Pro P. Quinctio M. Tulli Ciceronis Oratio

Hyperlink Chapter Index

To jump straight to a specific chapter, click the hyperlink bookmark for that chapter below, or scroll down to the beginning of Chapter 1:
Chapter: 01, 02, 03, 04, 05, 06, 07, 08, 09, 10, 11, 12, 13, 14, 15, 16, 17, 18, 19, 20, 21, 22, 23, 24, 25, 26, 27, 28, 29, 30, 31.

Capita I to XXXI

   I. 1. Quae res in civitate duae plurimum possunt, eae contra nos ambae faciunt in hoc tempore, summa gratia et eloquentia; quarum alteram, C. Aquili, vereor, alteram metuo. Eloquentia Q. Hortensi ne me in dicendo impediat, non nihil commoveor, gratia Sex. Naevi ne P. Quinctio noceat, id vero non mediocriter pertimesco. 2. Neque hoc tanto opere querendum videretur, haec summa in illis esse, si in nobis essent saltem mediocria; verum ita se res habet, ut ego, qui neque usu satis et ingenio parum possum, cum patrono disertissimo comparer, P. Quinctius, cui tenues opes, nullae facultates, exiguae amicorum copiae sunt, cum adversario gratiosissimo contendat. 3. Illud quoque nobis accedit incommodum, quod M. Iunius, qui hanc causam, C. Aquili, aliquotiens apud te egit, homo et in aliis causis exercitatus et in hac multum et saepe versatus, hoc tempore abest nova legatione impeditus, et ad me ventum est, qui ut summa haberem cetera, temporis quidem certe vix satis habui, ut rem tantam, tot controversiis implicatam, possem cognoscere. 4. Ita, quod mihi consuevit in ceteris causis esse adiumento, id quoque in hac causa deficit. Nam, quod minus ingenio possum, subsidium mihi diligentia comparavi; quae quanta sit, nisi tempus et spatium datum sit, intellegi non potest. Quae quo plura sunt, C. Aquili, eo te et hos, qui tibi in consilio sunt, meliore mente nostra verba audire oportebit, ut multis incommodis veritas debilitata tandem aequitate talium virorum recreetur. 5. Quodsi tu iudex nullo praesidio fuisse videbere contra vim et gratiam solitudini atque inopiae, si apud hoc consilium ex opibus, non ex veritate causa pendetur, profecto nihil est iam sanctum atque sincerum in civitate, nihil, quod humilitatem cuiusquam gravitas et virtus iudicis consoletur. Certe aut apud te et hos, qui tibi adsunt, veritas valebit aut ex hoc loco repulsa vi et gratia locum, ubi consistat, reperire non poterit.

   II. Non eo dico, C. Aquili, quo mihi veniat in dubium tua fides et constantia, aut quo non in his, quos tibi advocasti, viris lectissimis civitatis spem summam habere P. Quinctius debeat. 6. Quid ergo est? Primum magnitudo periculi summo timore hominem afficit, quod uno iudicio de fortunis omnibus decernit, idque dum cogitat, non minus saepe ei venit in mentem potestatis quam aequitatis tuae, propterea quod omnes, quorum in alterius manu vita posita est, saepius illud cogitant, quid possit is, cuius in dicione ac potestate sunt, quam quid debeat facere. 7. Deinde habet adversarium P. Quinctius verbo Sex. Naevium, re vera huiusce aetatis homines disertissimos, fortissimos, florentissimos nostrae civitatis, qui communi studio summis opibus Sex. Naevium defendunt, si id est defendere, cupiditati alterius obtemperare, quo is facilius, quem velit, iniquo iudicio opprimere possit. 8. Nam quid hoc iniquius aut indignius, C. Aquili, dici aut commemorari potest, quam me, qui caput alterius, famam fortunasque defendam, priore loco causam dicere? cum praesertim Q. Hortensius, qui in hoc iudicio partes accusatoris obtinet, contra me sit dicturus, cui summam copiam facultatemque dicendi natura largita est. Ita fit, ut ego, qui tela depellere et vulneribus mederi debeam, tum id facere cogar, cum etiam telum adversarius nullum iecerit, illis autem id tempus impugnandi detur, cum et vitandi illorum impetus potestas adempta nobis erit et, si qua in re, id quod parati sunt facere, falsum crimen quasi venenatum aliquod telum iecerint, medicinae faciendae locus non erit. 9. Id accidit praetoris iniquitate et iniuria, primum quod contra omnium consuetudinem iudicium prius de probro quam de re maluit fieri, deinde quod ita constituit id ipsum iudicium, ut reus, antequam verbum accusatoris audisset, causam dicere cogeretur. Quod eorum gratia et potentia factum est, qui, quasi sua res aut honos agatur, ita diligenter Sex. Naevi studio et cupiditati morem gerunt et in eius modi rebus opes suas experiuntur, in quibus, quo plus propter virtutem nobilitatemque possunt, eo minus, quantum possint, debent ostendere.
   10. Cum tot tantisque difficultatibus affectus atque afflictus in tuam, C. Aquili, fidem, veritatem, misericordiam P. Quinctius confugerit, cum adhuc ei propter vim adversariorum non ius par, non agendi potestas eadem, non magistratus aequus reperiri potuerit, cum ei summam per iniuriam omnia inimica atque infesta fuerint, te, C. Aquili, vosque, qui in consilio adestis, orat atque obsecrat, ut multis iniuriis iactatam atque agitatam aequitatem in hoc tandem loco consistere et confirmari patiamini. Id quo facilius facere possitis, dabo operam, ut, a principio res quem ad modum gesta et contracta sit, cognoscatis.

   III. 11. C. Quinctius fuit P. Quincti huius frater, sane ceterarum rerum pater familias et prudens et attentus, una in re paulo minus consideratus, qui societatem cum Sex. Naevio fecerit, viro bono, verum tamen non ita instituto, ut iura societatis et officia certi patris familias nosse posset; non quo ei deesset ingenium; nam neque parum facetus scurra Sex. Naevius neque inhumanus praeco est umquam existimatus. Quid ergo est? Cum ei natura nihil melius quam vocem dedisset, pater nihil praeter libertatem reliquisset, vocem in quaestum contulit, libertate usus est, quo impunius dicax esset. 12. Quare quidem socium tibi eum velles adiungere, nihil erat, nisi ut in tua pecunia condisceret, qui pecuniae fructus esset; tamen inductus consuetudine ac familiaritate Quinctius fecit, ut dixi, societatem earum rerum, quae in Gallia comparabantur. Erat ei pecuria res ampla et rustica sane bene culta et fructuosa. Tollitur ab atriis Liciniis atque a praeconum consessu in Galliam Naevius et trans Alpes usque transfertur. Fit magna mutatio loci, non ingenii. Nam qui ab adulescentulo quaestum sibi instituisset sine impendio, posteaquam nescio quid impendit et in commune contulit, mediocri quaestu contentus esse non poterat. 13. Nec mirum, si is, qui vocem venalem habuerat, ea, quae voce quaesiverat, magno sibi quaestui fore putabat. Itaque hercule haud mediocriter de communi, quodcumque poterat, ad se in privatam domum sevocabat; qua in re ita diligens erat, quasi ii, qui magna fide societatem gererent, arbitrium pro socio condemnari solerent. Verum his de rebus non necesse habeo dicere ea, quae me P. Quinctius cupit commemorare; tametsi causa postulat, tamen, quia postulat, non flagitat, praeteribo.

