Bellum Iugurthinum
G. Sallusti Crispi
|
XXXIX.
Sed ubi ea Romae comperta sunt, metus atque moeror civitatem invasere.
Pars dolore pro gloria imperii, pars insolita rerum bellicarum timere
libertati: Aulo omnes infesti, ac maxime, qui bello saepe praeclari
fuerant, quod armatus dedecore potius quam manu salutem quaesiverat.
Ob ea consul Albinus ex delicto fratris invidiam ac deinde periculum
timens, senatum de foedere consulebat; et tamen interim exercitui
supplementum scribere, ab sociis et nomine Latino auxilia arcessere,
denique modis omnibus festinare. Senatus ita, uti par fuerat, decernit,
'suo atque populi iniussu nullum potuisse foedus fieri.' Consul
impeditus a tribunis plebis, ne, quas paraverat copias, secum portaret,
paucis diebus in Africam proficiscitur: nam omnis exercitus, uti
convenerat, Numidia deductus, in provincia hiemabat. Postquam eo
venit, quamquam persequi Iugurtham et mederi fraternae invidiae
animus ardebat, cognitis militibus, quos praeter fugam, soluto imperio,
licentia atque lascivia corruperat, ex copia rerum statuit sibi
nihil agitandum.
|
|
XL. Interea
Romae C. Mamilius Limetanus tribunus plebis rogationem ad populum
promulgat, 'Uti quaereretur in eos, quorum consilio Iugurtha senati
decreta neglexisset; quique ab eo in legationibus aut imperiis pecunias
accepissent; qui elephantos, quique perfugas tradidissent; item,
qui de pace aut bello cum hostibus pactiones fecissent.' Huic rogationi
partim conscii sibi, alii ex partium invidia pericula metuentes,
quoniam aperte resistere non poterant, quin illa et alia talia placere
sibi faterentur, occulte per amicos, ac maxime per homines nominis
Latini et socios Italicos impedimenta parabant. Sed plebes incredibile
memoratu est, quam intenta fuerit, quantaque vi rogationem iusserit,
decreverit, voluerit, magis odio nobilitatis, cui mala illa parabantur,
quam cura reipublicae: tanta libido in partibus erat. Igitur ceteris
metu perculsis, M. Scaurus, quem legatum Bestiae fuisse supra docuimus,
inter laetitiam plebis et suorum fugam, trepida etiamtum civitate,
quum ex Mamilii rogatione tres quaesitores rogarentur, effecerat,
uti ipse in eo numero crearetur. Sed quaestio exercita aspere violenterque,
ex rumore et libidine plebis. Ut saepe nobilitatem, sic ea tempestate
plebem ex secundis rebus insolentia ceperat.
|
|
XLI. Ceterum
mos partium popularium et senati factionum, ac deinde omnium malarum
artium, paucis ante annis Romae ortus est, otio et abundantia earum
rerum, quae prima mortales ducunt. Nam ante Carthaginem deletam
populus et senatus Romanus placide modesteque inter se rempublicam
tractabant: neque gloriae neque dominationis certamen inter cives
erat: metus hostilis in bonis artibus civitatem retinebat. Sed ubi
illa formido mentibus decessit, scilicet ea, quae secundae res amant,
lascivia atque superbia incessere. Ita, quod in adversis rebus optaverant
otium, postquam adepti sunt, asperius acerbiusque fuit. Namque coepere
nobilitas dignitatem in dominationem, populus libertatem in libidinem
vertere: sibi quisque ducere, trahere, rapere. Ita omnia in duas
partes abstracta sunt; respublica, quae media fuerat, dilacerata.
Ceterum nobilitas factione magis pollebat; plebis vis, soluta atque
dispersa in multitudine, minus poterat. Paucorum arbitrio belli
domique agitabatur; penes eosdem aerarium, provinciae, magistratus,
gloriae triumphique erant; populus militia atque inopia urgebatur.
Praedas bellicas imperatores cum paucis diripiebant; interea parentes
aut parvi liberi militum, ut quisque potentiori confinis erat, sedibus
pellebantur. Ita cum potentia avaritia sine modo modestiaque invadere,
polluere et vastare omnia, nihil pensi neque sancti habere, quoad
semet ipsa praecipitavit. Nam ubi primum ex nobilitate reperti sunt,
qui veram gloriam iniustae potentiae anteponerent, moveri civitas,
et dissensio civilis, quasi permixtio terrae, oriri coepit.
|
|
XLII.
Nam postquam Tiberius et C. Gracchus, quorum maiores Punico atque
aliis bellis multum reipublicae addiderant, vindicare plebem in
libertatem, et paucorum scelera patefacere coepere, nobilitas noxia,
atque eo perculsa, modo per socios ac nomen Latinum, interdum per
equites Romanos, quos spes societatis a plebe dimoverat, Gracchorum
actionibus obviam ierat; et primo Tiberium, dein paucos post annos
eadem ingredientem Caium tribunum alterum, alterum triumvirum coloniis
deducendis, cum M. Fulvio Flacco ferro necaverat. Et sane Gracchis
cupidine victoriae haud satis modoratus animus fuit: sed bono vinci
satius est, quam malo more iniuriam vincere. Igitur ea victoria
nobilitas ex libidine sua usa, multos mortales ferro aut fuga exstinxit;
plusque in reliquum sibi timoris quam potentiae addidit. Quae res
plerumque magnas civitates pessum dedit, dum alteri alteros vincere
quovis modo, et victos acerbius ulcisci volunt. Sed de studiis partium
et omnis civitatis moribus si singulatim aut pro magnitudine parem
diserere, tempus quam res maturius me deseret: quamobrem ad inceptum
redeo.
|
|
XLIII.
Post Auli foedus exercitusque nostri foedam fugam, Q. Metellus et
M. Silanus, consules designati, provincias inter se partiverant,
Metelloque Numidia evenerat, acri viro, et, quamquam adverso populi
partium, fama tamen aequabili et inviolata. Is ubi primum magistratum
ingressus est, alia omnia sibi cum collega ratus, ad bellum, quod
gesturus erat, animum intendit. Igitur diffidens veteri exercitui,
milites scribere, praesidia undique arcessere, arma, tela, equos
et cetera instrumenta militiae parare, ad hoc commeatum affatim,
denique omnia, quae in bello vario et multarum rerum egenti usui
esse solent. Ceterum ad ea patranda, senatus auctoritate socii nomenque
Latinum et reges ultro auxilia mittere; postremo omnis civitas summo
studio adnitebatur. Itaque, ex sententia omnibus rebus paratis compositisque,
in Numidiam proficiscitur magna spe civium, quum propter bonas artes,
tum maxime, quod adversum divitias invictum animum gerebat; et avaritia
magistratuum ante id tempus in Numida nostrae opes contusae, hostiumque
auctae erant.
|
|
XLIV.
