Capites 1-10
|
| I. Liberi iam hinc populi Romani res pace
belloque gestas, annuos magistratus, imperiaque legum potentiora quam hominum peragam.
Quae libertas ut laetior esset proxumi regis superbia fecerat. Nam priores ita regnarunt
ut haud immerito omnes deinceps conditores partium certe urbis, quas novas ipsi sedes ab
se auctae multitudinis addiderunt, numerentur. Neque ambigitur quin Brutus idem qui tantum
gloriae Superbo exacto rege meruit pessimo publico id facturus fuerit, si libertatis
immaturae cupidine priorum regum alicui regnum extorsisset. Quid enim futurum fuit, si
illa pastorum convenarumque plebs, transfuga ex suis populis, sub tutela inviolati templi
aut libertatem aut certe impunitatem adepta, soluta regio metu, agitari coepta esset
tribuniciis procellis et in aliena urbe cum patribus serere certamina, priusquam pignera
coniugum ac liberorum caritasque ipsius soli, cui longo tempore adsuescitur, animos eorum
consociasset? Dissipatae res nondum adultae discordia forent, quas fovit tranquilla
moderatio imperii, eoque nutriendo perduxit ut bonam frugem libertatis maturis iam viribus
ferre possent. Libertatis autem originem inde magis quia annuum imperium consulare factum
est quam quod deminutum quicquam sit ex regia potestate, numeres. Omnia iura, omnia
insignia primi sonsules tenuere; id modo cautum est ne, si ambo fasces haberent,
duplicatus terror videretur. Brutus prior concedente collega fasces habuit; qui non acrior
vindex libertatis fuerat quam deinde custos fuit. Omnium primum avidum novae libertatis
populum, ne postmodum flecti precibus aut donis regiis posset, iure iurando adegit neminem
Romae passuros regnare. Deinde, quo plus virium in senatu frequentia etiam ordinis
faceret, caedibus regis deminutum patrum numerum primoribus equestris gradus lectis ad
trecentorum summam explevit; traditumque inde fertur ut in senatum vocarentur qui patres
quique conscripti essent: conscriptos, videlicet novum senatum, appellabant lectos. Id
mirum quantum profuit ad concordiam civitatis iungendosque patribus plebis animos. |
| II. Rerum deinde divinarum habita cura; et
quia quaedam publica sacra per ipsos reges factitata erant, necubi regum desiderium esset,
regem sacrificolum creant. Id sacerdotium pontifici subiecere, ne additus nomini honos
aliquid libertati, cuius tunc prima erat cura, officeret. Ac nescio an nimis undique eam
minimisque rebus muniendo modum excesserint. Consulis enim alterius, cum nihil aliud
offenderet, nomen invisum civitati fuit: nimium Tarquinios regno adsuesse; initium a
Prisco factum: regnasse dein Ser. Tullium; ne intervallo quidem facto oblitum, tamquam
alieni, regni Superbum Tarquinium velut hereditatem gentis scelere ac vi repetisse; pulso
Superbo penes Collatinum imperium esse; nescire Tarquinios privatos vivere. Non placere
nome, periculosum libertati esse. Hic primo sensim temptantium animos sermo per totam
civitatem est datus, sollicitamque suspicione plebem Brutus ad contionem vocat. Ibi omnium
primum ius iurandum populi recitat neminem regnare passuros nec esse Romae unde periculum
libertati foret. Id summa ope tuendum esse neque ullam rem quae eo pertineat contemnendam.
Invitum se dicere, hominis causa, nec dicturum fuisse ni caritas rei publicae vinceret:
non credere populum Romanum solidam libertatem reciperatam esse; regium genus, regium
nomen non solum in civitate sed etiam in imperio esse; id officere, id obstare libertati.
"Hunc tu," inquit, "tua voluntate, L. Tarquini, remove metum. Meminimus,
fatemur, eiecisti reges; absolve beneficium tuum, aufer hinc regium nomen. Res tuas tibi
non solum reddent cives tui auctore me, sed, si quid deest, munifice augebunt. Amicus abi;
exonera civitatem vano forsitan metu; ita persuasum est animis, cum gente Tarquinia regnum
hinc abiturum." Consuli primo tam novae rei ac subitae admiratio incluserat vocem;
dicere deinde incipientem primores civitatis circumsistunt, eadem multis precibus orant.
