Capites 31-40
|
XXXI. Dum haec in Volscis geruntur,
dictator Sabinos, ubi longe plurimum belli fuerat, fundit exuitque castris. Equitatu
immisso mediam turbaverat hostium aciem, quam, dum se cornua latius pandunt, parum apte
introrsum ordinibus firmaverant; turbatos pedes invasit. Eodem impetu castra capta
debellatumque est. Post pugnam ad Regillum lacum non alia illis annis pugna clarior fuit.
Dictator triumphans urbem invehitur. Super solitos honores locus in circo ipsi posterisque
ad spectaculum datus, sella in eo loco curulis posita. Volscis devictis Veliternus ager
ademptus; Velitras coloni ab urbe missi et colonia deducta. Cum Aequis post aliquanto
pugnatum est invito quidem consule, quia loco iniquo subeundum erat ad hostes; sed milites
extrahi rem criminantes ut dictator, priusquam ipsi redirent in urbem magistratu abiret,
inritaque, sicut ante consulis, promissa eius caderent, perpulere ut forte temere in
adversos montes agmen erigeret. Id male commissum ignavia hostium in bonum vertit qui,
priusquam ad coniectum teli veniretur, obstupefacti audacia Romanorum relictis castris,
quae munitissimis tenuerant locis, in aversas valles desiluere. Ibi satis praedae et
victoria incruenta fuit.
Ita trifariam re bello bene gesta, de domesticarum rerum eventu nec patribus
nec plebi cura decesserat; tanta cum gratia tum arte praeparaverant faeneratores quae non
modo plebem sed ipsum etiam dictatorem frustrarentur. Namque Valerius post Vetusi consulis
reditum omnium actionum in senatu primam habuit pro victore populo, rettulitque quid de
nexis fieri placeret. Quae cum reiecta relatio esset, "Non placeo," inquit,
"concordiae auctor; optabitis, mediusfidius, propediem ut mei similes Romana plebes
patronos habeat. Quod ad me attinet, neque frustrabor ultra cives meos neque ipse frustra
dictator ero. Discordiae intestinae, bellum externum fecere ut hoc magistratu egeret res
publica: pax foris parta est, domi impeditur; privatus potius quam dictator seditioni
interero." Ita curia egressus dictatura se abdicavit. Apparuit causa plebi, suam
vicem indignantem magistratu abisse. Itaque velut persoluta fide, quoniam per eum non
stetisset quin praestaretur, decedentem domum cum favore ac laudibus prosecuti sunt. |
| XXXII. Timor inde patres incessit ne,
si dimissus exercitus foret, rursus coetus occulti coniurationesque fierent. Itaque,
quamquam per dictatorem dilectus habitus esset, tamen, quoniam in consulum verba
iurassent, sacramento teneri militem rati, per causam renovati ab Aequis belli educi ex
urbe legiones iussere. Quo facto maturata est seditio. Et primo agitatum dicitur de
consulum caede, ut solverentur sacramento; doctos deinde nullam scelere religionem
exsolvi, Sicinio quodam auctore iniussu consulum in Sacrum montem secessisse--trans
Anienem amnem est, tria ab urbe milia passuum; ea frequentior fama est quam, cuius Piso
auctor est, in Aventinum secessionem factam esse;--ibi sine ullo duce vallo fossaque
communitis castris quieti, rem nullam nisi necessariam ad victum sumendo, per aliquot dies
neque lacessiti neque lacessentes sese tenuere. Pavor ingens in urbe, metuque mutuo
suspensa erant omnia. Timere relicta ab suis plebes violentiam patrum; timere patres
residem in urbe plebem, incerti manere eam an abire mallent. Quamdiu autem tranquillam
quae secesserit multitudinem fore? Quid futurum deinde, si quod externum interim bellum
exsistat? Nullam profecto nisi in concordia civium spem reliquam ducere; eam per aequa per
iniqua reconciliandam civitati esse. Placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium
Agrippam, facundum virum, et quod inde oriundus erat, plebi carum. Is intromissus in
castra prisco illo dicendi et horrido modo nihil aliud quam hoc narrasse fertur: tempore
quo in homine non, ut nunc, omnia in unum consentiant, sed singulis membris suum cuique
consilium suus sermo fuerit, indignatas reliquas partes sua cura suo labore ac ministerio
ventri omnia quaeri, ventrem in medio quietum nihil aliud quam datis voluptatibus frui;
conspirasse inde ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes quae
acciperent conficerent. Hac ira dum ventrem fame domare vellent, ipsa una membra totumque
corpus ad extremam tabem venisse. Inde apparuisse ventris quoque haud segne ministerium
esse, nec magis ali quam alere eum, reddentem in omnis corporis partes hunc quo vivimus
vigemusque, divisum pariter in venas, maturum confecto cibo sanguinem. Comparando hinc
quam intestina corporis seditio similis esset irae plebis in patres, flexisse mentes
hominum. |
XXXIII. Agi deinde de concordia
coeptum concessumque in condiciones ut plebi sui magistratus essent sacrosancti, quibus
auxilii latio adversus consules esset, neve cui patrum capere eum magistratum liceret. Ita
tribuni plebei creati duo, C. Licinius et L. Albinus. Ii tres collegas sibi creaverunt. In
his Sicinium fuisse, seditionis auctorem: de duobus, qui fuerint, minus convenit. Sunt qui
duos tantum in Sacro monte creatos tribunos esse dicant ibique sacratam legem latam.