Sed ubi in Africam venit, exercitus ei traditur Sp. Albini proconsulis
iners, imbellis, neque periculi neque laboris patiens, lingua quam
manu promptior praedator ex sociis et ipse praeda hostium, sine
imperio et modestia habitus. Ita imperatori novo plus ex malis moribus
sollicitudinis, quam ex copia militum auxilii aut bonae spei accedebat.
Statuit tamen Metellus, quamquam et aestivorum tempus comitiorum
mora imminuerat, et exspectatione eventus civium animos intentos
putabat, non prius bellum attingere, quam maiorum disciplina milites
laborare coegisset. Nam Albinus, Auli fratris exercitusque clade
perculsus, postquam decrevera, non egredi provincia, quantum temporis
aestivorum in imperio fuit, plerumque milites stativis castris habebat;
nisi quum odos aut pabuli egestas locum mutare subegerat. Sed neque
muniebantur ea, neque more militari vigiliae deducebantur: uti cuique
libebat, ab signis aberat. Lixae permixti cum militibus die noctuque
vagabantur, et palantes agros vastare, villas expugnare, pecoris
et mancipiorum praedas certantes agere, eaque mutare cum mercatoribus
vino advectitio et aliis talibus; praeterea frumentum publice datum
vendere, panem in dies mercari: postremo, quaecumque dici aut fingi
queunt ignaviae luxuriaeque probra, in illo exercitu cuncta fuere,
et alia amplius.
|
|
XLV.
Sed in ea difficultate Metellum non minus quam in rebus hostilibus
magnum et sapientem virum fuisse comperior, tanta temperantia inter
ambitionem saevitiamque moderatum. Namque edicto primum adiumenta
ignaviae sustulisse; 'ne quisquam in castris panem aut quem alium
coctum cibum venderet: ne lixae exercitum sequerentur; ne miles
gregarius in castris neve in agmine servum aut iumentum haberet:'
ceteris arte modum statuisse. Praeterea transversis itineribus quotidie
castra movere, iuxta ac si hostes adessent, vallo atque fossa munire,
vigilias crebras ponere, et eas ipse cum legatis circumire: item
in agmine in primis modo, modo in postremis, saepe in medio adesse,
ne quisquam ordine egrederetur, uti cum signis frequentes incederent,
miles cibum et arma portaret. Ita prohibendo a delictis magis quam
vindicando exercitum brevi confirmavit.
|
|
XLVI.
Interea Iugurtha, ubi, quae Metellus agebat, ex nuntiis accepit,
simul de innocentia eius certior Roma factus, diffidere suis rebus;
ac tum demum veram deditionem facere conatus est. Igitur legatos
ad consulem cum suppliciis mittit, qui tantummodo ipsi liberisque
vitam peterent, alia omnia dederent populo Romano. Sed Metello iam
antea experimentis cognitum erat genus Numidarum infidum, ingenio
mobili, novarum rerum avidum esse. Itaque legatos alium ab alio
diversos aggreditur; ac paulatim tentando, postquam opportunos sibi
cognovit, multa pollicendo persuadet, 'uti Iugurtham maxime vivum,
sin id parum procedat, necatum sibi traderent:' ceterum palam, quae
ex voluntate forent, regi nuntiari iubet. Deinde ipse paucis diebus,
intento atque infesto exercitu, in Numidiam procedit; ubi, contra
belli faciem, tuguria plena hominum, pecora cultoresque in agris
erant; ex oppidis et mapalibus praefecti regis obvii procedebant,
parati frumentum dare, commeatum portare, postremo omnia, quae imperarentur,
facere. Neque Metellus idcirco minus, sed pariter ac si hostes adessent,
munito agmine incedere, late explorare omnia, illa deditionis signa
ostentui credere, et insidiis locum tentari. Itaque ipse cum expeditis
cohortibus, item funditorum et sagittariorum delecta manu apud primos
erat; in postremo C. Marius legatus cum equitibus curabat: in utrumque
latus auxiliarios equites tribunis legionum et praefectis cohortium
dispertiverat, uti cum his permixti velites, quacunque accederent
equitatus hostium, propulsarent. Nam in Iugurtha tantus dolus tantaque
peritia locorum et militiae erat, ut, absens an praesens, pacem
an bellum gerens perniciosior esset, in incerto haberetur.
|
|
XLVII.
Erat haud longe ab eo itinere, quo Metellus pergebat, oppidum Numidarum,
nomine Vacca, forum rerum venalium totius regni maxime celebratum;
ubi et incolere et mercari consueverant Italici generis multi mortales.
Huc consul, simul tentandi gratia, et, si paterentur, opportunitate
loci praesidium imposuit; praeterea imperavit frumentum et alia,
quae bello usui forent, comportare; ratus, id quod res monebat,
frequentiam negotiatorum et commeatum iuvaturum exercitum, et iam
paratis rebus munimento fore. Inter haec negotia Iugurtha impensius
modo legatos supplices mittere, pacem orare, praeter suam liberorumque
vitam omnia Metello dedere. Quos item, uti priores, consul illectos
ad proditionem domum dimittebat: regi pacem, quam postulabat, neque
abnuere neque polliceri, et inter eas moras promissa legatorum exspectare.
|
|
XLVIII.
Iugurtha ubi Metelli dicta cum factis composuit, ac se suis artibus
tentari animadvertit; quippe cui verbis pax nuntiabatur, ceterum
re bellum asperrimum erat, urbs maxima alienata, ager hostibus cognitus,
animi popularium tentati; coactus rerum necessitudine, statuit armis
certare. Igitur explorato hostium itinere, in spem victoriae adductus
ex opportunitate loci, quam maximas potest copias omnium generum
parat, ac per tramites occultos exercitum Metelli antevenit. Erat
in ea parte Numidiae, quam Adherbal in divisione possederat, flumen
oriens a meridie, nomine Muthul; a quo ab erat mons ferme millia
viginti, tractu pari, vastus ab natura et humano cultu: sed ex eo
medio quasi collis oriebatur, in immensum pertingens, vestitus oleastro
ac myrtetis aliisque generibus arborum, quae humi arido atque arenoso
gignuntur. Media autem planities deserta penuria aquae, praeter
flumini propinqua loca; ea consita arbustis pecore atque cultoribus
frequentabantur.
|
|
XLIX.
