Capites 21-30
|
| XXI. Ad haec consultanda procurandaque
multitudine omni a vi et armis conversa, et animi aliquid agendo occupati erant, et deorum
adsidua insidens cura, cum interesse rebus humanis caeleste numen videretur, ea pietate
omnium pectora imbuerat, ut fides ac ius iurandum pro legum ac poenarum metu civitatem
regerent. Et cum ipsi se homines in regis velut unici exempli mores formarent, tum
finitimi etiam populi, qui antea castra, non urbem positam in medio ad sollicitandam
omnium pacem crediderant, in eam verecundiam adducti sunt ut civitatem totam in cultum
versam deorum violare ducerent nefas. Lucas erat, quem medium ex opaco specu fons perenni
rigabat aqua. Quo quia se persaepe Numa sine arbitris velut ad congressum deae inferebat,
Camenis eum lucum sacravit, quod earum ibi concilia cum coniuge sua Egeria essent, et
Fidei sollemne instituit. Ad id sacrarium flamines bigis curru arcuato vehi iussit,
manuque ad digitos usque involuta rem divinam facere, significantes fidem tutandam
sedemque eius etiam in dexteris sacratam esse. Multa alia sacrificia locaque sacris
faciendis, quae Argeos pontifices vocant, dedicavit. Omnium tamen maximum eius operum fuit
tutela per omne regni tempus haud minor pacis quam regni. Ita duo deinceps reges, alius
alia via, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit
annos, Numa tres et quadraginta. Cum valida tum temperata et belli et pacis artibus erat
civitas. |
| XXII. Numae morte ad interregnum res
rediit. Inde Tullum Hostilium nepotem Hostili, cuius in infima arce clara pugna adversus
Sabinos fuerat, regem populus iussit; patres auctores facti. Hic non solum proximo regi
dissimilis, sed ferocior etiam quam Romulus fuit. Cum aetas viresque, tum avita quoque
gloria animum stimulabat. Senescere igitur civitatem otio ratus undique materiam excitandi
belli quaerebat. Forte evenit ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano praedas
in vicem agerent. Imperitabat tum C. Cluilius Albae. Utrimque legati fere sub idem tempus
ad res repetendas missi. Tullus praeceperat suis ne quid prius quam mandata agerent; satis
sciebat negaturum Albanum; ita pie bellum indici posse. Ab Albanis socordius res acta;
excepti hospitio ab Tullo blande ac benigne, comiter regis convivium celebrant. Tantisper
Romani et res repetiverant priores et neganti Albano bellum in tricesimum diem indixerant.
Haec renuntiant Tullo. Tum legatis Tullus dicendi potestatem, quid petentes venerint,
facit. Illi omnium ignari primum purgando terunt tempus: se invitos quicquam quod minus
placeat Tullo dicturos, sed imperio subigi; res repetitum se venisse; ni reddantur bellum
indicere iussos. Ad haec Tullus "Nuntiate," inquit, "regi vestro regem
Romanum deos facere testes uter prius populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit,
ut in eum omnes expetant huiusce clades belli." |
XXIII. Haec nuntiant domum Albani. Et
bellum utrimque summa ope parabatur, civili simillimum bello, prope inter parentes
natosque, Troianam utramque prolem, cum Lavinium ab Troia, ab Lavinio Alba, ab Albanorum
stirpe regum oriundi Romani essent. Eventus tamen belli minus miserabilem dimicationem
fecit, quod nec acie certatum est et tectis modo dirutis alterius urbis duo populi in unum
confusi sunt. Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum impetum fecere. Castra ab
urbe haud plus quinque milia passuum locant; fossa circumdant; fossa Cluilia ab nomine
ducis per aliquot saecula appellata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit. In
his castris Cluilius Albanus rex moritur; dictatorem Albani Mettium Fufetium creant.
