Milo Unprepared for an Affray.
XX. 53. Videamus nunc (id quod caput
est) locus ad insidias ille ipse, ubi congressi sunt, utri tandem fuerit aptior. Id vero,
iudices, etiam dubitandum et diutius cogitandum est? Ante fundum Clodi, quo in fundo
propter insanas illas substructiones facile hominum mille versabantur valentium, edito
adversari atque excelso loco, superiorem se fore putarat Milo, et ob eam rem eum locum ad
pugnam potissimum elegerat? an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui ipsius loci spe
facere impetum cogitarat? Res loquitur ipsa, iudices, quae semper valet plurimum. 54. Si
haec non gesta audiretis, sed picta videretis, tamen appareret uter esset insidiator, uter
nihil cogitaret mali, cum alter veheretur in raeda paenulatus, una sederet uxor. Quid
horum non impeditissimum? vestitus an vehiculum an comes? Quid minus promptum ad pugnam,
cum paenula inretitus, raeda impeditus, uxore paene constrictus esset? Videte nunc illum,
primum egredientem e villa, subito: cur? vesperi: quid necesse est? tarde: qui convenit,
praesertim id temporis? Devertit in villam Pompei. Pompeium ut videret? sciebat in
Alsiensi esse: villam ut perspiceret? miliens in ea fuerat. Quid ergo erat? morae et
tergiversationes: dum hic veniret, locum relinquere noluit. |
Clodius fully Prepared.
XI. 55. Age nunc; iter expediti
latronis cum Milonis impedimentis comparate. Semper ille antea cum uxore, tum sine ea;
numquam nisi in raeda, tum in equo; comites Graeculi quocumque ibat, etiam cum in castra
Etrusca properabat, tum nugarum in comitatu nihil. Milo, qui numquam, tum casu pueros
symphoniacos uxoris ducebat et ancillarum greges. Ille, qui semper secum scorta, semper
exoletos, semper lupas duceret, tum neminem, nisi ut virum a viro lectum esse diceres. Cur
igitur victus est? Quia non semper viator a latrone, non numquam etiam latro a viatore
occiditur: quia, quamquam paratus in imparatos Clodius, tamen mulier inciderat in viros.
56. Nec vero sic erat umquam non paratus Milo contra illum, ut non satis fere esset
paratus. Semper [ille] et quantum interesset P. Clodi se perire, et quanto illi odio
esset, et quantum ille auderet cogitabat. Quam ob rem vitam suam, quam maximis praemiis
propositam et paene addictam sciebat, numquam in periculum sine praesidio et sine custodia
proiciebat. Adde casus, adde incertos exitus pugnarum Martemque communem, qui saepe
spoliantem iam et exsultantem evertit et perculit ab abiecto: adde inscitiam pransi, poti,
oscitantis ducis, qui cum a tergo hostem interclusum reliquisset, nihil de eius extremis
comitibus cogitavit, in quos incensos ira vitamque domini desperantis cum incidisset,
haesit in eis poenis, quas ab eo servi fideles pro domini vita expetiverunt.
No Suppression of Testimony by Milo.
57. Cur igitur eos manu misit? Metuebat scilicet ne indicaretur, ne
dolorem perferre non possent, ne tormentis cogerentur occisum esse a servis Milonis in
Appia via P. Clodium confiteri. Quid opus est tortore? quid quaeris? Occideritne? occidit.
Iure an iniuria? nihil ad tortorem: facti enim in eculeo quaestio est, iuris in iudicio. |
XXII. Quod igitur
in causa quaerendum est, indagamus hic: quod tormentis invenire vis, id fatemur. Manu vero
cur miserit, si id potius quaeris, quam cur partim amplis adfecerit praemiis, nescis
inimici factum reprehendere. 58. Dixit enim hic idem, qui omnia semper constanter et
fortiter, M. Cato, et dixit in turbulenta contione, quae tamen huius auctoritate placata
est, non libertate solum, sed etiam omnibus praemiis dignissimos fuisse, qui domini caput
defendissent. Quod enim praemium satis magnum est tam benevolis, tam bonis, tam fidelibus
servis, propter quos vivit? Etsi id quidem non tanti est, quam quod propter eosdem non
sanguine et volneribus suis crudelissimi inimici mentem oculosque satiavit. Quos nisi manu
misisset, tormentis etiam dedendi fuerunt conservatores domini, ultores sceleris,
defensores necis. Hic vero nihil habet in his malis quod minus moleste ferat, quam, etiam
si quid ipsi accidat, esse tamen illis meritum praemium persolutum.
