Ab Urbe Condita Liber II
by Titus Livius (Livy)

Capites 51-60

   LI. Cum haec accepta clades est, iam C. Horatius et T. Menenius consules erant. Menenius adversus Tuscos victoria elatos confestim missus. Tum quoque male pugnatum est, et Ianiculum hostes occupavere; obsessaque urbs foret super bellum annona premente--transierant enim Etrusci Tiberim,--ni Horatius consul ex Volscis esset revocatus. Adeoque id bellum ipsis institit moenibus ut primo pugnatum ad Spei sit aequo Marte, iterum ad portam Collinam. Ibi quamquam parvo momento superior Romana res fuit, meliorem tamen militem recepto pristino animo in futura proelia id certamen fecit.
   A. Verginius et Sp. Servilius consules fiunt. Post acceptam proxima pugna cladem Veientes abstinuere acie; populationes erant, et velut ab arce Ianiculo passim in Romanum agrum impetus dabant; non usquam pecora tuta, non agrestes erant. Capti deinde eadem arte sunt qua ceperant Fabios. Secuti dedita opera passim ad inlecebras propulsa pecora praecipitavere in insidias. Quo plures erant, maior caedes fuit. Ex hac clade atrox ira maioris cladis causa atque initium fuit. Traiecto enim nocte Tiberi castra Servili consulis adorti sunt oppugnare. Inde fusi magna caede in Ianiculum se aegre recepere. Confestim consul et ipse transit Tiberim, castra sub Ianiculo communit. Postero die luce orta nonnihil et hesterna felicitate pugnae ferox, magis tamen quod inopia frumenti quamvis in praecipitia, dum celeriora essent, agebat consilia, temere adverso Ianiculo ad castra hostium aciem erexit, foediusque inde pulsus quam pridie pepulerat, interventu collegae ipse exercitusque est servatus. Inter duas acies Etrusci, cum in vicem his atque illis terga darent, occidione occisi. Ita oppressum temeritate felici Veiens bellum.
   LII. Urbi cum pace laxior etiam annona rediit, et advecto ex Campania frumento et, postquam timor sibi cuique futurae inopiae abiit, eo quod abditum fuerat prolato. Ex copia deinde otioque lascivire rursus animi, et pristina mala, postquam foris deerant, domi quaerere. Tribuni plebem agitare suo veneno, agraria lege; in resistentes incitare patres nec in universos modo, sed in singulos. Q. Considius et T. Genucius, auctores agrariae legis, T. Menenio diem dicunt. Invidiae erat amissum Cremerae praesidium, cum haud procul inde stativa consul habuisset; ea oppressit, cum et patres haud minus quam pro Coriolano adnisi essent, et patris Agrippae favor hauddum exolevisset. In multa temperarunt tribuni; cum capitis anquisissent, duorum milium aeris damnato multam dixerunt. Ea in caput vertit. Negant tulisse ignominiam aegritudinemque; inde morbo absumptum esse.
   Alius deinde reus Sp. Servilius, ut consulatu abiit, C. Nautio et P. Valerio consulibus, initio statim anni ab L. Caedicio et T. Statio tribunis die dicta non, ut Menenius, precibus suis aut patrum, sed cum multa fiducia innocentiae gratiaeque tribunicios impetus tulit. Et huic proelium cum Tuscis ad Ianiculum erat crimini. Sed Fervidi animi vir, ut in publico periculo ante, sic tum in suo, non tribunos modo sed plebem oratione feroci refutando, exprobrandoque T. Meneni damnationem mortemque, cuius patris munere restituta quondam plebs eos ipsos quibus tum saeviret magistratus, eas leges haberet, periculum audacia discussit. Iuvit et Verginius collega testis productus, participando laudes; magis tamen Menenianum--adeo mutaverant animi--profuit iudicium.
   LIII. Certamina domi finita: Veiens bellum exortum, quibus Sabini arma coniunxerant. P. Valerius consul accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis cum exercitu Veios missus castra Sabina, quae pro moenibus sociorum locata erant, confestim adgreditur tantamque trepidationem iniecit ut, dum dispersi alii alia manipulatim excurrunt ad arcendam hostium vim, ea porta cui signa primum intulerat caperetur. Intra vallum deinde caedes magis quam proelium esse. Tumultus e castris et in urbem penetrat; tamquam Veiis captis, ita pavidi Veientes ad arma currunt. Pars Sabinis eunt subsidio, pars Romanos toto impetu intentos in castra adoriuntur. Paulisper aversi turbatique sunt; deinde et ipsi utroque versis signis resistunt, et eques ab consule immissus Tuscos fundit fugatque; eademque hora duo exercitus, duae potentissimae et maximae finitimae gentes superatae sunt.
