cum omnibus
copiis opperitur. Sed ubi dies coepit, et Numidae, nihil hostile
metuentes, multi oppido egressi, repente omnem equitatum, et cum
his velocissimos pedites cursu tendere ad Capsam, et portas obsidere
iubet: deinde ipse intentus propere sequi, neque milites praedari
sinere. Quae postquam oppidani cognovere, res trepidae, metus ingens,
malum improvisum, ad hoc pars civium extra moenia in hostium potestate,
coegere, uti deditionem facerent. Ceterum oppidum incensum, Numidae
puberes interfecti, alii omnes venum dati, praeda militibus divisa.
Id facinus contra ius belli non avaritia neque scelere consulis
admissum: sed quia locus Iugurthae opportunus, nobis aditu difficilis;
genus hominum mobile, infidum ante, neque beneficio neque metu coercitum.
|
|
XCII.
Postquam tantam rem Marius sine ullo suorum incommodo patravit,
magnus et clarus antea, maior et clarior haberi coepit. Omnia, non
bene consulta modo, verum etiam casu data in virtutem trahebantur;
milites modesto imperio habiti, simul et locupletes, ad coelum ferre;
Numidae magis quam mortalem timere; postremo omnes, socii atque
hostes, credere illi aut mentem divinam esse, aut deorum nutu cuncta
portendi. Sed consul, ubi ea res bene evenit, ad alia oppida pergit:
pauca, repugnantibus Numidis, capit, plura, deserta propter Capsensium
miserias, igni corrumpit: luctu atque caede omnia complentur. Denique
multis locis potitus, ac plerisque exercitu incruento, aliam rem
aggreditur, non eadem asperitate, qua Capsensium, ceterum haud secus
difficilem. Namque haud longe a flumine Mulucha, quod Iugurthae
Bocchique regnum disiungebat, erat inter ceteram planitiem mons
saxeus, mediocri castello satis patens, in immensum editus, uno
perangusto aditu relicto; nam omnis natura, velut opere atque consulto,
praeceps. Quem locum Marius, quod ibi regis thesauri erant, summa
vi capere intendit. Sed ea res forte, quam consilio, melius gesta.
Nam castello virorum atque armorum satis, magna vis frumenti et
fons aquae; aggeribus turribusque et aliis machinationibus locus
importunus; iter castellanorum angustum admodum, utrimque praecisum.
Vineae cum ingenti periculo frustra agebantur; nam quum eae paulum
processerant, igni aut lapidibus corrumpebantur: milites neque pro
opere consistere, propter iniquitatem loci, neque inter vineas sine
periculo administrare: optimus quisque cadere aut sauciari, ceteris
metus augeri.
|
|
XCIII.
At Marius, multis diebus et laboribus consumptis, anxius trahere
cum animo suo, omitteretne inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam
opperiretur, qua saepe prospere usus fuerat. Quae quum multos dies
noctesque aestuans agitaret, forte quidam Ligus, ex cohortibus auxiliariis
miles gregarius, castris aquatum egressus, haud procul ab latere
castelli, quod aversum proeliantibus erat, animum advertit inter
saxa repentes cochleas: quarum quum unam atque alteram, dein plures
peteret, studio legendi paulatim prope ad summum montis egressus
est. Ubi postquam solitudinem intellexit, more ingenii humam cupido
difficilia faciendi animum vertit. Et forte in eo loco grandis ilex
coaluerat inter saxa, paululum modo prona, deinde flexa atque aucta
in altitudinem, quo cuncta gignentium natura fert: cuius ramis modo,
modo eminentibus saxis nisus Ligus, in castelli planitiem pervenit,
quod cuncti Numidae intenti proeliantibus aderant. Exploratis omnibus,
quae mox usui fore ducebat, eadem regreditur, non temere, uti escenderat,
sed tentans omnia et circumspiciens. Itaque Marium propere adit,
acta edocet; hortatur, ab ea parte, qua ipse escenderat, castellum
tentet; pollicetur sese itineris periculique ducem. Marius cum Ligure,
promissa eius cognitum, ex praesentibus misit; quorum uti cuiusque
ingenium erat, ita rem difficilem aut facilem nuntiavere. Consulis
animus tamen paulum arrectus. Itaque ex copia tubicinum et cornicinum
numero quinque quam velocissimos delegit, et cum his, praesidio
qui forent, quatuor centuriones, omnesque Liguri parere iubet, et
ei negotio proximum diem constituit.
|
|
XCIV.