Interim Tullus ferox, praecipue morte regis, magnumque deorum numen ab ipso capite orsum
in omne nomen Albanum expetiturum poenas ob bellum impium dictitans, nocte praeteritis
hostium castris infesto exercitu in agrum Albanum pergit. Ea res ab stativis excivit
Mettium. Ducit quam proxume ad hostem potest. Inde legatum praemissum nuntiare Tullo iubet
priusquam dimicent opus esse conloquio; si secum congressus sit, satis scire ea se
allaturum quae nihilo minus ad rem Romanam quam ad Albanam pertineant. Haud aspernatus
Tullus tamen, si vana adferantur, in aciem educit. Exeunt contra et Albani. Postquam
structi utrimque stabant, cum paucis procerum in medium duces prodeunt. Ibi infit Albanus:
"Iniurias et non redditas res ex foedere quae repetitae sint et ego
regem nostrum Cluilium causam huiusce esse belli audisse videor nec te dubito, Tulle,
eadem prae te ferre; sed si vera potius quam dictu speciosa dicenda sunt, cupido imperii
duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat. Neque recte an perperam interpretor;
fuerit ista eius deliberatio qui bellum suscepit; me Albani gerendo bello ducem creavere.
Illud te, Tulle, monitum velim. Etrusca res quanta circa nos teque maxime sit, quo propior
es, hoc magis scis. Multum illi terra, plurimum mari pollent. Memor esto, iam cum signum
pugnae dabis, has duas acies spectaculo fore, ut fessos confectosque, simul victorem ac
victum, adgrediantur. Itaque, si nos di amant, quoniam non contenti libertate certa in
dubiam imperii servitiique aleam imus, ineamus aliquam viam qua utri utris imperent, sine
magna clade, sine multo sanguine utriusque populi decerni possit."
Haud displicet res Tullo, quamquam cum indole animi tum spe victoriae
ferocior erat. Quaerentibus utrimque ratio initur cui et Fortuna ipsa praebuit materiam. |
| XXIV. Forte in duobus tum exercitibus
erant trigemini fratres nec aetate nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse
satis constat, nec ferme res antiqua alia est nobilior; tamen in re tam clara nominum
error manet, utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. Auctores utroque trahunt;
plures tamen invenio qui Romanos Horatios vocent; hos ut sequar inclinat animus. Cum
trigeminis agunt reges, ut pro sua quisque patria dimicent ferro: ibi imperium fore unde
victoria fuerit. Nihil recusatur; tempus et locus convenit. Priusquam dimicarent, foedus
ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut cuiusque populi cives eo certamine
vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret. Foedera alia aliis legibus, ceterum
eodem modo omnia fiunt. Tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior foederis memoria
est. Fetialis regem Tullum ita rogavit: "Iubesne me, rex, cum patre patrato populi
Albani foedus ferire?" Iubente rege "Sagmina," inquit, "te, rex,
posco." Rex ait: "Puram tollito." Fetialis ex arce graminis herbam puram
attulit. Postea regem ita rogavit: "Rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani
Quiritium, vasa comitesque meos?" Rex respondit: "Quod sine fraude mea populique
Romani Quiritium fiat, facio." Fetialis erat M. Valerius; is patrem patratum Sp.