   IV. 14. Cum annos iam complures societas esset, et cum saepe suspectus Quinctio Naevius fuisset neque ita commode posset rationem reddere earum rerum, quas libidine, non ratione gesserat, moritur in Gallia Quinctius, cum adesset Naevius, et moritur repentino. Heredem testamento reliquit hunc P. Quinctium, ut, ad quem summus maeror morte sua veniebat, ad eundem summus honos quoque perveniret. 15. Quo mortuo, nec ita multo post, in Galliam proficiscitur Quinctius, ibi cum isto [Naevio] familiariter vivit. Annum fere una sunt, cum et de societate multa inter se communicarent et de tota illa ratione atque re Gallicana; neque interea verbum ullum interposuit Naevius aut societatem sibi quidpiam debere, aut privatim Quinctium debuisse. Cum aeris alieni aliquantum esset relictum, quibus nominibus pecuniam Romae curari oporteret auctionem in Gallia P. hic Quinctius Narbone se facturum esse proscribit earum rerum, quae ipsius erant privatae. 16. Ibi tum vir optimus Sex. Naevius hominem multis verbis deterret, ne auctionetur; eum non ita commode posse eo tempore, quo proscripsisset, vendere; Romae sibi nummorum facultatem esse, quam, si saperet, communem existimaret pro fraterna illa necessitudine et pro ipsius affinitate; nam P. Quincti consobrinam habet in matrimonio Naevius et ex ea liberos. Quia, quod virum bonum facere oportebat, id loquebatur Naevius, credidit Quinctius eum, qui orationem bonorum imitaretur, facta quoque imitaturum; auctionem velle facere desistit, Romam proficiscitur; decedit ex Gallia Romam simul Naevius. 17. Cum pecuniam C. Quinctius P. Scapulae debuisset, per te, C. Aquili, decidit P. Quinctius, quid liberis eius dissolveret. Hoc eo per te agebatur, quod propter aerariam rationem non satis erat in tabulis inspexisse, quantum deberetur, nisi ad Castoris quaesisses, quantum solveretur. Decidis statuisque tu propter necessitudinem, quae tibi cum Scapulis est, quid iis ad denarium solveretur.

   V. 18. Haec omnia Quinctius agebat auctore et consuasore Naevio. Nec mirum, si eius utebatur consilio, cuius auxilium sibi paratum putabat; non modo enim pollicitus erat in Gallia, sed Romae cotidie, simul atque sibi hic annuisset, numeraturum se dicebat. Quinctius porro istum posse facere videbat, debere intellegebat, mentiri, quia causa, cur mentiretur, non erat, non putabat; quasi domi nummos haberet, ita constituit Scapulis se daturum; Naevium certiorem facit, rogat, ut curet, quod dixisset. 19. Tum iste vir optimus (vereor, ne se derideri putet, quod iterum iam dico 'optimus'), qui hunc in summas angustias adductum putaret, ut eum suis condicionibus in ipso articulo temporis adstringeret, assem sese negat daturum, nisi prius de rebus rationibusque societatis omnibus decidisset et scisset sibi cum Quinctio controversiae nihil futurum. 'Posterius,' inquit, 'ista videbimus,' Quinctius; 'nunc hoc velim cures, si tibi videtur, quod dixisti.' Negat se alia ratione facturum; quod promisisset, non plus sua referre, quam si, cum auctionem venderet, domini iussu quidpiam promisisset. 20. Destitutione illa perculsus Quinctius a Scapulis paucos dies aufert, in Galliam mittit, ut ea, quae proscripserat, venirent, deteriore tempore absens auctionatur, Scapulis difficiliore condicione dissolvit. Tum appellat ultro Naevium, ut, quoniam suspicaretur aliqua de re fore controversiam, videret, ut quam primum et quam minima cum molestia tota res transigeretur. 21. Dat iste amicum M. Trebellium, nos communem necessarium, qui istius domi erat eductus, et quo utebatur iste plurimum, propinquum nostrum, Sex. Alfenum. Res convenire nullo modo poterat, propterea quod hic mediocrem iacturam facere cupiebat, iste mediocri praeda contentus non erat. 22. Itaque ex eo tempore res esse in vadimonium coepit. Cum vadimonia saepe dilata essent, et cum aliquantum temporis in ea re esset consumptum neque quicquam profectum esset, vneit ad vadimonium Naevius.

   VI. Obsecro, C. Aquili vosque, qui adestis in consilio, ut diligenter attendatis, ut singulare genus fraudis et novam rationem insidiarum cognoscere possitis. 23. Ait se auctionatum esse in Gallia; quod sibi videretur, se vendidisse; curasse, ne quid sibi societas deberet; se iam neque vadari amplius neque vadimonium promittere; si quid agere secum velit Quinctius, non recusare. Hic cum rem Gallicanam cuperet revisere, hominem in praesentia non vadatur; ita sine vadimonio disceditur. Deinde Romae dies XXX fere Quinctius commoratur; cum ceteris quae habebat vadimonia, differt, ut expeditus in Galliam proficisci posset; proficiscitur. 24. Roma egreditur ante diem II Kalend. Februarias Quinctius Scipione et Norbano coss. Quaeso, ut eum diem memoriae mandetis. L. Albius Sex. filius Quirina, vir bonus et cum primis honestus, una profectus est. Cum venissent ad Vada Volaterrana quae nominantur, vident perfamiliam Naevi, qui ex Gallia pueros venales isti adducebat, L. Publicium; qui, ut Romam venit, narrat Naevio, quo in loco viderit Quinctium. Quod nisi ex Publicio narratum Naevio esset, non tam cito res in contentionem venisset. 25. Tum Naevius pueros circum amicos dimittit, ipse suos necessarios ab atriis Liciniis et a faucibus macelli corrogat, ut ad tabulam Sextiam sibi adsint hora secunda postridie. Veniunt frequentes. Testificatur iste P. QUINCTIUM NON STITISSE ET STITISSE SE; tabulae maxime signis hominum nobilium consignantur, disceditur. Postulat a Burrieno praetore Naevius, ut ex edicto bona possidere liceat; iussit bona proscribi eius, quicum familiaritas fuerat, societas erat, affinitas liberis istius vivis divelli nullo modo poterat. 26. Qua ex re intellegi facile potuit nullum esse officium tam sanctum atque sollemne, quod non avaritia comminuere ac violare soleat. Etenim si veritate amicitia, fide societas, pietate propinquitas colitur, necesse est iste, qui amicum, socium, affinem fama ac fortunis spoliare conatus est, vanum se et perfidiosum et impium esse fateatur. 27. Libellos Sex. Alfenus, procurator P. Quincti, familiaris et propinquus Sex. Naevi, deicit, servulum unum, quem iste prehenderat, abducit, denuntiat sese procuratorem esse, istum aequum esse famae fortunisque P. Quincti consulere et adventum eius exspectare; quod si facere nolit atque imbiberit eius modi rationibus illum ad suas condiciones perducere, sese nihil precari et, si quid agere velit, iudicio defendere. 28. Haec dum Romae geruntur, Quinctius interea contra ius, consuetudinem, edicta praetorem de saltu agroque communi a servis communibus vi detruditur.

   VII. Existima, C. Aquili, modo et ratione omnia Romae Naevium fecisse, si hoc, quod per litteras istius in Gallia gestum est, recte atque ordine factum esse videtur. Expulsus atque eiectus e praedio Quinctius accepta insigni iniuria confugit ad C. Flaccum imperatorem, qui tum erat in provincia, quem, ut ipsius dignitas poscit, honoris gratia nomino. Is eam rem quam vehementer vindicandam putarit, ex decretis eius poteritis cognoscere. 29. Alfenus interea Romae cum isto gladiatore vetulo cotidie pugnabat; utebatur populo sane suo, propterea quod iste caput petere non desinebat. Iste postulat, ut procurator iudicatum solvi satis daret; negat Alfenus aequum esse procuratorem satis dare, quod reus satis dare non deberet, si ipse adesset. Appellantur tribuni; a quibus cum esset certum auxilium petitum, ita tum disceditur, ut idibus Septembribus P. Quinctium sisti Sex. Alfenus promitteret.

   VIII. 30. Venit Romam Quinctius, vadimonium sistit. Iste, homo acerrimus, bonorum possessor, expulsor, ereptor, annum et sex menses nihil petit, quiescit, condicionibus hunc, quoad potest, producit, a Cn. Dolabella denique praetore postulat, ut sibi Quinctius iudicatum solvi satis det ex formula: QUOD AB EO PETAT, QUOIUS EX EDICTO PRAETORIS BONA DIES XXX POSSESSA SINT. Non recusabat Quinctius, quin ita satis dare iuberet, si bona possessa essent ex edicto. Decernit (quam aequum, nihil dico, unum hoc dico: novum; et hoc ipsum tacuisse mallem, quoniam utrumque quivis intellegere potuit), sed iubet P. Quinctium sponsionem cum Sex. Naevio facere: SI BONA SUA EX EDICTO P. BURRIENI PRAETORIS DIES XXX POSSESSA NON ESSENT. Recusabant, qui aderant tum Quinctio, demonstrabant de re iudicium fieri oportere, ut aut uterque inter se aut neuter satis daret; non necesse esse famam alterius in iudicium venire. 31. Clamabat porro ipse Quinctius sese idcirco nolle satis dare, ne videretur iudicasse bona sua ex edicto possessa esse; sponsionem porro si istius modi faceret, se, id quod nunc evenit, de capite suo priore loco causam esse dicturum. Dolabella (quem ad modum solent homines nobiles; seu recte seu perperam facere coeperunt, ita in utroque excellunt, ut nemo nostro loco natus assequi possit) iniuriam facere fortissime perseverat; aut satis dare aut sponsionem iubet facere, et interea recusantes nostros advocatos acerrime submoveri.

