Capites 21-30
|
XXI. Triennio deinde nec certa pax nec
bellum fuit. Consules Q. Cloelius et T. Larcius, inde A. Sempronius et M. Minucius. His
consulibus aedis Saturno dedicata, Saturnalia institutus festus dies. A. deinde Postumius
et T. Verginius consules facti. Hoc demum anno ad Regillum lacum pugnatum apud quosdam
invenio; A. Postumium, quia collega dubiae fidei fuerit, se consulatu abdicasse;
dictatorem inde factum. Tanti errores implicant temporum aliter apud alios ordinatis
magistratibus ut nec qui consules secundum quos, nec quid quoque anno actum sit in tanta
vetustate non rerum modo sed etiam auctorum digerere possis.
Ap. Claudius deinde et P. Servilius consules facti. Insignis hic annus est
nuntio Tarquini mortis. Mortuus Cumis, quo se post fractas opes Latinorum ad Aristodemum
tyrannum contulerat. Eo nuntio erecti patres, erecta plebes. Sed patribus nimis luxuriosa
ea fuit laetitia: plebi, cui ad eam diem summa ope inservitum erat, iniuriae a primoribus
fieri coepere. Eodem anno Signia colonia, quam rex Tarquinius deduxerat, suppleto numero
colonorum iterum deducta est. Romae tribus una et viginti factae. Aedes Mercuri dedicata
est idibus Maiis. |
| XXII. Cum Volscorum gente Latino bello
neque pax neque bellum fuerat; nam et Volsci comparaverant auxilia quae mitterent Latinis,
ni maturatum ab dictatore Romano esset, et maturavit Romanus, ne proelio uno cum Latino
Volscoque contenderet. Hac ira consules in Volscum agrum legiones duxere. Volscos consilii
poenam non metuentes necopinata res perculit; armorum immemores obsides dant trecentos
principum a Cora atque Pometia liberos. Ita sine certamine inde abductae legiones. Nec ita
multo post Volscis levatis metu suum rediit ingenium; rursus occultum parant bellum
Hernicis in societatem armorum adsumptis. Legatos quoque ad sollicitandum Latium passim
dimittunt; sed recens ad Regillum lacum accepta cladis Latinos ira odioque eius, quicumque
arma suaderet, ne ab legatis quidem violandis abstinuit; comprehensos Volscos Romam
duxere. Ibi traditi consulibus, indicatumque est Volscos Hernicosque parare bellum
Romanis. Relata re ad senatum adeo fuit gratum patribus ut et captivorum sex milia Latinis
remitterent et de foedere, quod prope in perpetuum negatum fuerat, rem ad novos
magistratus traicerent. Enimvero tum Latini gaudere facto; pacis auctores in ingenti
gloria esse. Coronam auream Iovi donum in Capitolium mittunt. Cum legatis donoque qui
captivorum remissi ad suos fuerant, magna circumfusa multitudo, venit. Pergunt domos eorum
apud quem quisque servierant; gratias agunt liberaliter habiti cultique in calamitate sua;
inde hospitia iungunt. Nunquam alias ante publice privatimque Latinum nomen Romano imperio
coniunctius fuit. |
| XXIII. Sed et bellum Volscum
imminebat, et civitas secum ipsa discors intestino inter patres plebemque flagrabat odio,
maxime propter nexos ob aes alienum. Fremebant se foris pro libertate et imperio
dimicantes domi a civibus captos et oppressos esse, tutioremque in bello quam in pace et
inter hostis quam inter civis libertatem plebis esse; invidiamque eam sua sponte
gliscentem insignis unius calamitas accendit. Magno natu quidam cum omnium malorum suorum
insignibus se in forum proiecit. Obsita erat squalore vestis, foedior corporis habitus
pallore ac macie perempti; ad hoc promissa barba et capilli efferaverant speciem oris.
