Capites 51-60
|
| LI. Haec Aricinus in regem Romanum
increpans ex concilio abiit. Quam rem Tarquinius aliquanto quam videbatur aegrius ferens
confestim Turno necem machinatur, ut eundem terrorem quo civium animos domi oppresserat
Latinis iniceret. Et quia pro imperio palam interfici non poterat, oblato falso crimine
insontem oppressit. Per adversae factionis quosdam Aricinos servum Turni auro corrupit, ut
in deversorium eius vim magnam gladiorum inferri clam sineret. Ea cum una nocte perfecta
essent, Tarquinius paulo ante lucem accitis ad se principibus Latinorum quasi re nova
perturbatus, moram suam hesternam, velut deorum quadam providentia inlatam, ait saluti
sibi atque illis fuisse. Ab Turno dici sibi et primoribus populorum parari necem ut
Latinorum solus imperium teneat. Adgressurum fuisse hesterno die in concilio; dilatam rem
esse, quod auctor concilii afuerit, quem maxime peteret. Inde illam absentis insectationem
esse natam, quod morando spem destituerit. Non dubitare, si vera deferantur, quin prima
luce, ubi ventum in concilium sit, instructus cum coniuratorum manu armatusque venturus
sit. Dici gladiorum ingentem esse numerum ad eum convectum. Id vanum necne sit extemplo
sciri posse. Rogare eos ut inde secum ad Turnum veniant. Suspectam fecit rem et ingenium
Turni ferox et oratio hesterna et mora Tarquini, quod videbatur ob eam differri caedes
potuisse. Eunt inclinatis quidem ad credendum animis, tamen nisi gladiis deprehensis
cetera vana existimaturi. Ubi est eo ventum, Turnum ex somno excitatum circumsistunt
custodes; comprehensisque servis, qui caritate domini vim parabant, cum gladii abditi ex
omnibus locis deverticuli protraherentur, enimvero manifesta res visa, iniectaeque Turno
catenae; et confestim Latinorum concilium magno cum tumultu advocatur. Ibi tam atrox
invidia orta est gladiis in medio positis ut indicta causa, novo genere leti, deiectus ad
caput aquae Ferentinae crate superne iniecta saxisque congestis mergeretur. |
| LII. Revocatus deinde ad concilium
Latinis Tarquinius conlaudatisque qui Turnum novantem res pro manifesto parricidio merita
poena adfecissent, ita verba fecit: posse quidem se vetusto iure agere, quod, cum omnes
Latini ab Alba oriundi sint, eo foedere teneantur quo ab Tullo res omnis Albana cum
coloniis suis in Romanum cesserit imperium; ceterum se utilitatis id magis omnium causa
censere ut renovetur id foedus, secundaque potius fortuna populi Romani ut participes
Latini fruantur quam urbium excidia vastationesque agrorum, quas Anco prius, patre deinde
suo regnante perpessi sint, semper aut exspectent aut patiantur. Haud difficulter
persuasum Latinis, quamquam in eo foedere superior Romana res erat; ceterum et capita
nominis Latini stare ac sentire cum rege videbant, et sui cuique periculi, si adversatus
esset, recens erat documentum. Ita renovatum foedus indictumque iunioribus Latinorum ut ex
foedere die certa ad lucum Ferentinae armati frequentes adessent. Qui ubi ad edictum
Romani regis ex omnibus populis convenere, ne ducem suum neve secretum imperium propriave
signa haberent, miscuit manipulos ex Latinis Romanisque ut ex binis singulos faceret
binosque ex singulis; ita geminatis manipulis centuriones imposuit. |
LIII. Nec ut iniustus in pace rex,
ita dux belli pravus fuit; quin ea arte aequasset superiores reges, ni degeneratum in
aliis huic quoque decori offecisset. Is primus Volscis bellum in ducentos amplius post
suam aetatem annos movit, Suessamque Pometiam ex iis vi cepit. Ubi cum divendita praeda
quadraginta talenta argenti refecisset, concepit animo eam amplitudinem Iovis templi quae
digna deum hominumque rege, quae Romano imperio, quae ipsius etiam loci maiestate esset.
Captivam pecuniam in aedificationem eius templi seposuit.
