Bellum Iugurthinum G. Sallusti Crispi
Hyperlink Chapter Index
|
| To jump straight to
a specific chapter, click the hyperlink bookmark for that chapter
below, or scroll down to the beginning of Chapter 1: |
| Chapter: |
01,
02, 03,
04, 05,
06, 07,
08, 09,
10, 11,
12, 13,
14, 15,
16, 17,
18, 19,
20, 21,
22, 23,
24, 25,
26, 27,
28, 29,
30, 31,
32, 33,
34, 35,
36, 37,
38, 39,
40, 41,
42, 43,
44, 45,
46, 47,
48, 49,
50, 51,
52, 53,
54, 55,
56, 57,
58, 59,
60, 61,
62, 63,
64, 65,
66, 67,
68, 69,
70, 71,
72, 73,
74, 75,
76, 77,
78, 79,
80, 81,
82, 83,
84, 85,
86, 87,
88, 89,
90, 91,
92, 93,
94, 95,
96, 97,
98, 99,
100, 101,
102, 103,
104, 105,
106, 107,
108, 109,
110, 111,
112, 113,
114. |
Capita I - XXXVIII
|
|
I. Falso queritur
de natura sua genus humanum, quod, imbecilla atque aevi brevis,
forte potius quam virtute regatur. Nam contra reputando neque maius
aliud neque praestabilius invenies, magisque naturae industriam
hominum quam vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitae
mortalium animus est; qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur,
abunde pollens potensque et clarus est, neque fortuna eget: quippe
quae probitatem, industriam aliasque artes bonas neque dare neque
eripere cuiquam potest. Sin, captus pravis cupidinibus, ad inertiam
et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa libidine paulisper
usus, ubi per socordiam vires, tempus, ingenium defluxere, naturae
infirmitas accusatur: suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt.
Quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio
aliena ac nihil profutura multumque etiam periculosa petunt, neque
regerentur magis, quam regerent casus, eo magnitudinis procederent,
uti pro mortalibus gloria aeterni fierent.
|
|
II. Nam uti
genus hominum compositum est ex corpore et anima, ita res cunctae
studiaque omnia nostra, corporis alia, alia animi naturam sequuntur.
Igitur praeclara facies, magnae divitiae, ad hoc vis corporis et
alia omnia huiuscemodi brevi dilabuntur; at ingenii egregia facinora,
sicuti anima, immortalia sunt. Postremo corporis et fortunae bonorum
ut initium, sic finis est, omniaque orta occidunt, et aucta senescunt:
animus incorruptus, aeternus, rector humani generis, agit atque
habet cuncta, neque ipse habetur. Quo magis pravitas eorum admiranda
est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum atque ignaviam aetatem
agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in
natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt,
quum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa
claritudo paratur.
|
|
III. Verum
ex his magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum
minime mihi hac tempestate cupienda videntur; quoniam neque virtuti
honos datur, neque illi, quibus per fraudem is fuit, utique tuti,
aut eo magis honesti sunt. Nam vi quidem regere patriam aut parentes
quamquam et possis, et delicta corrigas, tamen importunum est; quum
praesertim omnes rerum mutationes caedem, fugam aliaque hostilia
portendant. Frustra autem niti, neque aliud se fatigando nisi odium
quaerere, extremae dementiae est: nisi forte quem inhonesta et perniciosa
libido tenet potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari.
|
|
IV. Ceterum
ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in primis magno usui
est memoria rerum gestarum: cuius de virtute quia multi dixere,
praetereundum puto, simul, ne per insolentiam quis existimet memet
studium meum laudando extollere. Atque ego credo fore, qui, quia
decrevi procul a republica aetatem agere, tanto tamque utili labori
meo nomen inertiae imponant; certe, quibus maxima industria videtur
salutare plebem et conviviis gratiam quaerere. Qui si reputaverint,
et quibus ego temporibus magistratus adeptus sim, et quales viri
idem assequi nequiverint, et postea quae genera hominum in senatum
pervenerint, profecto existimabunt me magis merito quam ignavia
iudicium animi mei mutavisse, maiusque commodum ex otio meo, quam
ex aliorum negotiis, reipublicae venturum. Nam saepe ego audivi,
Q. Maximum, P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros
viros solitos ita dicere, 'quum maiorum imagines intuerentur, vehementissime
sibi animum ad virtutem accendi.' Scilicet non ceram illam neque
figuram tantam vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam
flammam egregiis viris in pectore crescere, neque prius sedari,
quam virtus eorum famam atque gloriam adaequaverit. At contra quis
est omnium his moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate
neque industria cum maioribus suis contendat? Etiam homines novi,
qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim
et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et honores
nituntur; proinde quasi praetura et consulatus atque alia, omnia
huiuscemodi per se ipsa clara et magnifica sint, ac non perinde
habeantur, ut eorum, qui ea sustinent, virtus est. Verum ego liberius
altiusque processi, dum me civitatis morum piget taedetque: nunc
ad inceptum redeo.
|
|
V. Bellum
scripturus sum, quod populus Romanus cum Iugurtha, rege Numidarum,
gessit: primum, quia magnum et atrox variaque victoria fuit; dein,
quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est. Quae
contentio divina et humana cuncta permiscuit, eoque vecordiae processit,
uti studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem faceret.
Sed priusquam huiuscemodi rei initium expedio, pauca supra repetam,
quo ad cognoscendum omnia illustria magis magisque in aperto sint.
Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal post magnitudinem
nominis Romani Italiae opes maxime attriverat, Masinissa rex Numidarum,
in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea Africano cognomen
ex virtute fuit, multa et praeclara rei militaris facinora fecerat,
ob quae, victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cuius in Africa
magnum atque late imperium valuit, populus Romanus, quascumque urbes
et agros manu ceperat, regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissae
bona atque honesta nobis permansit: imperii vitaeque eius finis
idem fuit. Deinde Micipsa filius regnum solus obtinuit, Manastabale
et Gulussa fratribus morbo absumptis. Is Adherbalem et Hiempsalem
ex sese genuit; Iugurthamque, Manastabalis fratris filium, quem
Masinissa, quod ortus ex concubina erat, privatum reliquerat, eodem
cultu, quo liberos suos, domi habuit.
|
|
VI. Qui ubi
primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxime
ingenio validus, non se luxu neque inertiae corrumpendum dedit;
sed, uti mos gentis illius est, equitare, iaculari, cursu cum aequalibus
certare: et, quum omnes gloria anteiret, omnibus tamen carus esse;
ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras
primus aut in primis ferire; plurimum facere, et minimum ipse de
se loqui. Quibus rebus Micipsa tametsi initio laetus fuerat, existimans
virtutem Iugurthae regno suo gloriae fore, tamen, postquam hominem
adolescentem, exacta sua aetate, et parvis liberis, magis magisque
crescere intellegit, vehementer eo negotio permotus, multa cum animo
suo volvebat. Terrebat eum natura mortalium avida imperii et praeceps
ad explendam animi cupidinem, praeterea opportunitas suae liberorumque
aetatis, quae etiam mediocres viros spe praedae transversos agit,
ad hoc studia Numidarum in Iugurtham accensa, ex quibus, si talem
virum interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius
erat.
|
|
VII. His
difficultatibus circumventus, ubi videt neque per vim neque insidiis
opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat Iugurtha
manu promptus et appetens gloriae militaris, statuit eum obiectare
periculis, et eo modo fortunam tentare. Igitur bello Numantino Micipsa
quum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans
vel ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eum occasurum,
praefecit Numidis, quos in Hispaniam mittebat. Sed ea res longe
aliter, ac ratus erat, evenit. Nam Iugurtha, ut erat impigro atque
acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tunc Romanis imperator
erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea
modestissime parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam claritudinem
brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maximo
terrori esset. Ac sane, quod difficillimum in primis est, et proelio
strenuus erat, et bonus consilio; quorum alterum ex providentia
timorem, alterum ex audacia temeritatem afferre plerumque solet.