Testimony of Clodius' Slaves Untrustworthy.
59.Sed quaestiones urgent Milonem, quae sunt habitae nunc in atrio
Libertatis. Quibusnam de servis? rogas? de P. Clodi. Quis eos postulavit? Appius. Quis
produxit? Appius. Unde? ab Appio. Di boni! quid potest agi severius? [De servis nulla lege
quaestio est in dominum nisi de incestu, ut fuit in Clodium.] Proxime deos accessit
Clodius, propius quam tum cum ad ipsos penetrarat, cuius de morte tamquam de caerimoniis
violatis quaeritur. Sed tamen maiores nostri in dominum [de servo] quaeri noluerunt, non
quin posset verum inveniri, sed quia videbatur indignum esse et [domini] morte ipsa
tristius. In reum de servo accusatoris cum quaeritur, verum inveniri potest? 60. Age vero,
quae erat aut qualis quaestio? 'Heus tu, Rufio' (verbi causa) 'cave sis mentiaris. Clodius
insidias fecit Miloni ?' 'Fecit:' 'certa crux.' 'Nullas fecit:' 'sperata libertas.' Quid
hac quaestione certius? Subito abrepti in quaestionem, tamen separantur a ceteris et in
arcas coniciuntur, ne quis cum eis conloqui possit. Hi centum dies penes accusatorem cum
fuissent, ab eo ipso accusatore producti sunt. Quid hac quaestione dici potest integrius,
quid incorruptius? |
Conduct of Milo after the Affray.
XXIII. 61. Quod si nondum satis
cernitis, cum res ipsa tot tam claris argumentis signisque luceat, pura mente atque
integra Milonem, nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla conscientia
exanimatum, Romam revertisse, recordamini (per deos immortalis!) quae fuerit celeritas
reditus eius, qui ingressus in forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui voltus, quae
oratio. Neque vero se populo solum, sed etiam senatui commisit; neque senatui modo, sed
etiam publicis praesidiis et armis; neque his tantum, verum etiam eius potestati, cui
senatus totam rem publicam, omnem Italiae pubem, cuncta populi Romani arma commiserat: cui
numquam se hic profecto tradidisset, nisi causae suae confideret, praesertim omnia
audienti, magna metuenti, multa suspicanti, non nulla credenti. Magna vis est
conscientiae, iudices, et magna in utramque partem, ut neque timeant qui nihil
commiserint, et poenam semper ante oculos versari putent qui peccarint.
His Action Approved by the Senate.
62. Neque vero sine ratione certa causa Milonis semper a senatu probata
est. Videbant enim sapientissimi homines facti rationem, praesentiam animi, defensionis
constantiam. An vero obliti estis, iudices, recenti illo nuntio necis Clodianae, non modo
inimicorum Milonis sermones et opiniones, sed non nullorum etiam imperitorum? Negabant eum
Romam esse rediturum. 63. Sive enim illud animo irato ac percito fecisset, ut incensus
odio trucidaret inimicum, arbitrabantur eum tanti mortem P. Clodi putasse, ut aequo animo
patria careret, cum sanguine inimici explesset odium suum; sive etiam illius morte patriam
liberare voluisset, non dubitaturum fortem virum quin, cum suo periculo salutem populo
Romano attulisset, cederet aequo animo [legibus], secum auferret gloriam sempiternam,
nobis haec fruenda relinqueret, quae ipse servasset. Multi etiam Catilinam atque illa
portenta loquebantur: 'Erumpet, occupabit aliquem locum, bellum patriae faciet.' Miseros
interdum civis optime de re publica meritos, in quibus homines non modo res
praeclarissimas obliviscuntur, sed etiam nefarias suspicantur! 64. Ergo illa falsa
fuerunt, quae certe vera exstitissent, si Milo admisisset aliquid quod non posset honeste
vereque defendere. |
Milo's Assurance of his Innocence.