Noscitabatur tamen in tanta deformitate, et ordines duxisse aiebant aliaque militiae
decora volgo miserantes eum iactabant; ipse testes honestarum aliquot locis pugnarum
cicatrices adverso pectore ostentabat. Sciscitantibus unde ille habitus, unde deformitas,
cum circumfusa turba esset prope in contionis modum, Sabino bello ait se militantem, quia
propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta
omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum fecisse. Id
cumulatum usuris primo se agro paterno avitoque exuisse, deinde fortunis aliis, postremo
velut tabem pervenisse ad corpus; ductum se ab creditore non in servitium, sed in
ergastulum et carnificinam esse. Inde ostentare tergum foedum recentibus vestigiis
verberum. Ad haec visa auditaque clamor ingens oritur. Non iam foro se tumultus continet
sed passim totam urbem pervadit. Nexi vincti solutique se undique in publicum proripiunt,
implorant Quiritium fidem. Nullo loco deest seditionis voluntarius comes; multis passim
agminibus per omnes vias cum clamore in forum curritur. Magno cum periculo suo qui forte
patrum in foro erant in eam turbam inciderunt; nec temperatum manibus foret, ni propere
consules, P. Servilius et Ap. Claudius, ad comprimendam seditionem intervenissent. At in
eos multitudo versa ostentare vincula sua deformitatemque aliam. Haec se meritos dicere
exprobrantes suam quisque alius alibi militiam; postulare multo minaciter magis quam
suppliciter ut senatum vocarent; curiamque ipsi futuri arbitri moderatoresque publici
consilii circumsistunt. Pauci admodum patrum, quos casus obtulerat, contracti ab
consulibus: ceteros metus non curia modo sed etiam foro arcebat, nec agi quicquam per
infrequentiam poterat senatus. Tum vero eludi atque extrahi se multitudo putare, et patrum
qui abessent non casu, non metu, sed impediendae rei causa abesse, et consules ipsos
tergiversari, nec dubie ludibrio esse miserias suas. Iam prope erat ut ne consulum quidem
maiestas coerceret iras hominum, cum, incerti morando an veniendo plus periculi
contraherent, tandem in senatum veniunt; frequentique tandem curia non modo inter patres
sed ne inter consules quidem ipsos satis conveniebat. Appius, vehementis ingenii vir,
imperio consulari rem agendam censebat: uno aut altero arrepto quieturos alios; Servilius,
lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti quam frangi putabat cum tutius tum
facilius esse. |
| XXIV. Inter haec maior alius terror:
Latini equites cum tumultuoso advolant nuntio Volscos infesto exercitu ad urbem
oppugnandam venire. Quae audita--adeo duas ex una civitate discordia fecerat--longe aliter
patres ac plebem adfecere. Exsultare gaudio plebes, ultores superbiae patrum adesse dicere
deos; alius alium confirmare, ne nomina darent: cum omnibus potius quam solos perituros;
patres militarent, patres arma caperent, ut penes eosdem pericula belli, penes quos
praemia essent. At vero curia maesta ac trepida ancipiti metu et ab cive et ab hoste
Servilium consulem, cui ingenium magis populare erat, orare ut tantis circumventam
terroribus expediret rem publicam. Tum consul misso senatu in contionem prodit. Ibi curae
esse patribus ostendit ut consulatur plebi; ceterum deliberationi de maxima quidem illa
sed tamen parte civitatis metum pro universa re publica intervenisse. Nec posse, cum
hostes prope ad portas essent, bello praeverti se quicquam, nec, si sit laxamenti aliquid,
aut plebi honestum esse, nisi mercede prius accepta arma pro patria non cepisse, neque
patribus satis decorum per metum potius quam postmodo voluntate adflictis civium suorum
fortunis consuluisse. Contioni deinde edicto addidit fidem, quo edixit ne quis civem
Romanum vinctum aut clausum teneret, quo minus ei nominis edendi apud consules potestas
fieret, neu quis militis, donec in castris esset, bona possideret aut venderet, liberos
nepotesve eius moraretur. Hoc proposito edicto et qui aderant nexi profiteri extemplo
nomina, et undique ex tota urbe proripientium se ex privato, cum retinendi ius creditori
non esset, concursus in forum, ut sacramento dicerent, fieri. Magna ea manus fuit, neque
aliorum magis in Volsco bello virtus atque opera enituit. Consul copias contra hostem
educit; parvo dirimente intervallo castra ponit. |
| XXV. Proxima inde nocte Volsci,
discordia Romana freti, si qua nocturna transitio proditiove fieri posset, temptant
castra. Sensere vigiles, excitatus exercitus, signo dato concursum est ad arma; ita
frustra id inceptum Volscis fuit; reliquum noctis utrimque quieti datum. Postero die prima
luce Volsci fossis repletis vallum invadunt. Iamque ab omni parte munimenta vellebantur,
cum consul, quamquam cuncti undique, et nexi ante omnes, ut signum daret clamabant,
experiendi animos militum causa parumper moratus, postquam satis apparebat ingens ardor,
dato tandem ad erumpendum signo militem avidum certaminis emittit. Primo statim incursu
pulsi hostes; fugientibus, quoad insequi pedes potuit, terga caesa; eques usque ad castra
pavidos egit. Mox ipsa castra legionibus circumdatis, cum Volscos inde etiam pavor
expulisset, capta direptaque. Postero die ad Suessam Pometiam, quo confugerant hostes,
legionibus ductis, intra paucos dies oppidum capitur, captum praedae datum. Inde paulum
recreatus egens miles. Consul cum maxima gloria sua victorem exercitum Romam reducit.
