I. Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam
sibi sortem
seu ratio dederit
seu fors obiecerit, illa
contentus vivat, laudet diversa sequentis?
'O fortunati mercatores!' gravis annis
miles ait, multo iam fractus membra labore.
Contra mercator, navem iactantibus Austris,
'Militia est potior. Quid
enim? Concurritur; horae
momento cita mors venit aut victoria laeta.'
Agricolam laudat iuris
legumque peritus,
sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.
Ille, datis
vadibus qui rure extractus in urbem est,
solos felices viventis clamat in urbe.
Cetera de genere hoc, adeo sunt multa, loquacem
delassare valent
Fabium. Ne te morer, audi
quo rem deducam. Si quis deus, 'En ego,' dicat,
'iam faciam quod volits: eris tu, qui modo miles,
mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,
vos hinc mutatis discedite partibus.--Heia!
quid statis?'--nolint.
Atqui licet esse beatis.
Quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas
iratus buccas inflet, neque se fore posthac
tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?
Praeterea, ne sic, ut qui iocularia, ridens
percurram, (quamquam ridentem dicere verum
quid vetat? ut pueris
olim dant crustula
blandi
doctores, elementa velint ut discere prima;
sed tamen amoto quaeramus
seria ludo;)
ille gravem duro terram qui vertit aratro,
perfidus hic caupo
miles nautaeque per omne
audaces mare qui currunt, hac mente laborem
sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut
parvola (nam exemplo
est) magni formica laboris
ore trahit quodcumque potest atque addit acervo,
quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
Quae, simul inversum contristat Aquarius annum,
non usquam prorepit et illis utitur ante
quaesitis sapiens; cum
te neque fervidus aestus
demoveat lucro, neque hiemps, ignis, mare, ferrum,
nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
Quid iuvat immensum te argenti pondus et auri
furtim defossa timidum deponere terra?
'Quod si comminuas, vilem redigatur ad assem.'
At ni id fit, quid
habet pulchri constructus acervus?
Milia frumenta tua triverit
area centum,
non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut si
reticulum panis venalis inter onusto
forte vehas umero, nihilo plus accipias quam
qui nil portarit. Vel dic, quid referat intra
naturae finis viventi,
iugera centum an
mille aret? 'At suave est ex magno tollere acervo.'
Dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,
cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?
ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna,
vel cyatho, et dicas, 'Magno de flumine mallem
quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.' Eo fit,
plenior ut si quos delectet copia iusto,
cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer;
at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo
turbatam haurit aquam, neque vitam amittit in undis.
At bona
pars hominum, decepta cupidine falso,
'Nil satis est,' inquit, 'quia tanti quantum habeas sis.'
Quid facias illi? Iubeas miserum esse, libenter
quatenus id facit; ut
quidam memoratur Athenis
sordidus ac dives, populi contemnere voces
sic solitus: 'Populus me sibliat, at mihi plaudo
ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.'
Tantalus a labris sitiens fugientia captat
flumina. . . . Quid rides? Mutato nomine, de te
fabula narratur; congestis undique saccis
indormis inhians, et tamquam parcere sacris
cogeris, aut pictis tamquam gaudere tabellis.
Nescis quo valeat nummus, quem praebeat usum?
Panis ematur, holus, vini sextarius, adde
quis humana sibi doleat
natura negatis.
An vigilare metu exanimem, noctesque diesque
formidare malos fures, incendia, servos,
ne te compilent fugientes, hoc iuvat? Horum
semper ego optarem pauperrimus esse bonorum.
At si condoluit temptatum frigore
corpus,
aut alius casus lecto te affixit, habes qui
assideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
suscitet ac gnatis reddat carisque propinquis.
Non uxor salvum te volt, non filius; omnes
vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.
Miraris, cum tu argento post omnia ponas,
si nemo praestet, quem
non merearis, amorem?
At si cognatos, nullo natura labore
quos tibi dat, retinere velis servareque amicos,
infelix operam perdas, ut si quis asellum
in campo doceat parentem currere frenis.
Denique sit finis quaerendi, cumque
habeas plus,
pauperiem metuas minus, et finire laborem
incipias, parto quod avebas, ne facias quod
Vmmidius quidam. Non longa est fabula: dives,
ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se
non umquam servo melius vestiret, ad usque
supremum tempus, ne se penuria victus
opprimeret metuebat. At hunc liberta securi
divisit medium, fortissima Tyndaridarum.
'Quid mi igitur suades? ut vivam Maenius? aut sic
ut Nomentanus?' Pergis
pugnantia secum
frontibus adversis componere? Non ego, avarum
cum veto te fieri, vappam iubeo ac nebulonem.
Est inter Tanain quiddam
socerumque Viselli.
Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Illuc, unde abii, redeo: nemon' ut avarus
se probet ac potius laudet diversa sequentis,
quodque aliena capella gerat distentius uber,
tabescat, neque se maiori pauperiorum
turbae comparet, hunc atque hunc superare laboret.
Sic festinanti semper locupletior obstat,
ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,
instat equis auriga suos vincentibus, illum
praeteritum temnens extremos inter euntem.
Inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum
dicat, et, exacto contentus tempore, vita
cedat uti conviva satur, reperire queamus.
Iam satis est. Ne me Crispini scrinia
lippi
compilasse putes, verbum non amplius addam. |