Igitur in eo colle, quem transverso itinere porrectum docuimus,
Iugurtha, extenuata suorum acie, consedit: elephantis et parti copiarum
pedestrium Bomilcarem praefecit, eumque edocet, quae ageret; ipse
propior montem cum omni equitatu pedites delectos collocat: dein
singulas turmas atque manipulos circumiens monet atque obtestatur,
'uti memores pristinae virtutis et victoriae sese regnumque suum
ab Romanorum avaritia defendant: cum his certamen fore, quos antea
victos sub iugum miserint: ducem illis, non animum mutatum. Quae
ab imperatore decuerint, omnia suis provisa; locum superiorem, uti
prudentes cum imperitis, ne pauciores cum pluribus, aut rudes cum
bello melioribus manum consererent. Proinde parati intentique essent,
signo dato, Romanos invadere: illum diem aut omnes labores et victorias
confirmaturum, aut maximarum aerumnarum initium fore.' Ad hoc viritim,
uti quemque ob militare facinus pecunia aut honore extulerat, commonefacere
beneficii sui, et eum ipsum aliis ostentare: postremo pro cuiusque
ingenio, pollicendo, minitando, obtestando alium alio modo excitare;
quum interim Metellus, ignarus hostium, monte degrediens cum exercitu,
conspicatur, primo dubius, quidnam insolita facies ostenderet, (nam
inter virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane occultati
humilitate arborum, et tamen incerti, quidnam esset, quum natura
loci, tum dolo ipsi atque signa militaria obscurati); dein, brevi
cognitis insidiis paulisper agmen constituit. Ibi commutatis ordinibus,
in dextero latere, quod proximum hostes erat, triplicibus subsidiis
aciem instruxit; inter manipulos funditores et sagittarios dispertit,
equitatum omnem in cornibus locat, ac pauca pro tempore milites
hortatus, aciem, sicuti instruxerat, transversis principiis, in
planum deducit.
|
|
L. Sed ubi
Numidas quietos, neque colle degredi animadvertit, veritus ex anni
tempore et inopia aquae, ne siti conficeretur exercitus, Rutilium
legatum cum expeditis cohortibus et parte equitum praemisit ad flumen,
uti locum castris antecaperet; existimans hostes crebro impetu et
transversis proeliis iter suum remoraturos, et, quoniam armis diffiderent,
lassitudinem et sitim militum tentaturos. Deinde ipse pro re atque
loco, sicuti monte descenderat, paulatim procedere: Marium post
principia habere: ipse cum sinistrae alae equitibus esse, qui in
agmine principes facti erant. At Iugurtha, ubi extremum agmen Metelli
primos suos praetergressum videt, praesidio quasi duum millium peditum
montem occupat, qua Metellus descenderat, ne forte cedentibus adversariis
receptui ac post munimento foret; dein repente, signo dato, hostes
invadit. Numidae, alii postremos caedere, pars a sinistra ac dextera
tentare, infensi adesse atque instare, omnibus locis Romanorum ordines
conturbare; quorum etiam qui firmioribus animis obvii hostibus fuerant,
ludificati incerto proelio, ipsi modo eminus sauciabantur neque
contra feriendi aut manum conserendi copia erat. Antea iam locti
ab Iugurtha equites, ubicumque Romanorum turma insequi coeperat,
non confertim, neque in unum sese recipiebant, sed alius alio quam
maxime diversi. Ita numero priores, si a persequendo hostes deterrere
nequiverant, disiectos ab tergo aut lateribus circumveniebant: sin
opportunior fugae collis, quam campi fuerant, ea vero consueti Numidarum
equi facile inter virgulta evadere; nostros asperitas et insolentia
loci retinebat.
|
|
LI. Ceterum
facies totius negotii varia, incerta, foeda atque miserabilis: dispersi
a suis, pars cedere, alii insequi; neque signa neque ordines observare;
ubi quemque periculum ceperat, ibi resistere ac propulsare: arma
tela, equi viri, hostes atque cives permixti; nihil consilio neque
imperio agi; fors omnia regere. Itaque multum diei processerat,
quum etiamtum eventus in incerto erat. Denique omnibus labore et
aestu languidis, Metellus, ubi videt Numidas minus instare, paulatim
milites in unum conducit, ordines restituit, et cohortes legionarias
quatuor adversum pedites hostium collocat. Eorum magna pars superioribus
locis fessa consederat. Simul orare, hortari milites, 'ne deficerent,
neu paterentur hostes fugientes vincere: neque illis castra esse,
neque munimentum ullum, quo cedentes tenderent: in armis omnia sita.'
Sed nec Iugurtha quidem interea quietus erat; circumire, hortari,
renovare proelium, et ipse cum delectis tentare omnia, subvenire
suis, hostibus dubiis instare, quos firmos cognoverat, eminus pugnando
retinere.
|
|
LII. Eo
modo inter se duo imperatores, summi viri, certabant, ipsi pares,
ceterum opibus disparibus: nam Metello virtus militum erat, locus
adversus; Iugurthae alia omnia praeter milites opportuna. Denique
Romani, ubi intelligunt neque sibi perfugium esse, neque ab hoste
copiam pugnandi fieri, et iam die vesper erat, adverso colle, sicuti
praeceptum fuerat, evadunt. Amisso loco, Numidae fusi fugatique:
pauci interiere, plerosque velocitas et regio hostibus ignara tutata
sunt. Interea Bomilcar, quem elephantis et parti copiarum pedestrium
praefectum ab Iugurtha supra diximus, ubi eum Rutilius praetergressus
est, paulatim suos in aequum locum deducit: ac, dum legatus ad flumen,
quo praemissus erat, festinans pergit, quietus, uti res postulabat,
aciem exornat; neque remittit, quid ubique hostis ageret, explorare.
Postquam Rutilium consedisse iam, et animo vacuum accepit, simulque
ex Iugurthae proelio clamorem augeri, veritus, ne legatus, cognita
re, laborantibus suis auxilio foret, aciem, quam, diffidens virtuti
militum, arte statuerat, quo hostium itineri officeret, latius porrigit,
eoque modo ad Rutilii castra procedit.
|
|
LIII.
