Sermo IVAn answer to Horace's critics, and defence of his form of composition. |
| IV. Eupolis atque
Cratinus Aristophanesque poetae, atque alii, quorum comoedia prisca virorum est, si quis erat dignus describi, quod malus ac fur, quod moechus foret aut sicarius aut alioqui famosus, multa cum libertate notabant. Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, emunctae naris, durus componere versus. Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos, ut magnum, versus dictabat stans pede in uno; cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles; garrulus atque piger scribendi ferre laborem, scribendi recte; nam ut multum, nil moror.--Ecce, Crispinus minimo me provocat: 'Accipe, si vis, accipiam tabulas; detur nobis locus, hora, custodes; videamus uter plus scribere possit.' 'Di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli finxerunt animi, raro et perpauca loquentis; at tu conclusas hircinis follibus auras, usque laborantis dum ferrum molliat ignis, ut mavis, imitare.' Beatus Fannius, ultro delatis capsis et imagine, cum mea nemo scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem, quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris culpari dignos. Quemvis media elige turba: aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat; hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum; hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere; hic mutat merces surgente a sole ad eum quo vespertina tepet regio, quin per mala praeceps fertur, uti pulvis collectus turbine, ne quid summa deperdat metuens aut ampliet ut rem. omnes hi metuunt versus, odere poetas. 'Faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico; et quodcumque semel chartis illeverit, omnis gestiet a furno redeuntis scire lacuque et pueros et anus.' Agedum, pauca accipe contra. Primum ego me illorum dederim quibus esse poetas excerpam numero: neque enim concludere versum dixeris esse satis; neque si quis scribat, uti nos, sermoni propriora, putes hunc esse poetam. Ingenium cui sit, cui mens divinior atque os magna sonaturum, des nominis huius honorem. Idcirco quidam comoedia necne poema esset quaesivere, quod acer spiritus ac vis nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo differt sermoni, sermo merus. 'At pater ardens saevit, quod meretrice nepos insanus amica filius uxorem grandi cum dote recuset, ebruis et, magnum quod dedecus, ambulet ante noctem cum facibus.' Numquid Pomponius istis audiret leviora, pater si viveret? Ergo non satis est puris versum perscribere verbis, quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem quo personatus pacto pater. His, ego quae nunc, olim quae scripsit Lucilius, eripias si tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est posterius facias, praeponens ultima primis, non, ut si solvas 'Postquam Discordia taetra belli ferratos postis portasque refregit,' invenias etiam disiecti membra poetae. Hactenus haec: alias iustum sit necne poema, nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis, magnus uterque timor latronibus; at bene si quis et vivat puris manibus, contemnat utrumque. Ut sis tu similis Caeli Birrique latronum, non ego sum Capri neque Sulci: cur metuas me? Nulla taberna meos habeat neque pila libellos, quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli: nec recito cuiquam nisi amicis, idque coactus, non ubivis coramve quibuslibet. In medio qui scripta foro recitent sunt multi, quique lavantes: suave locus voci resonat conclusus. Inanis hoc iuvat, haud illud quaerentis, num sine sensu, tempore num faciant alieno. 'Laedere gaudes,' inquis, 'et hoc studio pravus facis.' Unde petitum hoc in me iacis? Est auctor quis denique eorum vixi cum quibus? 'Absentem qui rodit amicum, qui non defendit, alio culpante, solutos qui captat risus hominum famamque dicacis, fingere qui non visa potest, commissa tacere qui nequit, hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.' Saepe tribus lectis videas cenare quaternos, e quibus unus amet quavis aspergere cunctos praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus, condita cum verax aperit praecordia Liber. Hic tibi comis et urbanus liberque videtur, infesto nigris; ego si risi, quod ineptus pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum, lividus et mordax videor tibi? Mentio si qua de Capitolini furtis iniecta Petilli te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos: 'Me Capitolinus convictore usus amicoque a puero est, causaque mea permulta rogatus fecit, et incolumis laetor quod vivit in urbe; sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud fugerit.' Hic nigrae sucus loliginis, haec est aerugo mera. Quod vitium procul afore chartis, atque animo prius, ut si quid promittere de me possum aliud vere promitto. Liberius si dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me, ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando. Cum me hortaretur, parce frugaliter atque viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset: 'Nonne vides Albi ut male vivat filius atque Baius inops? Magnum documentum ne patriam rem perdere quis velit.' A turpi meretricis amore cum deterreret: 'Scetani dissimilis sis.' Ne sequerer moechas, concessa cum venere uti possem: 'Deprensi non bella est fama Treboni,' aiebat. 'Sapiens, vitatu quidque petitu sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si traditum ab antiquis morem servare tuamque, dum custodis eges, vitam famamque tueri incolumem possum; simul ac duraverit aetas membra animumque tuum, nabis sine cortice.' Sic me formabat puerum dictis; et sive iubebat ut facerem quid: 'Habes auctorem, quo facias hoc,' unum ex iudicibus selectis obiciebat; sive vetabat: 'An hoc inhonestum et inutile factu necne sit addubites, flagret rumore malo cum hic atque ille?' Avidos vicinum funus ut aegros exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit, sic teneros animos aliena opprobria saepe absterrent vitiis. Ex hoc ego sanus ab illis perniciem quaecumque ferunt mediocribus et quis ignoscas vitiis teneor; fortassis et istinc largiter abstulerit longa aetas, liber amicus, consilium proprium: neque enim, cum lectulus aut me porticus excepit, desum mihi. 'Rectius hoc est.' 'Hoc faciens vivam melius.' 'Sic dulcis amicis occurram.' 'Hoc quidam non belle; numquid ego illi imprudens olim faciam simile?' Haec ego mecum compressis agito labris; ubi quid datur oti, illudo chartis. Hoc est mediocribus illis ex vitiis unum; cui si concedere nolis, multa poetarum veniet manus auxilio quae sit mihi (nam multo plures sumus), ac veluti te Iudaei cogemus in hanc concedere turbam. |