   IX. 32. Conturbatus sane discedit Quinctius; neque mirum, cui haec optio tam misera tamque iniqua daretur, ut aut ipse se capitis damnaret, si satis dedisset, aut causam capitis, si sponsionem fecisset, priore loco diceret. Cum in altera re causae nihil esset, quin secus iudicaret ipse de se, quod iudicium gravissimum est, in altera spes esset ad talem tamen virum iudicem veniendi, unde eo plus opis auferret, quo minus attulisset gratiae, sponsionem facere maluit; fecit; te iudicem, C. Aquili, sumpsit, ex sponso egit. In hoc summa iudicii causaque tota consistit.
   33. Iudicium esse, C. Aquili, non de re pecuniaria, sed de fama fortunisque P. Quincti vides. Cum maiores ita constituerint, ut, qui pro capite diceret, is posteriore loco diceret, nos inaudita criminatione accusatorum priore loco causam dicere intellegis. Eos porro, qui defendere consuerunt, vides accusare, et ea ingenia converti ad perniciem, quae antea versabantur in salute atque auxilio ferendo. Illud etiam restiterat, quod hesterno die fecerunt, ut te in ius educerent, ut nobis tempus, quam diu diceremus, praestitueres; quam rem facile a praetore impetrassent, nisi tu, quod esset tuum ius et officium potestasque, docuisses. 34. Neque nobis adhuc praeter te quisquam fuit, ubi nostrum ius contra illos obtineremus, neque illis umquam satis fuit illud obtinere, quod probari omnibus posset; ita sine iniuria potentiam levem atque inopem esse arbitrantur.

   X. Verum quoniam tibi instat Hortensius, ut eas in consilium, a me postulat, ne dicendo tempus absumam, queritur priore patrono causam defendente numquam perorari potuisse, non patiar istam manere suspicionem, nos rem iudicari nolle; nec illud mihi arrogabo, me posse causam commodius demonstrare, quam antea demonstrata sit, neque tamen tam multa verba faciam, propterea quod et ab illo, qui tum dixit, informata iam causa est et a me, qui neque excogitare neque pronuntiare multa possum, brevitas postulatur, quae mihimet ipsi amicissima est; 35. faciam, quod te saepe animadverti facere, Hortensi; totam causae meae dictionem certas in partes dividam. Tu id semper facis, quia semper potes, ego in hac causa faciam, propterea quod in hac videor posse facere; quod tibi natura dat ut semper possis, id mihi causa concedit ut hodie possim. Certos mihi fines terminosque constituam, extra quos egredi non possim, si maxime velim, ut et mihi sit propositum, de quo dicam, et Hortensius habeat exposita, ad quae respondeat, et tu, C. Aquili, iam ante animo prospicere possis, quibus de rebus auditurus sis.
   36. Negamus te bona P. Quincti, Sex. Naevi, possedisse ex edicto praetoris. In eo sponsio facta est. Ostendam primum causam non fuisse, cur a praetore postulares, ut bona P. Quincti possideres, deinde ex edicto te possidere non potuisse, postremo non possedisse. Quaeso, C. Aquili vosque, qui estis in consilio, ut, quid pollicitus sim, diligenter memoriae mandetis; etenim rem facilius totam accipietis, si haec memineritis, et me facile vestra existimatione revocabitis, si extra hos cancellos egredi conabor, quos mihi ipse circumdedi. Nego fuisse causam, cur postularet, nego ex edicto possidere potuisse, nego possedisse. Haec tria cum docuero, peroraro.

   XI. 37. Non fuit causa, cur postulares. Qui hoc intellegi potest? Quia Sex. Naevio neque ex societatis ratione neque privatim quicquam debuit Quinctius. Quis huic rei testis est? Idem, qui acerrimus adversarius; in hanc rem te, te, inquam, testem, Naevi, citabo. Annum et eo diutius post mortem C. Quincti fuit in Gallia tecum simul Quinctius. Doce te petisse ab eo istam nescio quam innumerabilem pecuniam, doce aliquando mentionem fecisse, dixisse deberi; debuisse concedam. 38. Moritur C. Quinctius, qui tibi, ut ais, certis nominibus grandem pecuniam debuit. Heres eius P. Quinctius in Galliam ad te ipsum venit in agrum communem, eo denique, ubi non modo res erat, sed ratio quoque omnis et omnes litterae. Quis tam dissolutus in re familiari fuisset, quis tam neglegens, quis tam tui, Sexte, dissimilis, qui, cum res ab eo, quicum contraxisset, recessisset et ad heredem pervenisset, non heredem, cum primum vidisset, certiorem faceret, appellaret, rationem afferret, si quid in controversiam veniret, aut intra parietes aut summo iure experiretur? Itane est? quod viri optimi faciunt, si qui suos propinquos ac necessarios caros et honestos esse atque haberi volunt, id Sex. Naevius non faceret, qui usque eo fervet ferturque avaritia, ut de suis commodis aliquam partem velit committere, ne quam partem huic propinquo suo ullius ornamenti relinquat? 39. et is pecuniam, si qua deberetur, non peteret, qui, quia, quod debitum numquam est, id datum non est, non pecuniam modo, verum etiam hominis propinqui sanguinem vitamque eripere conatur? Huic tum molestus esse videlicet noluisti, quem nunc respirare libere non sinis; quem nunc interficere nefarie cupis, eum tum pudenter appellare nolebas. Ita credo; hominem propinquum, tui observantem, virum bonum, pudentem, maiorem natu nolebas aut non audebas appellare; saepe, ut fit, cum ipse te confirmasses, cum statuisses mentionem de pecunia facere, cum paratus meditatusque venisses, homo timidus virginali verecundia subito ipse te retinebas; excidebat repente oratio; cum cuperes appellare, non audebas, ne invitus audiret. Id erat profecto.

   XII. 40. Credamus hoc, Sex. Naevium, cuius caput oppugnet, eius auribus pepercisse. Si debuisset, Sexte, petisses, et petisses statim; si non statim, paulo quidem post; si non paulo, at aliquanto; sex quidem illis mensibus profecto; anno vertente sine controversia. Ano et sex mensibus vero, cum tibi cotidie potestas hominis fuisset admonendi, verbum nullum facis; biennio iam confecto fere appellas. Quis tam perditus ac profusus nepos non adesa iam, sed abundanti etiam pecunia sic dissolutus fuisset, ut fuit Sex. Naevius? Cum hominem nomino, satis mihi videor dicere. 41. Debuit tibi C. Quinctius, numquam petisti; mortuus est ille, res ad heredem venit; cum eum cotidie videres, post biennium denique appellas. Dubitabitur, utrum sit probabilius, Sex. Naevium statim, si quid deberetur, petiturum fuisse an ne appellaturum quidem biennio? Appellandi tempus non erat? At tecum plus annum vixit. In Gallia agi non potuit? At et in provincia ius dicebatur, et Romae iudicia fiebant. Restat, ut aut summa neglegentia tibi obstiterit aut unica liberalitas. Si neglegentiam dices, mirabimur, si bonitatem, ridebimus; neque praeterea quid possis dicere, invenio. Satis est argumenti nihil esse debitum Naevio, quod tam diu nihil petivit.