Decedentem Romam Ecetranorum Volscorum legati, rebus suis timentes post Pometiam captam,
adeunt. His ex senatus consulto data pax, ager ademptus. |
XXVI. Confestim et Sabini Romanos
territavere; tumultus enim fuit verius quam bellum. Nocte in urbem nuntiatum est exercitum
Sabinum praedabundum ad Anienem amnem pervenisse; ibi passim diripi atque incendi villas.
Missus extemplo eo cum omnibus copiis equitum A. Postumius, qui dictator bello Latino
fuerat; secutus consul Servilius cum delecta peditum manu. Plerosque palantes eques
circumvenit, nec advenienti peditum agmini restitit Sabina legio; fessi cum itinere tum
populatione nocturna, magna pars in villis repleti cibo vinoque, vix fugae quod satis
esset virium habuere.
Nocte una audito perfectoque bello Sabino postero die in magna iam spe
undique partae pacis legati Aurunci senatum adeunt, ni decedatur Volsco agro bellum
indicentes. Cum legatis simul exercitus Auruncorum domo profectus erat; cuius fama haud
procul iam ab Aricia visi tanto tumultu concivit Romanos ut nec consuli ordine patres nec
pacatum responsum arma inferentibus arma ipsi capientes dare possent. Ariciam infesto
agmine itur, nec procul inde cum Auruncis signa conlata proelioque uno debellatum est. |
| XXVII. Fusis Auruncis victor tot
intra paucos dies bellis Romanus promissa consulis fidemque senatus exspectabat, cum
Appius et insita superbia animo et ut collegae vanam faceret fidem, quam asperrime
poterat, ius de creditis pecuniis dicere. Deinceps et qui ante nexi fuerant creditoribus
tradebantur et nectebantur alii. Quod ubi cui militi inciderat, collegam appellabat.
Concursus ad Servilium fiebat; illius promissa iactabant; illi exprobrabant sua quisque
belli merita cicatricesque acceptas. Postulabant ut aut referret ad senatum, aut auxilio
esset consul civibus suis, imperator militibus. Movebant consulem haec, sed tergiversari
res cogebat; adeo in alteram causam non collega solum praeceps erat sed omnis factio
nobilium. Ita medium se gerendo nec plebis vitavit odium nec apud patres gratiam iniit.
Patres mollem consulem et ambitiosum rati, plebes fallacem; brevique apparuit adaequasse
eum Appi odium. Certamen consulibus inciderat uter dedicaret Mercuri aedem. Senatus a se
rem ad populum reiecit: utri eorum dedicatio iussu populi data esset, eum praeesse
annonae, mercatorum collegium instituere, sollemnia pro pontifice iussit suscipere.