Fusium fecit verbena caput capillosque tangens. Pater patratus ad ius iurandum patrandum,
id est sanciendum fit foedus; multisque id verbis, quae longo effata carmine non operae
est referre, peragit. Legibus deinde recitatis "Audi," inquit, "Iuppiter,
audi, pater patrate populi Albani, audi tu, populus Albanus. Ut illa palam prima postrema
ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo utique ea hic hodie rectissime
intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet. Si prior defexit
publico consilio dolo malo, tum tu ille Diespiter populum Romanum sic ferito ut ego hunc
porcum hic hodie feriam; tantoque magis ferito quanto magis potes pollesque." Id ubi
dixit, porcum saxo silice percussit. Sua item carmina Albani suumque ius iurandum per suum
dictatorem suosque sacerdotes peregerunt. |
| XXV. Foedere icto trigemini, sicut
convenerat, arma capiunt. Cum sui utrosque adhortarentur, deos patrios, patriam ac
parentes, quicquid civium domi, quicquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum
intueri manus, feroces et suopte ingenio et pleni adhortantium vocibus in medium inter
duas acies procedunt. Consederant utrimque pro castris duo exercitus periculi magis
praesentis quam curae expertes; quippe imperium agebatur in tam paucorum virtute atque
fortuna positum. Itaque ergo erecti suspensique in minime gratum spectaculum animos
intendunt. Datur signum infestisque armis velut acies terni iuvenes magnorum exercituum
animos gerentes concurrunt. Nec his nec illis periculum suum, publicum imperium
servitiumque obversatur animo futuraque ea deinde patriae fortuna quam ipsi fecissent. Ut
primo statim concursu concrepuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens
spectantis perstringit; et neutro inclinata spe torpebat vox spiritusque. Consertis deinde
manibus cum iam non motus tantum corporum agitatioque anceps telorum armorumque sed
vulnera quoque et sanguis spectaculo essent, duo Romani, super alium alius, vulneratis
tribus Albanis exspirantes corruerunt. Ad quorum casum cum conclamasset gaudio Albanus
exercitus, Romanas legiones iam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes vice
unius quem tres Curiatii circumsteterant. Forte is integer fuit, ut universis solus
nequaquam par, sic adversus singulos ferox. Ergo, ut segregaret pugnam eorum, capessit
fugam, ita ratus secuturos ut quemque vulnere adfectum corpus sineret. Iam aliquantum
spatii ex eo loco ubi pugnatum est aufugerat, cum respiciens videt magnis intervallis
sequentes; unum haud procul ab sese abesse. In eum magno impetu rediit, et dum Albanus
exercitus inclamat Curiatiis uti opem ferant fratri, iam Horatius caeso hoste victor
secundam pugnam petebat. Tunc clamore, qualis ex insperato faventium solet, Romani
adiuvant militem suum; et ille defungi proelio festinat. Prius itaque quam alter--nec
procul aberat--consequi posset, et alterum Curiatium conficit; iamque aequato Marte
singuli supererant, sed nec spe nec viribus pares. Alterum intactum ferro corpus et
geminata victoria ferocem in certamen tertium dabat: alter fessum vulnere fessum cursu
trahens corpus, victusque fratrum ante se strage victori obicitur hosti. Nec illud
proelium fuit. Romanus exsultans "Duos," inquit, "fratrum Manibus dedi:
tertium causae belli huiusce, ut Romanus Albano imperet, dabo." Male sustinenti arma
gladium superne iugulo defigit; iacentem spoliat. Romani ovantes ac gratulantes Horatium
accipiunt eo maiore cum gaudio quo prope metum res fuerat. Ad sepulturam inde suorum
nequaquam paribus animis vertuntur, quippe imperio alteri aucti, alteri dicionis alienae
facti. Sepulcra exstant, quo quisque loco cecidit, duo Romana uno loco propius Albam, tria
Albana Romam versus, sed distantia locis, ut et pugnatum est. |
XXVI. Priusquam inde digrederentur,
roganti Mettio, ex foedere icto, quid imperaret, imperat Tullus uti iuventutem in armis
habeat: usurum se eorum opera, si bellum cum Veientibus foret. Ita exercitus inde domos
abducti. Princeps Horatius ibat trigemina spolia prae se gerens; cui soror virgo, quae
desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit; cognitoque super umeros
fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines et flebiliter nomine
sponsum mortuum appellat. Movet feroci iuveni animum conploratio sororis in victoria sua
tantoque gaudio publico. Stricto itaque gladio simul verbis increpans transfigit puellam.
"Abi hinc cum immaturo amore ad sponsum" inquit, "oblita fratrum mortuorum
vivique, oblita patriae. Sic eat quaecumque Romana lugebit hostem."
Atrox visum id facinus patribus plebique, sed recens meritum facto obstabat.