   Dum haec ad Veios geruntur, Volsci Aequique in Latino agro posuerant castra populatique fines erant. Eos per se ipsi Latini adsumptis Hernicis sine Romano aut duce aut auxilio castris exuerunt; ingenti praeda praeter suas reciperatas res potiti sunt. Missus tamen ab Roma consul in Volscos C. Nautius; mos, credo, non placebat sine Romano duce exercituque socios propriis viribus consiliisque bella gerere. Nullum genus calamitatis contumeliaeque non editum in Volscos est, nec tamen perpelli potuere ut acie dimicarent.
   LIV. L. Furius inde et C. Manlius consules. Manlio Veientes provincia evenit. Non tamen bellatum; indutiae in annos quadraginta petentibus datae frumento stipendioque imperato. Paci externae confestim continuatur discordia domi. Agrariae legis tribuniciis stimulis plebs furebat. Consules, nihil Meneni damnatione, nihil periculo deterriti Servili, summa vi resistunt. Abeuntes magistratu Cn. Genucius tribunus plebis arripuit.
   L. Aemilius et Opiter Verginius consulatum ineunt; Vopiscum Iulium pro Verginio in quibusdam annalibus consulem invenio. Hoc anno-quoscumque consules habuit--rei ad populum Furius et Manlius circumeunt sordidati non plebem magis quam iuniores patrum. Suadent, monent, honoribus et administratione rei publicae abstineant; consulares vero fasces, praetextam curulemque sellam nihil aliud quam pompam funeris putent; claris insignibus velut infulis velatos ad mortem destinari. Quod si consulatus tanta dulcedo sit, iam nunc ita in animum inducant consulatum captum et oppressum ab tribunicia potestate esse; consuli, velut apparitori tribunicio, omnia ad nutum imperiumque tribuni agenda esse; si se commoverit, si respexerit patres, si aliud quam plebem esse in re publica crediderit, exsilium Cn. Marci, Meneni damnationem et mortem sibi proponat ante oculos. His accensi vocibus patres consilia inde non publica, sed in privato seductaque a plurium conscientia habuere. Ubi cum id modo constaret, iure an iniuria eripiendos esse reos, atrocissima quaeque maxime placebat sententia, nec auctor quamvis audaci facinori deerat. Igitur iudicii die, cum plebs in foro erecta exspectatione staret, mirari primo quod non descenderet tribunus; dein, cum iam mora suspectior fieret, deterritum a primoribus credere et desertam ac proditam causam publicam queri; tandem qui obversati vestibulo tribuni fuerant nuntiant domi mortuum esse inventum. Quod ubi in totam contionem pertulit rumor, sicut acies funditur duce occiso, ita dilapsi passim alii alio. Praecipuus pavor tribunos invaserat, quam nihil auxilii sacratae leges haberent morte collegae monitos. Nec patres satis moderate ferre laetitiam; adeoque neminem noxiae paenitebat ut etiam insontes fecisse videri vellent, palamque ferretur malo domandam tribuniciam potestatem.
   LV. Sub hanc pessimi exempli victoriam dilectus edicitur, paventibusque tribunis sine intercessione ulla consules rem peragunt. Tum vero irasci plebs tribunorum magis silentio quam consulum imperio, et dicere actum esse de libertate sua, rursus ad antiqua reditum; cum Genucio una mortuam ac sepultam tribuniciam potestatem. Aliud agendum ac cogitandum, quomodo resistatur patribus; id autem unum consilium esse ut se ipsa plebs, quando aliud nihil auxilii habeat, defendat. Quattuor et viginti lictores apparere consulibus et eos ipsos plebis homines; nihil contemptius neque infirmius, si sint qui contemnant; sibi quemque ea magna atque horrenda facere. His vocibus alii alios cum incitassent, ad Voleronem Publilium, de plebe hominem, quia, quod ordines duxisset, negaret se militem fieri debere, lictor missus est a consulibus. Volero appellat tribunos. Cum auxilio nemo esset, consules spoliari hominem et virgas expediri iubent. "Provoco," inquit, "ad populum" Volero, "quoniam tribuni civem Romanum in conspectu suo virgis caedi malunt quam ipsi in lecto suo a vobis trucidari." Quo ferocius clamitabat, eo infestius circumscindere et spoliare lictor. Tum Volero et praevalens ipse et adiuvantibus advocatis repulso lictore, ubi indignantium pro se acerrimus erat clamor, eo se in turbam confertissimam recipit clamitans: "Provoco et fidem plebis imploro. Adeste cives, adeste commilitones; nihil est quod exspectetis tribunos, quibus ipsis vestro auxilio opus est." Concitati homines veluti ad proelium se expediunt; apparebatque omne discrimen adesse, nihil cuiquam sanctum non publici fore, non privati iuris. Huic tantae tempestati cum se consules obtulissent, facile experti sunt parum tutam maiestatem sine viribus esse. Violatis lictoribus, fascibus fractis e foro in curiam compelluntur, incerti quatenus Volero exerceret victoriam. Conticescente deinde tumultu cum in senatum vocari iussissent, queruntur iniurias suas, vim plebis, Voleronis audaciam. Multis ferociter dictis sententiis vicere seniores, quibus ira patrum adversus temeritatem plebis certari non placuit.