Sed ubi ex praecepto tempus visum, paratis compositisque omnibus
ad locum pergit. Ceteram illi, qui ascensuri erant, praedocti ab
duce, arma ornatumque mutaverant, capite atque pedibus nudis, uti
prospectus nisusque per saxa facilius foret: super terga gladii
et scuta verum ea Numidica ex coriis, ponderis gratia simul, et
offensa quo levius streperent. Igitur praegrediens Ligus saxa, et
si quae vetustate radices eminebant, laqueis vinciebat, quibus allevati
milites facilius escenderent: interdum timidos insolentia itineris
levare manu: ubi paulo asperior ascensus erat, singulos prae se
inermes mittere, deinde ipse cum illorum armis sequi: quae dubia
nisu videbantur, potissimus tentare, ac saepius eadem ascendens
descendensque, dein statim digrediens, ceteris audaciam addere.
Igitur, diu multumque fatigati, tandem in castellum perveniunt,
desertum ab ea parte, quod omnes, sicuti aliis diebus, adversam
hostes aderant. Marius, ubi ex nuntiis, quae Ligus egerat, cognovit,
quamquam toto die intentos proelio Numidas habuerat, tum vero cohortatus
milites, et ipse extra vineas egressus, testudine acta succedere,
et simul hostem tormentis sagittariisque et funditoribus eminus
terrere. At Numidae, saepe antea vineis Romanorum subversis, item
incensis, non castelli moenibus sese tutabantur; sed pro muro dies
noctesque agitare, maledicere Romanis, ac Mario vecordiam obiectare,
militibus nostris Iugurthae servitium minari, secundis rebus feroces
esse. Interim omnibus Romanis hostibusque, proelio intentis, magna
utrimque vi pro gloria atque imperio his, illis pro salute certantibus,
repente a tergo signa canere: ac primo mulieres et pueri, qui visum
processerant, fugere; deinde, uti quisque muro proximus erat, postremo
cuncti, armati inermesque. Quod ubi accidit, eo acrius Romani instare,
fundere, ac plerosque tantummodo sauciare; dein super occisorum
corpora vadere, avidi gloriae certantes murum petere, neque quemquam
omnium praeda morari. Sic forte correcta Marii temeritas gloriam
ex culpa invenit.
|
|
XCV.
Ceteram dum ea res geritur, L. Sulla quaestor cum magno equitatu
in castra venit: quos uti ex Latio et a sociis cogeret, Romae relictus
erat. Sed quoniam nos tanti viri res admonuit, idoneum visum est,
de natura cultuque eius paucis dicere: neque enim alio loco de Sullae
rebus dicturi sumus, et L. Sisenna optime et diligentissime omnium,
qui eas res dixere, persecutus parum mihi libero ore locutus videtur.
Igitur Sulla gentis patriciae nobilis fuit, familia prope iam exstincta
maiorum ignavia: litteris Graecis ac Latinis iuxta, atque doctissime,
eruditus; animo ingenti, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior,
otio luxurioso esse; tamen ab negotiis nunquam voluptas remorata,
nisi quod de uxore potuit honestius consuli: facundus, callidus,
et amicitia facilis: ad simulanda negotia altitudo ingenii incredibilis:
multarum rerum ac maxime pecuniae largitor. Atque illi felicissimo
omnium ante civilem victoriam, nunquam super industriam fortuna
fuit; multique dubitavere, fortior an felicior esset: nam, postea
quae fecerit, incertum habeo, pudeat magis, an pigeat disserere.
|
|
XCVI.
Igitur Sulla, ut supra dictum est, postquam in Africam atque in
castra Marii cum equitatu venit, rudis antea et ignarus belli, solertissimus
omnium in paucis tempestatibus factus est. Ad hoc milites benigne
appellare; multis rogantibus, aliis per se ipse dare beneficia,
invitus accipere, sed ea properantius quam aes mutuum, reddere,
ipse ab nullo repetere, magis id laborare, ut illi quam plurimi
deberent; ioca atque seria cum humillimis agere; in operibus, in
agmine atque ad vigilias multus adesse, neque interim, quod prava
ambitio solet, consulis aut cuiusquam boni famam laedere, tantummodo
neque consilio neque manu priorem alium pati, plerosque antevenire.