Romani ex improviso pulveris vim magnam animadvertunt, nam prospectum
ager arbustis consitus prohibebat; et primo rati humum aridam vento
agitari; post, ubi aequabilem manere, et, sicuti acies movebatur,
magis magisque appropinquare vident, cognita re, properantes arma
capiunt, ac pro castris, sicuti imperabatur, consistunt. Deinde,
ubi propius ventum est, utrimque magno clamore concurritur. Numidae
tantum modo remorati, dum in elephantis auxilium putant, postquam
eos impeditos ramis arborum, atque ita disiectos circumveniri vident,
fugam faciunt, ac plerique, abiectis armis, collis aut noctis quae
iam aderat, auxilio integri abeunt. Elephanti quatuor capti, reliqui
omnes, numero quadraginta, interfecti. At Romani, quamquam itinere
atque opere castrorum et proelio fessi lassique erant, tamen, quod
Metellus amplius opinione morabatur, instructi intentique obviam
procedunt: nam dolus Numidarum nihil languidi neque remissi patiebatur.
Ac primo, obscura nocte, postquam haud procul inter se erant, strepitu,
velut hostes, adventare, alteri apud alteros formidinem simul et
tumultum facere: et pene imprudentia admissum facinus miserabile,
ni utrimque praemissi equites rem exploravissent. Igitur pro metu
repente gaudium exortum; milites alius alium laeti appellant, acta
edocent atque audiunt; sua quisque fortia facta ad coelum ferre.
Quippe res humanae ita sese habent: in victoria vel ignavis gloriari
licet; adversae res etiam bonos detrectant.
|
|
LIV.
Metellus, in iisdem castris quatriduo moratus, saucios cum cura
reficit, meritos in proeliis more militiae donat, universos in concione
laudat, atque agit gratias: hortatur, 'ad cetera, quae levia sunt,
parem animum gerant: pro victoria satis iam pugnatum, reliquos labores
pro praeda fore.' Tamen interim transfugas et alios opportunos,
Iugurtha ubi gentium, aut quid agitaret, cum paucisne esset, an
exercitum haberet, uti sese victus gereret, exploratum misit. At
ille sese in loca saltuosa et natura munita receperat, ibique cogebat
exercitum numero hominum ampliorem, sed hebetem infirmumque agri
ac pecoris magis quam belli cultorem. Id ea gratia eveniebat, quod
praeter regios equites nemo omnium Numidarum ex fuga regem sequitur;
quo cuiusque animus fert, eo discedunt, neque id flagitium militiae
ducitur; ita se mores habent. Igitur Metellus ubi videt etiamtum
regis animum ferocem esse, bellum renovari, quod nisi ex illius
libidine geri non posset, praeterea iniquum certamen sibi cum hostibus,
minore detrimento illos vinci, quam suos vincere, statuit non proeliis
neque acie, sed alio more bellum gerendum. Itaque in Numidiae loca
opulentissima pergit, agros vastat, multa castella et oppida, temere
munita aut sine praesidio, capit incenditque; puberes interfici
iubet, alia omnia militum praedam esse. Ea formidine multi mortales
Romanis dediti obsides; frumentum et alia, quae usui forent, affatim
praebita; ubicumque res postulabat, presidium impositum. Quae negotia
multo magis, quam proelium male pugnatum ab suis, regem terrebant:
quippe cui spes omnis in fuga sita erat, sequi cogebatur; et, qui
sua loca defendere nequiverat, in alienis bellum gerere. Tamen ex
copia, quod optimum videbatur, consilium capit: exercitum plerumque
in iisdem locis opperiri iubet; ipse cum delectis equitibus Metellum
sequitur, nocturnis et aviis itineribus ignoratus Romanos palantes
repente aggreditur. Eorum plerique inermes cadunt, multi capiuntur,
nemo omnium intactus profugit; et Numidiae, priusquam ex castris
subveniretur, sicuti iussi erant, in proximos colles discedunt.
|
|
LV. Interim
Romae gaudium ingens ortum, cognitis Metelli rebus; ut seque et
exercitum more maiorum gereret, in adverso loco victor tamen virtute
fuisset, hostium agro potiretur, Iugurtham, magnificum ex Auli socordia,
spem salutis in solitudine aut fuga coegisset habere. Itaque senatus
ob ea feliciter acta dis immortalibus supplicia decernere; civitas,
trepida antea et sollicita de belli eventu, laeta agere; de Metello
fama praeclara esse. Igitur eo intentior ad victoriam niti, omnibus
modis festinare; cavere tamen, necubi hosti opportunus fieret; meminisse,
post gloriam invidiam sequi. Ita quo clarior eo magis anxius erat,
neque post insidias Iugurthae effuso exercitu praedari: ubi frumento
aut pabulo opus erat, cohortes cum omni equitatu praesidium agitabant:
exercitus partem ipse, reliquos Marius ducebat. Sed igni magis quam
praeda ager vastabatur. Duobus locis haud longe inter se castra
faciebant: ubi vi opus erat, cuncti aderant; ceterum, quo fuga atque
formido latius cresceret, diversi agebant. Eo tempore Iugurtha per
colles sequi, tempus aut locum pugnae quaerere, qua venturum hostem
audierat, pabulum et aquarum fontes, quorum penuria erat, corrumpere,
modo se Metello, interdum Mario ostendere, postremos in agmine tentare,
ac statim in colles regredi, rursus aliis, post aliis minitari,
neque proelium facere, neque otium pati, tantummodo hostem ab incepto
retinere.
|
|
LVI. Romanus
imperator ubi se dolis fatigari videt, neque ab hoste copiam pugnandi
fieri, urbem magnam et in ea parte, qua sita erat, arcem regni,
nomine Zamam, statuit oppugnare; ratus, id quod negotium poscebat,
Iugurtham laborantibus suis auxilio venturum, ibique proelium fore.
At ille, quae parabantur, a perfugis edoctus, magnis itineribus
Metellum antevenit; oppidanos hortatur, 'moenia defendant;' additis
auxilio perfugis, quod genus ex copiis regis, quia fallere nequibat,
firmissimum erat: praeterea pollicetur, 'in tempore semet cum exercitu
affore.' Ita compositis rebus, in loca quam maxime occulta discedit,
ac post paulo cognoscit Marium ex itinere frumentatum cum paucis
cohortibus Siccam missum; quod oppidum primum omnium post malam
pugnam ab rege defecerat. Eo cum delectis equitibus noctu pergit,
et iam egredientibus Romanis, in porta pugnam facit: simul magna
voce Siccenses hortatur, uti cohortes ab tergo circumveniant: fortunam
illis praeclari facinoris casum dare. Si id fecerint, postea sese
in regno, illos in libertate sine metu aetatem acturos.' Ac ni Marius
signa inferre atque evadere oppido properavisset, profecto cuncti
aut magna pars Siccensium fidem mutavissent: tanta mobilitate sese
Numidae agunt. Sed milites Iugurthini, paulisper ab rege sustentati,
postquam maiore vi hostes urgent, paucis amissis, profugi discedunt.
|
|
LVII.