Per secessionem plebis Sp. Cassius et Postumus Cominius consulatum inierunt.
Iis consulibus cum Latinis populis ictum foedus. Ad id feriendum consul alter Romae
mansit: alter ad Volscum bellum missus Antiates Volscos fundit fugatque, compulsos in
oppidum Longulam persecutus moenibus potitur. Inde protinus Poluscam, item Volscorum,
cepit; tum magna vi adortus est Coriolos. Erat tum in castris inter primores iuvenum Cn.
Marcius, adulescens et consilio et manu promptus, cui cognomen postea Coriolano fuit. Cum
subito exercitum Romanum Coriolos obsidentem atque in oppidanos, quos intus clausos
habebat, intentum sine ullo metu extrinsecus imminentis belli Volscae legiones profectae
ab Antio invasissent, eodemque tempore ex oppido erupissent hostes, forte in statione
Marcius fuit. Is cum delecta militum manu non modo impetum erumpentium rettudit, sed per
patentem portam ferox inrupit, caedeque in proxima parte urbis facta ignem temere arreptum
imminentibus muro aedificiis iniecit. Clamor inde oppidanorum mixtus muliebri puerilique
ploratu ad terrorem, ut solet, primum orto et Romanis auxit animum et turbavit Volscos,
utpote capta urbe cui ad ferendam opem venerant. Ita fusi Volsci Antiates, Corioli oppidum
captum; tantumque sua laude obstitit famae consulis Marcius ut, nisi foedus cum Latinis in
columna aenea insculptum monumento esset, ab Sp. Cassio uno, quia collega afuerat, ictum,
Postumum Cominium bellum gessisse cum Volscis memoria cessisset. |
XXXIV. Consules deinde T. Geganius
P. Minucius facti. Eo anno, cum et foris quieta omnia a bello essent et domi sanata
discordia, aliud multo gravius malum civitatem invasit, caritas primum annonae ex incultis
per secessionem plebis agris, fames deinde, qualis clausis solet. Ventumque ad interitum
servitiorum utique et plebis esset, ni consules providissent dimissis passim ad frumentum
coemendum non in Etruriam modo dextris ab Ostia litoribus laevoque per Volscos mari usque
ad Cumas, sed quaesitum in sicilia quoque; adeo finitimorum odia longinquis coegerant
indigere auxiliis. Frumentum Cumis cum coemptum esset, naves pro bonis Tarquiniorum ab
Aristodemo tyranno, qui heres erat, retentae sunt; in Volscis Pomptinoque ne emi quidem
potuit; periculum quoque ab impetu hominum ipsis frumentatoribus fuit; ex Tuscis frumentum
Tiberi venit; eo sustentata est plebs. Incommodo bello in tam artis commeatibus vexati
forent, ni Volscos iam moventes arma pestilentia ingens invasisset. Ea clade conterritis
hostium animis, ut etiam ubi ea remisisset terrore aliquo tenerentur, et Velitris auxere
numerum colonorum Romani, et Norbam in montis novam coloniam quae arx in Pomptino esset
miserunt.