   XIII. 42. Quid, si hoc ipsum, quod nunc facit, ostendo testimonio esse nihil deberi? Quid enim nunc agit Sex. Naevius? qua de re controversia est? quod est hoc iudicium, in quo iam biennium versamur? quid negotii geritur, in quo ille tot et tales viros defatigat? Pecuniam petit. Nunc denique? verum tamen petat; audiamus. 43. De rationibus et controversiis societatis vult diiudicari. Sero, verum aliquando tamen; concedamus. 'Non,' inquit, 'id ago, C. Aquili, neque in eo nunc laboro. Pecunia mea tot annos utitur P. Quinctius. Utatur sane; non peto.' Quid igitur pugnas? an, quod saepe multis in locis dixisti, ne in civitate sit, ne locum suum, quem adhuc honestissime defendit, obtineat, ne numeretur inter vivos, decernat de vita et ornamentis suis omnibus, apud iudicem causam priore loco dicat et, eam cum orarit, tum denique vocem accusatoris audiat? Quid? hoc quo pertinet? ut ocius ad tuum pervenias? At si id velles, iam pridem actum esse poterat. 44. Ut honestiore iudicio conflictere? At sine summo scelere P. Quinctium, propinquum tuum, iugulare non potes. Ut facilius iudicium sit? At neque C. Aquilius de capite alterius libenter iudicat, et Q. Hortensius contra caput non didicit dicere. Quid a nobis autem, C. Aquili, refertur? Pecuniam petit; negamus deberi. Iudicium fiat statim; non recusamus. Ut quid praeterea? Si veretur, ut res iudicio facto parata sit, iudicatum solvi satis accipiat; quibus a me verbis satis acceperit, isdem ipse, quod peto, satis det. Actum iam potest esse, C. Aquili; iam tu potes liberatus discedere molestia, prope dicam, non minore quam Quinctius.
   45. Quid agimus, Hortensi? quid de hac condicione dicimus? Possumus aliquando depositis armis sine periculo fortunarum de re pecuniaria disceptare? possumus ita rem nostram persequi, ut hominis propinqui caput incolume esse patiamur? possumus petitoris personam capere, accusatoris deponere? 'Immo,' inquit, 'abs te satis accipiam; ego autem tibi satis non dabo.'

   XIV. Quis tandem nobis ista iura tam aequa discribit? quis hoc statuit, quod aequum sit in Quinctium, id iniquum esse in Naevium? 'Quincti bona,' inquit, 'ex edicto praetoris possessa sunt.' Ergo, id ut confitear, postulas, ut, quod numquam factum esse iudicio defendimus, id, proinde quasi factum sit, nostro iudicio confirmemus? 46. Inveniri ratio, C. Aquili, non potest, ut ad suum quisque quam primum sine cuiusquam dedecore, infamia pernicieque perveniat? Profecto, si quid deberetur, peteret; non omnia iudicia fieri mallet quam unum illud, unde haec omnia nascuntur. Qui inter tot annos ne appellarit quidem Quinctium, cum potestas esset agendi cotidie, qui, quo tempore primum [male] agere coepit, in vadimoniis differendis tempus omne consumpserit, qui postea vadimonium quoque missum fecerit, hunc per insidias vi de agro communi deiecerit, qui, cum de re agendi nullo recusante potestas fuisset, sponsionem de probro facere maluerit, qui, cum revocetur ad id iudicium, unde haec nata sunt omnia, condicionem aequissimam repudiet, fateatur se non pecuniam, sed vitam et sanguinem petere, is non hoc palam dicit: 'Mihi si quid deberetur, peterem atque adeo iam pridem abstulissem; 47. nihil hoc tanto negotio, nihil tam invidioso iudicio, nihil tam copiosa advocatione uterer, si petendum esset; extorquendum est invito atque ingratiis; quod non debet, eripiendum atque exprimendum est; de fortunis omnibus P. Quinctius deturbandus est; potentes, diserti, nobiles omnes advocandi sunt; adhibenda vis est veritati, minae iactentur, pericula intendantur, formidines opponantur, ut his rebus aliquando victus et perterritus ipse se dedat? Quae mehercule omnia, cum, qui contra pugnent, video, et cum illum consessum considero, adesse atque impendere videntur neque vitari ullo modo posse; cum autem ad te, C. Aquili, oculos animumque rettuli, quo maiore conatu studioque aguntur, eo leviora infirmioraque existimo. Nihil igitur debuit, ut tu ipse praedicas.
   48. Quid, si debuisset? continuone causa fuisset, cur a praetore postulares, ut bona possideres? Non opinor id quidem neque ius esse neque cuiquam expedire. Quid igitur demonstrat? Vadimonium sibi ait esse desertum.

   XV. Antequam doceo id factum non esse, libet mihi, C. Aquili, ex officii ratione atque ex omnium consuetudine rem ipsam et factum simul Sex. Naevi considerare. Ad vadimonium non venerat, ut ais, is, quicum tibi affinitas, societas, omnes denique causae et necessitudines veteres intercedebant. Ilicone ad praetorem ire convenit? continuone verum fuit postulare, ut ex edicto bona possidere liceret? ad haec extrema et inimicissima iura tam cupide decurrebas, ut tibi nihil in posterum, quod gravius atque crudelius facere posses, reservares? 49. Nam quid homini potest turpius, quid viro miserius aut acerbius usu venire? quod tantum evenire dedecus, quae tanta calamitas inveniri potest? Pecuniam si cuipiam fortuna ademit aut si alicuius eripuit iniuria, tamen, dum existimatio est integra, facile consolatur honestas egestatem. At non nemo aut ignominia affectus aut iudicio turpi convictus bonis quidem suis utitur, alterius opes, id quod miserrimum est, non exspectat, hoc tamen in miseriis adiumento et solacio sublevatur. Cuius vero bona venierunt, cuius non modo illae amplissimae fortunae, sed etiam victus vestitusque necessarius sub praeconem cum dedecore subiectus est, is non modo ex numero vivorum exturbatur, sed, si fieri potest, infra etiam mortuos amandatur. Etenim mors honesta saepe vitam quoque turpem exornat, vita tam turpis ne morti quidem honestae locum relinquit. 50. Ergo hercule, cuius bona ex edicto possidentur, huius omnis fama et existimatio cum bonis simul possidetur; de quo libelli in celeberrimis locis proponuntur, huic ne perire quidem tacite obscureque conceditur; cui magistri fiunt et domini constituuntur, qui, qua lege et qua condicione pereat, pronuntient, de quo homine praeconis vox praedicat et pretium conficit, huic acerbissimum vivo videntique funus ducitur, si funus id habendum est, quo non amici conveniunt ad exsequias cohonestandas, sed bonorum emptores ut carnifices ad reliquias vitae lacerandas et distrahendas.

   XVI. 51. Itaque maiores nostri raro id accidere voluerunt, praetores, ut considerate fieret, comparaverunt. Viri boni cum palam fraudantur, cum experiundi potestas non est, timide tamen et pedetemptim istuc descendunt vi ac necessitate coacti, inviti, multis vadimoniis desertis, saepe illusi ac destituti; considerant enim, quid et quantum sit alterius bona proscribere. Iugulare civem ne iure quidem quisquam bonus vult, mavult commemorari se, cum posset perdere, pepercisse quam, cum parcere potuerit, perdidisse. Haec in homines alienissimos, denique inimicissimos viri boni faciunt et hominum existimationis et communis humanitatis causa, ut, cum ipsi nihil alteri scientes incommodarint, nihil ipsis iure incommodi cadere possit.
   52. Ad vadimonium non venit. Quis? Propinquus. Si res ista gravissima sua sponte videretur, tamen eius atrocitas necessitudinis nomine levaretur. Ad vadimonium non venit. Quis? Socius. Etiam gravius aliquid ei deberes concedere, quicum te aut voluntas congregasset aut fortuna coniunxisset. Ad vadimonium non venit. Quis? Is, qui tibi praesto semper fuit. Ergo in eum, qui semel hoc commisit, ut tibi praesto non esset, omnia tela coniecisti, quae parata sunt in eos, qui permulta male agendi causa fraudandique fecerunt? 53. Si dupondius tuus ageretur, Sex. Naevi, si in parvula re captionis aliquid vererere, non statim ad C. Aquilium aut ad eorum aliquem, qui consuluntur, concurrisses? cum ius amicitiae, societatis, affinitatis ageretur, cum officii rationem atque existimationis duci conveniret, eo tempore tu non modo non ad C. Aquilium aut L. Lucilium rettulisti, sed ne ipse quidem te consuluisti, ne hoc quidem tecum locutus es: 'Horae duae fuerunt; Quinctius ad vadimonium non venit. Quid ago?' Si mehercule haec tecum duo verba fecisses: 'Quid ago?', respirasset cupiditas atque avaritia, paulum aliquid loci rationi et consilio dedisses, tu te collegisses, non in eam turpitudinem venisses, ut hoc tibi esset apud tales viros confitendum, qua tibi vadimonium non sit obitum, eadem te hora consilium cepisse hominis propinqui fortunas funditus evertere.