Quis rebus et artibus brevi Mario militibusque carissimus factus.
|
|
XCVII.
At Iugurtha, postquam oppidum Capsam aliosque locos munitos et sibi
utiles, simul et magnam pecuniam amiserat, ad Bocchum nuntios mittit,
'quam primum in Numidiam copias adduceret; proelii faciendi tempus
adesse.' Quem ubi cunctari accepit, et dubium belli atque pacis
rationes trahere, rursus, uti antea, proximos eius donis corrumpit,
ipsique Mauro pollicetur Numidiae partem tertiam, si aut Romani
Africa expulsi, aut, integris suis finibus, bellum compositum foret.
Eo praemio illectus Bocchus cum magna multitudine Iugurtham accedit.
Ita amborum exercitu coniuncto, Marium iam in hiberna proficiscentem,
vix decima parte die reliqua, invadunt, rati noctem, quae iam aderat,
et victis sibi munimento fore, et, si vicissent, nullo impedimento,
quia locorum scientes erant; contra Romanis utrumque casum in tenebris
difficiliorem fore. Igitur simul consul ex multis de hostium adventu
cognovit, et ipsi hostes aderant; et priusquam exercitus aut instrui,
aut sarcinas colligere, denique antequam signum aut imperium ullum
accipere quivit, equites Mauri atque Gaetuli, non acie neque ullo
more proelii, sed catervatim, uti quosque fors conglobaverat, in
nostros incurrunt. Qui omnes trepidi improviso metu, ac tamen virtutes
memores, aut arma capiebant, aut capientes alios ab hostibus defensabant:
pars equos ascendere, obviam ire hostibus: pugna latrocinio magis
quam proelio similis fieri: sine signis, sine ordinibus equites
pedites permixti caedere alios, alios obtruncare; multos, contra
adversos acerrime pugnantes, ab tergo circumvenire: neque virtus
neque arma satis tegere, quod hostes numero plures et undique circumfusi
erant. Denique Romani veteres et ob ea scientes belli, si quos locus
aut casus coniunxerat, orbes facere, atque ita ab omnibus partibus
simul tecti et instructi hostium vim sustentabant.
|
|
XCVIII.
Neque in eo tam aspero negotio Marius territus, aut magis quam antea
demisso animo fuit; sed cum turma sua, quam ex fortissimis magis
quam familiarissimis paraverat, vagari passim, ac modo laborantibus
suis succurrere, modo hostes, ubi confertissimi obstiterant, invadere;
manu consulere militibus, quoniam imperare, conturbatis omnibus,
non poterat. Iamque dies consumptus erat, quum tamen barbari nihil
remittere, atque, uti reges praeceperant, noctem pro se rati, acrius
instare. Tum Marius ex copia rerum consilium trahit, atque, uti
suis receptui locus esset, colles duos propinquos inter se occupat,
quorum in uno, castris parum amplo, fons aquae magnus erat, alter
usui opportunus quia magna parte editus et praeceps pauca munimenta
quaerebat. Ceterum apud aquam Sullam cum equitibus noctem agitare
iubet: ipse paulatim dispersos milites, neque minus hostibus conturbatis,
in unum contrahit, dein cunctos pleno gradu in collem subducit.
Ita reges, loci difficultate coacti, proelio deterrentur; neque
tamen suos longius abire sinunt, sed, utroque colle multitudine
circumdato, effusi consedere. Dein crebris ignibus factis, plerumque
noctis barbari suo more laetari, exsultare, strepere vocibus, et
ipsi duces feroces, quia non fugerent, pro victoribus agere. Sed
ea cuncta Romanis, ex tenebris et editioribus locis facilia visu,
magnoque hortamento erant.
|
|
XCIX.