Excepit deinde eum lentius spe bellum, quo Gabios, propinquam urbem,
nequiquam vi adortus, cum obsidendi quoque urbem spes pulso a moenibus adempta esset,
postremo minime arte Romana, fraude ac dolo, adgressus est. Nam cum velut posito bello
fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus
filius eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se
saevitiam intolerabilem conquerens: iam ab alienis in suos vertisse superbiam, et
liberorum quoque eum frequentiae taedere, ut quam in curia solitudinem feceret domi quoque
faciat, ne quam stirpem, ne quem heredem regni relinquat. Se quidem inter tela et gladios
patris elapsum nihil usquam sibi tutum nisi apud hostes L. Tarquini credidisse. Nam ne
errarent, manere iis bellum quod positum simuletur, et per occasionem eum incautos
invasurum. Quod si apud eos supplicibus locus non sit, pererraturum se omne Latium,
Volscosque inde et Aequos et Hernicos petiturum, donec ad eos perveniat qui a patrum
crudelibus atque impiis suppliciis tegere liberos sciant. Forsitan etiam ardoris aliquid
ad bellum aramque se adversus superbissimum regem ac ferocissimum populum inventurum. Cum,
si nihil morarentur, infensus ira porro inde abiturus videretur, benigne ab Gabinis
excipitur. Vetant mirari si, qualis in cives, qualis in socios, talis ad ultimum in
liberos esset; in se ipsum postremo saeviturum, si alia desint. Sibi vero gratum adventum
eius esse, futurumque credere brevi ut illo adiuvante a portis Gabinis sub Romana moenia
bellum transferatur. |
| LIV. Inde in consilia publica
adhiberi. Ubi cum de aliis rebus adsentiri se veteribus Gabinis diceret, quibus eae
notiores essent, ipse identidem belli auctor esse et in eo sibi praecipuam prudentiam
adsumere, quod utriusque populi vires nosset sciretque invisam profecto superbiam regiam
civibus esse, quam ferre ne liberi quidem potiussent. Ita cum sensim ad rebellandum
primores Gabinorum incitaret, ipse cum promptissimis iuvenum praedatum atque in
expeditiones iret, et dictis factisque omnibus ad fallendum instructis vana adcresceret
fides, dux ad ultimum belli legitur. Ibi cum inscia multitudine quid ageretur proelia
parva inter Romam Gabiosque fierent, quibus plerumque Gabina res superior esset, tum
certatim summi infimique Gabinorum Sex. Tarquinium dono deum sibi missum ducem credere.
Apud milites vero obeundo pericula ac labores pariter, praedam munifice largiendo, tanta
caritate esse ut non pater Tarquinius potentior Romae quam filius Gabiis esset. Itaque
postquam satis virium conlectum ad omnes conatus videbat, tum ex suis unum sciscitatum
Romam ad patrem mittit quidnam se facere vellet, quandoquidem ut omnia unus publice Gabiis
posset ei di dedissent. Huic nuntio quia, credo, dubiae fidei videbatur, nihil voce
responsum est; rex velut deliberabundus in hortum aedium transit sequente nuntio filii;
ibi inambulans tacitus summa papaverum capita dicitur baculo decussisse. Interrogando
exspectandoque responsum nuntius fessus, ut re imperfecta, redit Gabios; quae dixerit ipse
quaeque viderit refert: seu ira, seu odio, seu superbia insita ingenio nullam eum vocem
emisisse. Sexto ubi quid vellet parens quidve praeciperet tacitis ambagibus patuit,
primores civitatis criminando alios apud populum, alios sua ipsos invidia opportunos
interemit. Multi palam, quidam, in quibus minus speciosa criminatio erat futura, clam
interfecti. Patuit quibusdam volentibus fuga, aut in exsilium acti sunt, absentiumque bona
iuxta atque interemptorum divisui fuere. Largitiones inde praedaeque; et dulcedine privati
commodi sensus malorum publicorum adimi, donec orba consilio auxilioque Gabina res regi
Romano sine ulla dimicatione in manum traditur. |
| LV. Gabiis receptis Tarquinius pacem
cum Aequorum gente fecit, foedus cum Tuscis renovavit. Inde ad negotia urbana animum
convertit; quorum erat primum ut Iovis templum in monte Tarpeio monumentum regni sui
nominisque relinqueret: Tarquinios reges ambos patrem vovisse, filium perfecisse. Et ut