Et ceteri quidem movebant minus: postquam Sp. Lucretius, maior aetate ac dignitate, socer
praeterea ipsius, agere varie rogando alternis, suadendoque coepit, ut vinci se consensu
civitatis pateretur, timens consul ne postmodum privato sibi eadem illa cum bonorum
amissione additaque alia insuper ignominia acciderent, abdicavit se consulatu rebusque
suis omnibus Lavinium translatis civitate cessit. Brutus ex senatus consulto ad populum
tulit ut omnes Tarquiniae gentis exsules essent. Collegam sibi comitiis centuriatis
creavit P. Valerium, quo adiutore reges eiecerat. |
| III. Cum haud cuiquam in dubio esset
bellum ab Tarquiniis imminere, id quidem spe omnium serius fuit; ceterum, id quod non
timebant, per dolum ac proditionem prope libertas amissa est. Erant in Romana iuventute
adulescentes aliquot, nec ii tenui loco orti, quorum in regno libido solutior fuerat,
aequales sodalesque adulescentium Tarquiniorum, adsueti more regio vivere. Eam tum aequato
iure omnium licentiam quaerentes, libertatem aliorum in suam vertisse servitutem inter se
conquerebantur: regem hominem esse, a quo impetres, ubi ius, ubi iniuria opus sit; esse
gratiae locum, esse beneficio, et irasci et ignoscere posse, inter amicum atque inimicum
discrimen nosse; leges rem surdam, inexorabilem esse, salubriorem melioremque inopi quam
potenti, nihil laxamenti nec veniae habere, si modum excesseris; periculosum esse in tot
humanis erroribus sola innocentia vivere. Ita iam sua sponte aegris animis legati ab
regibus superveniunt sine mentione reditus bona tantum repetentes. Eorum verba postquam in
senatu audita sunt, per aliquot dies ea consultatio tenuit, ne non reddita belli causa,
reddita belli materia et adiumentum essent. Interim legati alia moliri, aperte bona
repetentes clam reciperandi regni consilia struere, et tamquam ad id quod agi videbatur
ambientes, nobilium adulescentium animos pertemptant. A quibus placide oratio accepta est,
iis litteras ab Tarquiniis reddunt et de accipiendis clam nocte in urbem regibus
conloquuntur. |
| IV. Vitelliis Aquiliisque fratribus primo
commissa res est. Vitelliorum soror consuli nupta Bruto erat, iamque ex eo matrimonio
adulescentes erant liberi, Titus Tiberiusque; eos quoque in societatem consilii avunculi
adsumunt. Praeterea aliquot nobiles adulescentes conscii adsumpti, quorum vetustate
memoria abiit. Interim cum in senatu vicisset sententia quae censebat reddenda bona,
eamque ipsam causam morae in urbe haberent legati, quod spatium ad vehicula comparanda a
consulibus sumpsissent quibus regum asportarent res, omne id tempus cum coniuratis
consultando absumunt, evincuntque instando ut litterae sibi ad Tarquinios darentur: nam
aliter qui credituros eos non vana ab legatis super rebus tantis adferri? Datae litterae,
ut pignus fidei essent, manifestum facinus fecerunt. Nam cum pridie quam legati ad
Tarquinios proficiscerentur cenatum forte apud Vitellios esset, coniuratique ibi remotis
arbitris multa inter se de novo, ut fit, consilio egissent, sermonem eorum ex servis unus
excepit, qui iam antea id senserat agi, sed eam occasionem, ut litterae legatis darentur
quae deprehensae rem coarguere possent, exspectabat. Postquam datas sensit, rem ad
consules detulit. Consules ad deprehendendos legatos coniuratosque profecti domo sine
tumultu rem omnem oppressere; litterarum in primis habita cura ne interciderent.
Proditoribus extemplo in vincla coniectis, de legatis paululum addubitatum est, et
quamquam visi sunt commisisse ut hostium loco essent, ius tamen gentium valuit. |
| V. De bonis regiis, quae reddi ante
censuerant, res integra refertur ad patres. Ibi victi ira vetuere reddi, vetuere in
publicum redigi: diripienda plebi sunt data, ut contacta regia praeda spem in perpetuum
cum iis pacis amitteret. Ager Tarquiniorum, qui inter urbem ac Tiberim fuit, consecratus
Marti Martius deinde campus fuit. Forte ibi tum seges farris dicitur fuisse matura messi.