Tamen raptus in ius ad regem. Rex, ne ipse tam tristis ingratique ad volgus iudicii ac
secundum iudicium supplicii auctor esset, concilio populi advocato "Duumviros,"
inquit, "qui Horatio perduellionem iudicent, secundum legem facio." Lex horrendi
carminis erat: duumviri perduellionem iudicent; si a duumviris provocarit, provocatione
certato; si vincent, caput obnubito; infelici arbori reste suspendito; verberato vel intra
pomerium vel extra pomerium. Hac lege duumviri creati. Qui se absolvere non rebantur ea
lege ne innoxium quidem posse, cum condemnassent, tum alter ex iis "P. Horati, tibi
perduellionem iudico," inquit; "i, lictor, colliga manus." Accesserat
lictor iniciebatque laqueum. Tum Horatius auctore Tullo, clemente legis interprete,
"Provoco," inquit. Itaque provocatione certatum ad populum est. Moti homines
sunt in eo iudicio maxime P. Horatio patre proclamante se filiam iure caesam iudicare: ni
ita esset, patrio iure in filium animadversurum fuisse. Orabat deinde, ne se, quem paulo
ante cum egregia stirpe conspexissent, orbum liberis facerent. Inter haec senex iuvenem
amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco qui nunc pila Horatia appellatur ostentans,
"Huncine" aiebat, "quem modo decoratum ovantemque victoria incedentem
vidistis, Quirites, eum sub furca vinctum inter verbera et cruciatus videre potestis? Quod
vix Albanorum oculi tam deforme spectaculum ferre possent. I, lictor, colliga manus, quae
paulo ante armatae imperium populo Romano pepererunt. I, caput obnube liberatoris urbis
huius; arbore infelici suspende; verbera vel intra pomerium, modo inter illa pila et
spolia hostium, vel extra pomerium, modo inter sepulcra Curiatiorum. Quo enim ducere hunc
iuvenem potestis, ubi non sua decora eum a tanta foeditate supplicii vindicent?" Non
tulit populus nec patris lacrimas nec ipsius parem in omni periculo animum, absolveruntque
admiratione magis virtutis quam iure causae. Itaque, ut caedes manifesta aliquo tamen
piaculo lueretur, imperatum patri ut filium expiaret pecunia publica. Is quibusdam
piacularibus sacrificiis factis, quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per
viam tigillo capite adoperto velut sub iugum misit iuvenem. Id hodie quoque publice semper
refectum manet: sororium tigillum vocant. Horatiae sepulcrum, quo loco corruerat icta,
constructum est saxo quadrato. |
| XXVII. Nec diu pax Albana mansit.
Invidia volgi, quod tribus militibus fortuna publica commissa fuerit, vanum ingenium
dictatoris corrupit, et, quoniam recta consilia haud bene evenerant, pravis reconciliare
popularium animos coepit. Igitur, ut prius in bello pacem, sic in pace bellum quaerens,
quia suae civitati animorum plus quam virium cernebat esse, ad bellum palam atque ex
edicto gerundum alios concitat populos, suis per speciem societatis proditionem reservat.
Fidenates colonia Romana Veientibus sociis consilii adsumptis pacto transitionis Albanorum
ad bellum atque arma incitantur. Cum Fidenae aperte descissent, Tullus Mettio exercituque
eius ab Alba accito contra hostes ducit. Ubi Anienem transiit, ad confluentis conlocat
castra. Inter eum locum et Fidenas Veientium exercitus Tiberim transierat. Hi in acie
prope flumen tenuere dextrum cornu: in sinistro Fidenates propius montes consistunt.
Tullus adversus Veientem hostem derigit suos, Albanos contra legionem Fidenatium conlocat.
