Sermonum Liber Primus
by Quintus Horatius Flaccus (Horace)

Sermo II

This satire is upon a particular form of excess, but the preamble (to the middle of verse 28), on extremes in general, is as usual, far from the main subject, and treats of the want of perception among mankind of the true course of virtue, which consists in keeping with the golden mean.

   II. Ambubaiarum conlegia, pharmacopolae,
mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne
maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli:
quippe benignus erat. Contra hic, ne prodigus esse
dicatur metuens, inopi dare nolit amico
frigus quo duramque famem propellere possit.
Hunc si perconteris, avi cur atque parentis
praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
omnia conductis coemens obsonia nummis,
sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,
respondet. Laudatur ab his, culpatur ab illis.
Fufidius vappae famam timet ac nebulonis,
[dives agris, dives positis in faenore nummis];
quinas hic capiti mercedes exsecat, atque
quanto perditior quisque est, tanto acrius urget;
nomina sectatur modo sumpta veste virili
sub patribus duris tironum. 'Maxime' quis non
'Iuppiter!' exclamat, simul atque audivit? 'At in se
pro quaestu sumptum facit hic.' Vix credere possis
quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti
fabula quem miserum gnato vixisse fugato
inducit, non se peius cruciaverit atque hic.
   Si quis nunc quaerat, 'Quo res haec pertinet?' illuc:
dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
Malthinus tunicis demissis ambulat; est qui
inguen ad obscenum subductis usque facetus.
Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum.
Nil medium est. Sunt qui nolint tetigisse nisi illas,
quarum subsuta talos tegat instita veste:
contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem.
Quidam notus homo cum exiret fornice 'Macte
virtute esto,' inquit sententia dia Catonis.
'Nam simul ac venas inflavit taetra libido,
huc iuvenes aequum est descendere, non alienas
permolere uxores.' 'Nolim laudarier,' inquit,
'sic me' mirator cunni Cupiennius albi.
Audire est operae pretium, procedere recte
qui moechos non vultis, ut omni parte laborent;
utque illis multo corrupta dolore voluptas
atque haec rara cadat dura inter saepe pericla.
Hic se praecipitem tecto dedit; ille flagellis
ad mortem caesus; fugiens hic decidit acrem
praedonum in turbam; dedit hic pro corpore nummos;
hunc perminxerunt calones; quin etiam illud
accidit, ut quidam testes caudamque salacem
demeteret ferro. 'Iure,' omnes; Galba negabat.
Tutior at quanto merx est in classe secunda,
libertinarum dico, Sallustius in quas
non minus insanit, quam qui moechatur. At hic si,
qua res, qua ratio suaderet quaque modeste
munifico
esse licet, vellet bonus atque benignus
esse, daret quantum satis esset nec sibi damno
dedecorique foret. Verum hoc se amplectitur uno,
hoc amat et laudat 'Matronam nullam ego tango.'
Ut quondam Marsaeus, amator Originis ille,
qui patrium mimae donat fundumque laremque,
'Nil fuerit mi,' inquit 'cum uxoribus unquam alienis.'
Verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde
fama malum gravius quam res trahit. An tibi abunde
personam satis est, non illud, quidquid ubique
officit, evitare? Bonam deperdere famam,
rem patris oblimare, malum est ubicumque. Quid inter-
est in matrona, ancilla peccesne togata?
Villius in Fausta Sullae gener, hoc miser uno
nomine deceptus, poenas dedit usque superque
quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus,
exclusus fore, cum Longarenus foret intus.
Huic si mutonis verbis mala tanta videntis
diceret haec animus 'Quid vis tibi? Numquid ego a te
magno prognatum deposco consule cunnum
velatumque stola, mea cum conferbuit ira?'
quid responderet? 'Magno patre nata puella est.'
At quanto meliora monet pugnantiaque istis
dives opis natura suae, tu si modo recte
dispensare velis ac non fugienda petendis
immiscere. Tuo vitio rerumne labores,
nil referre putas? Quare, ne paeniteat te,
desine matronas sectarier, unde laboris
plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus.
Nec magis huic inter niveos viridisque lapillos,
sit licet hoc, Cerinthe, tuum, tenerum est femur aut crus
rectius, atque etiam melius persaepe togatae est.
Adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte
quod venale habet ostendit, nec, si quid honesti est
iactat habetque palam, quaerit quo turpia celet.
Regibus hic mos est: ubi equos mercantur, opertos
inspiciunt, ne, si facies, ut saepe, decora
molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem,
quod pulchrae clunes, breve quod caput, ardua cervix.
Hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei
contemplere oculis, Hypsaea caecior illa,
quae mala sunt, spectes. O crus! O brachia! Verum
depugis, nasuta, brevi latere ac pede longo est.
Matronae praeter faciem nil cernere possis,
cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.
Si interdicta petes, vallo circumdata, nam te
hoc facit insanum, multae tibi tum officient res,
custodes, lectica, ciniflones, parasitae,
ad talos stola demissa et circumdata palla,
plurima, quae invideant pure apparere tibi rem.
Altera, nil obstat: Cois tibi paene videre est
ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi;
metiri possis oculo latus. An tibi mavis
insidias fieri pretiumque avellier ante
quam mercem ostendi? 'Leporem venator ut alta
in nive sectetur, positum sic tangere nolit,'
cantat et apponit: 'Meus est amor huic similis; nam
transvolat in medio posita et fugientia captat.'
Hiscine versiculis speras tibi posse dolores
atque aestus curasque gravis e pectore pelli?
Nonne, cupidinibus statuat natura modum quem,
quid latura sibi, quid sit dolitura negatum,
quaerere plus prodest et inane abscindere soldo?
Num, tibi cum fauces urit sitis, aurea quaeris
pocula? Num esuriens fastidis omnia praeter
pavonem rhombumque? Tument tibi cum inguina, num, si
ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem
continuo fiat, malis tentigine rumpi?
Non ego: namque parabilem amo venerem facilemque.
Illam, 'Post paulo,' 'Sed pluris,' 'Si exierit vir,'
Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno
stet pretio neque cunctetur, cum est iussa venire.
Candida rectaque sit; munda hactenus, ut neque longa
nec magis alba velit, quam dat natura, videri.
Haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevum,
Illa et Egeria est: do nomen quodlibet illi,
nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat,
ianua frangatur, latret canis, undique magno
pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto
desiliat mulier, miseram se conscia clamet,
cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi.
Discincta tunica fugiendum est ac pede nudo,
ne nummi pereant aut puga aut denique fama.
Deprendi miserum est; Fabio vel iudice vincam.

Go to Horace Page
[To Horace Page]

Go to Satire #1
[To Satire #1]

Go to top of page
[Top of Page]

Go to Satire #3
[To Satire #3]