Igitur imperator omnes fere res asperas per Iugurtham agere, in
amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti; quippe cuius
neque consilium neque inceptum ullum frustra erat. Huc accedebat
munificentia animi et ingenii solertia, quis rebus sibi multos ex
Romanis familiari amicitia coniunxerat.
|
|
VIII. Ea
tempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque nobiles,
quibus divitiae bono honestoque potiores erant, factiosi domi,
potentes apud socios, clari magis quam honesti, qui Iugurthae non
mediocrem animum pollicitando accendebant, 'si Micipsa rex occidisset,
fore, uti solus imperii Numidiae potiretur: in ipso maximam virtutem;
Romae omnia venalia esse.' Sed postquam, Numantia deleta, P. Scipio
dimittere auxilia et ipse reverti domum decrevit, donatum atque
laudatum magnifice pro concione Iugurtham in praetorium abduxit,
ibique secreto monuit, 'uti potius publice quam privatim amicitiam
populi Romani coleret, neu quibus largiri insuesceret; periculose
a paucis emi, quod multorum esset. Si permanere vellet in suis artibus,
ultro illi et gloriam et regnum venturum; sin properantius pergeret,
suamet ipsum pecunia praecipitem casurum.'
|
|
IX. Sic locutus,
cum litteris eum, quas Micipsae redderet, dimisit. Earum sententia
haec erat: "Iugurthae tui bello Numantino longe maxima virtus
fuit; quam rem tibi certo scio gaudio esse. Nobis ob merita sua
carus est: uti idem senatui et populo Romano sit, summa ope nitemur.
Tibi quidem pro nostra amicitia gratulor. En habes virum dignum
te atque avo suo Masinissa."Igitur rex, ubi ea, quae fama acceperat,
ex litteris imperatoris ita esse cognovit, quum virtute tum gratia
viri permotus, flexit animum suum, et Iugurtham beneficiis vincere
aggressus est; statimque eum adoptavit, et testamento pariter cum
filiis heredem instituit. Sed ipse paucos post annos, morbo atque
aetate confectus, quum sibi finem vitae adesse intelligeret, coram
amicis et cognatis, itemque Adherbale et Hiempsale filiis, dicitur
huiuscemodi verba cum Iugurtha habuisse.
|
|
X. "Parvum
ego te, Iugurtha, amisso patre, sine spe sine opibus in meum regnum
accepi, existimans non minus me tibi quam [liberis,] si genuissem,
ob beneficia carum fore: neque ea res falsum me habuit. Nam, ut
alia magna et egregia tua omittam, novissime, rediens Numantia,
meque regnumque meum gloria honoravisti, tuaque virtute nobis Romanos
ex amicis amicissimos fecisti; in Hispania nomen familiae renovatum
est; postremo, quod difficillimum inter mortales est, gloria invidiam
vicisti. Nunc, quoniam mihi natura finem vitae facit, per hanc dextram,
per regni fidem moneo obtestorque te, uti hos, qui tibi genere propinqui,
beneficio meo fratres sunt, caros habeas; neu malis alienos adiungere,
quam sanguine coniunctos retinere. Non exercitus neque thesauri
praesidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere, neque
auro parare queas; officio et fide pariuntur. Quis autem amicior,
quam frater fratri? aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis
fueris? Equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis; sin
mali, imbecillum. Nam concordia parvae res crescunt, discordia maximae
dilabuntur. Ceterum ante hos te, Iugurtha, qui aetate et sapientia
prior es, ne aliter quid eveniat, providere decet; nam in omni certamine,
qui opulentior est, etiam si accipit iniuriam, tamen quia plus potest,
facere videtur. Vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite, observate
talem hunc virum; imitamini virtutem, et enitimini, ne ego meliores
liberos sumpsisse videar, quam genuisse."
|
|
XI. Ad
ea Iugurtha, tametsi regem ficta locutum intelligebat, et ipse longe
aliter animo agitabat, tamen pro tempore benigne respondit. Micipsa
paucis post diebus moritur. Postquam illi more regio iusta magnifice
fecerant, reguli in unum convenere, uti inter se de cunctis negotiis
disceptarent. Sed Hiempsal, qui minimus ex illis erat, natura ferox,
et iam ante ignobilitatem Iugurthae, quia materno genere impar erat,
despiciens, dextera Adherbalem assedit, ne medius ex tribus, quod
apud Numidas honori ducitur, Iugurtha foret. Dein tamen uti aetati
concederet fatigatus a fratre, vix in partem alteram transductus
est. Ibi quum multa de administrando imperio dissererent, Iugurtha
inter alias res iacit, 'oportere quinquennii consulta et decreta
omnia rescindi; nam per ea tempora confectum annis Micipsam parum
animo valuisse.' Tum 'idem' Hiempsal 'placere sibi' respondit; 'nam
ipsum illum tribus proximis annis adoptatione in regnum pervenisse.'
Quod verbum in pectus Iugurthae altius, quam quisquam ratus erat,
descendit. Itaque ex eo tempore ira et metu anxius moliri, parare,
atque ea modo animo habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur.
Quae ubi tardius procedunt, neque lenitur animus ferox, statuit
quovis modo inceptum perficere.
|
|
XII. Primo
conventu, quem ab regulis factum supra memoravi, propter dissensionem
placuerat dividi thesauros, finesque imperii singulis constitui.
Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam
distribuendam. Reguli interea in loca propinqua thesauris, alius
alio, concessere. Sed Hiempsal in oppido Thirmida forte eius domo
utebatur, qui proximus lictor Iugurthae carus acceptusque ei semper
fuerat. Quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat, impellitque,
uti tamquam suam visens domum eat, portarum claves adulterinas paret,
nam verae ad Hiempsalem referebantur; ceterum, 'ubi res postularet,
se ipsum cum magna manu venturum.' Numida mandata brevi confecit,
atque, ut doctus erat, noctu Iugurthae milites introducit. Qui postquam
in aedes irrupere, diversi regem quaerere, dormientes alios, alios
occursantes interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere,
strepitu et tumultu omnia miscere; quum interim Hiempsal reperitur,
occultans se in tugurio mulieris ancillae, quo initio pavidus et
ignarus loci perfugerat. Numidiae caput eius, uti iussi erant, ad
Iugurtham referunt.
|
|
XIII.
Ceterum fama tanti facinoris per omnem Africam brevi divulgatur:
Adherbalem omnesque, qui sub imperio Micipsae fuerant, metus invadit.