   XVII. 54. Ego pro te nunc hos consulo post tempus et in aliena re, quoniam tu in tua re, cum tempus erat, consulere oblitus es; quaero abs te, C. Aquili, L. Lucili, P. Quinctili, M. Marcelle: Vadimonium mihi non obiit quidam socius et affinis meus, quicum mihi necessitudo vetus, controversia de re pecuniaria recens intercedit; postulone a praetore, ut eius bona mihi possidere liceat, an, cum Romae domus eius, uxor, liberi sint, domum potius denuntiem? Quid est, quod hac tandem de re vobis possit videri? Profecto, si recte vestram bonitatem atque prudentiam cognovi, non multum me fallit, si consulamini, quid sitis responsuri: primum exspectare, deinde, si latitare ac diutius ludificare videatur, amicos convenire, quaerere, quis procurator sit, domum denuntiare. Dici vix potest, quam multa sint, quae respondeatis ante fieri oportere, quam ad hanc rationem extremam necessario devenire. 55. Quid ad haec Naevius? Ridet scilicet nostram amentiam, qui in vita sua rationem summi officii desideremus et instituta virorum bonorum requiramus. 'Quid mihi,' inquit, 'cum ista [summa] sanctimonia ac diligentia? viderint,' inquit, 'ista officia viri boni, de me autem ita considerent: non quid habeam, sed quibus rebus invenerim, quaerant, et quem ad modum natus et quo pacto educatus sim. Memini; vetus est, "de scurra multo facilius divitem quam patrem familias fieri posse".' 56. Haec ille, si verbis non audet, re quidem vera palam loquitur. Etenim si vult virorum bonorum instituto vivere, multa oportet discat atque dediscat, quorum illi aetati utrumque difficile est.

   XVIII. 'Non dubitavi,' inquit, 'cum vadimonium desertum esset, bona proscribere.' Improbe; verum, quoniam tu id tibi arrogas et concedi postulas, concedamus. Quid, si numquam deseruit, si ista causa abs te tota per summam fraudem et malitiam ficta est, si vadimonium omnino tibi cum P. Quinctio nullum fuit? quo te nomine appellemus? Improbum? At etiamsi desertum vadimonium esset, tamen in ista postulatione et proscriptione bonorum improbissimus reperiebare. Malitiosum? Non negas. Fraudulentum? Iam id quidem arrogas tibi et praeclarum putas. Audacem, cupidum, perfidiosum? Vulgaria et obsoleta sunt; res autem nova atque inaudita. 57. Quid ergo est? Vereor mehercule, ne aut gravioribus utar verbis, quam natura fert, aut levioribus, quam causa postulat. Ais esse vadimonium desertum. Quaesivit a te, statim ut Romam rediit, Quinctius, quo die vadimonium istuc factum esse diceres. Respondisti statim: Nonis Febr.  Discedens in memoriam redit Quinctius, quo die Roma in Galliam profectus sit; ad ephemeridem revertitur; invenitur dies profectionis pridie Kal. Febr.  Nonis Febr. si Romae fuit, causae nihil dicimus, quin tibi vadimonium promiserit. 58. Quid? hoc inveniri qui potest? Profectus est una L. Albius, homo cum primis honestus; dicet testimonium. Prosecuti sunt familiares et Albium et Quinctium; dicent hi quoque testimonium. Litterae P. Quincti, testes tot, quibus omnibus causa iustissima est, cur scire potuerint, nulla, cur mentiantur, cum adstipulatore tuo comparabuntur.
   59. Et in hac eius modi causa P. Quinctius laborabit et diutius in tanto metu miser periculoque versabitur? et vehementius eum gratia adversarii perterrebit, quam fides iudicis consolabitur? Vixit enim semper inculte atque horride; natura tristi ac recondita fuit; non ad solarium, non in campo, non in conviviis versatus est; id egit, ut amicos observantia, rem parsimonia retineret; antiquam officii rationem dilexit, cuius splendor omnis his moribus obsolevit. At si in causa pari discedere inferior videretur, tamen esset non mediocriter conquerendum; nunc in causa superiore ne ut par quidem sit postulat, inferiorem esse se patitur dumtaxat usque eo, ne cum bonis, fama fortunisque omnibus Sex. Naevi cupiditati crudelitatique dedatur.

   XIX. 60. Docui, quod primum pollicitus sum, C. Aquili, causam omnino, cur postularet, non fuisse, quod neque pecunia debebatur et, si maxime deberetur, commissum nihil esset, quare ad istam rationem perveniretur. Attende nunc ex edicto praetoris bona P. Quincti possideri nullo modo potuisse. Tracta edictum. QUI FRAUDATIONIS CAUSA LATITARIT. Non est is Quinctius; nisi si latitant, qui ad negotium suum relicto procuratore proficiscuntur. CUI HERES NON EXSTABIT. Ne is quidem. QUI EXSILII CAUSA SOLUM VERTERIT. Dici id non potest. QUI ABSENS IUDICIO DEFENSUS NON FUERIT. Quo tempore existimas oportuisse, Naevi, absentem Quinctium defendi aut quo modo? tum, cum postulabas, ut bona possideres? Nemo adfuit; neque enim quisquam divinare poterat te postulaturum, neque quemquam attinebat id recusare, quod praetor non fieri, sed ex edicto suo fieri iubebat. 61. Qui locus igitur absentis defendendi procuratori primus datus est? Cum proscribebas. Ergo adfuit, non passus est, libellos deiecit Sex. Alfenus; qui primus erat officii gradus, servatus est a procuratore summa cum diligentia.
   Videamus, quae deinde sint consecuta. Hominem P. Quincti deprehendis in publico, conaris abducere; non patitur Alfenus, vi tibi adimit, curat, ut domum reducatur ad Quinctium. Hic quoque summe constat procuratoris diligentis officium. Debere tibi dicis Quinctium, procurator negat; vadari vis, promittit; in ius vocas, sequitur; iudicium postulas, non recusat. Quid aliud sit absentem defendi, ego non intellego. 62. At quis erat procurator? Credo aliquem electum hominem egentem, litigiosum, improbum, qui posset scurrae divitis cotidianum convicium sustinere. Nihil minus; eques Romanus locuples, sui negotii bene gerens, denique is, quem, quotiens Naevius in Galliam profectus est, procuratorem Romae reliquit.

   XX. Et audes, Sex. Naevi, negare absentem defensum esse Quinctium, cum eum defenderit idem, qui te solebat? et, cum is iudicium acceperit pro Quinctio, cui tu et rem et famam tuam commendare proficiscens et concredere solebas, conaris hoc dicere, neminem exstitisse, qui Quinctium iudicio defenderet?
   63. 'Postulabam,' inquit, 'ut satis daret.' Iniuria postulabas; ita videbare; recusabat Alfenus.--'Ita, verum praetor decernebat.'--Tribuni igitur appellabantur.--'Hic te,' inquit, 'teneo; non est istud pati neque iudicio defendere, cum auxilium a tribunis petas.' Hoc ego, cum attendo, qua prudentia sit Hortensius, dicturum esse eum non arbitror. Cum autem antea dixisse audio et causam ipsam considero, quid aliud dicere possit, non reperio. Fatetur enim libellos Alfenum deiecisse, vadimonium promisisse, iudicium quin acciperet in ea ipsa verba, quae Naevius edebat, non recusasse, ita tamen: more et instituto, per eum magistratum, qui auxilii causa constitutus est. 64. Aut haec facta non sint necesse est aut C. Aquilius, talis vir, iuratus hoc ius in civitate constituat: cuius procurator [non omnia iudicia acceperit, quae quisque in verba postularit, cuius procurator] a praetore tribunos appellare ausus sit, eum non defendi, eius bona recte possideri posse, ei misero, absenti, ignaro fortunarum suarum omnia vitae ornamenta per summum dedecus et ignominiam deripi convenire. 65. Quod si probari nemini potest, illud certe probari omnibus necesse est, defensum esse iudicio absentem Quinctium. Quod cum ita sit, ex edicto bona possessa non sunt. At enim tribuni plebis ne audierunt quidem. Fateor, si ita est, procuratorem decreto praetoris oportuisse parere. Quid? si M. Brutus intercessurum se dixit palam, nisi quid inter ipsum Alfenum et Naevium conveniret, videturne intercessisse appellatio tribunorum non morae, sed auxilii causa?