M. Minucio deinde et A. Sempronio consulibus magna vis frumenti ex Sicilia
advecta, agitatumque in senatu quanti plebi daretur. Multi venisse tempus premendae plebis
putabant recuperandique iura quae extorta secessione ac vi patribus essent. In primis
Marcius Coriolanus, hostis tribuniciae potestatis, "Si annonam," inquit,
"veterem volunt, ius pristinum reddant patribus. Cur ego plebeios magistratus, cur
Sicinium potentem video sub iugum missus, et tamquam ab latronibus redemptus? Egone has
indignitates diutius patiar quam necesse est? Tarquinium regem qui non tulerim Sicinium
feram? Secedat nunc, avocet plebem; patet via in Sacrum montem aliosque colles. Rapiant
frumenta ex agris nostris, quem ad modum tertio anno rapuere; fruantur annona quam furore
suo fecere. Audeo dicere hoc malo domitos ipsos potius cultores agrorum fore quam ut
armati per secessionem coli prohibeant." Haud tam facile dictu est faciendumne fuerit
quam potuisse arbitror fieri ut condicionibus laxandi annonam et tribuniciam potestatem et
omnia invitis iura imposita patres demerent sibi. |
| XXXV. Et senatui nimis atrox visa
sententia est, et plebem ira prope armavit: fame se iam sicut hostes peti, cibo victuque
fraudari; peregrinum frumentum, quae sola alimenta ex insperato fortuna dederit, ab ore
rapi, nisi Cn. Marcio vincti dedantur tribuni, nisi de tergo plebis Romanae satisfiat. Eum
sibi carnificem novum exortum, qui aut mori aut servire iubeat. In exeuntem e curia
impetus factus esset, ni peropportune tribuni diem dixissent. Ibi ira est suppressa; se
iudicem quisque, se dominum vitae necisque inimici factum videbat. Contemptim primo
Marcius audiebat minas tribunicias: auxilii, non poenae ius datum illi potestati,
plebisque non patrum tribunos esse. Sed adeo infensa erat coorta plebs, ut unius poena
defungendum esset patribus. Restiterunt tamen adversae invidiae usique sunt qua suis
quisque, qua totius ordinis viribus. Ac primo temptata res est si dispositis clientibus
absterrendo singulos a coitionibus conciliisque disicere rem possent. Universi deinde
processere--quidquid erat patrum, reos diceres--precibus plebem exposcentes unum sibi
civem, unum senatorem, si innocentem absolvere nollent, pro nocente donarent. Ipse cum die
dicta non adesset, perseveratum in ira est. Damnatus absens in Volscos exsulatum abiit
minitans patriae hostilesque iam tum spiritus gerens. Venientem Volsci benigne excepere
benigniusque in dies colebant, quo maior ira in suos eminebat crebraeque nunc querellae,
nunc minae percipiebantur. Hospitio utebatur Atti Tulli. Longe is tum princeps Volsci
nominis erat Romanisque semper infestus. Ita cum alterum vetus odium, alterum ira recens
stimularet, consilia conferunt de Romano bello. Haud facile credebant plebem suam impelli
posse ut totiens infeliciter temptata arma caperent: multis saepe bellis, pestilentia
postremo amissa iuventute fractos spiritus esse; arte agendum in exoleto iam vetustate
odio, ut recenti aliqua ira exacerbarentur animi. |
| XXXVI. Ludi forte ex instauratione
magni Romae parabantur. Instaurandi haec causa fuerat. Ludis mane servum quidam pater
familiae nondum commisso spectaculo sub furca caesum medio egerat circo; coepti inde ludi,
velut ea res nihil ad religionem pertinuisset. Haud ita multo post T. Latinio, de plebe
homini, somnium fuit; visus Iuppiter dicere sibi ludis praesultatorem displicuisse; nisi
magnifice instaurarentur ei ludi, periculum urbi fore; iret, ea consulibus nuntiaret.
Quamquam haud sane liber erat religione animus, verecundia tamen maiestatis magistratuum
timorque vicit, ne in ora hominum pro ludibrio abiret. Magno illi ea cunctatio stetit;
filium namque intra paucos dies amisit. Cuius repentinae cladis ne causa dubia esset,
aegro animi eadem illa in somnis obversata species visa est rogitare, satin magnam spreti
numinis haberet mercedem; maiorem instare, ni eat propere ac nuntiet consulibus. Iam
praesentior res erat. Cunctantem tamen ac prolatantem ingens vis morbi adorta est
debilitate subita. Tunc enimvero deorum ira admonuit. Fessus igitur malis praeteritis
instantibusque consilio propinquorum adhibito cum visa atque audita et obversatum totiens
somno Iovem, minas irasque caelestes repraesentatas casibus suis exposuisset, consensu
inde haud dubio omnium qui aderant in forum ad consules lectica defertur. Inde in curiam
iussu consulum delatus eadem illa cum patribus ingenti omnium admiratione enarrasset, ecce
aliud miraculum. Qui captus omnibus membris delatus in curiam esset, eum functum officio
pedibus suis domum redisse traditum memoriae est. |
| XXXVII. Ludi quam amplissimi ut
fierent senatus decrevit. Ad eos ludos auctore Attio Tullio vis magna Volscorum venit.