Marius ad Zamam pervenit. Id oppidum, in campo situm, magis opere
quam natura munitum erat, nullius idoneae rei egens, armis virisque
opulentum. Igitur Metellus, pro tempore atque loco paratis rebus,
cuncta moenia exercitu circumvenit; legatis imperat, ubi quisque
curaret; deinde, signo dato, undique simul clamor ingens oritur.
Neque ea res Numidas terret; infensi intentique sine tumultu manent.
Proelium incipitur. Romani, pro ingenio quisque, pars eminus glande
aut lapidibus pugnare, alii succedere, ac murum modo suffodere,
modo scalis aggredi, cupere proelium manibus facere. Contra ea oppidani
in proximos saxa volvere; sudes, pila, praeterea pice et sulphure
taedam mixtam, ardenti mittere. Sed ne illos quidem, qui procul
manserant, timor animi satis muniverat: nam plerosque iacula tormentis
aut manu emissa vulnerabant; parique periculo, sed fama impari boni
atque ignavi erant.
|
|
LVIII.
Dum apud Zamam sic certatur, Iugurtha ex improviso castra hostium
cum magna manu invadit: remissis, qui in praesidio erant, et omnia
magis quam proelium exspectantibus, portam irrumpit. At nostri,
repentino metu perculsi, sibi quisque pro moribus consulunt: alii
fugere, alii arma capere; magna pars vulnerati aut occisi. Ceterum
ex omni multitudine non amplius quadraginta, memores nominis Romani,
grege facto, locum cepere paulo quam alii editiorem, neque inde
maxima vi depelli quiverunt, sed tela eminus missa remittere, pauci
in pluribus minus frustrati: sin Numidae propius accessissent, ibi
vero virtutem ostendere, et eos maxima vi caedere, fundere atque
fugare. Interim Metellus, quum acerrime rem gereret, clamorem hostilem
ab tergo accepit: deinde, converso equo, animadvertit fugam ad se
versum fieri; quae res indicabat populares esse. Igitur equitatum
omnem ad castra propere mittit, ac statim C. Marium cum cohortibus
sociorum; eumque lacrimans per amicitiam perque rempublicam obsecrat,
'ne quam contumeliam remanere in exercitu victore, neve hostes inultos
abire sinat.' Ille brevi mandata efficit. At Iugurtha munimento
castrorum impeditus, quum alii super vallum praecipitarentur, alii
in angustiis ipsi sibi properantes officerent, multis amissis, in
loca munita sese recepit. Metellus, infecto negotio, postquam nox
aderat, in castra cum exercitu revertitur.
|
|
LIX.
Igitur postero die, prius quam ad oppugnandum egrederetur, equitatum
omnem in ea parte, qua regis adventus erat, pro castris agitare
iubet; portas et proxima loca tribunis dispertit; deinde ipse pergit
ad oppidum, atque, ut superiore die, murum aggreditur. Interim Iugurtha
ex occulto repente nostros invadit. Qui in proximo locati fuerant,
paulisper territi perturbantur; reliqui cito subveniunt, neque diutius
Numidae resistere quivissent, ni pedites cum equitibus permixti
magnam cladem in congressu facerent. Quibus illi freti, non, ut
equestri proelio solet, sequi, dein cedere, sed adversis equis concurrere,
implicare ac perturbare aciem: ita expeditis peditibus suis hostes
pene victos dare.
|
|
LX. Eodem
tempore apud Zamam magna vi certabatur. Ubi quisque legatus aut
tribunus curabat, eo acerrime niti; neque alius in alio magis quam
in sese spem habere: pariterque oppidani agere. Oppugnare, aut parare
omnibus locis: avidius alteri alteros sauciare, quam semet tegere:
clamor permixtus hortatione, laetitia, gemitu, item strepitus armorum
ad coelum ferri, tela utrimque volare. Sed illi, qui moenia defensabant,
ubi hostes paulum modo pugnam remiserant, intenti proelium equestre
prospectabant. Eos, uti quaeque Iugurthae res erant, laetos modo,
modo pavidos animadverteres; ac sicuti audiri a suis aut cerni possent,
monere alii, alii hortari, aut manu significare, aut niti corporibus,
et ea huc illuc, quasi vitabundi aut iacientes tela, agitare. Quod
ubi Mario cognitum est, (nam is in ea parte curabat), consulto lenius
agere, ac diffidentiam rei simulare; pati Numidas sine tumultu regis
proelium visere. Ita, illis studio suorum adstrictis, repente magna
vi murum aggreditur; et iam scalis egressi milites prope summa ceperant,
quum oppidani concurrunt, lapides, ignem, alia praeterea tela ingerunt.
Nostri primo resistere; deinde, ubi unae atque alterae scalae comminutae,
qui supersteterant, afflicti sunt; ceteri quoquo modo potuere, pauci
integri, magna pars confecti vulneribus abeunt. Denique utrimque
proelium nox diremit.
|
|
LXI. Metellus
postquam videt frustra inceptum, neque oppidum capi, neque Iugurtham
nisi ex insidiis aut suo loco pugnam facere, et iam aestatem exactam
esse, ab Zama discedit, et in his urbibus, quae ad se defecerant,
satisque munitae loco aut moenibus erant, praesidia imponit: ceterum
exercitum in provinciam, quae proxima est Numidiae, hiemandi gratia
collocat. Neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriae concedit;
sed, quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos
tendere, et eorum perfidia pro armis uti parat. Igitur Bomilcarem,
qui Romae cum Iugurtha fuerat, et inde, vadibus datis, clam de Massivae
nece iudicium fugerat, quod ei per maximam amicitiam maxima copia
fallendi erat, multis pollicitationibus aggreditur. Ac primo efficit,
uti ad se colloquendi gratia occultus veniat: deinde fide data,
'si Iugurtham vivum aut necatum tradidisset, fore, ut illi senatus
impunitatem et sua omnia concederet,' facile Numidae persuadet,
quum ingenio infido, tum metuenti, ne, si pax cum Romanis fieret,
ipse per conditiones ad supplicium traderetur.
