| III. Omnibus hoc vitium
est cantoribus, inter amicos ut numquam inducant animum cantare rogati, iniussi numquam desistant. Sardus habebat ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset, si peteret per amicitiam patris atque suam, non quicquam proficeret; si collibuisset, ab ovo usque ad mala citaret 'Io Bacche!' modo summa voce, modo hac resonat quae chordis quattuor ima. Nil aequale homini fuit illi; saepe velut qui currebat fugiens hostem, persaepe velut qui Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos, saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas, omnia magna loquens, modo, 'Sit mihi mensa tripes et concha salis puri et toga, quae defendere frigus, quamvis crassa, queat.' Deciens centena dedisses huic parco, paucis contento, quinque diebus nil erat in loculis. Noctis vigilabat ad ipsum mane, diem totum stertebat. Nil fuit umquam sic impar sibi.--Nunc aliquis dicat mihi: 'Quid tu nullane habes vitia?' Immo alia et fortasse minora. Maenius absentem Novium cum carperet, 'Heus tu, quidam ait, 'ignoras te, an ut ignotum dare nobis verba putas?' 'Egomet mi ignosco,' Maenius inquit. Stultus et improbus hic amor est, dignusque notari. Cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis, cur in amicorum vitiis tam cernis acutum quam aut aquila aut serpens Epidaurius? At tibi contra evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi. Iracundior est paulo, minus aptus acutis naribus horum hominum; rideri possit eo, quod rusticius tonso toga defluit, et male laxus in pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens inculto latet hoc sub corpore. Denique te ipsum concute, num qua tibi vitiorum inseverit olim natura, aut etiam consuetudo mala; namque neglectis urenda filix innascitur agris. Illuc praevertamur: amatorem quod amicae turpia decipiunt caecum vitia, aut etiam ipsa haec delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae: vellem in amicitia sic erraremus, et isti errori nomen virtus posuisset honestum. At pater ut gnati, sic nos debemus amici si quod sit vitium non fastidire; strabonem appellat paetum pater, et pullum, male parvus si cui filius est, ut abortivus fuit olim Sisyphus; hanc varum distortis cruribus; illum balbutit scaurum pravis fultum male talis. Parcius hic vivit, frugi dicatur. Ineptus et iactantior hic paulo est, concinnus amicis postulat ut videatur. At est truculentior atque plus aequo liber; simplex fortisque habeatur. Caldior est; acris inter numeretur. Opinor, haec res et iungit, iunctos et servat amicos. At nos virtutes ipsas invertimus, atque sincerum cupimus vas incrustare. Probus quis nobiscum vivit, multum demissus homo; illi tardo cognomen pingui damus. Hic fugit omnis insidias nullique malo latus obdit apertum, cum genus hoc inter vitae versetur, ubi acris invidia atque vigent ubi crimina; pro bene sano ac non incauto fictum astutumque vocamus. Simplicior quis et est, qualem me saepe libenter obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem aut tacitum impellat quovis sermone; 'Molestus; communi sensu plane caret,' inquimus. Eheu, quam temere in nosmet legem sancimus iniquam! Nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est qui minimis urgetur. Amicus dulcis, ut aequum est, cum mea compenset vitiis bona; pluribus hisce (si modo plura mihi bona sunt) inclinet, amari si volet; hac lege in trutina ponetur eadem. Qui ne tuberibus propriis offendat amicum postulat, ignoscet verrucis illius; aequum est peccatis veniam poscentem reddere rursus. Denique, quatenus excidi penitus vitium irae, cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non ponderibus modulisque suis ratio utitur, ac res ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet? Si quis eum servum, patinam qui tollere iussus semesos piscis tepidumque ligurrierit ius in cruce suffigat, Labeone insanior inter sanos dicatur. Quanto hoc furiosius atque maius peccatum est: paulum deliquit amicus, quod nisi concedas, habeare insuavis, acerbus: odisti, et fugis ut Rusonem debitor aeris, qui nisi, cum tristes misero venere Kalendae, mercedem aut nummos undeunde extricat, amaras porrecto iugulo historias captivus ut audit. Comminxit lectum potus, mensave catillum Evandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem, aut positum ante mea quia pullum in parte catini sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus sit mihi? Quid faciam si furtum fecerit, aut si prodiderit commissa fide sponsumve negarit? Quis paria esse fere placuit peccata, laborant cum ventum ad verum est; sensus moresque repugnant atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi. Cum prorepserunt primis animalia terris, mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro pugnabant armis, quae post fabricaverat usus, donec verba, quibus voces sensusque notarent, nominaque invenere; dehinc absistere bello, oppida coeperunt munire et ponere leges, ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter. Nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli causa; sed ignotis perierunt mortibus illi, quos venerem incertam rapientis more ferarum viribus editior caedebat, ut in grege taurus. Iura inventa metu iniusti fateare necesse est, tempora si fastosque velis evolvere mundi. Nec natura potest iusto secernere iniquum, dividit ut bona diversis, fugienda petendis; nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque qui teneros caules alieni fregerit horti, et qui nocturnus sacra divom legerit. Adsit regula, peccatis quae poenas inroget aequas, ne scutica dignum horribili sectere flagello. Nam, ut ferula caedas meritum maiora subire verbera, non vereor, cum dicas esse pares res furta latrociniis, et magnis parva mineris falce recisurum simili te, si tibi regnum permittant homines. Si dives qui sapiens est, et sutor bonus et solus formosus et est rex, cur optas quod habes? 'Non nosti quid pater,' inquit, 'Chrysippus dicat: "Sapiens crepidas sibi numquam nec soleas fecit, sutor tamen est sapiens."' Qui? 'Ut, quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque optimus est modulator; ut Alfenus vafer, omni abiecto instrumento artis clausaque taberna, sutor erat; sapiens operis sic optimus omnis est opifex solus, sic rex.' Vellunt tibi barbam lascivi pueri; quos tu nisi fuste coerces, urgeris turba circum te stante, miserque rumperis, et latras, magnorum maxime regum! Ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum rex ibis, neque te quisquam stipator ineptum praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces ignoscent, si quid peccaro stultus, amici, inque vicem illorum patiar delicta libenter, privatusque magis vivam te rege beatus. |