Capites 41-50
|
| XLI. Sp. Cassius deinde et Proculus
Verginius consules facti. Cum Hernicis foedus ictum; agri partes duae ademptae. Inde
dimidium Latinis, dimidium plebi divisurus consul Cassius erat. Adiciebat huic muneri agri
aliquantum, quem publicum possideri a privatis criminabatur. Id multos quidem patrum,
ipsos possessores, periculo rerum suarum terrebat; sed et publica patribus sollicitudo
inerat, largitione consulem periculosas libertati opes struere. Tum primum lex agraria
promulgata est, numquam deinde usque ad hanc memoriam sine maximis motibus rerum agitata.
Consul alter largitioni resistebat auctoribus patribus nec omni plebe adversante, quae
primo coeperat fastidire munus volgatum a civibus esse in socios; saepe deinde et
Verginium consulem in contionibus velut vaticinantem audiebat, pestilens collegae munus
esse, agros illos servitutem iis qui acceperint laturos, regno viam fieri. Quid ita enim
adsumi socios et nomen Latinum? Quid attinuisse Hernicis, paulo ante hostibus, capti agri
partem tertiam reddi, nisi ut hae gentes pro Coriolano duce Cassium habebant? Popularis
iam esse dissuasor et intercessor legis agrariae coeperat. Uterque deinde consul, ut
certatim, plebi indulgere. Verginius dicere passurum se adsignari agros, dum ne cui nisi
civi Romano adsignentur: Cassius, quia in agraria largitione ambitiosus in socios eoque
civibus vilior erat, ut alio munere sibi reconciliaret civium animos, iubere pro Siculo
frumento pecuniam acceptam retribui populo. Id vero haud secus quam praesentem mercedem
regni aspernata plebes; adep propter suspicionem insitam regni, velut abundarent omnia,
munera eius respuebantur. Quem, ubi primum magistratu abiit, damnatum necatumque constat.
Sunt qui patrem auctorem eius supplicii ferant: eum cognita domni causa verberasse ac
necasse peculiumque filii Cereri consecravisse; signum inde factum esse et inscriptum,
"ex Cassia familia datum." Invenio apud quosdam, idque propius fidem est, a
quaestoribus Caesone Fabio et L. Valerio diem dictam perduellionis, damnatumque populi
iudicio, dirutas publice aedes. Ea est area ante Telluris aedem. Ceterum, sive illud
domesticum sive publicum fuit iudicium, damnatur Servio Cornelio Q. Fabio consulibus. |
XLII. Haud diuturna ira populi in
Cassium fuit. Dulcedo agrariae legis ipsa per se dempto auctore subibat animos, accensaque
ea cupiditas est malignitate patrum, qui devictis eo anno Volscis Aequisque militem praeda
fraudavere. Quidquid captum ex hostibus est, vendidit Fabius consul ac redegit in
publicum. Invisum erat Fabius nomen plebi propter novissimum consulem; tenuere tamen
patres, ut cum L. Aemilio Caeso Fabius consul crearetur. Eo infestior facta plebes
seditione domestica bellum externum excivit. Bello deinde civiles discordiae intermissae.
Uno animo patres ac plebs rebellantes Volscos et Aequos duce Aemilio prospera pugna
vicere. Plus tamen hostium fuga quam proelium adsumpsit, adeo pertinaciter fusos insecuti
sunt equites. Castoris aedes eodem anno idibus Quintilibus dedicata est. Vota erat Latino
bello a Postumio dictatore: filius eius duumvir ad id ipsum creatus dedicavit.
Sollicitati et eo anno sunt dulcedine agrariae legis animi plebis. Tribuni
plebi popularem potestatem lege populari celebrabant: patres satis superque gratuiti
furoris in multitudine credentes esse, largitiones temeritatisque invitamenta horrebant.