Quem campi fructum quia religiosum erat consumere, desectam cum stramento segetem magna
vis hominum simul immissa corbibus fudere in Tiberim tenui fluentem aqua, ut mediis
caloribus solet. Ita in vadis haesitantis frumenti acervos sedisse inlitos limo; insulam
inde paulatim, et aliis quae fert temere flumen eodem invectis, factam. Postea credo
additas moles manuque adiutum, ut tam eminens area firmaque templis quoque ac porticibus
sustinendis esset. Direptis bonis regum damnati proditores sumptumque supplicium,
conspectius eo quod poenae capiendae miniterium patri de liberis consulatus imposuit, et
qui spectator erat amovendus, eum ipsum fortuna exactorem supplicii dedit. Stabant
deligati ad palum nobilissimi iuvenes; sed a ceteris, velut ab ignotis capitibus, consulis
liberi omnium in se averterant oculos, miserebatque non poenae magis homines quam sceleris
quo poenam meriti essent: illos eo potissimum anno patriam liberatam, patrem liberatorem,
consulatum ortum ex domo Iunia, patres, plebem, quidquid deorum hominumque Romanorum
esset, induxisse in animum ut superbo quondam regi, tum infesto exsuli proderent. Consules
in sedem processere suam, missique lictores ad sumendum supplicium. Nudatos virgis caedunt
securique feriunt, cum inter omne tempus pater voltusque et os eius spectaculo esset
eminente animo patrio inter publicae poenae ministerium. Secundum poenam nocentium, ut in
utramque partem arcendis sceleribus exemplum nobile esset, praemium indici pecunia ex
aerario, libertas et civitas data. Ille primum dicitur vindicta liberatus. Quidam
vindictae quoque nomen tractum ab illo putant; Vindicio ipsi nomen fuisse. Post illum
observatum ut qui ita liberati essent in civitatem accepti viderentur. |
| VI. His sicut acta erant nuntiatis
incensus Tarquinius non dolore solum tantae ad inritum cadentis spei sed etiam odio
iraque, postquam dolo viam obsaeptam vidit, bellum aperte moliendum ratus circumire
supplex Etruriae urbes; orare maxime Veientes Tarquiniensesque, ne ex se ortum, eiusdem
sanguinis, extorrem, egentem ex tanto modo regno cum liberis adulescentibus ante oculos
suos perire sinerent. Alios peregre in regnum Romam accitos: se regem, augentem bello
Romanum imperium a proximis scelerata coniuratione pulsum. Eos inter se, quia nemo unus
satis dignus regno visus sit, partes regni rapuisse; bona sua diripienda populo dedisse,
ne quis expers sceleris esset. Patriam se regnumque suum repetere et persequi ingratos
cives velle. Ferrent opem, adiuvarent; suas quoque veteres iniurias ultum irent, totiens
caesas legiones, agrum ademptum. Haec moverunt Veientes, ac pro se quisque Romano saltem
duce ignominias demendas belloque amissa repetenda minaciter fremunt. Tarquinienses nomen
ac cognatio movet: pulchrum videbatur suos Romae regnare. Ita duo duarum civitatium
exercitus ad repetendum regnum belloque persequendos Romanos secuti Tarquinium. Postquam
in agrum Romanum ventum est, obviam hosti consules eunt: Valerius quadrato agmine peditem
ducit; Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. Eodem modo primus eques hostium
agminis fuit; praeerat Arruns Tarquinius, filius regis; rex ipse cum legionibus
sequebatur. Arruns ubi ex lictoribus procul consulem esse, deinde iam propius ac certius
facie quoque Brutum cognovit, inflammatus ira "Ille est vir," inquit, "qui
nos extorres expulit patria. Ipse en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit.
Di regum ultores adeste." Concitat calcaribus equum atque in ipsum infestus consulem
derigit. Sensit in se iri Brutus. Decorum erat tum ipsis capessere pugnam ducibus; avide
itaque se certamini offert, adeoque infestis animis concurrerunt, neuter, dum hostem
volneraret, sui protegendi corporis memor, ut contrario ictu per parmam uterque transfixus
duabus haerentes hastis moribundi ex equis lapsi sint. Simul et cetera equestris pugna
coepit, neque ita multo post et pedites superveniunt. Ibi varia victoria et velut aequo
Marte pugnatum est: dextera utrimque cornua vicere, laeva superata. Veientes, vinci ab
Romano milite adsueti, fusi fugatique; Tarquiniensis, novus hostis, non stetit solum, sed
etiam ab sua parte Romanum pepulit. |
VII. Ita cum pugnatum esset, tantus
terror Tarquinium atque Etruscos incessit ut omissa inrita re, nocte ambo exercitus,
Veiens Tarquiniensisque, suas quisque abirent domos. Adiciunt miracula huic pugnae:
silentio proximae noctis ex silva Arsia ingentem editam vocem; Silvani vocem eam creditam;
haec dicta: uno plus Tuscorum cecidisse in acie; vincere bello Romanum. Ita certe inde
abiere Romani ut victores, Etrusci pro victis. Nam postquam inluxit nec quisquam hostium
in conspectu erat, P. Valerius consul spolia legit triumphansque inde Romam rediit.
