IV. Hor. Unde et
quo Catius? Cat. Non est mihi tempus
aventi
ponere signa novis praeceptis, qualia vincant
Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.
Hor. Peccatum fateor, cum te sic tempore laevo
interpellarim; sed des veniam bonus, oro.
Quod si interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,
sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.
Cat. Quin id erat curae, quo pacto cuncta
tenerem,
utpote res tenuis, tenui sermone peractas.
Hor. Ede hominis nomen, simul et Romanus
an hospes.
Cat. Ipsa memor
praecepta canam, celabitur auctor. 'Longa
quibus facies ovis erit, illa memento,
ut suci melioris et ut magis alba rotundis,
ponere; namque
marem cohibent callosa vitellum.
cole suburbano
qui siccis crevit in agris
dulcior; irriguo nihil est elutius horto.
si vespertinus subito te oppresserit hospes,
ne gallina malum responset dura
palato,
doctus eris vivam mixto mersare Falerno;
hoc teneram faciet. Pratensibus optima fungis
natura est; aliis male creditur. Ille salubris
aestates peraget, qui nigris prandia moris
finiet, ante gravem quae legerit arbore solem.
Aufidius forti miscebat
mella Falerno,
mendose, quoniam vacuis committere venis
nil nisi lene decet; leni praecordia mulso
prolueris melius. Si dura morabitur alvus,
mitulus et viles pellent obstantia conchae
et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.
Lubrica nascentes
implent conchylia lunae;
sed non omne mare est generosae fertile testae;
murice Baiano melior Lucrina peloris,
ostrea Circeiis, Miseno oriuntur echini,
pectinibus patulis
iactat se molle Tarentum.
'Nec sibi cenarum quivis temere arroget artem,
non prius exacta
tenui ratione
saporum;
nec satis est cara piscis averrere mensa
ignarum quibus est ius aptius et quibus assis
languidus in cubitum iam se conviva reponet.
Umber et iligna nutritus glande rotundas
curvat aper
lances carnem vitantis inertem;
nam Laurens malus est, ulvis et arundine pinguis.
vinea submittit capreas non semper edulis.
Fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
Piscibus atque avibus quae natura et foret aetas,
ante meum nulli patuit quaesita palatum.
Sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.
Nequaquam satis in re una consumere curam,
ut si quis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,
quali perfundat piscis securus olivo.
Massica si caelo supponas vina sereno,
nocturna, si quid crassi est, tenuabitur aura,
et decedet odor nervis inimicus; at illa
integrum perdunt lino vitiata saporem.
Surrentina vafer qui miscet faece Falerna
vina, columbino limum bene colligit ovo,
quatenus ima petit volvens aliena
vitellus.
Tostis marcentem squillis recreabis et Afra
potorem cochlea: nam lactuca innatat acri
post vinum stomacho; perna magis ac magis hillis
flagitat immorsus refici; quin omnia malit,
quaecumque immundis fervent allata popinis.
Est operae pretium duplicis pernoscere iuris
naturam. Simplex e dulci constat olivo,
quod pingui miscere mero muriaque decebit,
non alia quam qua Byzantia putuit orca.
Hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis
Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes
pressa Venafranae quod baca remisit olivae.
Picenis cedunt pomis Tiburtia suco;
nam facie praestant. Venucula convenit
ollis;
rectius Albanam fumo duraveris uvam.
Hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec,
primus et invenior piper album cum sale
nigro
incretum puris circumposuisse catillis.
Immane est vitium dare milia terna macello
angustoque vagos piscis urgere catino.
magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis
tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit,
sive gravis veteri craterae limus adhaesit.
Vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus
consistit sumptus? Neglectis, flagitium ingens.
Ten' lapides varios
lutulenta radere
palma
et Tyrias dare circum inluta toralia vestis,
oblitum, quanto curam sumptumque minorem
haec habeant, tanto reprehendi iustius illis
quae nisi divitibus nequeant contingere mensis?'
Horat. Docte Cati, per
amicitiam divosque rogatus,
ducere me auditum, perges quocumque, memento.
Nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta,
non tamen interpres tantundem iuveris. Adde
voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus
non magni pendis, quia contigit; at mihi cura
non mediocris inest, fontis ut adire remotos
atque haurire queam vitae praecepta beatae. |