Acerrimi patribus duces ad resistendum consules fuere. Ea igitur pars rei publicae vicit
nec in praesens modo sed in venientem etiam annum M. Fabium, Caesonis fratrem, et magis
invisum alterum plebi accusatione Sp. Cassi, L. Valerium, consules dedit. Certatum eo
quoque anno cum tribunis est. Vana lex vanique legis auctores iactando inritum munus
facti. Fabium inde nomen ingens post tres continuos consulatus unoque velut tenore omnes
expertos tribuniciis certaminibus habitum; itaque, ut bene locatus, mansit in ea familia
aliquamdiu honos. Bellum inde Veiens initum, et Volsci rebellarunt. Sed ad bella externa
prope supererant vires, abutebanturque iis inter semet ipsos certando. Accessere ad aegras
iam omnium mentes prodigia caelestia, prope cotidianas in urbe agrisque ostentantia minas;
motique ita numinis causam nullam aliam vates canebant publice privatimque nunc extis nunc
per aves consulti, quam haud rite sacra fieri. Qui terrores tandem eo evasere ut Oppia
virgo Vestalis damnata incesti poenas dederit. |
| XLIII. Q. Fabius inde et C. Iulius
consules facti. Eo anno non segnior discordia domi et bellum foris atrocius fuit. Ab
Aequis arma sumpta: Veientes agrum quoque Romanorum populantes inierunt. Quorum bellorum
crescente cura Caeso Fabius et Sp. Furius consules fiunt. Ortonam, Latinam urbem, Aequi
oppugnabant: Veientes pleni iam populationum Romam ipsam se oppugnaturos minabantur. Qui
terrores cum compescere deberent, auxere insuper animos plebis; redibatque non sua sponte
plebi mos detractandi militiam, sed Sp. Licinius tribunus plebis, venisse tempus ratus per
ultimam necessitatem legis agrariae patribus iniungendae, susceperat rem militarem
impediendam. Ceterum tota invidia tribuniciae potestatis versa in auctorem est, nec in eum
consules acrius quam ipsius collegae coorti sunt, auxilioque eorum dilectum consules
habent. Ad duo simul bella exercitus scribitur; ducendus Fabio in Aequos, Furio datur in
Veientes. In Veientes nihil dignum memoria gestum; et in Aequis quidem Fabio aliquanto
plus negotii cum civibus quam cum hostibus fuit. Unus ille vir, ipse consul, rem publicam
sustinuit, quam exercitus odio consulis, quantum in se fuit, prodebat. Nam cum consul
praeter ceteras imperatorias artes, quas parando gerendoque bello edidit plurimas, ita
instruxisset aciem, ut solo equitatu emisso exercitum hostium funderet, insequi fusos
pedes noluit; nec illos, etsi non adhortatio invisi ducis, suum saltem flagitium et
publicum in praesentia dedecus, postmodo periculum, si animus hosti redisset, cogere
potuit gradum adcelerare aut, si aliud nihil, stare instructos. Iniussu signa referunt
maestique--crederes victos--exsecrantes nunc imperatorem nunc navatam ab equite operam,
redeunt in castra. Nec huic tam pestilenti exemplo remedia ulla ab imperatore quaesita
sunt; adeo excellentibus ingeniis citius defuerit ars qua civem regant, quam qua hostem
superent. Consul Romam rediit non tam belli gloria aucta quam inritato exacerbatoque in se
militum odio. Obtinuere tamen patres ut in Fabia gente consulatus maneret; M. Fabium
consulem creant, Fabio collega Cn. Manlius datur. |
XLIV. Et hic annus tribunum auctorem
legis agrariae habuit. Tib. Pontificius fuit. Is eandem viam velut processisset Sp.
Licinio ingressus dilectum paulisper impediit. Perturbatis iterum patribus Ap. Claudius
victam tribuniciam potestatem dicere priore anno, in praesentia re, exemplo in perpetuum,
quando inventum sit suis ipsam viribus dissolvi. Neque enim umquam defuturum qui et ex
collega victoriam sibi et gratiam melioris partis bono publico velit quaesitam; et plures,
si pluribus opus sit, tribunos ad auxilium consulum paratos fore, et unum vel adversus
omnes satis esse. Darent modo et consules et primores patrum operam ut, si minus omnes,
aliquos tamen ex tribunis rei publicae ac senatui conciliarent. Praeceptis Appi moniti
patres et universi comiter ac benigne tribunos appellare, et consulares, ut cuique eorum
privatim aliquid iuris adversus singulos erat, partim gratia partim auctoritate obtinuere
ut tribuniciae potestatis vires salubres vellent rei publicae esse; quattuorque tribunorum
adversus unum moratorem publici commodi auxilio dilectum consules habent.