Plurimum vero Marius imperitia hostium confirmatus, quam maximum
silentium haberi iubet; ne signa quidem, uti per vigilias solebant,
canere. Deinde, ubi lux adventabat, defessis iam hostibus et paulo
ante somno captis, de improviso vigiles, item cohortium, turmarum,
legionum tubicines simul omnes signa canere, milites clamorem tollere
atque portis erumpere. Mauri atque Gaetuli, ignoto et horribili
sonitu repente exciti, neque fugere, neque arma capere, neque omnino
facere aut providere quidquam poterant: ita cunctos strepitu, clamore,
nullo subveniente, nostris instantibus, tumultu terrore, formido,
quasi vecordia, ceperat. Denique omnes fusi fugatique: arma et signa
militaria pleraque capta; pluresque eo proelio quam omnibus superioribus
interempti: nam somno et metu insolito impedita fuga.
|
|
C. Dein
Marius, uti coeperat, in hiberna proficiscitur, quae propter commeatum
in oppidis maritimis agere decreverat. Neque tamen victoria socors
aut insolens factus, sed, pariter ac in conspectu hostium, quadrato
agmine incedere. Sulla cum equitatu apud dextimos, in sinistra A.
Manlius cum funditoribus et sagittariis, praeterea cohortes Ligurum
curabat; primos et extremos cum expeditis manipulis tribunos locaverat.
Perfugae, minime cari et regionum scientissimi, hostium iter explorabant.
Simul consul, quasi nullo imposito, omnia providere, apud omnes
adesse, laudare, increpare merentes. Ipse armatus intentusque, item
milites cogebat; neque secus, atque iter facere, castra munire,
excubitum in porta cohortes ex legionibus, pro castris equites auxiliarios
mittere, praeterea alios super vallum in munimentis locare: vigilias
ipse circumire, non tam diffidentia futurum, quae imperavisset,
quam uti militibus exaequatus cum imperatore labos volentibus esset.
Et sane Marius illoque aliisque temporibus Iugurthini belli pudore
magis quam malo exercitum coercebat: quod multi per ambitionem fieri
aiebant, pars, quod a pueritia consuetam duritiam et alia, quae
ceteri miserias vocant, voluptati habuisset: nisi tamen respublica
pariter ac saevissimo imperio, bene atque decore gesta.
|
|
CI.
Igitur quarto denique die, haud longe ab oppido Cirta undique simul
speculatores citi sese ostendunt, qua re hostes adesse intelligitur.
Sed quia diversi redeuntes, alius ab alia parte, atque omnes idem
significabant, consul incertus, quonam modo aciem instrueret, nullo
ordine commutato, adversum omnia paratus ibidem opperitur. Ita Iugurtham
spes frustrata, qui copias in quatuor partes distribuerat, ratus
ex omnibus aeque aliquos ab tergo hostibus venturos. Interim Sulla,
quem primum hostes attigerant, cohortatus suos, turmatim et quam
maxime confertis equis, ipse aliique Mauros invadunt; ceteri in
loco manentes ab iaculis eminus emissis corpora tegere, et, si qui
in manus venerant, obtruncare. Dum eo modo equites proeliantur,
Bocchus cum peditibus, quos Volux filius eius adduxerat, neque in
priore pugna, in itinere morati, adfuerant, postremam Romanorum
aciem invadunt. Tum Marius apud primos agebat, quod ibi Iugurtha
cum plurimis erat. Dein Numida, cognito Bocchi adventu, clam cum
paucis ad pedites convertit: ibi Latine (nam apud Numantiam loqui
didicerat) exclamat, 'nostros frustra pugnare; paulo ante Marium
sua manu interfectum:' simul gladium sanguine oblitum ostendere,
quem in pugna, satis impigre occiso pedite nostro, cruentaverat.
Quod ubi milites accepere, magis atrocitate rei quam fide nuntii
terrentur, simulque barbari animos tollere, et in perculsos Romanos
acrius incedere. Iamque paulum ab fuga aberant, quum Sulla, profligatis
iis, quos adversum ierat, rediens ab latere Mauris incurrit, Bocchus
statim avertitur. At Iugurtha, dum sustentare suos et prope iam
adeptam victoriam retinere cupit, circumventus ab equitibus, dextra,
sinistra omnibus occisis, solus inter tela hostium vitabundus erumpit.
Atque interim Marius, fugatis equitibus, accurrit auxilio suis,
quos pelli iam acceperat. Denique hostes iam undique fusi. Tum spectaculum
horribile in campis patentibus: sequi, fugere, occidi, capi; equi
atque viri afflicti, ac multi, vulneribus acceptis, neque fugere
posse, neque quietem pati; niti modo, ac statim concidere: postremo
omnia, qua visus erat, constrata telis, armis, cadaveribus, et inter
ea humus infecta sanguine.
|
|
CII.