   XXI. 66. Quid deinde fit? Alfenus, ut omnes intellegere possent iudicio defendi Quinctium, ne qua subesse posset aliena aut ipsius officio aut huius existimatione suspicio, viros bonos complures advocat, testatur isto audiente se pro communi necessitudine id primum petere, ne quid atrocius in P. Quinctium absentem sine causa facere conetur; sin autem inimicissime atque infestissime contendere perseveret, se paratum esse omni recta atque honesta ratione defendere, quod petat, non deberi; se iudicium id, quod edat, accipere. 67. Eius rei condicionisque tabellas obsignaverunt viri boni complures. Res in dubium venire non potest. Fit rebus omnibus integris neque proscriptis neque possessis bonis, ut Alfenus promittat Naevio sisti Quinctium. Venit ad vadimonium Quinctius. Iacet res in controversiis isto calumniante biennium, usque dum inveniretur, qua ratione res ab usitata consuetudine recederet et in hoc singulare iudicium causa omnis concluderetur.
   68. Quod officium, C. Aquili, commemorari procuratoris potest, quod ab Alfeno praeteritum esse videatur? quid affertur, quare P. Quinctius negetur absens esse defensus? An vero id, quod Hortensium, quia nuper iniecit, et quia Naevius semper id clamitat, dicturum arbitror, non fuisse Naevio parem certationem cum Alfeno illo tempore, illis dominantibus? Quod si velim confiteri, illud, opinor, concedent, non procuratorem P. Quincti neminem fuisse, sed gratiosum fuisse. Mihi autem ad vincendum satis est fuisse procuratorem, quicum experiretur; qualis is fuerit, si modo absentem defendebat per ius et per magistratum, nihil ad rem arbitror pertinere.
   69. 'Erat enim,' inquit, 'illarum partium.' Quidni? qui apud te esset eductus; quem tu a puero sic instituisses, ut nobili ne gladiatori quidem faveret. Si, quod tu semper summe cupisti, idem volebat Alfenus, ea re tibi cum eo par contentio non erat? 'Bruti,' inquit, 'erat familiaris; itaque is intercedebat.' Tu contra Burrieni, qui iniuriam decernebat, omnium denique illorum, qui tum et poterant per vim et scelus plurimum et, quod poterant, id audebant. An omnes tu istos vincere volebas, qui nunc, tu ut vincas, tanto opere laborant? Aude id dicere non palam, sed ipsis, quos advocasti. 70. Tametsi nolo eam rem commemorando renovare, cuius omnino rei memoriam omnem tolli funditus ac deleri arbitror oportere.

   XXII. Unum illud dico: Si propter partium studium potens erat Alfenus, potentissimus Naevius; si fretus gratia postulabat aliquid iniquius Alfenus, multo iniquiora Naevius impetrabat. Neque enim inter studium vestrum quicquam, ut opinor, interfuit; ingenio, venustate, artificio tu facile vicisti. Ut alia omittam, hoc satis est: Alfenus cum iis et propter eos periit, quos diligebat, tu, postquam, qui tibi erant amici, non poterant vincere, ut amici tibi essent, qui vincebant, effecisti.
   71. Quodsi tum par tibi ius cum Alfeno fuisse non putas, quia tamen aliquem contra te advocare poterat, quia magistratus aliqui reperiebatur, apud quem Alfeni causa consisteret, quid hoc tempore Quinctio statuendum est? cui neque magistratus adhuc aequus inventus est neque iudicium redditum est usitatum, non condicio, non sponsio, non denique ulla umquam intercessit postulatio, mitto aequa, verum ante hoc tempus ne fando quidem audita. De re pecuniaria cupio contendere.--'Non licet.'--At ea controversia est.--'Nihil ad me attinet; causam capitis dicas oportet.'--Accusa, ubi ita necesse est.--'Non,' inquit, 'nisi tu ante novo modo priore loco dixeris.'--Dicendum necessario est.--'Praestituentur horae ad arbitrium nostrum, iudex ipse coercebitur.'--72. Quid tum?--'Tu aliquem patronum invenies, hominem antiqui officii, qui splendorem nostrum et gratiam neglegat; pro me pugnabit L. Philippus, eloquentia, gravitate, honore florentissimus civitatis, dicet Hortensius, excellens ingenio, nobilitate, existimatione, aderunt autem homines nobilissimi ac potentissimi, ut eorum frequentiam et consessum non modo P. Quinctius, qui de capite decernit, sed quivis, qui extra periculum sit, perhorrescat.' 73. Haec est iniqua certatio, non illa, qua tu contra Alfenum equitabas; huic ne ubi consisteret quidem contra te locum reliquisti. Quare aut doceas oportet Alfenum negasse se procuratorem esse, non deiecisse libellos, iudicium accipere noluisse, aut, cum haec ita facta sint, ex edicto te bona P. Quincti non possedisse concedas.

   XXIII. Etenim si ex edicto possedisti, quaero, cur bona non venierint, cur ceteri sponsores et creditores non convenerint; nemone fuit, cui deberet Quinctius? Fuerunt, et complures fuerunt, propterea quod C. frater aliquantum aeris alieni reliquerat. Quid ergo est? Homines erant ab hoc omnes alienissimi, et iis debebatur, neque tamen quisquam inventus est tam insignite improbus, qui violare P. Quincti existimationem absentis auderet; 74. unus fuit, affinis, socius, necessarius, Sex. Naevius, qui, cum ipse ultro deberet, quasi eximio praemio sceleris exposito cupidissime contenderet, ut per se afflictum atque eversum propinquum suum non modo honeste partis bonis, verum etiam communi luce privaret. Ubi erant ceteri creditores? denique hoc tempore ubi sunt? Quis est, qui fraudationis causa latuisse dicat, quis, qui absentem defensum neget esse Quinctium? Nemo invenitur. 75. At contra omnes, quibuscum ratio huic aut est aut fuit, adsunt, defendunt, fides huius multis locis cognita ne perfidia Sex. Naevi derogetur, laborant. In huius modi sponsionem testes dare oportebat ex eo numero, qui haec dicerent: Vadimonium mihi deseruit, me fraudavit, a me nominis eius, quod infitiatus esset, diem petivit; ego experiri non potui, latitavit, procuratorem nullum reliquit. Horum nihil dicitur. Parantur testes, qui haec dicant. Verum, opinor, viderimus, cum dixerint. Unum tamen hoc cogitent, ita se graves esse, ut, si veritatem volent retinere, gravitatem possint obtinere; si eam neglegere, [ita leves sint,] ut omnes intellegant non ad obtinendum mendacium, sed ad verum probandum auctoritatem adiuvare.

   XXIV. 76. Ego haec duo quaero, primum qua ratione Naevius susceptum negotium non transegerit, hoc est cur bona, quae ex edicto possidebat, non vendiderit, deinde cur ex tot creditoribus alius ad istam rationem nemo accesserit, ut necessario confiteare neque tam temerarium quemquam fuisse, neque te ipsum id, quod turpissime suscepisses, perseverare et transigere potuisse. Quid, si tu ipse, Sex. Naevi, statuisti bona P. Quincti ex edicto possessa non esse? Opinor, tuum testimonium, quod in aliena re leve esset, id in tua, quoniam contra te est, gravissimum debet esse. Emisti bona Sex. Alfeni L. Sulla dictatore vendente; socium tibi in his bonis edidisti Quinctium. Plura non dico. Cum eo tu voluntariam societatem coibas, qui te in hereditaria societate fraudarat, et eum iudicio tuo comprobabas, quem spoliatum fama fortunisque omnibus arbitrabare?
   77. Diffidebam mehercule, C. Aquili, satis animo certo et confirmato me posse in hac causa consistere. Sic cogitabam, cum contra dicturus esset Hortensius, et cum me esset attente auditurus Philippus, fore uti permultis in rebus timore prolaberer. Dicebam huic Q. Roscio, cuius soror est cum P. Quinctio, cum a me peteret et summe contenderet, ut propinquum suum defenderem, mihi perdifficile esse contra tales oratores non modo tantam causam perorare, sed omnino verbum facere conari. Cum cupidius instaret, homini pro amicitia familiarius dixi mihi videri ore durissimo esse, qui praesente eo gestum agere conarentur; qui vero cum ipso contenderent, eos, etiamsi quid antea recti aut venusti habere visi essent, id amittere; ne quid mihi eius modi accideret, cum contra talem artificem dicturus essem, me vereri.