|
|
LXII. Is,
ubi primum opportunum fuit, Iugurtham anxium ac miserantem fortunas
suas accedit; monet atque lacrimans obtestatur, 'uti aliquando sibi
liberisque et genti Numidarum optime merenti provideat: omnibus
proeliis sese victos, agrum vastatum, multos mortales captos aut
occisos, regni opes comminutas esse: satis saepe iam et virtutem
militum et fortunam tentatam: caveat, ne, illo cunctante, Numidae
sibi consulant.' His atque talibus aliis ad deditionem regis animum
impellit. Mittuntur ad imperatorem legati, qui 'Iugurtham imperata
facturum' dicerent, 'ac sine ulla pactione sese regnumque suum in
illius fidem tradere.' Metellus propere cunctos senatorii ordinis
ex hibernis arcessiri iubet: eorum atque aliorum, quos idoneos ducebat,
consilium habet. Ita more maiorum ex consilii decreto per legatos
Iugurthae imperat argenti pondo ducenta millia, elephantos omnes,
equorum et armorum aliquantum. Quae postquam sine mora facta sunt,
iubet 'omnes perfugas vinctos adduci.' Eorum magna pars, ut iussum
erat, adducti: pauci, quum primum deditio coepit, ad regem Bocchum
in Mauretaniam abierant. Igitur Iugurtha, ubi armis virisque et
pecunia spoliatus est, quum ipse ad imperandum Tisidium vocaretur,
rursus coepit flectere animum suum, et ex mala conscientia digna
timere. Denique multis diebus per dubitationem consumptis, quum
modo taedio rerum adversarum omnia bello potiora duceret, interdum
secum ipse reputaret, quam gravis casus in servitium ex regno foret,
multis magnisque praesidiis nequidquam perditis, de integro bellum
sumit. Et Romae senatus de provinciis consultus Numidiam Metello
decreverat.
|
|
LXIII.
Per idem tempus Uticae forte C. Mario per hostias dis supplicanti,
'magna atque mirabilia portendi' haruspex dixerat: 'proinde, quae
animo agitabat, fretus dis ageret; fortunam quam saepissime experiretur,
cuncta prospera eventura.' At illum iam antea consulatus ingens
cupido exagitabat, ad quem capiendum praeter vetustatem familiae
alia omnia abunde erant, industria, probitas, militiae magna scientia,
animus belli ingens, domi modicus, libidinis et divitiarum victor,
tantummodo gloriae avidus. Sed is natus et omnem pueritiam Arpini
altus, ubi primum aetas militiae patiens fuit, stipendiis faciendis,
non Graeca facundia neque urbanis munditiis sese exercuit: ita inter
artes bonas integrum ingenium brevi adolevit. Ergo ubi primum tribunatum
militarem a populo petit, plerisque faciem eius ignorantibus, facile
notus per omnes tribus declaratur. Deinde ab eo magistratu alium
post alium sibi peperit, semperque in potestatibus eo modo agitabat,
uti ampliore, quam gerebat, dignus haberetur. Tamen is ad id locorum
talis vir (nam postea ambitione praeceps datus est) consulatum petere
non audebat: etiamtum alios magistratus plebes, consulatum nobilitas
inter se per manus tradebat: novus nemo tam clarus, neque tam egregius
factis erat, quin is indignus illo honore et quasi pollutus haberetur.
|
|
LXIV.
Igitur ubi Marius haruspicis dicta eodem intendere videt, quo cupido
animi hortabatur, ab Metello petendi gratia missionem rogat. Cui
quamquam virtus, gloria atque alia optanda bonis superabant, tamen
inerat contemptor animus et superbia, commune nobilitatis malum.
Itaque primum, commotus insolita re, mirari eius consilium, et quasi
per amicitiam monere, 'ne tam prava inciperet, neu super fortunam
animum gereret: non omnia omnibus cupienda esse; debere illi res
suas satis placere: postremo caveret id petere a populo Romano,
quod illi iure negaretur.' Postquam haec atque alia talia dixit,
neque animus Marii flectitur, respondit, 'ubi primum potuisset per
negotia publica, facturum sese, quae peteret;' ac postea saepius
eadem postulanti fertur dixisse, 'ne festinaret abire; satis mature
illum cum filio suo consulatum petiturum.' Is eo tempore contubernio
patris ibidem militabat, annos natus circiter viginti. Quae res
Marium quum pro honore, quem affectabat, tum contra Metellum vehementer
accenderat. Ita cupidine atque ira, pessimis consultoribus, grassari,
neque facto ullo neque dicto abstinere, quod modo ambitiosum foret:
milites, quibus in hibernis praeerat, laxiore imperio quam antea
habere: apud negotiatores quorum magna multitudo Uticae erat, criminose
simul et magnifice de bello loqui: 'dimidia pars exercitus sibi
permitteretur, paucis diebus Iugurtham in catenis habiturum: ab
imperatore consulto trahi, quod homo inanis et regiae superbiae
imperio nimis gauderet.' Quae omnia illis eo firmiora videbantur,
quod diuturnitate belli res familiares corruperant, et animo cupienti
nihil satis festinatur.
|
|
LXV. Erat
praeterea in exercitu nostro Numida quidam, nomine Gauda, Manastabalis
filius, Masinissae nepos, quem Micipsa testamento secundum heredem
scripserat, morbis confectus, et ob eam causam mente paulum imminuta.
Cui Metellus petenti, 'more regum uti sellam iuxta poneret,' item
postea 'custodiae causa turmam equitum Romanorum,' utrumque negaverat;
honorem, quod eorum modo foret, quos populus Romanus reges appellavisset;
praesidium, quod contumeliosum foret, si equites Romani satellites
Numidae traderentur. Hunc Marius anxium aggreditur, atque hortatur,
uti contumeliarum imperatoris cum suo auxilio poenas petat: hominem
ob morbos animo parum valido secunda oratione extollit: ilium regem,
ingentem virum, Masinissae nepotem esse; si Iugurtha captus aut
occisus foret, imperium Numidiae sine mora habiturum; id adeo mature
posse evenire, si ipse consul ad id bellum missus foret.' Itaque
et ilium, et equites Romanos, milites et negotiatores, alios ipse,
plerosque spes pacis impellit, uti Romam ad suos necessarios aspere
in Metellum de bello scribant, Marium imperatorem poscant. Sic illi
a multis mortalibus honestissima suffragatione consulatus petebatur:
simul ea tempestate plebes, nobilitate fusa per legem Mamiliam,
novos extollebat. Ita Mario cuncta procedere.