Priusquam committerentur ludi, Tullius, ut domi compositum cum Marcio fuerat, ad consules
venit; dicit esse quae secreto agere de re publica velit. Arbitris remotis
"Invitus," inquit, "quod sequius sit de meis civibus loquor. Non tamen
admissum quicquam ab iis criminatum venio, sed cautum ne admittant. Nimio plus quam velim
nostrorum ingenia sunt mobilia. Multis id cladibus sensimus, quippe qui non nostro merito
sed vestra patientia incolumes simus. Magna hic nunc Volscorum multitudo est; ludi sunt;
spectaculo intenta civitas erit. Memini quid per eandem occasionem ab Sabinorum iuventute
in hac urbe commissum sit; horret animus ne quid inconsulte ac temere fiat. Haec nostra
vestraque causa prius dicenda vobis, consules, ratus sum. Quod ad me attinet, extemplo
hinc domum abire in animo est, ne cuius facti dictive contagione praesens violer."
Haec locutus abiit. Consules cum ad patres rem dubiam sub auctore certo detulissent,
auctor magis, ut fit, quam res ad praecavendum vel ex supervacuo movit; factoque senatus
consulto ut urbe excederent Volsci, praecones dimittuntur qui omnes eos proficisci ante
noctem iuberent. Ingens pavor primo discurrentis ad suas res tollendas in hospitia
perculit; proficiscentibus deinde indignatio oborta se ut consceleratos contaminatosque ab
ludis, festis diebus, coetu quodam modo hominum deorumque abactos esse. |
| XXXVIII. Cum prope continuato
agmine irent, praegressus Tullius ad caput Ferentinum, ut quisque veniret, primores eorum
excipiens querendo indignandoque, et eos ipsos sedulo audientes secunda irae verba et per
eos multitudinem aliam in subiectum viae campum deduxit. Ibi in contionis modum orationem
exorsus, "Ut omnia," inquit, "obliviscamini alia, veteres populi Romani
iniurias cladesque gentis Volscorum, hodiernam hanc contumeliam quo tandem animo fertis,
qua per nostram ignominiam ludos commisere? An non sensistis triumphatum hodie de vobis
esse? Vos omnibus, civibus, peregrinis, tot finitimis populis, spectaculo abeuntes fuisse,
vestras coniuges, vestros liberos traductos per ora hominum? Quid eos qui audivere vocem
praeconis, quid qui nos videre abeuntes, quid eos qui huic ignominioso agmini fuere obvii
existimasse putatis, nisi aliquod profecto nefas esse, quod, si intersimus spectaculo,
violaturi simus ludos piaculumque merituri, ideo nos ab sede piorum, coetu concilioque
abigi? Quid deinde? Illud non succurrit, vivere nos quod maturarimus proficisci? Si hoc
profectio et non fuga est. Et hanc urbem vos non hostium ducitis, ubi si unum diem morati
essetis, moriendum omnibus fuit? Bellum vobis indictum est, magno eorum malo qui indixere,
si viri estis." Ita et sua sponte irarum pleni et incitati domos inde digressi sunt
instigandoque suos quisque populos effecere ut omne Volscum nomen deficeret. |
| XXXIX. Imperatores ad id bellum de
omnium populorum sententia lecti Attius Tullius et Cn. Marcius, exsul Romanus, in quo
aliquanto plus spei repositum. Quam spem nequaquam fefellit, ut facile appareret ducibus
validiorem quam exercitu rem Romanam esse. Circeios profectus primum colonos inde Romanos
expulit liberamque eam urbem Volscis tradidit; Satricum, Longulam, Poluscam, Coriolos,
novella haec Romanis oppida ademit; inde Lavinium recepit; inde in Latinam viam
transversis tramitibus transgressus, tunc deinceps Corbionem, Veteliam, Trebium, Labicos,
Pedum cepit. Postremum ad urbem a Pedo ducit et ad fossas Cluilias quinque ab urbe milia
passuum castris positis populatur inde agrum Romanum custodibus inter populatores missis,
qui patriciorum agros intactos servarent, sive infensus plebi magis, sive ut discordia
inde inter patres plebemque oreretur. Quae profecto orta esset--adeo tribuni iam ferocem
per se plebem criminando in primores civitatis instigabant,--sed externus timor, maximum
concordiae vinculum, quamvis suspectos infensosque inter se iungebat animos. Id modo non