XXIV. Quid? quae postea sunt in eum
congesta, quae quemvis etiam mediocrium delictorum conscientia perculissent, ut sustinuit,
di immortales! Sustinuit? immo vero tit contempsit ac pro nihilo putavit, quae neque
maximo animo nocens neque innocens nisi fortissimus vir neglegere potuisset! Scutorum,
gladiorum, frenorum, pilorumque etiam multitudo deprehendi posse indicabatur; nullum in
urbe vicum, nullum angiportum esse dicebant, in quo Miloni conducta non esset domus; arma
in villam Ocriculanam devecta Tiberi, domus in clivo Capitolino scutis referta, plena
omnia malleolorum ad urbis incendia comparatorum: haec non delata solum, sed paene
credita, nec ante repudiata sunt quam quaesita. 65. Laudabam equidem incredibilem
diligentiam Cn. Pompei, sed dicam ut sentio, iudices. Nimis multa audire coguntur, neque
aliter facere possunt, ei quibus tota commissa est res publica. Quin etiam fuit audiendus
popa Licinius nescio qui de Circo maximo, servos Milonis, apud se ebrios factos, sibi
confessos esse de interficiendo Pompeio coniurasse, dein postea se gladio percussum esse
ab uno de illis, ne indicaret. Pompeio in hortos nuntiavit; arcessor in primis; de
amicorum sententia rem defert ad senatum. Non poteram in illius mei patriaeque custodis
tanta suspicione non metu exanimari; sed mirabar tamen credi popae, confessionem servorum
audiri, volnus in latere, quod acu punctum videretur, pro ictu gladiatoris probari. 66.
Verum, ut intellego, cavebat magis Pompeius quam timebat, non ea solum quae timenda erant,
sed omnia, ne vos aliquid timeretis. Oppugnata domus C. Caesaris, clarissimi et fortissimi
viri, per multas noctis horas nuntiabatur. Nemo audierat tam celebri loco, nemo senserat:
tamen audiebatur. Non poteram Cn. Pompeium, praestantissima virtute virum, timidum
suspicari: diligentiam, tota re publica suscepta, nimiam nullam putabam. Frequentissimo
senatu nuper in Capitolio senator inventus est qui Milonem cum telo esse diceret. Nudavit
se in sanctissimo templo, quoniam vita talis et civis et viri fidem non faciebat, ut eo
tacente res ipsa loqueretur. |
Pompey's Fear of Milo Groundless.
XXV. 67. Omnia falsa atque
insidiose ficta comperta sunt. Cum tamen, si metuitur etiam nunc Milo, non iam hoc
Clodianum crimen timemus, sed tuas, Cn. Pompei - te enim iam appello, et ea voce ut me
exaudire possis - tuas, tuas, inquam, suspiciones perhorrescimus: si Milonem times; si
hunc de tua vita nefarie aut nunc cogitare aut molitum aliquando aliquid putas; si Italiae
dilectus (ut non nulli conquisitores tui dictitarunt), si haec arma, si Capitolinae
cohortes, si excubiae, si vigiliae, si dilecta iuventus quae tuum corpus domumque custodit
contra Milonis impetum armata est, atque illa omnia in hunc unum instituta, parata,
intenta sunt, - magna in hoc certe vis et incredibilis animus, et non unius viri vires
atque opes iudicantur, si quidem in hunc unum et praestantissimus dux electus et tota res
publica armata est. 68. Sed quis non intellegit omnis tibi rei publicae partis aegras et
labantis, ut eas his armis sanares et confirmares, esse commissas? Quod si, locus Miloni
datus esset, probasset profecto tibi ipsi neminem umquam hominem homini cariorem fuisse
quam te sibi; nullum se umquam periculum pro tua dignitate fugisse; cum ipsa illa
taeterrima peste se saepissime pro tua gloria contendisse; tribunatum suum ad salutem
meam, quae tibi carissima fuisset, consiliis tuis gubernatum; se a te postea defensum in
periculo capitis, adiutum in petitione praeturae; duos se habere semper amicissimos
sperasse, te tuo beneficio, me suo. Quae si non probaret, si tibi ita penitus inhaesisset
ista suspicio nullo ut evelli modo posset, si denique Italia a dilectu, urbs ab armis sine
Milonis clade numquam esset conquietura, ne ille hand dubitans cessisset patria, is qui
ita natus est et ita consuevit: te, Magne, tamen antestaretur, quod nunc etiam facit. |
Pompey's Action Virtually Acquits Milo.