   LVI. Voleronem amplexa favore plebs proximis comitiis tribunum plebi creat in eum annum qui L. Pinarium P. Furium consules habuit. Contraque omnium opinionem, qui eum vexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum credebant, post publicam causam privato dolore habito, ne verbo quidem violatis consulibus, rogationem tulit ad populum ut plebeii magistratus tributis comitiis fierent. Haud parva res sub titulo prima specie minime atroci ferebatur, sed quae patriciis omnem potestatem per clientium suffragia creandi quos vellent tribunos auferret. Huic actioni gratissimae plebi cum summa vi resisterent patres nec, quae una vis ad resistendum erat, ut intercederet aliquis ex collegio, auctoritate aut consulum aut principum adduci posset, res tamen suo ipsa molimine gravis certaminibus in annum extrahitur. Plebs Voleronem tribunum reficit: patres, ad ultimum dimicationis rati rem venturam, Ap. Claudium Appi filium, iam inde a paternis certaminibus invisum infestumque plebi, consulem faciunt. Collega ei T. Quinctius datur.
   Principio statim anni nihil prius quam de lege agebatur. Sed ut inventor legis Volero, sic Laetorius collega eius auctor cum recentior tum acrior erat. Ferocem faciebat belli gloria ingens, quod aetatis eius haud quisquam manu promptior erat. Is, cum Volero nihil praeterquam de lege loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse accusationem Appi familiaeque superbissimae ac crudelissimae in plebem Romanam exorsus, cum a patribus non consulem, sed carnificem ad vexandam et lacerandam plebem creatum esse contenderet, rudis in militari homine lingua non suppetebat libertati animoque. Itaque deficiente oratione, "Quando quidem non tam facile loquor," inquit, "Quirites, quam quod locutus sum praesto, crastino die adeste. Ego hic aut in conspectu vestro moriar aut perferam legem." Occupant tribuni templum postero die; consules nobilitasque ad impediendam legem in contione consistunt. Summoveri Laetorius iubet, praeterquam qui suffragium ineant. Adulescentes nobiles stabant nihil cedentes viatori. Tum ex his prendi quosdam Laetorius iubet. Consul Appius negare ius esse tribuno in quemquam nisi in plebeium; non enim populi sed plebis eum magistatum esse; nec illum ipsum summovere pro imperio posse more maiorum, quia ita dicatur: "Si vobis videtur, discedite, Quirites." Facile contemptim de iure disserendo perturbare Laetorium poterat. Ardens igitur ira tribunus viatorem mittit ad consulem, consul lictorem ad tribunum, privatum esse clamitans, sine imperio, sine magistratu; violatusque esset tribunus, ni et contio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem esset, et concursus hominum in forum ex tota urbe concitatae multitudinis fieret. Sustinebat tamen Appius pertinacia tantam tempestatem; certatumque haud incruento proelio foret, ni Quinctius, consul alter, consularibus negotio dato ut collegam vi, si aliter non possent, de foro abducerent, ipse nunc plebem saevientem precibus lenisset, nunc orasset tribunos ut concilium dimitterent: darent irae spatium; non vim suam illis tempus adempturum, sed consilium viribus additurum, et patres in populi et consulem in patrum fore potestate.
   LVII. Aegre sedata ab Quinctio plebs, multo aegrius consul alter a patribus. Dimisso tandem concilio plebis senatum consules habent. Ubi cum timor atque ira in vicem sententias variassent, quo magis spatio interposito ab impetu ad consultandum avocabantur, eo plus abhorrebant a certatione animi, adeo ut Quinctio gratias agerent, quod eius opera mitigata discordia esset. Ab Appio petitur ut tantam consularem maiestatem esse vellet quanta esse in concordi civitate posset: dum tribuni consulesque ad se quisque omnia trahant, nihil relictum esse virium in medio; distractam laceratamque rem publicam; magis quorum in manu sit quam ut incolumis sit quaeri. Appius contra testari deos atque homines rem publicam prodi per metum ac deseri, non consulem senatui sed senatum consuli deesse; graviores accipi leges quam in Sacro monte acceptae sint. Victus tamen patrum consensu quievit. Lex silentio perfertur.
   LVIII. Tum primum tributis comitiis creati tribuni sunt. Numero etiam additos tres, perinde ac duo antea fuerint, Piso auctor est. Nominat quoque tribunos, Cn. Siccium, L. Numitorium, M. Duillium, Sp. Icilium, L. Maecilium.