conveniebat, quod senatus consulesque nusquam alibi spem quam in armis ponebant, plebes
omnia quam bellum malebat. Sp. Nautius iam et Sex. Furius consules erant. Eos recensentes
legiones, praesidia per muros aliaque in quibus stationes vigiliasque esse placuerat loca
distribuentis multitudo ingens pacem poscentium primum seditioso clamore conterruit,
deinde vocare senatum, referre de legatis ad Cn. Marcium mittendis coegit. Acceperunt
relationem patres, postquam apparuit labare plebis animos, missique de pace ad Marcium
oratores. Atrox responsum rettulerunt: si Volscis ager redderetur, posse agi de pace; si
praeda belli per otium frui velint, memorem se et civium iniuriae et hospitum beneficii
adnisurum ut appareat exsilio sibi inritatos non fractos animos esse. Iterum deinde iidem
missi non recipiuntur in castra. Sacerdotes quoque suis insignibus velatos isse supplices
ad castra hostium traditum est; nihilo magis quam legatos flexisse animum. |
XL. Tum matronae ad Veturiam, matrem
Coriolani, Volumniamque uxorem frequentes coeunt. Id publicum consilium an muliebris timor
fuerit parum invenio; pervicere certe ut et Veturia, magno natu mulier, et Volumnia duos
parvos ex Marcio ferens filios secum in castra hostium irent et, quoniam armis viri
defendere urbem non possent, mulieres precibus lacrimisque defenderent. Ubi ad castra
ventum est nuntiatumque Coriolano est adesse ingens mulierum agmen, ut qui nec publica
maiestate in legatis nec in sacerdotibus tanta offusa oculis animoque religione motus
esset, multo obstinatior adversus lacrimas muliebres erat. Dein familiarium quidam qui
insignem maestitia inter ceteras cognoverat Veturiam inter nurum nepotesque stantem,
"Nisi me frustrantur," inquit, "oculi, mater tibi coniunxque et liberi
adsunt." Coriolanus prope ut amens consternatus ab sede sua cum ferret matri obviae
complexum, mulier in iram ex precibus versa "Sine, priusquam complexum accipio,
sciam," inquit, "ad hostem an ad filium venerim, captiva materne in castris tuis
sim. In hoc me longa vita et infelix senecta traxit, ut exsulem te, deinde hostem viderem?
Potuisti populari hanc terram, quae te genuit atque aluit? Non tibi quamvis infesto animo
et minaci perveneras ingredienti fines ira cecidit? Non, cum in conspectu Roma fuit,
succurrit 'Intra illa moenia domus ac penates mei sunt, mater coniunx liberique?' Ergo ego
nisi peperissem, Roma non oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria
mortua essem. Sed ego nihil iam pati nec tibi turpius nec mihi miserius possum nec, ut sum
miserrima, diu futura sum: de his videris, quos, si pergis, aut immatura mors aut longa
servitus manet." Uxor deinde ac liberi amplexi, fletusque ab omni turba mulierum
ortus et comploratio sui patriaeque fregere tandem virum. Complexus inde suos dimittit:
ipse retro ab urbe castra movit. Abductis deinde legionibus ex agro Romano invidia rei
oppressum perisse tradunt alii alio leto. Apud Fabium, longe antiquissimum auctorem, usque
ad senectutem vixisse eundem invenio; refert certe hanc saepe eum exacta aetate usurpasse
vocem, multo miserius seni exsilium esse. Non inviderunt laude sua mulieribus viri
Romani--adeo sine obtrectatione gloriae alienae vivebatur,--monumentoque quod esset,
templum Fortunae muliebri aedificatum dedicatumque est.
Rediere deinde Volsci adiunctis Aequis in agrum Romanum, sed Aequi Attium
Tullium haud ultra tulere ducem. Hinc ex certamine, Volsci Aequine imperatorem coniuncto
exercitui darent, seditio, deinde atrox proelium ortum. Ibi fortuna populi Romani duos
hostium exercitus haud minus pernicioso quam pertinaci certamine confecit.
Consules T. Sicinius et C. Aquilius. Sicinio Volsci, Aquilio Hernici--nam ii
quoque in armis erant--provincia evenit. Eo anno Hernici devicti: cum Volscis aequo Marte
discessum est. |