Capites 61-65
|
| LXI. Turbulentior inde annus excepit L.
Valerio T. Aemilio consulibus, cum propter certamina ordinum de lege agraria tum propter
iudicium Ap. Claudi, cui, acerrimo adversario legis causamque possessorum publici agri
tamquam tertio consuli sustinenti, M. Duillius et Cn. Siccius diem dixere. Numquam ante
tam invisus plebi reus ad iudicium vocatus populi est, plenus suarum, plenus paternarum
irarum. Patres quoque non temere pro ullo aeque adnisi sunt: propugnatorem senatus
maiestatisque vindicem suae, ad omnes tribunicios plebeiosque oppositum tumultus, modum
dumtaxat in certamine egressum, iratae obici plebi. Unus e patribus, ipse Ap. Claudius, et
tribunos et plebem et suum iudicium pro nihilo habebat. Illum non minae plebis, non
senatus preces perpellere umquam potuere, non modo ut vestem mutaret aut supplex prensaret
homines, sed ne ut ex consueta quidem asperitate orationis, cum ad populum agenda causa
esset, aliquid leniret atque submitteret. Idem habitus oris, eadem contumacia in voltu,
idem in oratione spiritus erat, adeo ut magna pars plebis Appium non minus reum timeret,
quam consulem timuerat. Semel causam dixit, quo semper agere omnia solitus erat
accusatorio spiritu; adeoque constantia sua et tribunos obstupefecit et plebem ut diem
ipsi sua voluntate prodicerent, trahi deinde rem sinerent. Haud ita multum interim
temporis fuit; ante tamen quam prodicta dies veniret morbo moritur. Cuius laudationem cum
tribuni plebis impedire conarentur, plebs fraudari sollemni honore supremum diem tanti
viri noluit et laudationem tam aequis auribus mortui audivit quam vivi accusationem
audierat, et exsequias frequens celebravit. |
| LXII. Eodem anno Valerius consul cum
exercitu in Aequos profectus cum hostem ad proelium elicere non posset, castra oppugnare
est adortus. Prohibuit foeda tempestas cum grandine ac tonitribus caelo deiecta.
Admirationem deinde auxit signo receptui dato adeo tranquilla serenitas reddita ut velut
numine aliquo defensa castra oppugnare iterum religio fuerit. Omnis ira belli ad
populationem agri vertit. Alter consul Aemilius in Sabinis bellum gessit. Et ibi, quia
hostis moenibus se tenebat, vastati agri sunt. Incendiis deinde non villarum modo sed
etiam vicorum, quibus frequenter habitabatur, Sabini exciti cum praedatoribus
occurrissent, ancipiti proelio digressi postero die rettulere castra in tutiora loca. Id
satis consuli visum cur pro victo relinqueret hostem, integro inde decedens bello. |
| LXIII. Inter haec bella manente
discordia domi consules T. Numicius Priscus A. Verginius facti. Non ultra videbatur latura
plebes dilationem agrariae legis, ultimaque vis parabatur, cum Volscos adesse fumo ex
incendiis villarum fugaque agrestium cognitum est. Ea res maturam iam seditionem ac prope
erumpentem repressit. Consules, coacti extemplo ab senatu, ad bellum educta ex urbe
iuventute tranquilliorem ceteram plebem fecerunt. Et hostes quidem, nihil aliud quam
perfusis vano timore Romanis, citato agmine abeunt: Numicius Antium adversus Volscos,
Verginius contra Aequos profectus. Ibi ex insidiis prope magna accepta clade virtus
militum rem prolapsam neglegentia consulis restituit. Melius in Volscis imperatum est;
fusi primo proelio hostes fugaque in urbem Antium, ut tum res erant, opulentissimam, acti.