   XXV. 78. Tum mihi Roscius et alia multa confirmandi mei causa dixit, ut mehercule, si nihil diceret, tacito ipso officio et studio, quod habebat erga propinquum suum, quemvis commoveret (etenim cum artifex eius modi sit, ut solus dignus videatur esse, qui in scaena spectetur, tum vir eius modi est, ut solus dignus videatur, qui eo non accedat)--verum tamen: 'Quid? si,' inquit, 'habes eius modi causam, ut hoc tibi planum sit faciendum, neminem esse, qui possit biduo aut summum triduo septingenta milia passuum ambulare, tamenne vereris, ut possis hoc contra Hortensium contendere?' 'Minime,' inquam. 79. 'Sed quid id non rem?' 'Nimirum,' inquit, 'in eo causa consistit.' 'Quo modo?' Docet me eius modi rem et factum simul Sex. Naevi, quod si solum proferretur, satis esse deberet. Quod abs te, C. Aquili, et a vobis, qui estis in consilio, quaeso ut diligenter attendatis; profecto intellegetis illim ab initio cupiditatem pugnasse et audaciam, hinc veritatem et pudorem, quoad potuerit, restitisse. Bona postulas ut ex edicto possidere liceat. Quo die? Te ipsum, Naevi, volo audire; volo inauditum facinus ipsius, qui id commisit, voce convinci. Dic, Naevi, diem. 'Ante diem V Kalend. intercalares.' Bene ais. Quam longe est hinc in saltum vestrum Gallicanum? Naevi, te rogo. 'DCC milia passuum.' Optime. De saltu deicitur Quinctius--quo die? possumus hoc quoque ex te audire? Quid taces? dic, inquam, diem. Pudet dicere; intellego; verum et sero et nequiquam pudet. Deicitur de saltu, C. Aquili, pridie Kalend. intercalares; biduo post aut, ut statim de iure aliquis cucurrerit, non toto triduo DCC milia passuum conficiuntur. 80. O rem incredibilem! o cupiditatem inconsideratam! o nuntium volucrem! Administri et satellites Sex. Naevi Roma trans Alpes in Sebaginos biduo veniunt. O hominem fortunatum, qui eius modi nuntios seu potius Pegasos habeat!

   XXVI. Hic ego, si Crassi omnes cum Antoniis exsistant, si tu, L. Philippe, qui inter illos florebas, hanc causam voles cum Hortensio dicere, tamen superior sim necesse est; non enim, quem ad modum putatis, omnia sunt in eloquentia; est quaedam tamen ita perspicua veritas, ut eam infirmare nulla res possit. 81. An, antequam postulasti, ut bona possideres, misisti, qui curaret, ut dominus de suo fundo a sua familia vi deiceretur? Utrumlibet elige; alterum incredibile est, alterum nefarium, et ante hoc tempus utrumque inauditum. Septingenta milia passuum vis esse decursa biduo? dic. Negas? ante igitur misisti. Malo; si enim illud diceres, improbe mentiri viderere; cum hoc confiteris, id te admisisse concedis, quod ne mendacio quidem tegere possis. Hoc consilium Aquilio et talibus viris tam cupidum, tam audax, tam temerarium probabitur? 82. Quid haec amentia, quid haec festinatio, quid haec immaturitas tanta significat? non vim, non scelus, non latrocinium, non denique omnia potius quam ius, quam officium, quam pudorem? Mittis iniussu praetoris. Quo consilio? Iussurum sciebas. Quid? cum iussisset, tum mittere nonne poteras? Postulaturus eras. Quando? Post dies XXX. Nempe si te nihil impediret, si voluntas eadem maneret, si valeres, denique si viveres. Praetor scilicet iussisset. Opinor, si vellet, si valeret, si ius diceret, si nemo recusaret, qui ex ipsius decreto et satis daret et iudicium accipere vellet. 83. Nam, per deos immortales! si Alfenus procurator P. Quincti tibi tum satis daret et iudicium accipere vellet, denique omnia, quae postulares, facere voluisset, quid ageres? revocares eum, quem in Galliam miseras? At hic quidem iam de fundo expulsus, iam a suis dis penatibus praeceps eiectus, iam, quod indignissimum est, suorum servorum manibus nuntio atque imperio tuo violatus esset. Corrigeres haec scilicet tu postea. De cuiusquam vita dicere audes, qui hoc concedas necesse est, ita te caecum cupiditate et avaritia fuisse, ut, cum, postea quid futurum esset, ignorares, accidere autem multa possent, spem maleficii praesentis in incerto reliqui temporis eventu collocares? Atque haec perinde loquor, quasi ipso illo tempore, cum te praetor iussisset ex edicto possidere, si in possessionem misisses, debueris aut potueris P. Quinctium de possessione deturbare.

   XXVII. 84. Omnia sunt, C. Aquili, eius modi, quivis ut perspicere possit in hac causa improbitatem et gratiam cum inopia et veritate contendere. Praetor te quem ad modum possidere iussit? Opinor, ex edicto. Sponsio quae in verba facta est? SI EX EDICTO PRAETORIS BONA P. QUINCTI POSSESSA NON SUNT. Redeamus ad edictum. Id quidem quem ad modum iubet possidere? Numquid est causae, C. Aquili, quin, si longe aliter possedit, quam praetor edixit, iste ex edicto non possederit, ego sponsione vicerim? Nihil, opinor. Cognoscamus edictum. QUI EX EDICTO MEO IN POSSESSIONEM VENERINT. De te loquitur, Naevi, quem ad modum tu putas; ais enim te ex edicto venisse; tibi, quid facias, definit, te instituit, tibi praecepta dat. EOS ITA VIDETUR IN POSSESSIONE ESSE OPORTERE. Quo modo? QUOD IBIDEM RECTE CUSTODIRE POTERUNT, ID IBIDEM CUSTODIANT; QUOD NON POTERUNT, ID AUFERRE ET ABDUCERE LICEBIT. Quid tum? DOMINUM, inquit, INVITUM DETRUDERE NON PLACET. Eum ipsum, qui fraudandi causa latitet, eum ipsum, quem iudicio nemo defenderit, eum ipsum, qui cum omnibus creditoribus suis male agat, invitum de praedio detrudi vetat. 85. Proficiscenti tibi in possessionem praetor ipse, Sex. Naevi, palam dicit: 'Ita possideto, ut tecum simul possideat Quinctius, ita possideto, ut Quinctio vis ne afferatur.' Quid? tu id quem ad modum observas? Mitto illud dicere, eum, qui non latitarit, cui Romae domus, uxor, liberi, procurator esset, eum, qui tibi vadimonium non deseruisset; haec omnia mitto; illud dico, dominum expulsum esse de praedio, domino a familia sua manus allatas esse ante suos Lares familiares; hoc dico. . . .

[As the Loeb points out, there is a section missing here, where Cicero endeavors to prove, as he promised to do in § 36, that Naevius had not taken possession of the goods of Quinctius at all. The following is a quote from this missing section quoted by Severianus, a 5th century rhetorician and author of Praecepta artis rhetoricae. --Webmaster.]

   Sic Cicero pro Quinctio adversarii definitionem ex opinione hominum reprehendit: Si qui unum aliquem fundum quavis ratione possideat, ipsum autem dominum patiatur cetera praedia tenere, is, inquit, ut opinor, praedium, non bona videatur alterius possidere. Et ponit definitionem suam: Quid est, inquit, possidere? Nimirum in possessione esse earum rerum, quae possunt eo tempore possideri. Probat Naevium non bona, sed praedium possedisse: Cum domus erat, inquit, Romae, servi, in ipsa Gallia privata P. Quincti praedia, quae numquam ausus es possidere; et colligit: Quodsi bona P. Quincti possideres, possidere omnia eo iure deberes. (Iul. Severian. 15 p. 363. 20.)