Inde ad Veiens bellum profecti, quo undique ex Etruria auxilia convenerant,
non tam Veientium gratia concitata quam quod in spem ventum erat discordia intestina
dissolvi rem Romanam posse. Principesque in omnium Etruriae populorum conciliis fremebant
aeternas opes esse Romanas, nisi inter semet ipsi seditionibus saeviant. Id unum venenum,
eam labem civitatibus opulentis repertam, ut magna imperia mortalia essent. Diu
sustentatum id malum, partim patrum consiliis partim patientia plebis, iam ad extrema
venisse. Duas civitates ex una factas, suos cuique parti magistratus, suas leges esse.
Primum in dilectibus saevire solitos, eosdem in bello tamen paruisse ducibus. Qualicumque
urbis statu manente disciplina militari sisti potuisse; iam non parendi magistratibus
morem in castra quoque Romanum militem sequi. Proximo bello in ipsa acie, in ipso
certamine consensu exercitus traditam ultro victoriam victis Aequis, signa deserta,
imperatorem in acie relictum, iniussu in castra reditum. Profecto, si instetur, suo milite
vinci Romam posse. Nihil aliud opus esse quam indici ostendique bellum; cetera sua sponte
fata et deos gesturos. Hae spes Etruscos armaverant, multis in vicem casibus victos
victoresque. |
| XLV. Consules quoque Romani nihil
praeterea aliud quam suas vires, sua arma horrebant. Memoria pessimi proximo bello exempli
terrebat ne rem committerent eo ubi duae simul acies timendae essent. Itaque castris se
tenebant, tam ancipiti periculo aversi: diem tempusque forsitan ipsum leniturum iras
sanitatemque animis allaturum. Veiens hostis Etruscique eo magis praepropere agere;
lacessere ad pugnam primo obequitando castris provocandoque, postremo, ut nihil movebant,
qua consules ipsos qua exercitum increpando: simulationem intestinae discordiae remedium
timoris inventum, et consules magis non confidere quam non credere suis militibus; novum
seditionis genus, silentium otiumque inter armatos. Ad haec in novitatem generis
originisque qua falsa, qua vera iacere. Haec cum sub ipso vallo portisque streperent, haud
aegre consules pati; at imperitae multitudini nunc indignatio, nunc pudor pectora versare
et ab intestinis avertere malis; nolle inultos hostes, nolle successum non patribus, non
consulibus; externa et domestica odia certare in animis. Tandem superant externa, adeo
superbe insolenterque hostis eludebat. Frequentes in praetorium conveniunt; poscunt
pugnam, postulant ut signum detur. Consules velut deliberabundi capita conferunt, diu
conloquuntur. Pugnare cupiebant, sed retro revocanda et abdenda cupiditas erat, ut
adversando remorandoque incitato semel militi adderent impetum. Redditur responsum
immaturam rem agi, nondum tempus pugnae esse; castris se tenerent. Edicunt inde ut
abstineant pugna: si quis iniussu pugnaverit, ut in hostem animadversuros. Ita dimissis,
quo minus consules velle credunt, crescit ardor pugnandi. Accendunt insuper hostes
ferocius multo, ut statuisse non pugnare consules cognitum est: quippe impune se
insultaturos, non credi militi arma, rem ad ultimum seditionis erupturam, finemque venisse
Romano imperio. His freti occursant portis, ingerunt probra, aegre abstinent quin castra
oppugnent. Enimvero non ultra contumeliam pati Romanus posse; totis castris undique ad
consules curritur; non iam sensim, ut ante, per centurionum principes postulant, sed
passim omnes clamoribus agunt. Matura res erat; tergiversantur tamen. Fabius deinde ad
crescentem tumultum iam metu seditionis collega concedente, cum silentium classico
fecisset: "Ego istos, Cn. Manli, posse vincere scio; velle ne scirem ipsi fecerunt.
Itaque certum atque decretum est non dare signum, nisi victores se redituros ex hac pugna
iurant. Consulem Romanum miles semel in acie fefellit, deos numquam fallet." Centurio
erat M. Flavoleius, inter primores pugnae flagitator. "Victor," inquit, "M.