In duas partes discedunt Numidae: plures Adherbalem sequuntur, sed
illum alterum bello meliores. Igitur Iugurtha quam maximas potest
copias armat, urbes partim vi, alias voluntate imperio suo adiungit,
omni Numidiae imperare parat. Adherbal, tametsi Romam legatos miserat,
qui senatum docerent de caede fratris et fortunis suis, tamen fretus
multitudine militum parabat armis contendere. Sed ubi res ad certamen
venit, victus ex proelio profugit in provinciam, ac deinde Romam
contendit. Tum Iugurtha, patratis consiliis, postquam omnis Numidiae
potiebatur, in otio facinus suum cum animo reputans timere populum
Romanum, neque adversus iram eius usquam, nisi in avaritia nobilitatis
et pecunia sua, spem habere. Itaque paucis diebus cum auro et argento
multo legatos Romam mittit, quis praecepit, primum 'uti veteres
amicos muneribus expleant, deinde novos acquirant, postremo quaecumque
possint largiendo parare, ne cunctentur.' Sed ubi Romam legati venere,
et ex praecepto regis hospitibus aliisque, quorum ea tempestate
in senatu auctoritas pollebat, magna munera misere, tanta commutatio
incessit, uti ex maxima invidia in gratiam et favorem nobilitatis
Iugurtha veniret, quorum pars spe, alii praemio inducti singulos
ex senatu ambiendo nitebantur, ne gravius in eum consuleretur. Igitur
ubi legati satis confidunt, die constituto senatus utrisque datur.
Tum Adherbalem hoc modo locutum accepimus:
|
|
XIV. "Patres
conscripti, Micipsa pater meus moriens mihi praecepit, 'uti regni
Numidiae tantummodo procurationem existimarem meam, ceterum ius
et imperium eius penes vos esse: simul eniterer domi militiaeque
quam maximo usui esse populo Romano; vos mihi cognatorum, vos affinium
loco ducerem: si ea fecissem, in vestra amicitia exercitum, divitias,
munimenta regni me habiturum.' Quae quum praecepta parentis mei
agitarem, Iugurtha, homo omnium, quos terra sustinet, sceleratissimus,
contempto imperio vestro, Masinissae me nepotem, et iam ab stirpe
socium atque amicum populi Romani, regno fortunisque omnibus expulit.
Atque ego, patres conscripti, quoniam eo miseriarum venturus eram,
vellem potius ob mea quam ob maiorum meorum beneficia posse a vobis
auxilium petere, ac maxime deberi mihi beneficia a populo Romano,
quibus non egerem; secundum, ea si desideranda erant, uti debitis
uterer. Sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas est, neque mihi
in manu fuit, Iugurtha qualis foret, ad vos confugi, patres conscripti,
quibus, quod mihi miserrimum est, cogor prius oneri quam usui esse.
Ceteri reges aut bello victi in amicitiam a vobis recepti sunt,
aut in suis dubiis rebus societatem vestram appetiverunt: familia
nostra cum populo Romano bello Carthaginiensi amicitiam instituit,
quo tempore magis fides eius quam fortuna petenda erat. Quorum progeniem
vos, patres conscripti, nolite pati me, nepotem Masinissae frustra
a vobis auxilium petere.
Si ad impetrandum nihil causae haberem praeter miserandam
fortunam, quod paulo ante rex genere, fama atque copiis potens,
nunc deformatus aerumnis, inops, alienas opes exspecto, tamen erat
maiestatis populi Romani prohibere iniuriam, neque pati cuiusquam
regnum per scelus crescere. Verum ego his finibus eiectus sum, quos
maioribus meis populus Romanus dedit; unde pater et avus meus una
vobiscum expulere Syphacem et Carthaginienses. Vestra beneficia
mihi erepta sunt, patres conscripti, vos in mea iniuria despecti
estis. Eheu me miserum! Huccine, Micipsa pater, beneficia tua evasere,
uti, quem tu parem cum liberis tuis, regnique participem fecisti,
is potissimum stirpis tuae extinctor sit? Numquam ergo familia nostra
quieta erit? semperne in sanguine, ferro, fuga versabimur? Dum Carthaginienses
incolumes fuere, iure omnia saeva patiebamur: hostes ab latere,
vos amici procul, spes omnis in armis erat. Postquam illa pestis
ex Africa eiecta est, laeti pacem agitabamus: quippe quis hostis
nullus erat, nisi forte quem vos iussissetis. Ecce autem ex improviso
Iugurtha intoleranda audacia, scelere atque superbia sese efferens,
fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto, primum regnum eius
sceleris sui praedam fecit: post, ubi me iisdem dolis nequit capere,
nihil minus quam vim aut bellum exspectantem in imperio vestro,
sicuti videtis, extorrem patria, domo, inopem et coopertum miseriis
effecit, ut ubivis tutius quam in meo regno essem.
"Ego sic existimabam, patres conscripti, ut praedicantem
audiveram patrem meum, 'qui vestram amicitiam diligenter colerent,
eos multum laborem suscipere, ceterum ex omnibus maxime tutos esse.'
Quod in familia nostra fuit, praestitit, uti in omnibus bellis adesset
vobis, nos uti per otium tuti simus, in manu vestra est, patres
conscripti. Pater nos duos fratres reliquit; tertium, Iugurtham,
beneficiis suis ratus est coniunctum nobis fore. Alter eorum necatus
est, alterius ipse ego manus impias vix effugi. Quid agam? aut quo
potissimum infelix accedam? Generis praesidia omnia exstincta sunt:
pater, uti necesse erat, naturae concessit; fratri, quem minime
decuit, propinquus per scelus vitam eripuit; affines, amicos, propinquos
ceteros, alium alia clades oppressit: capti ab Iugurtha pars in
crucem acti, pars bestiis obiecti sunt; pauci, quibus relicta est
anima, clausi in tenebris cum moerore et luctu morte graviorem vitam
exigunt. Si omnia, quae aut amisi, aut ex necessariis adversa facta
sunt, incolumia manerent, tamen, si quid ex improviso mali accidisset,
vos implorarem, patres conscripti, quibus pro magnitudine imperii
ius et iniurias omnes curae esse decet. Nunc vero exsul patria,
domo, solus atque omnium honestarum rerum egens, quo accidam, aut
quos appellem? nationesne an reges, qui omnes familiae nostrae ob
vestram amicitiam infesti sunt? an quoquam mihi adire licet, ubi
non maiorum meorum hostilia monumenta plurima sint? aut quisquam
nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit?
Postremo Masinissa, nos ita instituit, patres conscripti,
'ne quem coleremus nisi populum Romanum, ne societates, ne foedera
nova acciperemus; abunde magna praesidia nobis in vestra amicitia
fore; si huic imperio fortuna mutaretur, una nobis occidendum esse.'
Virtute ac dis volentibus, magni estis et opulenti, omnia secunda
et obedientia sunt; quo facilius sociorum iniurias curare licet.
Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia Iugurthae parum cognita
transversos agat, quos ego audio maxima ope niti, ambire, fatigare
vos singulos, 'ne quid de absente, incognita causa, statuatis: fingere
me verba, et fugam simulare, cui licuerit in regno manere.' Quod
utinam illum, cuius impio facinore in has miserias proiectus sum,
eadem haec simulantem videam, et aliquando aut apud vos, aut apud
deos immortales rerum humanarurn cura oriatur! Nae ille, qui nunc
sceleribus suis ferox atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus,
impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis mearumque miseriarum
graves poenas reddet. Iam Iam frater animo meo carissime, quamquam
tibi immaturo, et unde minime decuit, vita erepta est, tamen laetandum
magis quam dolendum puto casum tuum: non enim regnum, sed fugam,
exsilium, egestatem et omnes has, quae me premunt, aerumnas cum
anima simul amisisti. At ego infelix, in tanta mala praecipitatus
ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo, incertus quid
agam, tuasne iniurias persequar, ipse auxilii egens, an regno consulam,
cuius vitae necisque potestas ex opibus alienis pendet. Utinam emori
fortunis meis honestus exitus esset, neu vivere contemptus viderer,
si defessus malis iniuriae concessissem. Nunc neque vivere libet,
neque mori licet sine dedecore. Patres conscripti, per vos, per
liberos atque parentes vestros, per maiestatem populi Romani, subvenite
misero mihi, ite obviam iniuriae, nolite pati regnum Numidiae, quod
vestrum est, per scelus et sanguinem familiae nostrae tabescere."
|
|
XV. Postquam
rex finem loquendi fecit, legati Iugurthae, largitione magis quam
causa freti, paucis respondent: 'Hiempsalem ob saevitiam suam ab
Numidis interfectum: Adherbalem ultro bellum inferentem, postquam
superatus sit, queri, quod iniuriam facere nequivisset: Iugurtham
ab senatu petere, ne se alium putarent, ac Numantiae cognitus esset,
neu verba inimici ante facta sua ponerent.' Deinde utrique curia
egrediuntur. Senatus statim consulitur. Fautores legatorum, praeterea
magna pars gratia depravata, Adherbalis dicta contemnere, Iugurthae
virtutem extollere laudibus; gratia, voce, denique omnibus modis
pro alieno scelere et flagitio, sua quasi pro gloria, nitebantur.
At contra pauci, quibus bonum et aequum divitiis carius erat, 'subveniendum
Adherbali, et Hiempsalis mortem severe vindicandam' censebant: sed
ex omnibus maxime Aemilius Scaurus, homo nobilis, impiger, factiosus,
avidus potentiae, honoris, divitiarum, ceterum vitia sua callide
occultans. Is postquam videt regis largitionem famosam impudentemque,
veritus, quod in tali re solet, ne polluta licentia invidiam accenderet,
animum a consueta libidine continuit.
|
|
XVI. Vicit
tamen in senatu pars illa, quae vero pretium aut gratiam anteferebat.
Decretum fit, 'uti decem legati regnum, quod Micipsa obtinuerat,
inter Iugurtham et Adherbalem dividerent.' Cuius legationis princeps
fuit L. Opimius, homo clarus et tunc in senatu potens; quia consul,
C. Graccho et M. Fulvio Flacco interfectis, acerrime victoriam nobilitatis
in plebem exercuerat. Eum Iugurtha tametsi Romae in inimicis habuerat,
tamen accuratissime recepit: dando et pollicitando multa perfecit,
uti famae, fidei, postremo omnibus suis rebus commodum regis anteferret.
Reliquos legatos eadem via aggressus, plerosque capit: paucis carior
fides quam pecunia fuit. In divisione, quae pars Numidiae Mauretaniam
attingit. agro virisque opulentior, Iugurthae traditur; illam alteram
specie quam usu potiorem, quae portuosior et aedificiis magis exornata
erat, Adherbal possedit.
|
|
XVII.
Res postulare videtur Africae situm paucis exponere, et eas gentes,
quibuscum nobis bellum aut amicitia fuit, attingere. Sed quae loca
et nationes ob calorem aut asperitatem item solitudines minus frequentata
sunt, de iis haud facile compertum narraverim; cetera quam paucissimis
absolvam.
In divisione orbis terrae plerique in partem tertiam
Africam posuere: pauci tantummodo Asiam et Europam esse, sed Africam
in Europa. Ea fines habet ab occidente fretum nostri maris et Oceani;
ab ortu solis declivem latitudinem, quem locum Catabathmon incolae
appellant. Mare saevum, importuosum; ager frugum fertilis, bonus
pecori, arbore infecundus; coelo terraque penuria aquarum. Genus
hominum salubri corpore, velox, patiens laborum: plerosque senectus
dissolvit, nisi qui ferro aut bestiis interiere, nam morbus haud
saepe quemquam superat. Ad hoc malefici generis plurima animalia.
Sed qui mortales initio Africam habuerint, quique postea accesserint,
aut quomodo inter se permixti sint, quamquam ab ea fama, quae plerosque
obtinet, diversum est, tamen, uti ex libris Punicis, qui regis Hiempsalis
dicebantur, interpretatum nobis est, utique rem sese habere cultores
eius terrae putant, quam paucissimis dicam: ceterum fides eius rei
penes auctores erit.
|
|
XVIII.
Africam initio habuere Gaetuli et Libyes, asperi incultique, quis
cibus erat caro ferina atque humi pabulum, uti pecoribus. Hi neque
moribus neque lege, aut imperio cuiusquam regebantur: vagi, palantes,
qua nox coegerat, sedes habebant. Sed postquam in Hispania Hercules,
sicuti Afri putant, interiit, exercitus eius, compositus ex variis
gentibus, amisso duce, ac passim multis, sibi quisque, imperium
petentibus, brevi dilabitur. Ex eo numero Medi, Persae et Armenii,
navibus in Africam transvecti, proximos nostro mari locos occupavere,
sed Persae intra Oceanum magis: hique alveos navium inversos pro
tuguriis habuere, quia neque materia in agris, neque ab Hispanis
emendi aut mutandi copia erat: mare magnum et ignara lingua commercia
prohibebant. Hi paulatim per connubia Gaetulos secum miscuere; et
quia saepe tentantes agros, alia deinde alia loca petiverant, semet
ipsi Nomadas appellavere. Ceterum adhuc aedificia Numidarum agrestium,
quae mapalia illi vocant, oblonga, incurvis lateribus tecta, quasi
navium carinae sunt. Medi autem et Armenii, accessere Libyes; (nam
hi propius mare Africum agitabant, Gaetuli sub sole magis, hand
procul ab ardoribus:) hique mature oppida habuere; nam freto divisi
ab Hispania mutare res inter se instituerant. Nomen eorum paulatim
Libyes corrupere, barbara lingua Mauros pro Medis appellantes. Sed
res Persarum brevi adolevit; ac postea, nomine Numidae, propter
multitudinem a parentibus digressi, possedere ea loca, quae proxime
Carthaginem Numidia appellatur. Deinde utrique alteris freti, finitimos
armis aut metu sub imperium suum coegere, nomen gloriamque sibi
addidere; magis hi, qui ad nostrum mare processerant, quia Libyes
quam Gaetuli minus bellicosi. Denique Africae pars inferior pleraque
ab Numidis possessa est; victi omnes in gentem nomenque imperantium
concessere.
|
|
XIX. Postea
Phoenices, alii multitudinis domi minuendae gratia, pars imperii
cupidine, sollicitata plebe et aliis novarum rerum avidis, Hipponem,
Hadrumetum, Leptim aliasque urbes in ora maritima condidere; haeque
brevi multum auctae, pars originibus suis praesidio, aliae decori
fuere. Nam de Carthagine tacere melius puto quam parum dicere, quoniam
alio properare tempus monet. Igitur ad Catabathmon, qui locus Aegyptum
ab Africa dividit, secundo mari prima Cyrene est colonia Theraeon,
ac deinceps duae Syrtes, interque eas Leptis, deinde Philaenon arae,
quem locum Aegyptum versus finem imperii habuere Carthaginienses;
post aliae Punicae urbes. Cetera loca usque ad Mauretaniam Numidae
tenent: proxime Hispaniam Mauri sunt. Super Numidiam Gaetulos accepimus,
partim in tuguriis, alios incultius vagos agitare, post eos Aethiopas
esse, dein loca exusta solis ardoribus. Igitur bello Iugurthino
pleraque ex Punicis oppida et fines Carthagiensium, quos novissime
habuerant, populus Romanus per magistratus administrabat: Gaetulorum
magna pars, et Numidae usque ad flumen Mulucham sub Iugurtha erant:
Mauris omnibus rex Bocchus imperitabat, praeter nomen cetera ignarus
populi Romani, itemque nobis neque bello neque pace antea cognitus.