   XXVIII. . . . . Naevium ne appellasse quidem Quinctium, cum simul esset et experiri posset cotidie; deinde quod omnia iudicia difficillima cum summa sua invidia maximoque periculo P. Quincti fieri mallet quam illud pecuniarium iudicium, quod uno die transigi posset; ex quo uno haec omnia nata et profecta esse concedit. Quo in loco condicionem tuli, si vellet pecuniam petere, P. Quinctium iudicatum solvi satis daturum, dum ipse, si quid peteret, pari condicione uteretur.
   86. Ostendi, quam multa ante fieri convenerit, quam hominis propinqui bona possideri postularentur, praesertim cum Romae domus eius, uxor, liberi essent et procurator aeque utriusque necessarius. Docui, cum desertum esse dicat vadimonium, omnino vadimonium nullum fuisse; quo die hunc sibi promisisse dicat, eo die ne Romae quidem eum fuisse; id testibus me pollicitus sum planum facturum, qui et scire deberent et causam, cur mentirentur, non haberent. Ex edicto autem non potuisse bona possideri demonstravi, quod neque fraudandi causa latitasset neque exsilii causa solum vertisse diceretur. 87. Reliquum est, ut eum nemo iudicio defenderit. Quod contra copiosissime defensum esse contendi non ab homine alieno neque ab aliquo calumniatore atque improbo, sed ab equite Romano, propinquo ac necessario suo, quem ipse Sex. Naevius procuratorem relinquere antea consuesset; neque eum, si tribunos appellarit, idcirco minus iudicio pati paratum fuisse, neque potentia procuratoris Naevio ius ereptum; contra istum potentia sua tum tantum modo superiorem fuisse, nunc nobis vix respirandi potestatem dare.

   XXIX. 88. Quaesivi, quae causa fuisset, cur bona non venissent, cum ex edicto possiderentur. Deinde illud quoque requisivi, qua ratione ex tot creditoribus nemo neque tum idem fecerit neque nunc contra dicat, omnesque pro P. Quinctio pugnent, praesertim cum in tali iudicio testimonia creditorum existimentur ad rem maxime pertinere. Postea sum usus adversarii testimonio, qui sibi eum nuper edidit socium, quem, quo modo nunc intendit, ne in vivorum quidem numero tum demonstrat fuisse. Tum illam incredibilem celeritatem seu potius audaciam protuli; confirmavi necesse esse aut biduo DCC milia passuum esse decursa aut Sex. Naevium diebus compluribus ante in possessionem misisse, quam postularet, uti ei liceret bona possidere. 89. Postea recitavi edictum, quod aperte dominum de praedio detrudi vetaret; in quo constitit Naevium ex edicto non possedisse, cum confiteretur ex praedio vi detrusum esse Quinctium. Omnino autem bona possessa non esse constitui, quod bonorum possessio spectetur non in aliqua parte, sed in universis, quae teneri et possideri possint. Dixi domum Romae fuisse, quo iste ne adspirarit quidem, servos complures, ex quibus iste possederit neminem, ne attigerit quidem; unum fuisse, quem attingere conatus sit; prohibitum quievisse. 90. In ipsa Gallia cognostis in praedia privata Quincti Sex. Naevium non venisse; denique ex hoc ipso saltu, quem per vim expulso socio possedit, servos privatos Quincti omnes eiectos non esse. Ex quo et ex ceteris dictis, factis cogitatisque Sex. Naevi quivis potest intellegere istum nihil aliud egisse neque nunc agere, nisi uti per vim, per iniuriam, per iniquitatem iudicii totum agrum, qui communis est, suum facere possit.

   XXX. 91. Nunc causa perorata res ipsa et periculi magnitudo, C. Aquili, cogere videtur, ut te atque eos, qui tibi in consilio sunt, obsecret obtesteturque P. Quinctius per senectutem ac solitudinem suam nihil aliud, nisi ut vestrae naturae bonitatique obsequamini, ut, cum veritas cum hoc faciat, plus huius inopia possit ad misericordiam quam illius opes ad crudelitatem. 92. Quo die ad te iudicem venimus, eodem die illorum minas, quas ante horrebamus, neglegere coepimus. Si causa cum causa contenderet, nos nostram perfacile quoivis probaturos statuebamus; quod vitae ratio cum ratione vitae decerneret, idcirco nobis etiam magis te iudice opus esse arbitrati sumus. Ea res nunc enim in discrime versatur, utrum possitne se contra luxuriem ac licentiam rusticana illa atque inculta parsimonia defendere an deformata atque ornamentis omnibus spoliata nuda cupiditati petulantiaeque addicatur. 93. Non comparat se tecum gratia P. Quinctius, Sex. Naevi, non opibus, non facultate contendit; omnes tuas artes, quibus tu magnus es, tibi concedit; fatetur se non belle dicere, non ad voluntatem loqui posse, non ab afflicta amicitia transfugere atque ad florentem aliam devolare, non profusis sumptibus vivere, non ornare magnifice splendideque convivium, non habere domum clausam pudori et sanctimoniae, patentem atque adeo expositam cupiditati et voluptatibus; contra sibi ait officium, fidem, diligentiam, vitam omnino semper horridam atque aridam cordi fuisse. Ista superiora esse ac plurimum posse his moribus sentit. 94. Quid ergo est? Non usque eo tamen, ut in capite fortunisque hominum honestissimorum dominentur ii, qui relicta virorum bonorum disciplina et quaestum et sumptum Galloni sequi maluerunt atque etiam, quod in illo non fuit, cum audacia perfidiaque vixerunt. Si licet vivere eum, quem Sex. Naevium non vult, si est homini honesto locus in civitate invito Naevio, si fas est respirare P. Quinctium contra nutum dicionemque Naevi, si, quae pudore ornamenta sibi peperit, ea potest contra petulantiam me defendente obtinere, spes est etiam hunc miserum atque infelicem aliquando tandem posse consistere. Sin et poterit Naevius id, quod libet, et ei libebit id, quod non licet, quid agendum est? qui deus appellandus est? cuius hominis fides imploranda est? qui denique questus, qui maeror dignus inveniri [in] calamitate tanta potest?

   XXXI. 95. Miserum est deturbari fortunis omnibus, miserius est iniuria; acerbum est ab aliquo circumveniri, acerbius a propinquo; calamitosum est bonis everti, calamitosius cum dedecore; funestum est a forti atque honesto viro iugulari, funestius ab eo, cuius vox in praeconio quaestu prostitit; indignum est a pari vinci aut superiore, indignius ab inferiore atque humiliore; luctuosum est tradi alteri cum bonis, luctuosius inimico; horribile est causam capitis dicere, horribilius priore loco dicere. 96. Omnia circumspexit Quinctius, omnia periclitatus est, C. Aquili; non praetorem modo, a quo ius impetraret, invenire non potuit, atque adeo ne unde arbitratu quidem suo postularet, sed ne amicos quidem Sex. Naevi, quorum saepe et diu ad pedes iacuit stratus obsecrans per deos immortales, ut aut secum iure contenderent aut iniuriam sine ignominia sibi imponerent. 97. Denique ipsius inimici vultum superbissimum subiit, ipsius Sex. Naevi lacrimans manum prehendit in propinquorum bonis proscribendis exercitatam, obsecravit per fratris sui mortui cinerem, per nomen propinquitatis, per ipsius coniugem et liberos, quibus propior P. Quinctio nemo est, ut aliquando misericordiam caperet, aliquam, si non propinquitatis, at aetatis suae, si non hominis, at humanitatis rationem haberet, ut secum aliquid integra sua fama qualibet, dummodo tolerabili, condicione transigeret. 98. Ab ipso repudiatus, ab amicis eius non sublevatus, ab omni magistratu agitatus atque perterritus, quem praeter te appellet, habet neminem; tibi se, tibi suas omnes opes fortunasque commendat, tibi committit existimationem ac spem reliquae vitae. Multis vexatus contumeliis, plurimis iactatus iniuriis non turpis ad te, sed miser confugit; e fundo ornatissimo eiectus, ignominiis omnibus appetitus, cum illum in suis paternis bonis dominari videret, ipse filiae nubili dotem conficere non posset, nihil alienum tamen vita superiore commisit.
   99. Itaque hoc te obsecrat, C. Aquili, ut, quam existimationem, quam honestatem in iudicium tuum propr acta iam aetate decursaque attulit, eam liceat ei secum ex hoc loco efferre, ne is, de cuius officio nemo umquam dubitavit, sexagesimo denique anno dedecore, macula turpissimaque ignominia notetur, ne ornamentis eius omnibus Sex. Naevius pro spoliis abutatur, ne per te fiat, quo minus, quae existimatio P. Quinctium usque ad senectutem produxit, eadem usque ad rogum prosequatur.

Go to Cicero Page
[Cicero Page]
Go to Introduction
[Introduction]
Go to top of page
[Top of Page]
Go to English Text
[English Text]