libera a ceteris religionibus area esset tota Iovis templique eius quod inaedificaretur,
exaugurare fana sacellaque statuit, quae aliquot ibi, a Tatio rege primum in ipso
discrimine adversus Romulum pugnae vota, consecrata inaugurataque postea fuerant. Inter
principia condendi huius operis movisse numen ad indicandam tanti imperii molem traditur
deos. Nam cum omnium sacellorum exaugurationes admitterent aves, in Termini fano non
addixere; idque omen auguriumque ita acceptum est, non motam Termini sedem unumque eum
deorum non evocatum sacratis sibi finibus firma stabiliaque cuncta portendere. Hoc
perpetuitatis auspicio accepto secutum aliud magnitudinem imperii portendens prodigium
est: caput humanum integra facie aperientibus fundamenta templi dicitur apparuisse. Quae
visa species haud per ambages arcem eam imperii caputque rerum fore portendebat, idque ita
cecinere vates, quique in urbe erant quosque ad eam rem consultandam ex Etruria
acciverant. Augebatur ad impensas regis animus. Itaque Pometinae manubiae, quae perducendo
ad culmen operi destinatae erant, vix in fundamenta suppeditavere. Eo magis Fabio,
praeterquam quod antiquior est, crediderim quadraginta ea sola talenta fuisse, quam
Pisoni, qui quadraginta milia pondo argenti seposita in eam rem scribit, summam pecuniae
neque ex unius tum urbis praeda sperandam et nullius ne horum quidem operum fundamenta non
exsuperaturam. |
LVI. Intentus perficiendo templo
fabris undique ex Etruria accitis non pecunia solum ad id publica est usus, sed operis
etiam ex plebe. Qui cum haud parvus et ipse militiae adderetur labor, minus tamen plebs
gravabatur se templa deum exaedificare manibus suis quam postquam et ad alia ut specie
minora, sic laboris aliquanto maioris traducebantur opera, foros in circo faciendos
cloacamque maximam, receptaculum omnium purgamentorum urbis, sub terra agendam; quibus
duobus operibus vix nova haec magnificentia quicquam adaequare potuit. His laboribus
exercita plebe, quia et urbi multitudinem, ubi usus non esset, oneri rebatur esse, et
colonis mittendis occupari latius imperii fines volebat, Signiam Circeiosque colonos
misit, praesidia urbi futura terra marique.
Haec agenti portentum terribile visum: anguis ex columna lignea elapsus cum
terrorem fugamque in regia fecisset, ipsius regis non tam subito pavore perculit pectus,
quam anxiis implevit curis. Itaque cum ad publica prodigia Etrusci tantum vates
adhiberentur, hoc velut domestico exterritus visu Delphos ad maxime inclitum in terris
oraculum mittere statuit; neque responsa sortium ulli alii committere ausus duos filios
per ignotas ea tempestate terras, ignotiora maria in Graeciam misit. Titus et Arruns
profecti. Comes iis additus L. Iunius Brutus Tarquinia sorore regis natus, iuvenis longe
alius ingenii, quam cuius simulationem induerat. Is cum primores civitatis, in quibus
fratrem suum, ab avunculo interfectum audisset, neque in animo suo quicquam regi timendum
neque in fortuna concupiscendum relinquere statuit, contemptuque tutus esse ubi in iure
parum praesidii esset. Ergo ex industria factus ad imitationem stultitiae, cum se suaque
praedae esse regi sineret, Bruti quoque haud abnuit cognomen, ut sub eius obtentu
cognominis liberator ille populi Romani animus latens opperiretur tempora sua. Is tum ab
Tarquiniis ductus Delphos, ludibrium verius quam comes, aureum baculum inclusum corneo
cavato ad id baculo tulisse donum Apollini dicitur, per ambages effigiem ingenii sui. Quo
postquam ventum est, perfectis patris mandatis cupido incessit animos iuvenum sciscitandi,
ad quem eorum regnum Romanum esset venturum. Ex infimo specu vocem redditam ferunt,
"Imperium summum Romae habebit, qui vestrum primus, o iuvenes, osculum matri
tulerit." Tarquinii, ut Sextus, qui Romae relictus fuerat, ignarus responsi expersque
imperii esset, rem summa ope taceri iubent; ipsi inter se uter prior, cum Romam redisset,