Collegae funus quanto tum potuit apparatu fecit; sed multo maius morti decus publica fuit
maestitia, eo ante omnia insignis quia matronae annum ut parentem eum luxerunt, quod tam
acer ultor violatae pudicitiae fuisset.
Consuli deinde qui superfuerat, ut sunt mutabiles volgi animi, ex favore non
invidia modo sed suspicio etiam cum atroci crimine orta. Regnum eum adfectare fama
ferebat, quia nec collegam subrogaverat in locum Bruti et aedificabat in summa Velia: ibi
alto atque munito loco arcem inexpugnabilem fieri. Haec dicta volgo creditaque cum
indignitate angerent consulis animum, vocato ad concilium populo submissis fascibus in
contionem escendit. Gratum id multitudini spectaculum fuit, submissa sibi esse imperii
insignia confessionemque factam populi quam consulis maiestatem vimque maiorem esse. Ibi
audire iussis consul laudare fortunam collegae, quod liberata patria, in summo honore, pro
re publica dimicans, matura gloria necdum se vertente in invidiam, mortem occubuisset: se
superstitem gloriae suae ad crimen atque invidiam superesse, ex liberatore patriae ad
Aquilos se Vitelliosque recidisse. "Numquamne ergo," inquit, "ulla adeo
vobis spectata virtus erit, ut suspicione violari nequeat? Ego me, illum acerrimum regum
hostem, ipsum cupiditatis regni crimen subiturum timerem? Ego si in ipsa arce Capitolioque
habitarem, metui me crederem posse a civibus meis? Tam levi momento mea apud vos fama
pendet? Adeone est fundata leviter fides ut ubi sim quam qui sim magis referat? Non
obstabunt P. Valeri aedes libertati vestrae, Quirites; tuta erit vobis Velia. Deferam non
in planum modo aedes, sed colli etiam subiciam, ut vos supra suspectum me civem habitetis;
in Velia aedificent quibus melius quam P. Valerio creditur libertas." Delata
confestim materia omnis infra Veliam et, ubi nunc Vicae Potae est, domus in infimo clivo
aedificata. |
VIII. Latae deinde leges, non solum quae
regni suspicione consulem absolverent, sed quae adeo in contrarium verterent ut popularem
etiam facerent. Inde cognomen factum Publicolae est. Ante omnes de provocatione adversus
magistratus ad populum sacrandoque cum bonis capite eius qui regni occupandi consilia
inisset gratae in volgus leges fuere. Quas cum solus pertulisset, ut sua unius in his
gratia esset, tum demum comitia collegae subrogando habuit. Creatus Sp. Lucretius consul,
qui magno natu non sufficientibus iam viribus ad consularia munera obeunda intra paucos
dies moritur. Suffectus in Lucreti locum M. Horatius Pulvillus. Apud quosdam veteres
auctores non invenio Lucretium consulem; Bruto statim Horatium suggerunt; credo quia nulla
gesta res insignem fecerit consulatum memoriam intercidisse.
Nondum dedicata erat in Capitolio Iovis aedes. Valerius Horatiusque consules
sortiti uter dedicaret. Horatio sorte evenit: Publicola ad Veientium bellum profectus.
Aegrius quam dignum erat tulere Valeri necessarii dedicationem tam incliti templi Horatio
dari. Id omnibus modis impedire conati, postquam alia frustra temptata erant, postem iam
tenenti consuli foedum inter precationem deum nuntium incutiunt mortuum eius filium esse,
funestaque familia dedicare eum templum non posse. Non crediderit factum, an tantum animo
roboris fuerit, nec traditur certum nec interpretatio est facilis; nihil aliud ad eum
nuntium a proposito aversus, quam ut cadaver efferri iuberet, tenens postem precationem
peragit et dedicat templum.