Fabi, revertar ex acie." Si fallat, Iovem patrem Gradivumque Martem aliosque iratos
invocat deos. Idem deinceps omnis exercitus in se quisque iurat. Iuratis datur signum;
arma capiunt; eunt in pugnam irarum speique pleni. Nunc iubent Etruscos probra iacere,
nunc armati sibi quisque lingua promptum hostem offerri. Omnium illo die, qua plebis qua
patrum, eximia virtus fuit; Fabium nomen maxime enituit. Multis civilibus certaminibus
infensos plebis animos illa pugna sibi reconciliare statuunt. |
| XLVI. Instruitur acies, nec Veiens
hostis Etruscaeque legiones detractant. Prope certa spes erat non magis secum pugnaturos
quam pugnaverint cum Aequis; maius quoque aliquod in tam inritatis animis et occasione
ancipiti haud desperandum esse facinus. Res aliter longe evenit; nam non alio ante bello
infestior Romanus--adeo hinc contumeliis hostes, hinc consules more
exacerbaverant--proelium iniit. Vix explicandi ordinis spatium Etruscis fuit, cum pilis
inter primam trepidationem abiectis temere magis quam emissis pugna iam in manus, iam ad
gladios, ubi Mars est atrocissimus, venerat. Inter primores genus Fabium insigne
spectaculo exemploque civibus erat. Ex his Q. Fabium--tertio hic anno ante consul
fuerat--principem in confertos Veientes, euntem ferox viribus et armorum arte Tuscus,
incautum inter multas versantem hostium manus, gladio per pectus transfigit; telo extracto
praeceps Fabius in volnus cadit. Sensit utraque acies unius viri casum, cedebatque inde
Romanus, cum M. Fabius consul transiluit iacentis corpus obiectaque parma, "Hoc
iurastis," inquit, "milites, fugientes vos in castra redituros? Adeo
ignavissimos hostes magis timetis quam Iovem Martemque, per quos iurastis? At ego
iniuratus aut victor revertar aut prope te hic, Q. Fabi, dimicans cadam." Consuli tum
Caeso Fabius, prioris anni consul: "Verbisne istis, frater, ut pugnent te
impetraturum credis? Di impetrabunt, per quos iuravere; et nos, ut decet proceres, ut
Fabio nomine est dignum, pugnando potius quam adhortando accendamus militum animos!"
Sic in primum infensis hastis provolant duo Fabii totamque moverunt secum aciem. |
| XLVII. Proelio ex parte una
restituto nihilo segnius in cornu altero Cn. Manlius consul pugnam ciebat, ubi prope
similis fortuna est versata. Nam ut altero in cornu Q. Fabium, sic in hoc ipsum consulem
Manlium iam velut fusos agentem hostes et inpigre milites secuti sunt et, ut ille gravi
volnere ictus ex acie cessit, interfectum rati gradum rettulere; cessissentque loco, ni
consul alter cum aliquot turmis equitum in eam partem citato equo advectus, vivere
clamitans collegam, se victorem fuso altero cornu adesse, rem inclinatam sustinuisset.
Manlius quoque ad restituendam aciem se ipse coram offert. Duorum consulum cognita ora
accendunt militum animos. Simul et vanior iam erat hostium acies, dum abundante
multitudine freti subtracta subsidia mittunt ad castra oppugnanda. In quae haud magno
certamine impetu facto, dum praedae magis quam pugnae memores tererent tempus, triarii
Romani, qui primam inruptionem sustinere non potuerant, missis ad consules nuntiis quo
loco res essent, conglobati ad praetorium redeunt et sua sponte ipsi proelium renovant. Et
Manlius consul revectus in castra ad omnes portas milite opposito hostibus viam clauserat.