matri osculum daret, sorti permittunt. Brutus alio ratus spectare Pythicam vocem velut si
prolapsus cecidisset terram osculo contigit, scilicet quod ea communis mater omnium
mortalium esset. Reditum inde Romam, ubi adversus Rutulos bellum summa vi parabatur. |
| LVII. Ardeam Rutuli habebant, gens
ut in ea regione atque in ea aetate divitiis praepollens. Eaque ipsa causa belli fuit,
quod rex Romanus cum ipse ditari, exhaustus magnificentia publicorum operum, tum praeda
delenire popularium animos studebat, praeter aliam superbiam regno infestos etiam quod se
in fabrorum ministeriis ac servili tam diu habitos opere ab rege indignabantur. Temptata
res est si primo impetu capi Ardea posset. Ubi id parum processit, obsidione
munitionibusque coepti premi hostes. In his stativis, ut fit longo magis quam acri bello,
satis liberi commeatus erant, primoribus tamen magis quam militibus; regii quidem iuvenes
interdum otium conviviis comisationibusque inter se terebant. Forte potantibus his apud
Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat Tarquinius Egerii filius, incidit de uxoribus
mentio; suam quisque laudare miris modis. Inde certamine accenso Collatinus negat verbis
opus esse, paucis id quidem horis posse sciri, quantum ceteris praestet Lucretia sua.
"Quin, si vigor iuventae inest, conscendimus equos invisimusque praesentes nostrarum
ingenia? Id cuique spectatissimum sit quod necopinato viri adventu occurrerit
oculis." Incaluerant vino; "Age sane!" omnes; citatis equis avolant Romam.
Quo cum primis se intendentibus tenebris pervenissent, pergunt inde Collatiam, ubi
Lucretiam haudquaquam ut regias nurus, quas in convivio luxuque cum aequalibus viderant
tempus terentes, sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium
sedentem inveniunt. Muliebris certaminis laus penes Lucretiam fuit. Adveniens vir
Tarquiniique excepti benigne; victor maritus comiter invitat regios iuvenes. Ibi Sex.
Tarquinium mala libido Lucretiae per vim stuprandae capit; cum forma tum spectata castitas
incitat. Et tum quidem ab nocturno iuvenali ludo in castra redeunt. |
| LVIII. Paucis interiectis diebus
Sex. Tarquinius inscio Collatino cum comite uno Collatiam venit. Ubi exceptus benigne ab
ignaris consilii cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens,
postquam satis tuta circa sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad dormientem
Lucretiam venit sinistraque manu mulieris pectore oppresso "Tace, Lucretia,"
inquit; "Sex. Tarquinius sum; ferrum in manu est; moriere, si emiseris vocem."
Cum pavida ex somno mulier nullam opem, prope mortem imminentem videret, tum Tarquinius
fateri amorem, orare, miscere precibus minas, versae in omnes partes muliebrem animum. Ubi
obstinatam videbat et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum dedecus: cum mortua
iugulatum servum nudum positurum ait, ut in sordido adulterio necata dicatur. Quo terrore
cum vicisset obstinatam pudicitiam velut vi victrix libido, profectusque inde Tarquinius
ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad
patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant; ita facto
maturatoque opus esse; rem atrcem incidisse. Sp. Lucretius cum P. Valerio Volesi filio,
Collatinus cum L. Iunio Bruto venit, cum quo forte Romam rediens ab nuntio uxoris erat
conventus. Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inveniunt. Adventu suorum lacrimae
obortae, quaerentique viro "Satin salve?" "Minime," inquit; "quid
enim salvi est mulieri amissa pudicitia? Vestigia viri alieni, Collatine, in lecto sunt
tuo; ceterum corpus est tantum violatum, animus insons; mors testis erit. Sed date
dexteras fidemque haud inpune adultero fore. Sex. est Tarquinius, qui hostis pro hospite
priore nocte vi armatus mihi sibique, si vos viri estis, pestiferum hinc abstulit
gaudium." Dant ordine omnes fidem; consolantur aegram animi avertendo noxam ab coacta
in auctorem delicti: mentem peccare, non corpus, et unde consilium afuerit, culpam abesse.