Postea loci consul, haud dubie iam victor, pervenit in oppidum Cirtam,
quo initio profectus intenderat. Eo post diem quintum, quam iterum
barbari male pugnaverant, legati a Boccho veniunt, qui regis verbis
ab Mario petivere, 'duos quam fidissimos ad eum mitteret: velle
de suo et de populi Romani commodo cum iis disserere.' Ille statim
L. Sullam et A. Manlium ire iubet. Qui quamquam acciti ibant, tamen
placuit verba apud regem facere, uti ingenium aut aversum flecterent,
aut cupidum pacis vehementius accenderent. Itaque Sulla, cuius facundiae,
non aetati a Manlio concessum, pauca verba huiuscemodi locutus:
"Rex Bocche, magna nobis laetitia est, quum te
talem virum di monuere, uti aliquando pacem quam bellum malles;
neu te optimum cum pessimo omnium Iugurtha miscendo commaculares;
simul nobis demeres acerbam necessitudinem, pariter te errantem
et illum sceleratissimum persequi. Ad hoc populo Romano iam a principio
melius visum, amicos quam servos quaerere: tutiusque rati, volentibus
quam coactis imperitare. Tibi vero nulla opportunior nostra amicitia:
primum quod procul absumus, in quo offensae minimum, gratia par,
ac si prope adessemus: dein, quod parentes abunde habemus, amicorum
neque nobis neque cuiquam omnium satis fuit. Atque hoc utinam a
principio tibi placuisset! Profecto ex populo Romano ad hoc tempus
multo plura bona accepisses, quam mala perpessus es. Sed quoniam
humanarum rerum Fortuna pleraque regit, cui scilicet placuisse te
et vim et gratiam nostram experiri, nunc, quando per illam licet,
festina, atque, uti coepisti, perge. Multa atque opportuna habes,
quo facilius errata officiis superes. Postremo hoc in pectus tuum
demitte, nunquam populum Romanum beneficiis victum esse; nam, bello
quid valeat, tute scis."
Ad ea Bocchus placide et benigne; simul pauca pro delicto
suo verba facit: 'Se non hostili animo, sed ob regnum tutandum arma
cepisse: nam Numidiae partem, unde vi Iugurtham expulerit, iure
belli suam factam; eam vastari a Mario pati nequivisse: praeterea,
missis antea Romam legatis, repulsum ab amicitia. Ceterum vetera
omittere, ac tum, si per Marium liceret, legatos ad senatum missurum.'
Dein, copia facta, animus barbari ab amicis flexus, quos Iugurtha,
cognita legatione Sullae et Manlii, metuens id, quod parabatur,
donis corruperat.
|
|
CIII.
Marius interea, exercitu in hibernis composito, cum expeditis cohortibus
et parte equitatus proficiscitur in loca sola, obsessum turrim regiam,
quo Iugurtha perfugas omnes praesidium imposuerat. Tum rursus Bocchus,
seu reputando, quae sibi duobus proeliis venerant, seu admonitus
ab aliis amicis, quos incorruptos Iugurtha reliquerat, ex omni copia
necessariorum quinque delegit, quorum et fides cognita, et ingenia
validissima erant. Eos ad Marium, ac deinde, si placeat, Romam legatos
ire iubet; agendarum rerum, et quocumque modo belli componendi licentiam
ipsis permittit. Illi mature ad hiberna Romanorum proficiscuntur:
deinde in itinere a Gaetulis latronibus circumventi spoliatique,
pavidi, sine decore ad Sullam perfugiunt, quem consul in expeditionem
proficiscens pro praetore reliquerat. Eos ille non pro vanis hostibus,
ut meriti erant, sed accurate ac liberaliter habuit; qua re barbari
et famam Romanorum avaritiae falsam, et Sullam, ob munificentiam
in sese, amicum rati. Nam etiamtum largitio multis ignota erat;
munificus nemo putabatur, nisi pariter volens; dona omnia in benignitate
habebantur. Igitur quaestori mandata Bocchi patefaciunt; simul ab
eo petunt, uti fautor consultorque sibi adsit: copias, fidem, magnitudinem
regis sui, et alia quae aut utilia, aut benevolentiae credebant,
oratione extollunt: dein, Sulla omnia pollicito, docti, quo modo
apud Marium, item apud senatum, verba facerent, circiter dies quadraginta
ibidem opperiuntur.
|
|
CIV.