De Africa et eius incolis ad necessitudinem rei satis dictum.
|
|
XX. Postquam,
diviso regno, legati Africa decessere, et Iugurtha contra timorem
animi praemia sceleris adeptum sese videt, certum ratus, quod ex
amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romae venalia esse, simul
et illorum pollicitationibus accensus, quos paulo ante muneribus
expleverat, in regnum Adherbalis animum intendit. Ipse acer, bellicosus;
at is, quem petebat, quietus, imbellis, placido ingenio, opportunus
iniuriae, metuens magis quam metuendus. Igitur ex improviso fines
eius cum magna manu invadit; multos mortales cum pecore atque alia
praeda capit, aedificia incendit, pleraque loca hostiliter cum equitatu
accedit: deinde cum omni multitudine in regnum suum convertit; existimans
dolore per motum Adherbalem iniurias suas manu vindicaturum eamque
rem belli causam fore. At ille, quod neque se parem armis existimabat,
et amicitia populi Romani magis quam Numidis fretus erat, legatos
ad Iugurtham de iniuriis questum misit: qui tametsi contumeliosa
dicta retulerant, prius tamen omnia pati decrevit, quam bellum sumere,
quia tentatum antea secus cesserat. Neque eo magis cupido Iugurthae
minuebatur; quippe qui totum eius regnum animo iam invaserat. Itaque
non, ut antea, cum praedatoria manu, sed magno exercitu comparato
bellum gerere coepit, et aperte totius Numidiae imperium petere.
Ceterum, qua pergebat, urbes, agros vastare, praedas agere; suis
animum, hostibus terrorem augere.
|
|
XXI. Adherbal
ubi intellegit eo processum, uti regnum aut relinquendum esset,
aut armis retinendum, necessario copias parat, et Iugurthae obvius
procedit. Interim haud longe a mari, prope Cirtam oppidum, utriusque
consedit exercitus, et quia diei extremum erat, praelium non inceptum.
Sed ubi plerumque noctis processit, obscuro etiamtum lumine, milites
Iugurthini, signo dato, castra hostium invadunt; semisomnos partim,
alios arma sumentes fugant funduntque. Adherbal cum paucis equitibus
Cirtam profugit; et, ni multitudo togatorum fuisset, quae Numidas
insequentes moenibus prohibuit, uno die inter duos reges coeptum
atque patratum bellum foret. Igitur Iugurtha oppidum circumsedit,
vineis turribusque et machinis omnium generum expugnare aggreditur;
maxime festinans tempus legatorum antecapere, quos, ante proelium
factum, ab Adherbale Romam missos audiverat. Sed postquam senatus
de bello eorum accepit, tres adolescentes in Africam legantur, qui
ambos reges adeant, senatus populique Romani verbis nuntient, velle
et censere eos ab armis discedere; de controversiis suis iure potius
quam bello disceptare: ita seque illisque dignum esse.'
|
|
XXII. Legati
in Africam maturantes veniunt, eo magis, quod Romae, dum proficisci
parant, de proelio facto et oppugnatione Cirtae audiebatur: sed
is rumor clemens erat. Quorum, Iugurtha, accepta oratione, respondit:
'sibi neque maius quicquam neque carius auctoritate senati esse;
ab adolescentia ita se enisum, uti ab optimo quoque probaretur:
virtute, non malitia P. Scipioni, summo viro, placuisse; ob easdem
artes ab Micipsa, non penuria liberorum, in regnum adoptatum esse.
Ceterum quo plura bene atque strenue fecisset, eo animum suum iniuriam
minus tolerare. Adherbalem dolis vitae suae insidiatum; quod ubi
comperisset, sceleri eius obviam isse. Populum Romanum neque recte
neque pro bono facturum, si ab iure gentium sese prohibuerit. Postremo
de omnibus rebus legatos Romam brevi missurum.' Ita utrique digrediuntur.
Adherbalis appellandi copia non fuit.
|
|
XXIII.
Iugurtha ubi eos Africa decessisse ratus est, neque propter loci
naturam Cirtam armis expugnare potest, vallo atque fossa moenia
circumdat, turres exstruit, easque praesidiis firmat: praeterea
dies noctesque aut per vim, aut dolis tentare; defensoribus moenium
praemia modo, modo formidinem ostentare; suos hortando ad virtutem
arrigere; prorsus intentus cuncta parare. Adherbal ubi intellegit
omnes suas fortunas in extremo sitas, hostem infestum, auxilii spem
nullam, penuria rerum necessariarum bellum trahi non posse, ex his,
qui una Cirtam profugerant, duos, maxime impigros delegit; eos multa
pollicendo ac miserando casum suum confirmat, uti per hostium munitiones
noctu ad proximum mare, dein Romam pergerent.
|
|
XXIV.
Numidae paucis diebus iussa efficiunt; litterae Adherbalis in senatu
recitatae, quarum sententia haec fuit.
"Non mea culpa saepe ad vos oratum mitto, patres
conscripti, sed vis Iugurthae subigit, quem tanta libido exstinguendi
me invasit, uti neque vos neque deos immortales in animo habeat,
sanguinem meum quam omnia malit. Itaque quintum iam mensem socius
et amicus populi Romani armis obsessus teneor, neque mihi Micipsae
patris mei beneficia, neque vestra decreta auxiliantur: ferro an
fame acrius urgear, incertus sum. Plura de Iugurtha scribere dehortatur
me fortuna mea, et iam antea expertus sum parum fidei miseris esse:
nisi tamen intelligo illum supra, quam ego sum, petere, neque simul
amicitiam vestram et regnum meum sperare: utrum gravius existimet,
nemini occultum est. Nam initio occidit Hiempsalem, fratrem meum,
deinde patrio regno me expulit. Quae sane fuerint nostrae iniuriae,
nihil ad vos. Verum nunc vestrum regnum armis tenet, me, quem vos
imperatorem Numidis posuistis, clausum obsidet; legatorum verba
quanti fecerit, pericula mea declarant. Quid reliquum, nisi vis
vestra, quo moveri possit? Nam ego quidem vellem, et haec, quae
scribo, et illa, quae antea in senatu questus sum, vana forent potius,
quam miseria mea fidem verbis faceret. Sed quoniam eo natus sum,
ut Iugurthae scelerum ostentui essem, non iam mortem neque aerumnas,
tantummodo inimici imperium et cruciatus corporis deprecor. Regno
Numidiae, quod vestrum est, uti libet, consulite: me manibus impiis
eripite, per maiestatem imperii, per amicitiae fidem, si ulla apud
vos memoria remanet avi mei Masinissae."
|
|
XXV. His
litteris recitatis, fuere, qui 'exercitum in Africam mittendum'
censerent, 'et quam primum Adherbali subveniendum: de Iugurtha interim
uti consuleretur, quoniam legatis non paruisset.' Sed ab iisdem
illis regis fautoribus summa ope enisum, ne tale decretum fieret.
