Carmen Saeculare
by Quintus Horatius Flaccus (Horace)

Phoebe silvarumque potens Diana,
lucidum caeli decus, o colendi
semper et cultu, date quae precamur
   tempore sacro,

quo Sibyllini monuere versus
virgines lectas puerosque castos
dis, quibus septem placuere colles,
   dicere carmen.

alme Sol, curu nitido diem qui
promis et celas aliusque et idem
nasceris, possis nihil urbe Roma
   visere maius.

rite maturos aperire partus
lenis, Ilithyia, tuere matres,
sive tu Lucina probas vocari
   seu Genitalis:

diva, producas subolem patrumque
prosperes decreta super iugandis
feminis prolisque novae feraci
   lege marita,

certus undenos deciens per annos
orbis ut cantus referatque ludos
ter die claro totiensque grata
   nocte frequentis.

vosque, veraces cecinisse Parcae,
quod semel dictum est stabilisque rerum
terminus servet, bona iam peractis
   iungite fata.

fertilis frugum pecorisque tellus
spicea donet Cererem corona;
nutriant fetus et aquae salubres
   et Iovis aurae.

condito mitis placidusque telo
supplices audi pueros, Apollo;
siderum regina bicornis, audi,
   Luna, puellas.

Roma si vestrum est opus Iliaeque
litus Etruscum tenuere turmae,
iussa pars mutare Lares et urbem
   sospite cursu,

cui per ardentem sine fraude Troiam
castus Aeneas patriae superstes
liberum munivit iter, daturus
   plura relictis:

di, probos mores docili iuventae,
di, senectuti placidae quietem,
Romulae genti date remque prolemque
   et decus omne.

quaeque vos bubus veneratur albis
clarus Anchisae Venerisque sanguis
inpetret, bellante prior, iacentem
   lenis in hostem.

iam mari terraque manus potentis
Medus Albanasque timet securis,
iam Scythae responsa petunt, superbi
   nuper, et Indi.

iam Fides et Pax et Honor Pudorque
priscus et neglecta redire Virtus
audet adparetque beata pleno
   Copia cornu.

augur et fulgente decorus arcu
Phoebus acceptusque novem Camenis,
qui salutari levat arte fessos
   corporis artus,

si Palatinas videt aequos aras
remque Romanam Latiumque felix
alterum in lustrum meliusque semper
   prorogat aevom,

quaeque Aventinum tenet Algidumque,
quindecim Diana preces virorum
curat et votis puerorum amicas
   adplicat auris:

haec Iovem sentire deosque cunctos
spem bonam certamque domum reporto
doctus et Phoebi chorus et Dianae
   dicere laudes.

Go to Horace Page
[Horace Page]
Go to Introduction
[Introduction]
Go to top of page
[Top of Page]