Populus dedicationem aedis dat M. Laetorio, primi pili centurioni, quod facile appareret
non tam ad honorem eius, cui curatio altior fastigio suo data esset, factum quam ad
consulum ignominiam. Saevire inde utique consulum alter patresque; sed plebi creverant
animi, et longe alia quam primo instituerant via grassabantur. Desperato enim consulum
senatusque auxilio, cum in ius duci debitorem vidissent, undique convolabant. Neque
decretum exaudiri consulis prae strepitu et clamore poterat, neque cum decresset quisquam
obtemperabat. Vi agebatur, metusque omnis et periculum, cum in conspectu consulis singuli
a pluribus violarentur, in creditores a debitoribus verterant. Super haec timor incessit
Sabini belli; dilectuque decreto nemo nomen dedit, furente Appio et insectante ambitionem
collegae, qui populari silentio rem publicam proderet, et ad id quod de credita pecunia
ius non dixisset, adiceret ut ne dilectum quidem ex senatus consulto haberet: non esse
tamen desertam omnino rem publicam neque proiectum consulare imperium, se unum et suae et
patrum maiestatis vindicem fore. Cum circumstaret cotidiana multitudo licentia accensa,
arripi unum insignem ducem seditionum iussit. Ille cum a lictoribus iam traheretur,
provocavit; nec cessisset provocationi consul, quia non dubium erat populi iudicium, nisi
aegre victa pertinacia foret consilio magis et auctoritate principum quam populi clamore;
adeo supererant animi ad sustinendam invidiam. Crescere inde malum in dies non clamoribus
modo apertis sed, quod multo perniciosius erat, secessione occultisque conloquiis. Tandem
invisi plebi consules magistratu abeunt, Servilius neutris, Appius patribus mire gratus. |
| XXVIII. A. Verginius inde et T.
Vetusius consulatum ineunt. Tum vero plebs, incerta quales habitura consules esset, coetus
nocturnos, pars Esquiliis, pars in Aventino facere, ne in foro subitis trepidaret
consiliis et omnia temere ac fortuito ageret. Eam rem consules rati, ut erat, perniciosam
ad patres deferunt, sed delatam consulere ordine non licuit; adeo tumultuose excepta est
clamoribus undique et indignatione patrum, si, quod imperio consulari exsequendum esset,
invidiam eius consules ad senatum reicerent. Profecto, si essent in re publica
magistratus, nullum futurum fuisse Romae nisi publicum concilium; nunc in mille curias
contionesque dispersam et dissipatam esse rem publicam. Unum hercule virum--id enim plus
esse quam consulem--qualis Ap. Claudius fuerit, momento temporis discussurum illos coetus
fuisse. Correpti consules cum, quid ergo se facere vellent, nihil enim segnius molliusve
quam patribus placeat acturos, percunctarentur, decernunt ut dilectum quam acerrimum
habeant: otio lascivire plebem. Dimisso senatu consules in tribunal escendunt; citant
nominatim iuniores. Cum ad nomen nemo responderet, circumfusa multitudo in contionis modum
negare ultra decipi plebem posse; nunquam unum militem habituros ni praestaretur fides
publica; libertatem unicuique prius reddendam esse quam arma danda, ut pro patria
civibusque, non pro dominis pugnent. Consules quid mandatum esset a senatu videbant, sed
eorum qui intra parietes curiae ferociter loquerentur neminem adesse invidiae suae
participem; et apparebat atrox cum plebe certamen. Prius itaque quam ultima experirentur,
senatum iterum consulere placuit. Tum vero ad sellas consulum propere convolavere minimus
quisque natu patrum, abdicare consulatum iubentes et deponere imperium ad quod tuendum
animus deesset. |
| XXIX. Utraque re satis experta tum
demum consules: "Ne praedictum negetis, patres conscripti, adest ingens seditio.
Postulamus ut ii, qui maxime ignaviam increpant, adsint nobis habentibus dilectum.
Acerrimi cuiusque arbitrio, quando ita placet, rem agemus." Redeunt in tribunal;
citari nominatim unum ex iis qui in conspectu erant dedita opera iubent. Cum staret
tacitus et circa eum aliquot hominum, ne forte violaretur, constitisset globus, lictorem
ad eum consules mittunt. Quo repulso tum vero indignum facinus esse clamitantes qui patrum
consulibus aderant, devolant de tribunali ut lictori auxilio essent. Sed ab lictore, nihil
aliud quam prendere prohibito, cum conversus in patres impetus esset, consulum intercursu
rixa sedata est, in qua tamen sine lapide, sine telo plus clamoris atque irarum quam
iniuriae fuerat. Senatus tumultuose vocatus tumultuosius consulitur, quaestionem
postulantibus iis qui pulsati fuerant, decernente ferocissimo quoque non sententiis magis
quam clamore et strepitu. Tandem cum irae resedissent, exprobrantibus consulibus nihilo
plus sanitatis in curia quam in foro esse, ordine consuli coepit. Tres fuere sententiae.