"Vos, "inquit, "videritis, quid illi debeatur: ego me etsi peccato absolvo,
supplicio non libero; nec ulla deinde inpudica Lucretiae exemplo vivet." Cultrum,
quem sub veste abditum habebat, eum in corde defigit prolapsaque in volnus moribunda
cecidit. Conclamat vir paterque. |
| LIX. Brutus illis luctu occupatis
cultrum ex volnere Lucretiae extractum manantem cruore prae se tenens, "Per
hunc," inquit, "castissimum ante regiam iniuriam sanguinem iuro, vosque, di,
testes facio, me L. Tarquinium Superbum cum scelerata coniuge et omni liberorum stirpe
ferro, igni, quacumque denique vi possim, exsecuturum nec illos nec alium quemquam regnare
Romae passurum." Cultrum deinde Collatino tradit, inde Lucretio ac Valerio,
stupentibus miraculo rei, unde novum in Bruti pectore ingenium. Ut praeceptum erat iurant;
totique ab luctu versi in iram, Brutum iam inde ad expugnandum regnum vocantem sequuntur
ducem. Elatum domo Lucretiae corpus in forum deferunt concientque miraculo, ut fit, rei
novae atque indignitate homines. Pro se quisque scelus regium ac vim queruntur. Movet cum
patris maestitia, tum Brutus castigator lacrimarum atque inertium querellarum auctorque
quod viros, quod Romanos deceret, arma capiendi adversus hostilia ausos. Ferocissimus
quisque iuvenum cum armis voluntarius adest; sequitur et cetera iuventus. Inde patre
praeside relicto Collatiae custodibusque datis, ne quis eum motum regibus nuntiaret,
ceteri armati duce Bruto Romam profecti. Ubi eo ventum est, quacumque incedit armata
multitudo pavorem ac tumultum facit; rursus ubi anteire primores civitatis vident,
quidquid sit haud temere esse rentur. Nec minorem motum animorum Romae tam atrox res facit
quam Collatiae fecerat. Ergo ex omnibus locis urbis in forum curritur. Quo simul ventum
est, praeco ad tribunum celerum, in quo tum magistratu forte Brutus erat, populum
advocavit. Ibi oratio habita nequaquam eius pectoris ingeniique quod simulatum ad eam diem
fuerat, de vi ac libidine Sex. Tarquini, de stupro infando Lucretiae et miserabili caede,
de orbitate Tricipitini, cui morte filiae causa mortis indignior ac miserabilior esset.
Addita superbia ipsius regis miseriaeque et labores plebis in fossas cloacasque
exhauriendas demersae; Romanos homines, victores omnium circa populorum, opifices ac
lapicidas pro bellatoribus factos. Indigna Ser. Tulli regis memorata caedes et invecta
corpori patris nefando vehiculo filia, invocatique ultores parentum di. His
atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas haudquaquam relatu
scriptoribus facilia subicit, memoratis incensam multitudinem perpulit ut imperium regi
abrogaret exsulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis. Ipse iunioribus,
qui ultro nomina dabant, lectis armatisque ad concitandum inde adversus regem exercitum
Ardeam in castra est profectus: imperium in urbe Lucretio, praefecto urbis iam ante ab
rege instituto, relinquit. Inter hunc tumultum Tullia domo profugit exsecrantibus,
quacumque incedebat, invocantibusque parentum furias viris mulieribusque. |
LX. Harum rerum nuntiis in castra
perlatis cum re nova trepidus rex pergeret Romam ad comprimendos motus, flexit viam
Brutus--senserat enim adventum--ne obvius fieret; eodemque fere tempore diversis
itineribus Brutus Ardeam, Tarquinius Romam venerunt. Tarquinio clausae portae exsiliumque
indictum: liberatorem urbis laeta castra accepere, exactique inde liberi regis. Duo patrem
secuti sunt, qui exsulatum Caere in Etruscos ierunt. Sex. Tarquinius Gabios tamquam in
suum regnum profectus ab ultoribus veterum simultatium, quas sibi ipse caedibus rapinisque
concierat, est interfectus.
L. Tarquinius Superbus regnavit annos quinque et viginti. Regnatum Romae ab
condita urbe ad liberatam annos ducentos quadraginta quattuor. Duo consules inde comitiis
centuriatis a praefecto urbis ex commentariis Ser. Tulli creati sunt, L. Iunius Brutus et
L. Tarquinius Collatinus. |