| Brutus iureiurando populum adstrinxit neminem Romae regnare
passuros. Tarquinium Collatinum collegam suum propter adfinitatem Tarquiniorum suspectum
coegit consulatu se abdicare et civitate cedere. Bona regum diripi iussit, agrum Marti
consecravit, qui campus Martius nominatus est. Adulescentes nobiles, in quibus suos quoque
et fratris filios, quia coniuraverant de recipiendis regibus, securi percussit. Servo
indici, cui Vindicio nomen fuit, libertatem dedit; ex cuius nomine vindicta appellata. Cum
adversus reges, qui contractis Veientum et Tarquiniensium copiis bellum intulerant,
exercitum duxisset, in acie cum Arrunte filio Superbi commortuus est; eumque matronae anno
luxerunt. Publius Valerius consul legem de provocatione ad populum tulit. Capitolium
dedicatum est. Porsenna, Clusinorum rex, bello pro Tarquinis suscepto cum ad Ianiculum
venisset, ne Tiberim transiret virtute Coclitis Horati prohibitus est, qui, dum alii
pontem Sublicium rescindunt, solus Etruscos sustinuit et ponte rupto armatus in flumen se
misit et ad suos transnavit. Accessit alterum virtutis exemplum in Mucio. Qui cum ad
feriendum Porsennam castra hostium intrasset, occiso scriba, quem regem esse
existimaverat, conprehensus inpositam manum altaribus, in quibus sacrificatum erat, exuri
passus est dixitque tales CCC esse. Quorum admiratione coactus Porsenna pacis condiciones
ferre bellum omisit acceptis obsidibus. Ex quibus virgo una Cloelia deceptis custodibus
per Tiberim ad suos transnavit et cum reddita esset, a Porsenna honorifice remissa
equestri statua donata est. Adversus Tarquinium Superbum cum Latinorum exercitu bellum
inferentem Aulus Postumius dictator prospere pugnavit. Appius Claudius ex Sabinis Romam
transfugit. Ob hoc Claudia tribus adiecta est numerusque tribuum ampliatus est, ut essent
XXI. Plebs cum propter nexos ob aes alienum in Sacrum montem secessisset, consilio Meneni
agrippae a seditione revocata est. Idem Agrippa cum decessisset, propter paupertatem
publico inpendio elatus est. Tribuni plebis quinque creati sunt. Oppidum Vulscorum Corioli
captum est virtute et opera Gnaei Marci, qui ob hoc Coriolanus vocatus est. Titus
Latinius, vir de plebe, cum in visu admonitus ut de quibusdam religionibus ad senatum
perferret id neglexisset, amisso filio pedibus debilis factus, postquam delatus ad senatum
lectica eadem illa indicaverat, usu pedum recepto domum reversus est. Cum Gnaeus Marcius
Coriolanus, qui in exilium erat pulsus, dux Vulscorum factus exercitum hostium urbi
admovisset, et missi ad eum primum legati, postea sacerdotes frustra deprecati essent ne
bellum patriae inferret, Veturia mater et Volumnia uxor impetraverunt ab eo, ut recederet.
Lex agraria primum lata est. Spurius Cassius consularis regni crimine damnatus est
necatusque. Opillia virgo Vestalis ob incestum viva defossa est. Cum vicini Veientes
incommodi magis quam graves essent, familia Fabiorum id bellum gerendum depoposcit
misitque in id trecentos et sex armatos, qui ad Cremeram praeter unum ab hostibus caesi
sunt. Appius Claudius consul cum adversus Vulscos contumacia exercitus male pugnatum
esset, decimum quemque militum fuste percussit. Res praeterea adversus Vulscos et Hernicos
et Veientes et seditiones inter patres plebemque continet. |