P. Verginius rem non volgabat; de iis tantum qui fidem secuti P. Servili consulis Volsco,
Aurunco, Sabinoque militassent bello, agendum censebat. T. Largius non id tempus esse ut
merita tantummodo exsolverentur; totam plebem aere alieno demersam esse, nec sisti posse
ni omnibus consulatur; quin, si alia aliorum sit condicio, accendi magis discordiam quam
sedari. Ap. Claudius, et natura immitis et efferatus, hinc plebis odio illinc patrum
laudibus, non miseriis ait sed licentia tantum concitum turbarum, et lascivire magis
plebem quam saevire. Id adeo malum ex provocatione natum; quippe minas esse consulum, non
imperium, ubi ad eos qui una peccaverint provocare liceat. "Agedum," inquit,
"dictatorem, a quo provocatio non est, creemus; iam hic quo nunc omnia ardent
conticescet furor. Pulset tum mihi lictorem qui sciet ius de tergo vitaque sua penes unum
illum esse cuius maiestatem violarit." |
XXX. Multis, ut erat, horrida et atrox
videbatur Appi sententia; rursus Vergini Largique exemplo haud salubres, utique Largi,
quae totam fidem tolleret. Medium maxime et moderatum utroque consilium Vergini habebatur;
sed factione respectuque rerum privatarum, quae semper offecere officientque publicis
consiliis, Appius vicit, ac prope fuit ut dictator ille idem crearetur; quae res utique
alienasset plebem periculosissimo tempore, cum Volsci Aequique et Sabini forte una omnes
in armis essent. Sed curae fuit consulibus et senioribus patrum, ut magistratus imperio
suo vehemens mansueto permitteretur ingenio. M'. Valerium dictatorem Volesi filium creant.
Plebes etsi adversus se creatum dictatorem videbat, tamen cum provocationem fratris lege
haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum timebat. Edictum deinde a dictatore
propositum confirmavit animos Servili fere consulis edicto conveniens; sed et homini et
potestati melius rati credi omisso certamine nomina dedere. Quantus nunquam ante
exercitus, legiones decem effectae; ternae inde datae consulibus, quattuor dictator usus.
Nec iam poterat bellum differri. Aequi Latinum agrum invaserant. Oratores
Latinorum ab senatu petebant ut aut mitterent subsidium aut se ipsos tuendorum finium
causa capere arma sinerent. Tutius visum est defendi inermes Latinos quam pati retractare
arma. Vetusius consul missus est; is finis populationibus fuit. Cessere Aequi campis
locoque magis quam armis freti summis se iugis montium tutabantur. Alter consul in Volscos
profectus, ne et ipse tereret tempus, vastandis maxime agris hostem ad conferenda propius
castra dimicandumque acie excivit. Medio inter castra campo ante suum quisque vallum
infestis signis constitere. Multitudine aliquantum Volsci superabant; itaque effusi et
contemptim pugnam iniere. Consul Romanus nec promovit aciem nec clamorem reddi passus
defixis pilis stare suos iussit: ubi ad manum venisset hostis, tum coortos toat vi gladiis
rem gerere. Volsci cursu et clamore fessi cum se velut stupentibus metu intulissent
Romanis, postquam impressionem sensere ex adverso factam et ante oculos micare gladios,
haud secus quam si in insidias incidissent, turbati vertunt terga; et ne ad fugam quidem
satis virium fuit, quia cursu in proelium ierant. Romani contra, quia principio pugnae
quieti steterant, vigentes corporibus, facile adepti fessos et castra impetu ceperunt et
castris exutum hostem Velitras persecuti uno agmine victores cum victis in urbem inrupere;
plusque ibi sanguinis promiscua omnium generum caede quam in ipsa dimicatione factum.
Paucis data venia, qui inermes in deditionem venerunt. |