Ita bonum publicum, ut in plerisque negotiis solet, privata gratia
devictum. Legantur tamen in Africam maiores natu, nobiles, amplis
honoribus usi; in quis fuit M. Scaurus, de quo supra memoravimus,
consularis, et tunc in senatu princeps. Hi, quod res in invidia
erat, simul et ab Numidis obsecrati, triduo navim ascendere: deinde
brevi Uticam appulsi litteras ad Iugurtham mittunt, 'quam ocissime
ad provinciam accedat, seque ad cum ab senatu missos.' Ille ubi
accepit homines claros, quorum auctoritatem Romae pollere audiverat,
contra inceptum suum venisse, primo commotus, metu atque libidine
diversus agitabatur. Timebat iram senati, ni paruisset legatis:
porro animus cupidine caecus ad inceptum scelus rapiebat. Vicit
tamen in avido ingenio pravum consilium. Igitur, exercitu circumdato,
summa vi Cirtam irrumpere nititur; maxime sperans, diducta manu
hostium, aut vi aut dolis sese casum victoriae inventurum. Quod
ubi secus procedit, neque, quod intenderat, efficere potest, uti
prius, quam legatos conveniret, Adherbalis potiretur, ne amplius
morando Scaurum, quem plurimum metuebat, incenderet, cum paucis
equitibus in provinciam venit. Ac tametsi senati verbis graves minae
nuntiabantur, quod ab oppugnatione non desisteret, multa tamen oratione
consumpta, legati frustra discessere.
|
|
XXVI. Ea
postquam Cirtae audita sunt, Italici, quorum virtute moenia defensabantur,
confisi, deditione facta propter magnitudinem populi Romani inviolatos
sese fore Adherbali suadent, 'uti seque et oppidum Iugurthae tradat;
tantum ab eo vitam paciscatur, de ceteris senatui curae fore.' At
ille, tametsi omnia potiora fide Iugurthae rebatur, tamen, quia
penes eosdem, si adversaretur, cogendi potestas erat, ita, uti censuerant
Italici, deditionem facit. Iugurtha in primis Adherbalem excruciatum
necat; deinde omnes puberes Numidas et negotiatores promiscue, uti
quisque armatis obvius fuerat, interfecit.
|
|
XXVII.
Quod postquam Romae cognitum est, et res in senatu agitari coepta;
iidem illi ministri regis interpellando, ac saepe gratia interdum
iurgiis trahendo tempus, atrocitatem facti leniebant. Ac ni C. Memmius,
tribunus plebis designatus, vir acer et infestus potentiae nobilitatis,
populum Romanum edocuisset 'id agi, uti per paucos factiosos Iugurthae
scelus condonaretur,' profecto omnis invidia prolatandis consultationibus
dilapsa foret: tanta vis gratiae atque pecuniae regis erat. Sed
ubi senatus delicti conscientia populum timet, lege Sempronia provinciae
futuris consulibus Numidia atque Italia decretae, consules declarati
P. Scipio Nasica, L. Bestia Calpurnius. Calpurnio Numidia, Scipioni
Italia obvenit. Deinde exercitus, qui in Africam portaretur, scribitur:
stipendium aliaque, quae bello usui forent, decernuntur.
|
|
XXVIII.
At Iugurtha, contra spem nuntio accepto, quippe cui Romae omnia
venum ire in animo haeserat, filium et cum eo duos familiares ad
senatum legatos mittit; hisque, ut illis, quos Hiempsale interfecto
miserat, praecepit, 'omnes mortales pecunia aggrediantur.' Qui postquam
Romam adventabant, senatus a Bestia consultus est, 'placeretne legatos
Iugurthae recipi moenibus: iique decrevere,' nisi regnum ipsumque
deditum venissent, uti in diebus proximis decem Italia decederent.
Consul Numidis ex senati decreto nuntiari iubet: ita infectis rebus
illi domum discedunt. Interim Calpurnius, parato exercitu, legat
sibi homines nobiles, factiosos, quorum auctoritate, quae deliquisset,
munita fore sperabat: in quis fuit Scaurus, cuius de natura et habitu
supra memoravimus. Nam in consule nostro multae bonaeque artes animi
et corporis erant, quas omnes avaritia praepediebat. Patiens laborum,
acri ingenio, satis providens, belli haud ignarus, firmissimus contra
pericula et insidias. Sed legiones per Italiam Rhegium atque inde
Siciliam, porro ex Sicilia in Africam transvectae. Igitur Calpurnius
initio, paratis commeatibus, acriter Numidiam ingressus est, multosque
mortales et urbes aliquot pugnando cepit.
|
|
XXIX.
Sed ubi Iugurtha per legatos pecunia tentare, bellique, quod administrabat,
asperitatem ostendere coepit, animus aeger avaritia facile conversus
est. Ceterum socius et administer omnium consiliorum assumitur Scaurus;
qui tametsi a principio, plerisque ex factione eius corruptis, acerrime
regem impugnaverat, tamen magnitudine pecuniae a bono honestoque
in pravum abstractus est. Sed Iugurtha primo tantummodo belli moram
redimebat, existimans sese aliquid interim Romae pretio aut gratia
effecturum; postea vero quam participem negotii Scaurum accepit,
in maximam spem adductus recuperandae pacis, statuit cum eis de
omnibus pactionibus praesens agere. Ceterum interea fidei causa
mittitur a consule Sextius quaestor in oppidum Iugurthae Vaccam;
cuius rei species erat acceptio frumenti, quod Calpurnius palam
legatis imperaverat, quoniam deditionis mora induciae agitabantur.
Igitur rex, uti constituerat, in castra venit, ac pauca, praesenti
consilio, locutus de invidia facti sui, atque in deditionem uti
acciperetur reliqua cum Bestia et Scauro secreta transigit: dein
postero die, quasi per saturam exquisitis sententiis, in deditionem
accipitur. Sed, uti pro consilio imperatum erat, elephanti triginta,
pecus atque equi multi cum parvo argenti pondere quaestori traduntur.
Calpurnius Romam ad magistratus rogandos proficiscitur. In Numidia
et exercitu nostro pax agitabatur.
|
|
XXX. Postquam
res in Africa gestas, quoque modo actae forent, fama divulgavit,
Romae per omnes locos et conventus de facto consulis agitari. Apud
plebem gravis invidia; patres solliciti erant; probarentne tantum
flagitium, an decretum consulis subverterent, parum constabat: ac
maxime eos potentia Scauri, quod is auctor et socius Bestiae ferebatur,
a vero bonoque impediebat. At C. Memmius, cuius de libertate ingenii
et odio potentiae nobilitatis supra diximus, inter dubitationem
et moras senati concionibus populum ad vindicandum hortari, monere,
ne rempublicam, ne libertatem suam desererent; multa superba et
crudelia facinora nobilitatis ostendere; prorsus intentus omni modo
plebis animum accendebat. Sed, quoniam ea tempestate Romae Memmii
facundia clara pollensque fuit, decere existimavi unam ex tam multis
orationem eius perscribere, ac potissimum ea dicam, quae in concione
post reditum Bestiae huiuscemodi verbis disseruit.
|
|
XXXI.