Haec post exactos reges domi militiaeque gesta primo anno. |
| IX. Inde P. Valerius iterum T. Lucretius
consules facti. Iam Tarquinii ad Lartem Porsinnam, Clusinum regem, perfugerant. Ibi
miscendo consilium precesque nunc orabant ne se, oriundos ex Etruscis, eiusdem sanguinis
nominisque, egentes exsulare pateretur, nunc monebant etiam ne orientem morem pellendi
reges inultum sineret. Satis libertatem ipsam habere dulcedinis. Nisi quanta vi civitates
eam expetant, tanta regna reges defendant, aequari summa infimis; nihil excelsum, nihil
quod supra cetera emineat in civitatibus fore; adesse finem regnis, rei inter deos
hominesque pulcherrimae. Porsinna cum regem esse Romae tutum, tum Etruscae gentis regem
amplum Tuscis ratus, Romam infesto exercitu venit. Non unquam alias ante tantus terror
senatum invasit; adeo valida res tum Clusina erat magnumque Porsinnae nomen. Nec hostes
modo timebant, sed suosmet ipsi cives, ne Romana plebs, metu perculsa receptis in urbem
regibus, vel cum servitute pacem acciperet. Multa igitur blandimenta plebi per id tempus
ab senatu data. Annonae in primis habita cura, et ad frumentum comparandum missi alii in
Volscos, alii Cumas. Salis quoque vendendi arbitrium, quia impenso pretio venibat, in
publicum omne sumptum, ademptum privatis; portoriisque et tributo plebes liberata, ut
divites conferrent, qui oneri ferendo essent: pauperes satis stipendi pendere si liberos
educent. Itaque haec indulgentia patrum asperis postmodum rebus in obsidione ac fame adeo
concordem civitatem tenuit ut regium nomen non summi magis quam infimi horrerent, nec
quisquam unus malis artibus postea tam popularis esset quam tum bene imperando universus
senatus fuit. |
| X. Cum hostes adessent, pro se quisque in
urbem ex agris demigrant, urbem ipsam saepiunt praesidiis. Alia muris, alia Tiberi obiecto
videbantur tuta: pons sublicius iter paene hostibus dedit, ni unus vir fuisset, Horatius
Cocles; id munimentum illo die fortuna urbis Romanae habuit. Qui positus forte in statione
pontis, cum captum repentino impetu Ianiculum atque inde citatos decurrere hostes vidisset
trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere, reprehensans singulos, obsistens
obtestansque deum et hominum fidem testabatur nequiquam deserto praesidio eos fugere; si
transitum ponte a tergo reliquissent, iam plus hostium in Palatio Capitolioque quam in
Ianiculo fore. Itaque monere, praedicere ut pontem ferro, igni, quacumque vi possint,
interrumpant: se impetum hostium, quantum corpore uno posset obsisti, excepturum. Vadit
inde in primum aditum pontis, insignisque inter conspecta cedentium pugnae terga obversis
comminus ad ineundum proelium armis ipso miraculo audaciae obstupefecit hostis. Duos tamen
cum eo pudor tenuit, Sp. Larcium ac T. Herminium, ambos claros genere factisque. Cum his
primam periculi procellam et quod tumultuosissimum pugnae erat parumper sustinuit; deinde
eos quoque ipsos exigua parte pontis relicta revocantibus qui rescindebant cedere in tutum
coegit. Circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres Etruscorum nunc singulos
provocare, nunc increpare omnes: servitia regum superborum, suae libertatis immemores
alienam oppugnatum venire. Cunctati aliquamdiu sunt, dum alius alium, ut proelium
incipiant, circumspectant. Pudor deinde commovit aciem, et clamore sublato undique in unum
hostem tela coniciunt. Quae cum in obiecto cuncta scuto haesissent, neque ille minus
obstinatus ingenti pontem obtineret gradu, iam impetu conabantur detrudere virum, cum
simul fragor rupti pontis, simul clamor Romanorum alacritate perfecti operis sublatus,
pavore subito impetum sustinuit. Tum Cocles "Tiberine pater," inquit, "te
sancte precor, haec arma et hunc militem propitio flumine accipias." Ita sic armatus
in Tiberim desiluit multisque superincidentibus telis incolumis ad suos tranavit, rem
ausus plus famae habituram ad posteros quam fidei. Grata erga tantam virtutem civitas
fuit: statua in comitio posita; agri quantum uno die circumaravit datum. Privata quoque
inter publicos honores studia eminebant; nam in magna inopia pro domesticis copiis
unusquisque ei aliquid, fraudans se ipse victu suo, contulit. |