Albano non plus animi erat quam fidei. Nec manere ergo nec transire aperte ausus sensim ad
montes succedit; inde, ubi satis subisse sese ratus est, erigit totam aciem, fluctuansque
animo ut tereret tempus ordines explicat. Consilium erat, qua fortuna rem daret ea
inclinare vires. Miraculo primo esse Romanis qui proximi steterant, ut nudari latera sua
sociorum digressu senserunt; inde eques citato equo nuntiat regi abire Albanos. Tullus in
re trepida duodecim vovit Salios fanaque Pallori ac Pavori. Equitem clara increpans voce,
ut hostes exaudirent, redire in proelium iubet: nihil trepidatione opus esse; suo iussu
circumduci Albanum exercitum, ut Fidenatium nuda terga invadant; idem imperat ut hastas
equites erigerent. Id factum magnae parti peditum Romanorum conspectum abeuntis Albani
exercitus intersaepsit: qui viderant, id quod ab rege auditum erat rati, eo acrius
pugnant. Terror ad hostes transit; et audiverant clara voce dictum, et magna pars
Fidenatium, ut quibus coloni additi Romani essent, Latine sciebant. Itaque, ne subito ex
collibus decursu Albanorum intercluderentur ab oppido, terga vertunt. Instat Tullus
fusoque Fidenatium cornu in Veientem alieno pavore perculsum ferocior redit. Nec illi
tulere impetum, sed ab effusa fuga flumen obiectum ab tergo arcebat. Quo postquam fuga
inclinavit, alii arma foede iactantes in aquam caeci ruebant, alii, dum cunctantur in
ripis, inter fugae pugnaeque consilium oppressi. Non alia ante Romana pugna atrocior fuit. |
XXVIII. Tum Albanus exercitus,
spectator certaminis, deductus in campos. Mettius Tullo devictos hostes gratulatur; contra
Tullus Mettium benigne adloquitur. Quod bene vertat, castra Albanos Romanis castris
iungere iubet; sacrificium lustrale in diem posterum parat. Ubi inluxit, paratis omnibus,
ut adsolet, vocari ad contionem utrumque exercitum iubet. Praecones ab extremo orsi primos
excivere Albanos. Hi novitate etiam rei moti, ut regem Romanum contionantem audirent
proximi constitere. Ex conposito armata circumdatur Romana legio; centurionibus datum
negotium erat ut sine mora imperia exsequerentur. Tum ita Tullus infit:
"Romani, si umquam ante alias ullo in bello fuit quod primum dis
immortalibus gratias ageretis, deinde vestrae ipsorum virtuti, hesternum id proelium fuit.
Dimicatum est enim non magis cum hostibus quam, quae dimicatio maior atque periculosior
est, cum proditione ac perfidia sociorum. Nam, ne vos falsa opinio teneat, iniussu meo
Albani subiere ad montes, nec imperium illud meum sed consilium et imperii simulatio fuit,
ut nec vobis ignorantibus deseri vos averteretur a certamine animus et hostibus
circumveniri se ab tergo ratis terror ac fuga iniceretur. Nec ea culpa quam arguo omnium
Albanorum est: ducem secuti sunt, ut et vos, si quo ego inde agmen declinare voluissem,
fecissetis. Mettius ille est ductor itineris huius, Mettius idem huius machinator belli,
Mettius foederis Romani Albanique ruptor. Audeat deinde talia alius, nisi in hunc insigne
iam documentum mortalibus dedero."