"Multa me dehortantur a vobis, Quirites, ni studium reipublicae
omnia superet, opes factionis, vestra patientia, ius nullum, ac
maxime, quod innocentiae plus periculi quam honoris est. Nam illa
quidem piget dicere, his annis quindecim quam ludibrio fueritis
superbiae paucorum; quam foede quamque inulti perierint vestri defensores;
ut vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus sit, qui ne
nunc quidem, obnoxiis inimicis, exsurgitis, atque etiam nunc timetis
eos, quibus vos decet terrori esse. Sed quamquam haec talia sunt,
tamen obviam ire factionis potentiae animus subigit. Certe ego libertatem,
quae mihi a parente tradita est, experiar: verum id frustra an ob
rem faciam, in vestra manu situm est, Quirites. Neque ego vos hortor,
quod saepe maiores vestri fecere, uti contra iniurias armati eatis.
Nihil vi, nihil secessione opus est: necesse est, suomet ipsi more
praecipites eant. Occiso Tiberio Graccho, quem regnum parare aiebant,
in plebem Romanam quaestiones habitae sunt. Post C. Gracchi et M.
Fulvii caedem, item vestri ordinis multi mortales in carcere necati
sunt: utriusque cladis non lex, verum libido eorum finem fecit.
Sed sane fuerit regni paratio plebi sua restituere: quidquid sine
sanguine civium ulcisci nequitur, iure factum sit. Superioribus
annis taciti indignabamini aerarium expilari, reges et populos liberos
paucis nobilibus vectigal pendere, penes eosdem et summam gloriam,
et maximas divitias esse: tamen haec talia facinora impune suscepisse
parum habuere, itaque postremo leges, maiestas vestra, divina et
humana omnia hostibus tradita sunt. Neque eos, qui ea fecere, pudet
aut poenitet, sed incedunt per ora vestra magnifici, sacerdotia
et consulatus, pars triumphos suos ostentantes, perinde quasi ea
honori, non praedae habeant. Servi aere parati imperia iniusta dominorum
non perferunt: vos, Quirites, imperio nati, aequo animo servitutem
toleratis? At qui sunt hi, qui rempublicam occupavere? Homines sceleratissimi,
cruentis manibus, immani avaritia, nocentissimi iidemque superbissimi;
quis fides, decus, pietas, postremo honesta atque inhonesta, omnia
quaestui sunt. Pars eorum occidisse tribunos plebis, alii quaestiones
iniustas, plerique caedem in vos fecisse pro munimento habent. Ita
quam quisque pessime fecit, tam maxime tutus est; metum a scelere
suo ad ignaviam vestram transtulere: quos omnes eadem cupere, eadem
odisse, eadem metuere in unum coegit: sed haec inter bonos amicitia,
inter malos factio est. Quod si tam vos libertatis curam haberetis,
quam illi ad dominationem accensi sunt, profecto neque respublica,
sicuti nunc, vastaretur, et beneficia vestra penes optimos, non
audacissimos forent. Maiores vestri parandi iuris et maiestatis
constituendae gratia bis per secessionem armati Aventinum occupavere:
vos pro libertate, quam ab illis accepistis, non summa ope nitemini?
atque eo vehementius, quod maius dedecus est parta amittere, quam
omnino non paravisse. Dicet aliquis: "Quid igitur censes?"
Vindicandum in eos, qui hosti prodidere rempublicam; non manu neque
vi, quod magis vos fecisse quam illis accidisse indignum est, verum
quaestionibus et indicio ipsius Iugurthae, qui si dedititius est,
profecto iussis vestris obediens erit; sin ea contemnit, scilicet
existimabitis qualis illa pax aut deditio sit, ex qua ad Iugurtham
scelerum impunitas, ad paucos potentes maximae divitiae, in rempublicam
damna atque dedecora pervenerint. Nisi forte nondum etiam vos dominationis
eorum satietas tenet, et illa quam haec tempora magis placent, quum
regna, provinciae, leges, iura, iudicia, bella, atque, paces, postremo
divina et humana omnia penes paucos erant; vos autem, hoc est populus
Romanus, invicti ab hostibus, imperatores omnium gentium, satis
habebatis animam retinere; nam servitutem quidem quis vestrum recusare
audebat? Atque ego, tametsi flagitiosissimum existimo impune iniuriam
accepisse, tamen vos hominibus sceleratissimis ignoscere, quoniam
cives sunt, aequo animo paterer, nisi misericordia in perniciem
casura esset. Nam et illis, quantum importunitatis habent, parum
est impune male fecisse, nisi deinde faciendi licentia eripitur,
et vobis aeterna sollicitudo remanebit, quum intelligetis aut serviendum
esse, aut per manus libertatem retinendam. Nam fidei quidem aut
concordiae quae spes est? Dominari illi volunt, vos liberi esse;
facere illi iniurias, vos prohibere; postremo sociis vestris veluti
hostibus, hostibus pro sociis utuntur. Potestne in tam diversis
mentibus pax aut amicitia esse? Quare moneo hortorque vos, ne tantum
scelus impunitum omittatis. Non peculatus aerarii factus est, neque
per vim sociis ereptae pecuniae; quae quamquam gravia sunt, tamen
consuetudine iam pro nihilo habentur: hosti acerrimo prodita senati
auctoritas, proditum imperium vestrum; domi militiaeque respublica
venalis fuit. Quae nisi quaesita erunt, ni vindicatum in noxios,
quid erit reliquum, nisi ut illis, qui ea fecere, obedientes vivamus?
nam impune quaelibet facere, id est regem esse. Neque ego vos, Quirites,
hortor, ut malitis cives vestros perperam quam recte fecisse, sed
ne ignoscendo malis bonos perditum eatis. Ad hoc in republica multo
praestat beneficii quam maleficii immemorem esse; bonus tantummodo
segnior fit, ubi negligas, at malus improbior. Ad hoc si iniuriae
non sint, haud saepe auxilii egeas."
|
|
XXXII.
Haec atque alia huiuscemodi saepe dicendo, Memmius populo persuadet,
uti L. Cassius, qui tunc praetor erat, ad Iugurtham mitteretur,
eumque, interposita fide publica, Romam duceret, quo facilius indicio
regis, Scauri et reliquorum, quos pecuniae captae arcessebant, delicta
patefierent. Dum haec Romae geruntur, qui in Numidia relicti a Bestia
exercitui praeerant, secuti morem imperatoris sui, plurima et flagitiosissima
facinora fecere. Fuere, qui auro corrupti elephantos Iugurthae traderent:
alii perfugas vendere, pars ex pacatis praedas agebant: tanta vis
avaritiae animos eorum veluti tabes invaserat. At Cassius, perlata
rogatione a C. Memmio, ac perculsa omni nobilitate, ad Iugurtham
proficiscitur; eique timido et ex conscientia diffidenti rebus suis
persuadet, 'quoniam se populo Romano dedidisset, ne vim quam misericordiam
eius experiri mallet.' Privatim praeterea fidem suam interponit,
quam ille non minoris quam publicam ducebat. Talis ea tempestate
fama de Cassio erat.
|
|
XXXIII.
