|
VI. Non
quia, Maecenas,
Lydorum quicquid
Etruscos
incoluit finis, nemo generosior
est te,
nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus,
olim qui magnis legionibus
imperitarent,
ut plerique solent, naso
suspendis adunco
ignotos, ut me libertino patre natum.
Cum referre negas
quali sit quisque parente
natus, dum ingenuus,
persuades hoc tibi vere,
ante potestatem Tulli
atque ignobile regnum
multos saepe viros
nullis maioribus ortos
et vixisse probos, amplis et honoribus
auctos;
contra Laevinum,
Valeri genus,
unde superbus
Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis
non umquam pretio pluris licuisse,
notante
iudice, quo
nosti, populo, qui
stultus honores
saepe dat indignis et famae
servit ineptus,
qui stupet in titulis
et imaginibus. Quid
oportet
nos facere, a volgo longe longeque remotos?
Namque esto, populus
Laevino mallet
honorem
quam Decio mandare
novo, censorque
moveret
Appius, ingenuo si non essem
patre natus:
vel merito, quoniam
in propria non
pelle quiessem.
Sed
fulgente trahit
constrictos gloria
curru
non minus ignotos generosis.
Quo tibi, Tilli,
sumere depositum clavum
fierique tribuno?
Invidia accrevit, privato quae minor esset.
Nam ut quisque insanus
nigris medium
impediit crus
pellibus, et latum demisit pectore clavum,
audit continuo, 'Quis homo
hic est, quo patre natus?'
Ut, si qui aegrotet quo morbo
Barrus, haberi
et cupiat formosus, eat quacumque, puellis
iniciat curam
quaerendi singula, quali
sit facie, sura, quali pede, dente, capillo;
sic qui promittit civis,
urbem sibi curae,
imperium fore et Italiam, delubra deorum,
quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,
omnis mortalis curare et quaerere cogit
'Tune, Syri, Damae,
aut Dionysi filius, audes
deicere e saxo
civis aut tradere Cadmo?'
'At Novius collega
gradu post me sedet
uno;
namqe est ille, pater quod erat meus.' 'Hoc
tibi Paulus
et Messalla videris? At
hic, si plaustra
ducenta
concurrantque foro tria funera
magna sonabit
cornua quod
vincatque tubas;
saltem tenet hoc nos.'
Nunc
ad me redeo libertino patre natum,
quem rodunt omnes
libertino patre
natum,
nunc, quia sim
tibi, Maecenas, convictor;
at olim,
quod mihi pareret legio Romana tribuno.
Dissimile hoc
illi est; quia non, ut forsit
honorem
iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,
praesertim cautum
dignos assumere, prava
ambitione procul.
Felicem dicere
non hoc
me possim, casu quod te sortitus amicum;
nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim
Vergilius, post
hunc Varius dixere
quid essem.
Ut veni coram,
singultim pauca locutus
(infans namque
pudor prohibebat plura profari),
non ego me claro
natum patre, non ego circum
me Satureiano
vectari rura caballo,
sed, quod eram,
narro. Respondes, ut tuus est mos,
pauca; abeo, et revocas nono post mense iubesque
esse in amicorum numero. Magnum hoc ego duco,
quod placui tibi, qui turpi
secernis honestum,
non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.
Atqui
si vitiis mediocribus
ac mea paucis
mendosa est natura, alioqui recta,--velut si
egregio inspersos
reprehendas corpore naevos,--
si neque avaritiam neque sordes
ac mala lustra
obiciet vere quisquam mihi, purus
et insons
(ut me collaudem) si et vivo carus amicis,
causa fuit pater his,
qui, macro pauper
agello,
noluit in Flavi
ludum me mittere, magni
quo pueri magnis e centurionibus
orti,
laevo suspensi loculos
tabulamque lacerto,
ibant octonos
referentes Idibus
aeris,
sed puerum est
ausus Romam portare, docendum
artis quas doceat
quivis eques atque
senator
semet prognatos. Vestem
servosque sequentis,
in magno ut
populo, si qui vidisset,
avita
ex re praeberi sumptus mihi crederet
illos.
Ipse mihi custos
incorruptissimus omnis
circum doctores aderat. Quid
multa? Pudicum,
qui primus virtutis honos,
servavit ab omni
non solum facto,
verum opprobrio quoque turpi;
nec timuit sibi
ne vitio quis
verteret, olim
si praeco parvas
aut, ut fuit ipse, coactor
mercedes sequerer;
neque ego essem questus:
at hoc nunc
laus illi debetur et a me gratia maior.
Nil me paeniteat
sanum patris huius, eoque
non, ut magna dolo factum negat
esse suo pars,
quod non ingenuos habeat clarosque parentes,
sic me defendam. Longe mea discrepat istis
et vox et ratio:
nam si natura
iuberet
a certis annis aevum
remeare peractum,
atque alios legere ad
fastum quoscumque parentes
optaret sibi quisque, meis contentus, honestos
fascibus et sellis
nollem mihi sumere, demens
iudicio volgi, sanus fortasse tuo,
quod
nollem onus haud umquam solitus portare molestum.
Nam mihi continuo maior quaerenda foret res,
atque salutandi
plures; ducendus
et unus
et comes alter, uti
ne solus rusve peregreve
exirem; plures calones
atque caballi
pascendi, ducenda
petorrita. Nunc
mihi curto
ire licet mulo vel si libet usque Tarentum,
mantica cui lumbos
onere ulceret atque eques armos:
obiciet nemo
sordes mihi quas tibi, Tilli,
cum Tiburte via
praetorem quinque
sequuntur
te pueri, lasanum
portantes oenophorumque.
Hoc ego commodius
quam tu, praeclare
senator,
milibus atque
aliis vivo. Quacumque libido est,
incedo solus;
percontor quanti
holus ac far;
fallacem circum
vespertinumque
pererro
saepe forum; adsisto divinis;
inde domum me
ad porri et ciceris
refero laganique
catinum.
Cena ministratur pueris
tribus, et lapis
albus
pocula cum cyatho
duo sustinet; adstat echinus
vilis, cum patera
guttus, Campana supellex.
Deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras
surgendum sit mane,
obeundus Marsya,
qui se
voltum ferre negat Noviorum posse minoris.
Ad quartam iaceo;
post hanc vagor;
aut ego, lecto
aut scripto quod me tacitum iuvet, unguor
olivo,
non quo fraudatis immundus
Natta lucernis.
Ast ubi me fessum sol
acrior ire lavatum
admonuit, fugio campum
lusumque trigonem.
Pransus non avide,
quantum interpellet inani
ventre diem durare, domesticus otior. Haec est
vita solutorum misera ambitione gravique;
his me consolor
victurum suavius ac si
quaestor avus
pater atque meus patruusque fuisset.
|