Ea desperatio Tuscis rabiem magis quam audaciam accendit. Nam cum incursantes, quacumque
exitum ostenderet spes, vano aliquotiens impetu issent, globus iuvenum unus in ipsum
consulem insignem armis invadit. Prima excepta a circumstantibus tela; sustineri deinde
vis nequit. Consul mortifero volnere ictus cadit, fusique circa omnes. Tuscis crescit
audacia; Romanos terror per tota castra trepidos agit, et ad extrema ventum foret, ni
legati rapto consulis corpore patefecissent una porta hostibus viam. Ea erumpunt;
consternatoque agmine abeuntes in victorem alterum incidunt consulem. Ibi iterum caesi
fusique passim. Victoria egregia parta, tristis tamen duobus tam claris funeribus. Itaque
consul decernente senatu triumphum, si exercitus sine imperatore triumphare possit, pro
eximia eo bello opera facile passurum respondit; se, familia funesta Q. Fabi fratris
morte, re publica ex parte orba, consule atlero amisso, publico privatoque deformem luctu
lauream non accepturum. Omni acto triumpho depositus triumphus clarior fuit; adeo spreta
in tempore gloria interdum cumulatior rediit. Funera deinde duo deinceps collegae
fratrisque ducit, idem in utroque laudator, cum concedendo illis suas laudes ipse maximam
partem earum ferret. Neque immemor eius, quod initio consulatus imbiberat, reconciliandi
animos plebis, saucios milites curandos dividit patribus. Fabiis plurimi dati, nec alibi
maiore cura habiti. Inde populares iam esse Fabii nec hoc ulla nisi salubri rei publicae
arte. |
XLVIII. Igitur non patrum magis quam
plebis studiis Caeso Fabius cum T. Verginio consul factus neque belli neque dilectus neque
ullam aliam priorem curam agere quam ut iam aliqua ex parte incohata concordiae spe primo
quoque tempore cum patribus coalescerent animi plebis. Itaque principio anni censuit,
priusquam quisquam agrariae legis auctor tribunus exsisteret, occuparent patres ipsi suum
munus facere, captivum agrum plebi quam maxime aequaliter darent: verum esse habere eos
quorum sanguine ac sudore partus sit. Aspernati patres sunt; questi quoque quidam nimia
gloria luxuriare et evanescere vividum quondam illud Caesonis ingenium. Nullae deinde
urbanae factiones fuere. Vexabantur incursionibus Aequorum Latini. Eo cum exercitu Caeso
missus in ipsorum Aequorum agrum depopulandum transit. Aequi se in oppida receperunt
murisque se tenebant. Eo nulla pugna memorabilis fuit.
At a Veiente hoste clades accepta temeritate alterius consulis, actumque de
exercitu foret, ni K. Fabius in tempore subsidio venisset. Ex eo tempore neque pax neque
bellum cum Veientibus fuit; res proxime formam latrocinii venerat. Legionibus Romanis
cedebant in urbem; ubi abductas senserant legiones, agros incursabant, bellum quiete
quietem bello in vicem eludentes. Ita neque omitti tota res nec perfici poterat. Et alia
bella aut praesentia instabant, ut ab Aequis Volscisque, non diutius quam recens dolor
proximae cladis transiret quiescentibus, aut mox moturos esse apparebat Sabinos semper
infestos Etruriamque omnem. Sed Veiens hostis, adsiduus magis quam gravis, contumeliis
saepius quam periculo animos agitabat, quod nullo tempore neglegi poterat aut averti alio
sinebat. Tum Fabia gens senatum adiit. Consul pro gente loquitur: "Adsiduo magis quam
magno praesidio, ut scitis, patres conscripti, bellum Veiens eget. Vos alia bella curate,
Fabios hostes Veientibus date. Auctores sumus tutam ibi maiestatem Romani nominis fore.
Nostrum id nobis velut familiare bellum privato sumptu gerere in animo est: res publica et
milite illic et pecunia vacet." Gratiae ingentes actae. Consul e curia egressus
comitante Fabiorum agmine, qui in vestibulo curiae senatus consultum exspectantes
steterant, domum redit. Iussi armati postero die ad limen consulis adesse; domos inde
discedunt. |
XLIX. Manat tota urbe rumor; Fabios
ad caelum laudibus ferunt: familiam unam subisse civitatis onus, Veiens bellum in privatam
curam, in privata arma versum. Si sint duae roboris eiusdem in urbe gentes, deposcant haec
Volscos sibi, illa Aequos, populo Romano tranquillam pacem agente omnes finitimos subigi
populos posse. Fabii postera die arma capiunt; quo iussi erant conveniunt. Consul
paludatus egrediens in vestibulo gentem omnem suam instructo agmine videt; acceptus in
medium signa ferri iubet. Numquam exercitus neque minor numero neque clarior fama et
admiratione hominum per urbem incessit. Sex et trecenti milites, omnes patricii, omnes
unius gentis, quorum neminem ducem sperneres, egregius quibuslibet temporibus senatus,
ibant, unius familiae viribus Veienti populo pestem minitantes. Sequebatur turba, propria
alia cognatorum sodaliumque, nihil medium, nec spem nec curam, sed immensa omnia
volventium animo, alia publica sollicitudine excitata, favore et admiratione stupens. Ire
fortes, ire felices iubent, inceptis eventus pares reddere; consulatus inde ac triumphos,
omnia praemia ab se, omnes honores sperare. Praetereuntibus Capitolium arcemque et alia
templa, quidquid deorum oculis, quidquid animo occurrit, precantur ut illud agmen faustum
atque felix mittant, sospites brevi in patriam ad parentes restituant. In cassum missae
preces. Infelici via, dextro iano portae Carmentalis, profecti ad Cremeram flumen
perveniunt. Is opportunus visus locus communiendo praesidio.