Igitur Iugurtha, contra decus regium, cultu quam maxime miserabili
cum Cassio Romam venit. Ac tametsi in ipso magna vis animi erat,
confirmatus ab omnibus, quorum potentia aut scelere cuncta ea gesserat,
quae supra diximus C. Baebium tribunum plebis magna mercede parat,
cuius impudentia contra ius et iniurias omnes munitus foret. At
C. Memmius, advocata concione, quamquam regi infesta plebes erat,
et pars 'in vincula duci' iubebat, pars, 'ni socios sceleris sui
aperiret, more maiorum de hoste supplicium sumi,' dignitati quam
irae magis consulens, sedare motus, et animos eorum mollire; postremo
confirmare 'fidem publicam per sese inviolatam fore.' Post, ubi
silentium coepit, producto Iugurtha, verba facit; Romae Numidiaeque
facinora eius memorat, scelera in patrem fratresque ostendit. 'Quibus
iuvantibus quibusque ministris ea egerit, quamquam intelligat populus
Romanus, tamen velle manifesta magis ex illo habere. Si verum aperiat,
in fide et clementia populi Romani magnam spem illi sitam: sin reticeat,
non sociis saluti fore sed se suasque spes corrupturum.'
|
|
XXXIV.
Deinde, ubi Memmius dicendi finem fecit, et Iugurtha respondere
iussus est, C. Baebius tribunus plebis, quem pecunia corruptum supra
diximus, regem tacere iubet: ac tametsi multitudo, quae in concione
aderat, vehementer accensa terrebat eum clamore, vultu, saepe impetu
atque aliis omnibus, quae ira fieri amat, vicit tamen impudentia.
Ita populus ludibrio habitus ex concione discedit: Iugurthae Bestiaeque
et ceteris, quos illa quaestio exagitabat, animi augescunt.
|
|
XXXV.
Erat ea tempestate Romae Numida quidam, nomine Massiva, Gulussae
filius, Masinissae nepos; qui, quia, in dissensione regum Iugurthae
adversus fuerat, dedita Cirta, et Adherbale interfecto, profugus
ex Africa abierat. Huic Sp. Albinus, qui proximo anno post Bestiam
cum Q. Minucio Rufo consulatum gerebat, persuadet, 'quoniam ex stirpe
Masinissae sit, Iugurthamque ob scelera invidia cum metu urgeat,
regnum Numidiae ab senatu petat.' Avidus consul belli gerendi moveri,
quam senescere omnia malebat; ipsi provincia Numidia, Minucio Macedonia
evenerat. Quae postquam Massiva agitare coepit, neque Iugurthae
in amicis satis praesidii est, quod eorum alium conscientia, alium
mala fama et timor impediebat, Bomilcari, proximo ac maxime fido
sibi, imperat, 'pretio,' sicuti multa confecerat, 'insidiatores
Massivae paret, ac maxime occulte, sin id parum procedat, quovis
modo Numidam interficiat.' Bomilcar mature regis mandata exsequitur;
et per homines talis negotii artifices itinera egressusque eius,
postremo loca atque tempora cuncta explorat; deinde, ubi res postulabat,
insidias tendit. Igitur unus ex eo numero, qui ad caedem parati
erant, paulo inconsultius Massivam aggreditur, illum obtruncat;
sed ipse deprehensus, multis hortantibus et in primis Albino consule,
indicium profitetur. Fit reus magis ex aequo bonoque quam ex iure
gentium Bomilcar, comes eius, qui Romam fide publica venerat. At
Iugurtha manifestus tanti sceleris non prius omisit contra verum
niti, quam animum advertit supra gratiam atque pecuniam suam invidiam
facti esse. Igitur, quamquam in priore actione ex amicis quinquaginta
vades dederat, regno magis quam vadibus consulens clam in Numidiam
Bomilcarem dimittit, veritus ne reliquos populares metus invaderet
parendi sibi, si de illo supplicium sumptum foret, et ipse paucis
diebus profectus est, iussus ab senatu Italia decedere. Sed postquam
Roma egressus est, fertur saepe eo tacitus respiciens postremo dixisse:
'urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit.'
|
|
XXXVI.
Interim Albinus, renovato bello, commeatum, stipendium aliaque,
quae militibus usui forent, maturat in Africam portare; ac statim
ipse profectus, uti ante comitia, quod tempus haud longe aberat,
armis aut deditione aut quovis modo bellum conficeret. At contra
Iugurtha trahere omnia, et alias, deinde alias morae causas facere;
polliceri deditionem, ac deinde metum simulare; instanti cedere,
et paulo post, ne sui diffiderent, instare: ita belli modo, modo
pacis mora consulem ludificare. Ac fuere, qui tum Albinum haud ignarum
consilii regis existimarent; neque ex tanta properantia tam facile
tractum bellum socordia magis quam dolo crederent. Sed postquam,
dilapso tempore, comitiorum dies adventabat, Albinus, Aulo fratre
in castris pro praetore relicto, Romam decessit.
|
|
XXXVII.
Ea tempestate Romae seditionibus tribuniciis atrociter respublica
agitabatur. P. Lucullus et L. Annius, tribuni plebis, resistentibus
collegis, continuare magistratum nitebantur: quae dissensio totius
anni comitia impediebat. Ea mora in spem adductus Aulus, quem pro
praetore in castris relictum supra diximus, aut conficiendi belli
aut terrore exercitus ab rege pecuniae capiendae, milites mense
Ianuario ex hibernis in expeditionem evocat, magnisque itineribus,
hieme aspera, pervenit ad oppidum Suthul, ubi regis thesauri erant.
Quod quamquam et saevitia temporis et opportunitate loci neque capi
neque obsideri poterat; nam circum murum, situm in praerupti montis
extremo, planities limosa hiemalibus aquis paludem fecerat; tamen,
aut simulandi gratia, quo regi formidinem adderet, aut cupidine
caecus ob thesauros oppidi potiundi, vineas agere, aggerem iacere,
aliaque, quae incepto usui forent, properare.
|
|
XXXVIII.
At Iugurtha, cognita vanitate atque imperitia legati, subdolus eius
augere amentiam, missitare supplicantes legatos, ipse quasi vitabundus
per saltuosa loca et tramites exercitum ductare. Denique Aulum spe
pactionis perpulit, uti, relicto Suthule, in abditas regiones sese
veluti cedentem insequeretur: 'ita delicta occultiora fore.' Interea
per homines callidos die noctuque exercitum tentabat; centuriones
ducesque turmarum, partim uti transfugerent, corrumpere; alii, signo
dato, locum uti desererent. Quae postquam ex sententia instruit,
intempesta nocte de improviso multitudine Numidarum Auli castra
circumvenit. Milites Romani, perculsi tumultu insolito, arma capere
alii, alii se abdere, pars territos confirmare; trepidare omnibus
locis vis magna hostium, coelum nocte atque nubibus obscuratum,
periculum anceps: postremo fugere an manere tutius foret, in incerto
erat. Sed ex eo numero, quos paulo ante corruptos diximus,
cohors una Ligurum cum duabus turmis Thracum et paucis gregariis
militibus transiere ad regem, et centurio primi pili tertiae legionis
per munitionem, quam, uti defenderet, acceperat, locum hostibus
introeundi dedit, eaque Numidae cuncti irrupere. Nostri foeda fuga,
plerique abiectis armis proximum collem occupavere. Nox atque praeda
castrorum hostes, quo minus victoria uterentur, remorata sunt. Deinde
Iugurtha postero die cum Aulo in colloquio verba facit: 'tametsi
ipsum cum exercitu fame ferroque clausum tenet, tamen se humanarum
rerum memorem, si secum foedus faceret, incolumes omnes sub iugum
missurum: praeterea, uti diebus decem Numidia decederet.' Quae quamquam
gravia et flagitii plena erant, tamen, quia mortis metu mutabant,
sicuti regi libuerat, pax convenit.
|
|