XXVI. 69. Vide quam sit varia vitae commutabilisque
ratio, quam vaga volubilisque fortuna, quantae infidelitates in amicis, quam ad tempus
aptae simulationes, quantae in periculis fugae proximorum, quantae timiditates. Erit, erit
illud profecto tempus, et inlucescet aliquando ille dies, cum tu - salutaribus, ut spero,
rebus tuis, sed fortasse motu aliquo communium temporum, qui quam crebro accidat experti
scire debemus -et amicissimi benevolentiam et gravissimi hominis fidem et unius post
homines natos fortissimi viri magnitudinem animi desideres. 70. Quamquam quis hoc credat,
Cn. Pompeium, iuris publici, moris maiorum, rei denique publicae peritissimum, cum senatus
ei commiserit ut videret Ne quid res publica detrimenti caperet (quo uno versiculo
satis armati semper consules fuerunt, etiam nullis armis datis), hunc exercitu, hunc
dilectu dato, iudicium exspectaturum fuisse in eius consiliis vindicandis, qui vi iudicia
ipsa tolleret? Satis iudicatum est a Pompeio, satis, falso ista conferri in Milonem, qui
legem tulit, qua, ut ego sentio, Milonem absolvi a vobis oporteret, ut omnes confitentur,
liceret. 71. Quod vero in illo loco atque illis publicorum praesidiorum copiis circumfusus
sedet, satis declarat se non terrorem inferre vobis - quid enim minus illo dignum quam
cogere ut vos eum condemnetis, in quem animadvertere ipse et more maiorum et suo iure
posset? sed praesidio esse, ut intellegatis contra hesternam illam contionem licere vobis
quod sentiatis libere iudicare. |
The Killing of Clodius a Service to the State.
XXVII. 72. Nec vero me, iudices,
Clodianum crimen movet, nec tam sum demens tamque vestri sensus ignarus atque expers, ut
nesciam quid de morte Clodi sentiatis. De qua, si iam nollem ita diluere crimen, ut dilui,
tamen impune Miloni palam clamare ac mentiri gloriose liceret: 'Occidi, occidi, non Sp.
Maelium, qui annona levanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem
videbatur, in suspicionem incidit regni appetendi; non Ti. Gracchum, qui conlegae
magistratum per seditionem abrogavit, quorum interfectores impleverunt orbem terrarum
nominis sui gloria; sed eum - auderet enim dicere, cum patriam periculo suo liberasset -
cuius nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobilissimae feminae
comprehenderunt; 73. eum cuius supplicio senatus sollemnis religiones expiandas saepe
censuit - eum quem cum sorore germana nefarium stuprum fecisse L. Lucullus iuratus se
quaestionibus habitis dixit comperisse; eum qui civem quem senatus, quem populus Romanus,
quem omnes gentes urbis ac vitae civium conservatorem iudicarant, servorum armis
exterminavit; eum qui regna dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum voluit partitus est;
eum qui, plurimis caedibus in foro factis, singulari virtute et gloria civem domum vi et
armis compulit; eum cui nihil umquam nefas fuit, nec in facinore nec in libidine; eum qui
aedem Nympharum incendit, ut memoriam publicam recensionis tabulis publicis impressam
exstingueret; 74. eum denique, cui iam nulla lex erat, nullum civile ius, nulli
possessionum termini; qui non calumnia litium, non iniustis vindiciis ac sacramentis
alienos fundos, sed castris, exercitu, signis inferendis petebat; qui non solum Etruscos
-eos enim penitus contempserat - sed hunc P. Varium, fortissimum atque optimum civem,
iudicem nostrum, pellere possessionibus armis castrisque conatus est; qui cum architectis
et decempedis villas multorum hortosque peragrabat; qui Ianiculo et Alpibus spem
possessionum terminarat suarum; qui, cum ab equite Romano splendido et forti, M. Paconio,
non impetrasset ut sibi insulam in lacu Prilio venderet, repente luntribus in eam insulam
materiem, calcem, caementa, arma convexit, dominoque trans ripam inspectante, non
dubitavit exstruere aedificium in alieno; 75. qui huic T. Furfanio, - cui viro, di
immortales! quid enim ego de muliercula Scantia, quid de adulescente P. Apinio dicam?
quorum utrique mortem est minitatus, nisi sibi hortorum possessione cessissent, - sed
ausum esse Furfanio dicere, si sibi pecuniam, quantam poposcerat, non dedisset, mortuum se
in domum eius inlaturum, qua invidia huic esset tali viro conflagrandum; qui Appium
fratrem, hominem mihi coniunctum fidissima gratia, absentem de possessione fundi deiecit;
qui parietem sic per vestibulum sororis instituit ducere, sic agere fundamenta, ut sororem
non modo vestibulo privaret, sed omni aditu et limine.' |
No Safety for Rome while Clodius Lived.