L. Aemilius inde et C. Servilius consules facti. Et donec nihil aliud quam in
populationibus res fuit, non ad praesidium modo tutandum Fabii satis erant, sed tota
regione qua Tuscus ager Romano adiacet, sua tuta omnia, infesta hostium vagantes per
utrumque finem fecere. Intervallum deinde haud magnum populationibus fuit, dum et Veientes
accito ex Etruria exercitu praesidium Cremerae oppugnant, et Romanae legiones ab L.
Aemilio consule adductae cominus cum Etruscis dimicant acie. Quamquam vix dirigendi aciem
spatium Veientibus fuit; adeo inter primam trepidationem, dum post signa ordines introeunt
subsidiaque locant, invecta subito ab latere Romana equitum ala non pugnae modo
incipiendae sed consistendi ademit locum. Ita fusi retro ad Saxa Rubra--ibi castra
habebant--pacem supplices petunt; cuius impetratae ab insita animis levitate ante deductum
Cremera Romanum praesidium paenituit. |
| L. Rursus cum Fabiis erat Veienti populo
sine ullo maioris belli apparatu certamen, nec erant incursiones modo in agros aut subiti
impetus in incursantes, sed aliquotiens aequo campo conlatisque signis certatum, gensque
una populi Romani saepe ex opulentissima, ut tum res erant, Etrusca civitate victoriam
tulit. Id primo acerbum indignumque Veientibus est visum; inde consilium ex re natum
insidiis ferocem hostem captandi; gaudere etiam multo successu Fabiis audaciam crescere.
Itaque et pecora praedantibus aliquotiens, velut casu incidissent, obviam acta, et
agrestium fuga vasti relicti agri, et subsidia armatorum ad arcendas populationes missa
saepius simulato quam vero pavore refugerunt. Iamque Fabii adeo contempserant hostem ut
sua invicta arma neque loco neque tempore ullo crederent sustineri posse. Haec spes
provexit ut ad conspecta procul a Cremera magno campi intervallo pecora, quamquam rara
hostium apparebant arma, decurrerent. Et cum improvidi effuso cursu insidias circa ipsum
iter locatas superassent, palatique passim vaga, ut fit pavore iniecto, raperent pecora,
subito ex insidiis consurgitur, et adversi et undique hostes erant. Primo clamor
circumlatus exterruit, dein tela ab omni parte accidebant; coeuntibusque Etruscis iam
continenti agmine armatorum saepti, quo magis se hostis inferebat, cogebantur breviore
spatio et ipsi orbem colligere, quae res et paucitatem eorum insignem et multitudinem
Etruscorum multiplicatis in arto ordinibus faciebat. Tum omissa pugna quam in omnes partes
parem intenderant, in unum locum se omnes inclinant. Eo nisi corporibus armisque rupere
cuneo viam. Duxit via in editum leniter collem. Inde primo restitere; mox, ut respirandi
superior locus spatium dedit recipiendique a pavore tanto animum, pepulere etiam
subeuntes; vincebatque auxilio loci paucitas, ni iugo circummissus Veiens in verticem
collis evasisset. Ita superior rursus hostis factus. Fabii caesi ad unum omnes
praesidiumque expugnatum. Trecentos sex perisse satis convenit, unum prope puberem aetate
relictum, stirpem genti Fabiae dubiisque rebus populi Romani saepe domi bellique vel
maximum futurum auxilium. |