Centuriones armati Mettium circumsistunt; rex cetera, ut orsus erat, peragit:
"Quod bonum faustum felixque sit populo Romano ac mihi vobisque, Albani, populum
omnem Albanum Romam traducere in animo est, civitatem dare plebi, primores in patres
legere, unam urbem, unam rem publicam facere. Ut ex uno quondam in duos populos divisa
Albana res est, sic nunc in unum redeat." Ad haec Albana pubes inermis ab armatis
saepta in variis voluntatibus communi tamen metu cogente silentium tenet. Tum Tullus
"Metti Fufeti," inquit, "si ipse discere posses fidem ac foedera servare,
vivo tibi ea disciplina a me adhibita esset; nunc, quoniam tuum insanabile ingenium est,
at tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere quae a te violata sunt. Ut igitur
paulo ante animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem gessisti, ita iam corpus passim
distrahendum dabis." Exinde duabus admotis quadrigis in currus earum distentum
inligat Mettium, deinde in diversum iter equi concitati lacerum in utroque curru corpus,
qua inhaeserant vinculis membra, portantes. Avertere omnes ab tanta foeditate spectaculi
oculos. Primum ultimumque illud supplicium apud Romanos exempli parum memoris legum
humanarum fuit: in aliis gloriari licet nulli gentium mitiores placuisse poenas. |
| XXIX. Inter haec iam praemissi Albam
erant equites qui multitudinem traducerent Romam. Legiones deinde ductae ad diruendam
urbem. Quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille nec pavor, qualis captarum
esse urbium solet, cum effractis portis stratisve ariete muris aut arce vi capta clamor
hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet; sed silentium triste
ac tacita maestitia ita defixit omnium animos ut prae metu quid relinquerent, quid secum
ferrent deficiente consilio rogitantesque alii alios nunc in liminibus starent, nunc
errabundi domos suas ultimum illud visuri pervagarentur. Ut vero iam equitum clamor exire
iubentium instabat, iam fragor tectorum quae diruebantur ultimis urbis partibus
audiebatur, pulvisque ex distantibus locis ortus velut nube inducta omnia impleverat,
raptim quibus quisque poterat elatis, cum larem ac penates tectaque in quibus natus
quisque educatusque esset relinquentes exirent, iam continens agmen migrantium impleverat
vias, et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas, vocesque etiam
miserabiles exaudiebantur mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis templa augusta
praeterirent ac velut captos relinquerent deos. Egressis urbe Albanis Romanus passim
publica privataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus
quibus Alba steterat excidio ac ruinis dedit; templis tamen deum--ita enim edictum ab rege
fuerat--temperatum est. |
XXX. Roma interim crescit Albae ruinis.
Duplicatur civium numerus; Caelius additur urbi mons, et quo frequentius habitaretur, eam
sedem Tullus regiae capit ibique deinde habitavit. Principes Albanorum in patres, ut ea
quoque pars rei publicae cresceret, legit, Iulios, Servilios, Quinctios, Geganios,
Curiatios, Cloelios; templumque ordini ab se aucto curiam fecit quae Hostilia usque ad
patrum nostrorum aetatem appellata est. Et ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo
populo adiceretur equitum decem turmas ex Albanis legit, legiones et veteres eodem
supplemento explevit et novas scripsit.
Hac fiducia virium Tullus Sabinis bellum indicit, genti ea tempestate
secundum Etruscos opulentissimae viris armisque. Utrimque iniuriae factae ac res nequiquam
erant repetitae. Tullus ad Feroniae fanum mercatu frequenti negotiatores Romanos
comprehensos querebatur, Sabini suos prius in lucum confugisse ac Romae retentos. Hae
causae belli ferebantur. Sabini, haud parum memores et suarum virium partem Romae ab Tatio
locatam et Romanam rem nuper etiam adiectione populi Albani auctam, circumspicere et ipsi
externa auxilia. Etruria erat vicina, proximi Etruscorum Veientes. Inde ob residuas
bellorum iras maxime sollicitatis ad defectionem animis voluntarios traxere, et apud vagos
quosdam ex inopi plebe etiam merces valuit. Publico auxilio nullo adiuti sunt, valuitque
apud Veientes--nam de ceteris minus mirum est--pacta cum Romulo indutiarum fides. Cum
bellum utrimque summa ope pararent, vertique in eo res videretur, utri prius arma
inferrent, occupat Tullus in agrum Sabinum transire. Pugna atrox ad silvam Malitiosam
fuit, ubi et peditum quidem robore, ceterum equitatu aucto nuper plurimum Romana acies
valuit. Ab equitibus repente invectis turbati ordines sunt Sabinorum; nec pugna deinde
illis constare nec fuga explicari sine magna caede potuit. |