Quam consul oppugnare non ausus, Caenonem, aliud oppidum nequaquam tam opulentum, ab
Antiatibus cepit. Dum Aequi Volscique Romanos exercitus tenent, Sabini usque ad portas
urbis populantes incessere. Deinde ipsi paucis post diebus ab duobus exercitibus, utroque
per iram consule ingresso in finis, plus cladium quam intulerant acceperunt. |
| LXIV. Extremo anno pacis aliquid fuit
sed, ut semper alias, sollicitae certamine patrum et plebis. Irata plebs interesse
consularibus comitiis noluit; per patres clientesque patrum consules creati T. Quinctius
Q. Servilius. Similem annum priori habent, seditiosa initia, bello deinde externo
tranquilla. Sabini Crustuminos campos citato agmine transgressi cum caedes et incendia
circum Anienem flumen fecissent, a porta prope Collina moenibusque pulsi ingentes tamen
praedas hominum pecorumque egere. Quos Servilius consul infesto exercitu insecutus ipsum
quidem agmen adipisci aequis locis non potuit, populationem adeo effuse fecit ut nihil
bello intactum relinqueret, multiplicique capta praeda rediret. Et in Volscis res publica
egregie gesta cum ducis tum militum opera. Primum aequo campo signis conlatis pugnatum
ingenti caede utrimque, plurimo sanguine. Et Romani, quia paucitas damno sentiendo propior
erat, gradum rettulissent, ni salubri mendacio consul fugere hostes ab cornu altero
clamitans concitasset aciem. Impetu facto, dum se putant vincere vicere. Consul metuens ne
nimis instando renovaret certamen, signum receptui dedit. Intercessere pauci dies, velut
tacitis indutiis utrimque quiete sumpta, per quos ingens vis hominum ex omnibus Volscis
Aequisque populis in castra venit, haud dubitans si senserint Romanos nocte abituros.
Itaque tertia fere vigilia ad castra oppugnanda veniunt. Quinctius sedato tumultu quem
terror subitus exciverat, cum manere in tentoriis quietum militem iussisset, Hernicorum
cohortem in stationem educit, cornicines tubicinesque in equos impositos canere ante
vallum iubet sollicitumque hostem ad lucem tenere. Reliquum noctis adeo tranquilla omnia
in castris fuere, ut somni quoque Romanis copia esset. Volscos species armatorum peditum,
quos et plures esse et Romanos putabant, fremitus hinnitusque equorum, qui et insueto
sedente equite et insuper aures agitante sonitu saeviebant, intentos velut ad impetum
hostium tenuit. |
| LXV. Ubi inluxit, Romanus integer
satiatusque somno productus in aciem fessum stando et vigiliis Volscum primo impetu
perculit; quamquam cessere magis quam pulsi hostes sunt, quia ab tergo erant clivi, in
quos post principia integris ordinibus tutus receptus fuit. Consul, ubi ad iniquum locum
ventum est, sistit aciem. Miles aegre teneri, clamare, et poscere ut perculsis instare
liceat. Ferocius agunt equites; circumfusi duci vociferantur se ante signa ituros. Dum
cunctatur consul virtute militum fretus, loco parum fidens, conclamant se ituros,
clamoremque res est secuta. Fixis in terram pilis, quo leviores ardua evaderent, cursu
subeunt. Volscus effusis ad primum impetum missilibus telis saxa obiacentia pedibus
ingerit in subeuntes, turbatosque ictibus crebris urget ex superiore loco. Sic prope
oneratum est sinistrum Romanis cornu, ni referentibus iam gradum consul increpando simul
temeritatem simul ignaviam pudore metum excussisset. Restitere primo obstinatis animis;
deinde, ut obtinentes locum vim pro vi referebant, audent ultro gradum inferre et clamore
renovato commovent aciem; tum rursus impetu capto enituntur atque exsuperant iniquitatem
loci. Iam prope erat ut in summum clivi iugum evaderent, cum terga hostes dedere effusoque
cursu paene agmine uno fugientes sequentesque castris incidere. In eo pavore castra
capiuntur. Qui Volscorum effugere potuerunt Antium petunt. Antium et Romanus exercitus
ductus. Paucos circumsessum dies deditur, nulla oppugnantium nova vi, sed quod iam inde ab
infelici pugna castrisque amissis ceciderant animi. |