|
XX. Vertumnum
Ianumque, liber,
spectare videris,
scilicet ut prostes
Sosiorum pumice
mundus.
Odisti clavis
et grata sigilla pudico;
paucis ostendi gemis
et communia laudas,
non ita nutritus.
Fuge quo descendere
gestis.
Non erit emisso reditus tibi. 'Quid
miser egi?
Quid volui?' dices,
ubi quis te laeserit;
et scis
in breve te cogi,
cum plenus languet
amator.
Quodsi non odio peccantis desipit augur,
carus eris Romae donec te deseret aetas;
contrectatus ubi
manibus sordescere vulgi
coeperis, aut tineas pasces taciturnus
inertis
aut fugies Vticam
aut vinctus mitteris Ilerdam.
Ridebit monitor
non exauditus,
ut ille,
qui male parentem
in rupes protrusit asellum
iratus: quis enim invitum servare laboret?
Hoc quoque te manet, ut pueros
elementa docentem
occupet extremis
in vicis balba senectus.
Cum tibi
sol tepidus pluris
admoverit auris,
me libertino natum
patre et in tenui re
maiores pennas
nido extendisse loqueris,
ut quantum generi
demas virtutibus addas;
me primis urbis
belli placuisse
domique;
corporis exigui
praecanum solibus
aptum
irasci celerem,
tamen ut placabilis essem.
Forte meum si quis te percontabitur aevum,
me quater undenos
sciat implevisse Decembris,
collegam Lepidum
quo duxit Lollius anno.
|