Marius postquam, confecto, quo intenderat, negotio, Cirtam redit,
de adventu legatorum certior factus, illosque et Sullam ab Utica
venire iubet, item L. Bellienum praetorem, praeterea omnes undique
senatorii ordinis; quibuscum mandata Bocchi cognoscit, quis legatis
potestas eundi Romam ab consule, interea induciae postulabantur.
Ea Sullae et plerisque placuere: pauci ferocious decernunt, scilicet
ignari humanarum rerum, quae fluxae et mobiles semper in adversa
mutantur. Ceterum Mauri, impetratis omnibus, tres Romam profecti
sunt, cum Cn. Octavio Rufo, qui quaestor stipendium in Africam portaverat:
duo ad regem redeunt. Ex his Bocchus quum cetera, tum maxime benignitatem
et studium Sullae libens accepit. Romae legatis eius, postquam 'errasse
regem, et Iugurthae scelere lapsum,' deprecati sunt, amicitiam et
foedus petentibus hoc modo respondetur. "Senatus et populus
Romanus beneficii et iniuriae memor esse solet: ceterum Boccho,
quoniam poenitet, delicti gratiam facit: foedus et amicitia dabuntur,
quum meruerit."
|
|
CV.
Quis rebus cognitis, Bocchus per litteras a Mario petivit, 'uti
Sullam ad se mitteret, cuius arbitratu de communibus negotiis consuleretur.'
Is missus cum praesidio equitum atque peditum, item funditorum Belearium:
praeterea iere sagittarii et cohors Peligna cum velitaribus armis,
itineris properandi causa; neque his secus atque aliis armis adversum
tela hostium, quod ea levia sunt, muniti. Sed in itinere, quinto
denique die, Volux, filius Bocchi, repente in campis patentibus
cum mille non amplius equitibus sese ostendit; qui temere et effuse
euntes Sullae aliisque omnibus et numerum ampliorem vero, et hostilem
metum efficiebant. Igitur se quisque expedire, arma atque tela tentare,
intendere: timor aliquantus, sed spes amplior, quippe victoribus,
et adversum eos, quos saepe vicerant. Interim equites exploratum
praemissi, rem, uti erat, quietam nuntiant.
|
|
CVI.
Volux adveniens quaestorem appellat dicitque 'se a patre Boccho
obviam illis simul, et praesidio missum.' Deinde eum et proximum
diem sine metu coniuncti eunt. Post, ubi castra locata, et diei
vesper erat, repente Maurus incerto vultu, pavens ad Sullam accurrit,
dicitque 'sibi ex speculatoribus cognitum, Iugurtham haud procul
abesse:' simul, 'uti noctu clam secum profugeret,' rogat atque hortatur.
Ille animo feroci negat 'se totiens fusum Numidam pertimescere:
virtuti suorum satis credere: etiam si certa pestis adesset, mansurum
potius, quam proditis, quos ducebat, turpi fuga incertae ac forsitan
post paulo morbo interiturae vitae parceret.' Ceterum ab eodem monitus,
'uti noctu proficiscerentur,' consilium approbat: ac statim 'milites
coenatos esse, in castris ignes quam creberrimos fieri, dein prima
vigilia silentio egredi' iubet. Iamque nocturno itinere fessis omnibus,
Sulla pariter cum ortu solis castra metabatur, quum equites Mauri
nuntiant Iugurtham circiter duum millium intervallo ante consedisse.
Quod postquam auditum est, tum vero ingens metus nostros invadit:
credere se proditos a Voluce et insidiis circumventos: ac fuere,
qui dicerent manu vindicandum, neque apud illum tantum scelus inultum
relinquendum.
|
|
CVII.
At Sulla, quamquam eadem existimabat, tamen ab iniuria Maurum prohibet.