|
|
LXVI. Interim
Iugurtha, postquam, omissa deditione, bellum incipit, cum magna
cura parare omnia, festinare, cogere exercitum; civitates, quae
ab se defecerant, formidine aut ostentando praemia affectare; communire
suos locos; arma, tela, alia, quae spe pacis amiserat, reficere
aut commercari; servitia Romanorum allicere, et eos ipsos, qui in
praesidiis erant, pecunia tentare; prorsus nihil intactum neque
quietum pati, cuncta agitare Igitur Vaccenses, quo Metellus initio,
Iugurtha pacificante, praesidium imposuerat, fatigati regis suppliciis,
neque antea voluntate alienati, principes civitatis inter se coniurant:
nam vulgus, uti plerumque solet, et maxime Numidarum, ingenio mobili,
seditiosum atque discordiosum erat, cupidum novarum rerum, quieti
et otio adversum. Dein, compositis inter se rebus, in them tertium
constituunt, quod is festus celebratusque per omnem Africam ludum
et lasciviam magis quam formidinem ostentabat. Sed ubi tempus fuit,
centuriones tribunosque militares, et ipsum praefectum oppidi T.
Turpilium Silanum, alius alium domos suas invitant: eos omnes praeter
Turpilium inter epulas obtruncant: postea milites palantes, inermes,
quippe in tali die ac sine imperio, aggrediuntur. Idem plebes facit,
pars edocti ab nobilitate, alii studio talium rerum incitati, quis
acta consiliumque ignorantibus tumultus ipse et res novae satis
placebant.
|
|
LXVII.
Romani milites, improviso metu incerti ignarique, quid potissimum
facerent, trepidare: ad arcem oppidi, ubi signa et scuta erant,
praesidium hostium: portae ante clausae fugam prohibebant: ad hoe
mulieres puerique Pro tectis aedificiorum saxa et alia, quae locus
praebebat, certatim mittere. Ita neque caveri anceps malum, neque
a fortissimis infirmissimo generi resisti posse: iuxta boni malique,
strenui et imbelles inulti obtruncari. In ea' tanta asperitate,
saevissimis Numidis et oppido undique clauso, Turpilius praefectus
unus ex omnibus Italicis profugit intactus. Id misericordiane hospitis,
an pactione aut casu ita evenerit, parum comperimus; nisi, quia
illi in tanto malo turpis vita integra fama potior fuit, improbus
intestabilisque videtur.
|
|
LXVIII.
Metellus postquam de rebus Vaccae actis comperit, paulisper moestus
e conspectu abit; deinde, ubi ira et aegritudo permixta sunt, cum
maxima cura ultum ire iniurias festinat. Legionem, cum qua hiemabat,
et quam plurimos potest Numidas equites pariter cum occasu solis
expeditos educit; et postera die circiter horam tertiam pervenit
in quamdam planitiem, locis paulo superioribus circumventam. Ibi
milites, fessos itineris magnitudine, et iam abnuentes omnia, docet
'oppidum Vaccam non amplius mille passuum abesse: decere illos reliquum
laborem aequo animo pati, dum pro civibus suis, viris fortissimis
atque miserrimis, poenas caperent:' praeterea praedam benigne ostentat.
Ita animis eorum arrectis, equites in primo late, pedites quam artissime
ire, et signa occultare iubet.
|
|
LXIX.
Vaccenses ubi animum advertere ad se versum exercitum pergere, primo,
uti erat res, Metellum esse rati, portas clausere: deinde, ubi neque
agros vastari, et eos, qui primi aderant, Numidas equites vident,
rursum Iugurtham arbitrati, cum magno gaudio obvii procedunt. Equites
peditesque, repente signo dato, alii vulgum effusum oppido caedere,
alii ad portas festinare, pars turres capere; ira atque praedae
spes amplius quam lassitudo posse. Ita Vaccenses biduum modo ex
perfidia laetati: civitas magna et opulens cuncta poenae aut praedae
fuit. Turpilius, quem praefectum oppidi unum ex omnibus profugisse
supra ostendimus, iussus a Metello causam dicere, postquam sese
parum expurgat, condemnatus verberatusque capite poenas solvit:
nam is civis ex Latio erat.
|
|
LXX. Per
idem tempus Bomilcar, cuius impulsu Iugurtha deditionem, quam metu
deseruit, inceperat, suspectus regi, et ipse cum suspiciens, novas
res cupere, ad perniciem eius dolum quaerere, die noctuque fatigare
animum. Denique omnia tentando, socium sibi adiungit Nabdalsam,
hominem nobilem, magnis opibus, carum acceptumque popularibus suis,
qui plerumque seorsum ab rege exercitum ductare et omnes res exsequi
solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus adstricto superaverant;
ex quo illi gloria opesque inventae. Igitur utriusque consilio dies
insidiis statuitur: 'cetera, uti res posceret, ex tempore parari'
placuit. Nabdalsa ad exercitum profectus, quem inter hiberna Romanorum
iussus habebat, ne ager, inultis hostibus, vastaretur. Is postquam
magnitudine facinoris perculsus ad tempus non venit, metusque rem
impediebat, Bomilcar, simul cupidus incepta patrandi, et timore
socii anxius, ne, omisso vetere consilio, novum quaereret, litteras
ad eum per homines fideles mittit, in quis mollitiem socordiamque
viri accusare, testari deos, per quos iuravisset, monere, 'ne praemia
Metelli in pestem converteret; Iugurthae exitium adesse; ceterum
suane an Metelli virtute periret, id modo agitari: proinde reputaret
cum animo suo, praemia an cruciatum mallet.'
|
|
LXXI.
Sed quum hae litterae allatae, forte Nabdalsa exercito corpore fessus
in lecto quiescebat, ubi, cognitis Bomilcaris verbis, primo cura,
deinde, uti aegrum animum solet, somnus cepit. Erat ei Numida quidam,
negotiorum curator, fidus acceptusque et omnium consiliorum, nisi
novissimi, particeps. Qui postquam allatas litteras audivit, ex
consuetudine ratus opera aut ingenio suo opus esse, in tabernaculum
introit: dormiente illo epistolam, super caput in pulvino temere
positam sumit ac perlegit, dein propere, cognitis insidiis, ad regem
pergit. Nabdalsa post paulo experrectus, ubi neque epistolam reperit,
et rem onmem, uti acta erat, cognovit, primo indicem persequi conatus,
postquam id frustra fuit, Iugurtham placandi gratia accedit; dicit
'quae ipse paravisset facere, perfidia clientis sui praeventa:'
lacrymans obtestatur 'per amicitiam perque sua antea fideliter acta,
ne super tali scelere suspectum sese haberet.'
|
|
LXXII.