   Volscum Aequicumque inter seditionem Romanam est bellum coortum. Vastaverant agros ut, si qua secessio plebis fieret, ad se receptum haberet; compositis deinde rebus castra retro movere. Ap. Claudius in volscos missus, Quinctio Aequi provincia evenit. Eadem in militia saevitia Appi quae domi esse, liberior quod sine tribuniciis vinculis erat. Odisse plebem plus quam paterno odio: quid? se victum ab ea, se unico consule electo adversus tribuniciam potestatem perlatam legem esse, quam minore conatu, nequaquam tanta patrum spe, priores impedierint consules? Haec ira indignatioque ferocem animum ad vexandum saevo imperio exercitum stimulabat. Nec ulla vi domari poterat, tantum certamen animis imbiberant. Segniter, otiose, neglegenter, contumaciter omnia agere; nec pudor nec metus coercebat; si citius agi vellet agmen, tardius sedulo incedere; si adhortator operis adesset, omnes sua sponte motam remittere industriam; praesenti voltus demittere, tacite praetereuntem exsecrari, ut invictus ille odio plebeio animus interdum moveretur. Omni nequiquam acerbitate prompta nihil iam cum militibus agere, a centurionibus corruptum exercitum dicere, tribunos plebei cavillans interdum et Volerones vocare.
   LIX. Nihil eorum Volsci nesciebant, instabantque eo magis sperantes idem certamen animorum adversus Appium habiturum exercitum Romanum quod adversus Fabium consulem habuisset. Ceterum multo Appio quam Fabio violentior fuit; non enim vincere tantum noluit, ut Fabianus exercitus, sed vinci voluit. Productus in aciem turpi fuga petit castra, nec ante restitit quam signa inferentem Volscum munimentis vidit foedamque extremi agminis caedem. Tum expressa vis ad pugnandum ut victor iam a vallo submoveretur hostis, satis tamen appareret capi tantum castra militem Romanum noluisse, alibi gaudere sua clade atque ignominia. Quibus nihil infractus ferox Appi animus cum insuper saevire vellet contionemque advocaret, concurrunt ad eum legati tribunique monentes ne utique experiri vellet imperium cuius vis omnis in consensu oboedientium esset. Negare volgo milites se ad contionem ituros, passimque exaudiri voces postulantium ut castra ex Volsco agro moveantur. Hostem victorem paulo ante prope in portis ac vallo fuisse, ingentisque mali non suspicionem modo sed apertam speciem obversari ante oculos. Victus tandem, quando quidem nihil praeter tempus noxae lucrarentur, remissa contione iter in insequentem diem pronuntiari cum iussisset, prima luce classico signum profectionis dedit. Cum maxime agmen e castris explicaretur, Volsci, ut eodem signo excitati, novissimos adoriuntur. A quibus perlatus ad primos tumultus eo pavore signaque et ordines turbavit ut neque imperia exaudiri neque instrui acies posset. Nemo ullius nisi fugae memor. Ita effuso agmine per stragem corporum armorumque evasere ut prius hostis desisteret sequi quam Romanus fugere. Tandem conlectis ex dissipato cursu militibus consul, cum revocando nequiquam suos persecutus esset, in pacato agro castra posuit; advocataque contione invectus haud falso in proditorem exercitum militaris disciplinae, desertorem signorum, ubi signa, ubi arma essent singulos rogitans, inermes milites, signo amisso signiferos, ad hoc centuriones duplicariosque qui reliquerant ordines virgis caesos securi percussit; cetera multitudo sorte decimus quisque ad supplicium lecti.
   LX. Contra ea in Aequis inter consulem ac milites comitate ac beneficiis certatum est. Et natura Quinctius erat lenior, et saevitia infelix collegae quo is magis gauderet ingenio suo effecerat. Huic tantae concordiae ducis exercitusque non ausi offerre se Aequi, vagari populabundum hostem per agros passi; nec ullo ante bello latius inde acta est praeda. Ea omnis militi data est. Addebantur et laudes, quibus haud minus quam praemio gaudent militum animi. Cum duci tum propter ducem patribus quoque placatior exercitus rediit, sibi parentem alteri exercitui dominum datum ab senatu memorans.
   Varia fortuna belli, atroci discordia domi forisque annum exactum insignem maxime comitia tributa efficiunt, res maior victoria suscepti certaminis quam usu; plus enim dignitatis comitiis ipsis detractum est patres ex concilio summovendo quam virium aut plebi additum est aut demptum patribus.

Go to Livy's Booklist
[Back to Livy Page]

Go to previous 10 chapters
[Chapters 41-50]

Go to top of page
[Top of Page]

Go to last 5 chapters
[Chapters 61-65]