Suos hortatur, 'uti fortem animum gererent: saepe ante paucis strenuis
adversum multitudinem bene pugnatum: quanto sibi in proelio minus
pepercissent, tanto tutiores fore: nec quemquam decere, qui manus
armaverit, ab inermis pedibus auxilium petere, in maximo metu nudum
et caecum corpus ad hostes vertere.' Deinde Volucem, quoniam hostilia
faceret, Iovem maximum obtestatus, ut sceleris atque perfidiae Bocchi
testis adesset, ex castris abire iubet. Ille lacrymans orare, 'ne
ea crederet: nihil dolo factum, ac magis calliditate Iugurthae,
cui, videlicet speculanti, iter suum cognitum esset. Ceterum, quoniam
neque ingentem multitudinem haberet, et spes opesque eius ex patre
suo penderent, credere illum nihil palam ausurum, quum ipse filius
testis adesset: quare optimum factum videri, per media eius castra
palam transire: sese, vel praemissis vel ibidem relictis Mauris,
solum cum Sulla iturum.' Ea res, ut in tali negotio, probata: ac
statim profecti, quia de improviso acciderant, dubio atque haesitante
Iugurtha, incolumes transeunt. Deinde paucis diebus, quo ire intenderant,
perventum est.
|
|
CVIII.
Ibi cum Boccho Numida quidam, Aspar nomine, multum et familiariter
agebat; praemissus ab Iugurtha, postquam Sullam accitum audierat,
orator, et subdole speculatum Bocchi consilia: praeterea Dabar,
Massugradae filius, ex gente Masinissae, ceterum materno genere
impar (nam pater eius ex concubina ortus erat) Mauro ob ingenii
multa bona carus acceptusque. Quem Bocchus fidum esse Romanis multis
ante tempestatibus expertus, illico ad Sullam nuntiatum mittit,
'paratum sese facere, quae populus Romanus vellet: colloquio diem,
locum, tempus ipse deligeret; consulta sese omnia cum illo integra
habere: neu Iugurthae legatum pertimesceret; quo res communis licentius
gereretur; nam ab insidiis eius aliter caveri nequivisse.' Sed ego
comperior Bocchum magis Punica fide, quam ob ea, quae praedicabat,
simul Romanos et Numidam spe pacis attinuisse, multumque cum animo
suo volvere solitum, Iugurtham Romanis, an illi Sullam traderet:
libidinem adversum nos, metum pro nobis suasisse.
|
|
CIX.
Igitur Sulla respondit, 'pauca coram Aspare locuturum; cetera occulte,
aut nullo aut quam paucissimis praesentibus;' simul edocet, quae
sibi responderentur. Postquam, sicuti voluerat, congressi, dicit
'se missum a consule venisse quaesitum ab eo, pacem an bellum agitaturus
foret.' Tum rex, uti praeceptum fuerat, 'post diem decimum redire'
iubet; 'ac nihil etiam nunc decrevisse, sed illo die responsurum:'
deinde ambo in sua castra digressi. Sed ubi plerumque noctis processit,
Sulla a Boccho occulte arcessitur: ab utroque tantummodo fidi interpretes
adhibentur; praeterea Dabar internuntius, sanctus vir et ex sententia
ambobus: ac statim sic rex incipit:
|
|
CX.
"Nunquam ego ratus sum fore, uti rex maximus in hac terra et
omnium, quos novi, privato homini gratiam deberem. Et, mehercule,
Sulla, ante te cognitum, multis orantibus, aliis ultro egomet opem
tuli, nullius indigui. Id imminutum, quod ceteri dolere solent,
ego laetor: fuerit mihi eguisse aliquando amicitiae tuae, qua apud
animum meum nihil carius habeo. Id adeo experiri licet arma, viros,
pecuniam, postremo quidquid animo libet, sume, utere: et, quoad
vives, nunquam tibi reditam gratiam putaveris; semper apud me integra
erit: denique nihil, me sciente, frustra voles. Nam, ut ego existimo,
regem armis quam munificentia vinci minus flagitiosum. Ceterum de
republica vestra, cuius curator huc missus es, paucis accipe. Bellum
ego populo Romano neque feci, neque factum unquam volui: fines meos
adversum armatos armis tutatus sum. Id omitto, quando vobis ita
placet: gerite, uti vultis cum Iugurtha bellum. Ego flumen Mulucham,
quod inter me et Micipsam fuit, non egrediar, neque Iugurtham id
intrare sinam. Praeterea, si quid meque vobisque dignum petiveris,
haud repulsus abibis."
|
|
CXI.