Ad ea rex, aliter atque animo gerebat, placide respondit. Bomilcare
aliisque multis, quos socios insidiarum cognoverat, interfectis,
iram oppresserat, ne qua ex eo negotio seditio oriretur. Neque post
id locorum Iugurthae dies aut nox ulla quieta fuit: neque loco neque
mortali cuiquam aut tempori satis credere, cives, hostes iuxta metuere,
circumspectare omnia, et omni strepitu pavescere, alio atque alio
loco, saepe contra decus regium, noctu requiescere, interdum somno
excitus, arreptis armis, tumultum facere; ita formidine quasi vecordia
exagitari.
|
|
LXXIII.
Igitur Metellus, ubi de casu Bomilcaris et, indicio patefacto ex
perfugis cognovit, rursus, tamquam ad integrum bellum, cuncta parat
festinatque. Marium, fatigantem de profectione, simul et invisum
et offensum, sibi parum idoneum ratus, domum dimittit. Et Romae
plebes, litteris, quae de Metello ac Mario missae erant, cognitis,
volenti animo de ambobus acceperant. Imperatori nobilitas, quae
antea decori, invidiae esse: at illi alteri generis humilitas favorem
addiderat: ceterum in utroque magis studia partium, quam bona aut
mala sua moderata. Praeterea seditiosi magistratus vulgum exagitare,
Metellum omnibus concionibus capitis arcessere, Marii virtutem in
maius celebrare. Denique plebes sic accensa, uti opifices agrestesque
omnes, quorum res fidesque in manibus sitae erant, relictis operibus,
frequentarent Marium, et sua necessaria post illius honorem ducerent.
Ita, perculsa nobilitate, post multas tempestates novo homini consulatus
mandatur; et postea populus, a tribuno plebis Manilio Mancino rogatus,
'quem vellet cum Iugurtha bellum gerere,' frequens Marium iussit.
Sed senatus paulo ante Metello Numidiam decreverat: ea res frustra
fuit.
|
|
LXXIV.
Eodem tempore Iugurtha, amissis amicis, quorum plerosque ipse necaverat,
ceteri formidine, pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum profugerant,
quum neque bellum geri sine administris posset, et novorum fidem
in tanta perfidia veterum experiri periculosum duceret, varius incertusque
agitabat; neque illi res, neque consilium aut quisquam hominum satis
placebat: itinera praefectosque in dies mutare; modo adversum hostes,
interdum in solitudines pergere; saepe in fuga, ac post paulo in
armis spem habere; dubitare, virtuti an fide popularium minus crederet:
ita, quocumque intenderat, res adversae erant. Sed inter eas moras
repente sese Metellus cum exercitu ostendit. Numidae ab Iugurtha
pro tempore parati instructique; dein proelium incipitur. Qua in
parte rex pugnae adfuit, ibi aliquamdiu certatum; ceteri omnes eius
milites primo concursu pulsi fugatique. Romani signorum et armorum
aliquanto numero, hostium paucorum potiti: nam ferme Numidas in
omnibus proeliis magis pedes quam arma tuta sunt.
|
|
LXXV.
Ea fuga Iugurtha, impensius modo rebus suis diffidens, cum perfugis
et parte equitatus in solitudines dein Thalam pervenit, in oppidum
magnum et opulentum, ubi plerique thesauri filiorumque eius multus
pueritiae cultus erat. Quae postquam Metello comperta sunt, quamquam
inter Thalam flumenque proximum, spatio millium quinquaginta, loca
arida atque vasta esse cognoverat, tamen spe patrandi belli, si
eius oppidi potitus foret, omnes asperitates supervadere, ac naturam
etiam vincere aggreditur. Igitur omnia iumenta sarcinis levari iubet,
nisi frumento dierum decem; ceterum utres modo et alia aquae idonea
portari. Praeterea conquirit ex agris, quam plurimum potest domiti
pecoris, eoque imponit vasa cuiusque modi, sed pleraque lignea,
collecta ex tuguriis Numidarum. Ad hoc finitimis imperat, qui se
post regis fugam Metello dederant, quam plurimum quisque aquae portaret:
diem locumque, ubi praesto forent, praedicit. Ipse ex flumine, quam
proximam oppido aquam supra diximus, iumenta onerat: eo modo instructus
ad Thalam proficiscitur. Deinde ubi ad id loci ventum, quo Numidis
praeceperat, et castra posita munitaque sunt, tanta repente coelo
missa vis aquae dicitur, ut ea modo exercitui satis superque foret.
Praeterea commeatus spe amplior, quia Numidae, sicuti plerique in
nova deditione, officia intenderant. Ceterum milites religione pluvia
magis usi, eaque res multum animis eorum addidit; nam rati sese
dis immortalibus curae esse. Deinde postero die, contra opinionem
Iugurthae, ad Thalam perveniunt. Oppidani, qui se locorum asperitate
munitos crediderant, magna atque insolita re perculsi, nihilo segnius
bellum parare: idem nostri facere.
|
|
LXXVI.
Sed rex, nihil iam infectum Metello credens, quippe qui omnia, arma,
tela, locos, tempora, denique naturam ipsam, ceteris imperitantem,
industria vicerat, cum liberis et magna parte pecuniae ex oppido
noctu profugit. Neque postea in ullo loco amplius uno die aut nocte
moratus, simulabat sese negotii gratia properare; ceterum proditionem
timebat, quam vitare posse celeritate putabat: nam talia consilia
per otium et ex opportunitate capi. At Metellus, ubi oppidanos proelio
intentos, simul oppidum et operibus et loco munitum videt, vallo
fossaque moenia circumvenit. Deinde locis ex copia maxime idoneis
vineas agere, aggerem iacere, et super aggerem impositis turribus,
opus et administros tutari. Contra haec oppidani festinare, parare:
prorsus ab utrisque nihil reliquum fieri. Denique Romani, multo
ante labore proeliisque fatigati, post dies quadraginta, quam eo
ventum erat, oppido modo potiti: praeda omnis a perfugis corrupta.
Ii postquam murum arietibus feriri resque suas afflictas vident,
aurum atque argentum et alia, quae prima ducuntur, domum regiam
comportant: ibi vino et epulis onerati, illaque et domum et semet
igni corrumpunt; et quas victi ab hostibus poenas metuerant, eas
ipsi volentes pependere.
|
|