|
I. Qui fit, Maecenas,
ut nemo, quam sibi
sortem
seu ratio dederit
seu fors obiecerit,
illa
contentus vivat, laudet
diversa sequentis?
'O fortunati mercatores!'
gravis annis
miles ait, multo iam fractus
membra labore.
Contra mercator,
navem iactantibus Austris,
'Militia est potior.
Quid enim? Concurritur;
horae
momento cita mors
venit aut victoria laeta.'
Agricolam laudat
iuris legumque peritus,
sub galli cantum
consultor ubi ostia pulsat.
Ille, datis
vadibus qui rure
extractus in urbem
est,
solos felices viventis clamat in
urbe.
Cetera de genere hoc,
adeo sunt multa,
loquacem
delassare valent
Fabium. Ne te morer,
audi
quo rem deducam.
Si quis deus, 'En
ego,' dicat,
'iam faciam quod volits: eris tu, qui modo miles,
mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc
vos,
vos hinc mutatis
discedite partibus.--Heia!
quid statis?'--nolint.
Atqui licet esse
beatis.
Quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas
iratus buccas inflet,
neque se fore posthac
tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?
Praeterea,
ne sic, ut qui
iocularia, ridens
percurram, (quamquam
ridentem dicere
verum
quid vetat? ut
pueris olim
dant crustula blandi
doctores, elementa
velint ut discere prima;
sed tamen amoto
quaeramus seria
ludo;)
ille gravem duro
terram qui vertit aratro,
perfidus hic caupo
miles nautaeque per omne
audaces mare qui currunt, hac mente
laborem
sese ferre, senes
ut in otia tuta
recedant,
aiunt, cum sibi
sint congesta cibaria:
sicut
parvola (nam exemplo
est) magni formica laboris
ore trahit quodcumque potest atque addit acervo,
quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
Quae, simul inversum
contristat Aquarius
annum,
non usquam prorepit et illis utitur ante
quaesitis sapiens;
cum te neque fervidus
aestus
demoveat lucro, neque hiemps, ignis, mare, ferrum,
nil obstet tibi, dum
ne sit te ditior alter.
Quid iuvat
immensum te argenti
pondus et auri
furtim defossa
timidum deponere terra?
'Quod si comminuas,
vilem redigatur ad assem.'
At ni id fit, quid
habet pulchri constructus
acervus?
Milia frumenta
tua triverit area
centum,
non tuus hoc capiet venter plus ac
meus: ut si
reticulum panis venalis
inter onusto
forte vehas umero, nihilo plus accipias quam
qui nil portarit. Vel dic, quid referat
intra
naturae finis viventi,
iugera centum an
mille aret? 'At suave
est ex magno tollere acervo.'
Dum ex parvo nobis
tantundem haurire relinquas,
cur tua plus laudes cumeris
granaria nostris?
ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna,
vel cyatho, et
dicas, 'Magno de flumine mallem
quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.' Eo
fit,
plenior ut si quos
delectet copia iusto,
cum ripa simul avolsos ferat Aufidus
acer;
at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo
turbatam haurit
aquam, neque vitam
amittit in undis.
At
bona pars hominum,
decepta cupidine falso,
'Nil satis est,' inquit, 'quia tanti
quantum habeas
sis.'
Quid facias illi?
Iubeas miserum esse,
libenter
quatenus id facit;
ut quidam memoratur
Athenis
sordidus ac dives, populi contemnere
voces
sic solitus: 'Populus me sibliat, at
mihi plaudo
ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.'
Tantalus a labris
sitiens fugientia captat
flumina. . . . Quid
rides? Mutato nomine, de te
fabula narratur; congestis undique saccis
indormis inhians,
et tamquam parcere
sacris
cogeris, aut pictis tamquam gaudere tabellis.
Nescis quo valeat
nummus, quem praebeat usum?
Panis ematur, holus, vini sextarius, adde
quis humana sibi
doleat natura negatis.
An vigilare metu
exanimem, noctesque diesque
formidare malos fures, incendia, servos,
ne te compilent fugientes, hoc iuvat? Horum
semper ego optarem
pauperrimus esse bonorum.
At si
condoluit temptatum
frigore corpus,
aut alius casus lecto te affixit, habes qui
assideat, fomenta
paret, medicum roget,
ut te
suscitet ac gnatis reddat carisque propinquis.
Non uxor salvum
te volt, non filius; omnes
vicini oderunt, noti,
pueri atque puellae.
Miraris, cum tu argento post omnia ponas,
si nemo praestet,
quem non merearis,
amorem?
At si cognatos,
nullo natura labore
quos tibi dat, retinere velis servareque amicos,
infelix operam perdas, ut si quis asellum
in campo doceat parentem currere frenis.
Denique sit finis quaerendi, cumque
habeas plus,
pauperiem metuas
minus, et finire
laborem
incipias, parto
quod avebas, ne facias quod
Vmmidius quidam.
Non longa est fabula: dives,
ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se
non umquam servo melius vestiret, ad usque
supremum tempus,
ne se penuria victus
opprimeret metuebat. At hunc liberta securi
divisit medium,
fortissima Tyndaridarum.
'Quid
mi igitur suades? ut
vivam Maenius? aut sic
ut Nomentanus?'
Pergis pugnantia
secum
frontibus adversis
componere? Non
ego, avarum
cum veto te fieri, vappam iubeo ac nebulonem.
Est inter Tanain
quiddam socerumque
Viselli.
Est modus in rebus,
sunt certi denique fines,
quos ultra citraque
nequit consistere rectum.
Illuc, unde abii, redeo: nemon'
ut avarus
se probet ac potius laudet diversa sequentis,
quodque aliena
capella gerat distentius
uber,
tabescat, neque se maiori pauperiorum
turbae comparet, hunc
atque hunc superare laboret.
Sic festinanti semper locupletior obstat,
ut, cum carceribus
missos rapit ungula
currus,
instat equis auriga suos vincentibus, illum
praeteritum temnens extremos inter euntem.
Inde fit, ut
raro, qui se vixisse beatum
dicat, et, exacto
contentus tempore, vita
cedat uti conviva satur, reperire queamus.
Iam
satis est. Ne me Crispini scrinia lippi
compilasse putes, verbum non amplius addam.
|