Ad ea Sulla pro se breviter et modice; de pace et de communibus
rebus multis disseruit. Denique regi patefecit, 'quod polliceatur,
senatum et populum Romanum, quoniam amplius armis valuissent, non
in gratiam habituros; faciendum aliquid, quod illorum magis quam
sua retulisse videretur. Id adeo in promptu esse, quoniam Iugurthae
copiam haberet: quem si Romanis tradidisset, fore, uti illi plurimum
deberetur; amicitiam, foedus, Numidiae partem, quam nunc peteret,
tunc ultro adventuram.' Rex primo negitare: 'affinitatem, cognationem,
praeterea foedus intervenisse: ad hoc metuere, ne, fluxa fide usus,
popularium animos averteret, quis et Iugurtha carus, et Romani invisi
erant:' denique saepius fatigatus, lenitur, et ex voluntate Sullae
'omnia se facturum' promittit. Ceteram ad simulandam pacem, cuius
Numida, defessus bello, avidissimus, quae utilia visa, constituunt.
Ita, composito dolo, digrediuntur.
|
|
CXII.
At rex postero die Asparem, Iugurthae legatum, appellat, dicitque
'sibi per Dabarem ex Sulla cognitum, posse conditionibus bellum
poni: quamobrem regis sui sententiam exquireret.' Ille laetus in
castra Iugurthae venit. Deinde, ab illo cuncta edoctus, properato
itinere, post diem octavum redit ad Bocchum, et ei nuntiat 'Iugurtham
cupere omnia, quae imperarentur, facere, sed Mario parum fidere:
saepe antea cum imperatoribus Romanis pacem conventam frustra fuisse.
Ceteram Bocchus, si ambobus consultum, et ratam pacem vellet, daret
operam, ut una ab omnibus, quasi de pace, in colloquium veniretur,
ibique sibi Sullam traderet. Quum talem virum in potestatem habuisset,
tum fore, uti iussu senatus atque populi Romani foedus fieret: neque
hominem nobilem, non sua ignavia sed ob rempublicam in hostium potestate
relictum iri.'
|
|
CXIII.
Haec Maurus secum ipse diu volvens tandem promisit. Ceteram dolo
an vere cunctatus, parum comperimus: sed plerumque regiae voluntates,
ut vehementes, sic mobiles, saepe ipsae sibi adversae. Postea, tempore
et loco constituto, in colloquium uti de pace veniretur, Bocchus
Sullam modo, modo Iugurthae legatum appellare, benigne habere, idem
ambobus polliceri: illi pariter laeti, ac spei bonae pleni esse.
Sed nocte ea, quae proxima fuit ante diem colloquio decretum, Maurus,
adhibitis amicis, ac statim, immutata voluntate, remotis, dicitur
secum ipse multa agitavisse, vultu corporis pariter atque animo
varius: quae scilicet, tacente ipso, occulta pectoris patefecisse.
Tamen postremo Sullam arcessiri iubet, et ex eius sententia Numidae
insidias tendit. Deinde, ubi dies advenit, et ei nuntiatum est Iugurtham
haud procul abesse; cum paucis amicis et quaestore nostro, quasi
obvius honoris causa, procedit in tumulum facillimum visu insidiantibus.
Eodem Numida cum plerisque necessariis suis inermis, uti dictum
erat, accedit; ac statim, signo dato, undique simul ex insidiis
invaditur. Ceteri obtruncati: Iugurtha Sullae vinctus traditur,
et ab eo ad Marium deductus est.
|
|
CXIV.
Per idem tempus adversum Gallos, ab ducibus nostris Q. Caepione
et Cn. Manlio male pugnatum: quo metu Italia omnis contremuerat.
Ibique et inde usque ad nostram memoriam Romani sic habuere: 'alia
omnia virtuti suae prona esse; cum Gallis pro salute, non pro gloria
certare.' Sed postquam bellum in Numidia confectum, et Iugurtham
vinctum adduci Romam nuntiatum est, Marius consul absens factus,
et ei decreta provincia Gallia: isque calendis Ianuariis magna gloria
consul triumphavit. Ea tempestate spes atque opes civitatis in illo
sitae.
|
|