XXVIII. 76. Quamquam haec quidem
iam tolerabilia videbantur, etsi aequabiliter in rem publicam, in privatos, in longinquos,
in propinquos, in alienos, in suos inruebat; sed nescio quo modo iam usu obduruerat et
percalluerat civitatis incredibilis patientia. Quae vero aderant iam et impendebant,
quonam modo ea aut depellere potuissetis aut ferre? Imperium ille si nactus esset, -
omitto socios, exteras nationes, reges, tetrarchas; vota enim faceretis, ut in eos se
potius immitteret quam in vestras possessiones, vestra tecta, vestras pecunias: - pecunias
dico? a liberis (me dius fidius) et a coniugibus vestris numquam ille effrenatas suas
libidines cohibuisset. Fingi haec putatis, quae patent, quae nota sunt omnibus, quae
tenentur? servorum exercitus illum in urbe conscripturum fuisse, per quos totam rem
publicam resque privatas omnium possideret? 77. Quam ob rem si cruentum gladium tenens
clamaret T. Annius: 'Adeste, quaeso, atque audite, cives: P. Clodium interfeci; eius
furores, quos nullis iam legibus, nullis iudiciis frenare poteramus, hoc ferro et hac
dextera a cervicibus vestris reppuli, per me ut unum ius, aequitas, leges, libertas,
pudor, pudicitia in civitate maneret!' esset vero timendum, quonam modo id ferret civitas!
Nunc enim quis est qui non probet, qui non laudet, qui non unum post hominum memoriam T.
Annium plurimum rei publicae profuisse, maxima laetitia populum Romanum, cunctam Italiam,
nationes omnis adfecisse et dicat et sentiat? Non queo vetera illa populi Romani gaudia
quanta fuerint iudicare: multas tamen iam summorurn imperatorum clarissimas victorias
aetas nostra vidit, quarum nulla neque tam diuturnam attulit laetitiam nec tantam. 78.
Mandate hoc memoriae, iudices. Spero multa vos liberosque vestros in re publica bona esse
visuros: in eis singulis ita semper existimabitis, vivo P. Clodio nihil eorum vos visuros
fuisse. In spem maximam, et (quem ad modum confido) verissimam sumus adducti, hunc ipsum
annum, hoc ipso summo viro consule, compressa hominum licentia, cupiditatibus fractis,
legibus et iudiciis constitutis, salutarem civitati fore. Num quis est igitur tam demens,
qui hoc P. Clodio vivo contingere potuisse arbitretur? Quid? ea quae tenetis, privata
atque vestra, dominante homine furioso quod ius perpetuae possessionis habere potuissent? |
Tyrannicide a Virtue.
XXIX. Non, timeo, iudices, ne odio
inimicitiarum mearum inflammatus libentius haec in illum evomere videar quam verius.
Etenim si praecipuum esse debebat, tamen ita communis erat omnium ille hostis, ut in
communi odio paene aequaliter versaretur odium meum. Non potest dici satis, ne cogitari
quidem, quantum in illo sceleris, quantum exiti fuerit. 79. Quin sic attendite, iudices.
Nempe haec est quaestio de interitu P. Clodi. Fingite animis - liberae sunt enim nostrae
cogitationes, et quae volunt sic intuentur ut ea cernimus quae videmus -fingite igitur
cogitatione imaginem huius condicionis meae, si possim efficere ut Milonem absolvatis, sed
ita, si P. Clodius revixerit. Quid voltu extimuistis? quonam modo ille vos vivus
adficeret, quos mortuus inani cogitatione percussit? Quid! si ipse Cn. Pompeius, qui ea
virtute ac fortuna est ut ea potuerit semper quae nemo praeter illum, si is, inquam,
potuisset aut quaestionem de morte P. Clodi ferre aut ipsum ab inferis excitare, atrum
putatis potius facturum fuisse? Etiam si propter amicitiam vellet illum ab inferis
evocare, propter rem publicam fecisset. Eius igitur mortis sedetis ultores, cuius vitam si
putetis per vos restitui posse, nolitis; et de eius nece lata quaestio est, qui si lege
eadem reviviscere posset, lata lex numquam esset. Huius ergo interfector si esset, in
confitendo ab eisne poenam timeret quos liberavisset? 80. Graeci homines deorum honores
tribuunt eis viris qui tyrannos necaverunt. Quae ego vidi Athenis! quae aliis in urbibus
Graeciae! quas res divinas talibus institutas viris! quos cantus, quae carmina! prope ad
immortalitatis et religionem et memoriam consecrantur. Vos tanti conservatorem populi,
tanti sceleris ultorem non modo honoribus nullis adficietis, sed etiam ad supplicium rapi
patiemini? Confiteretur, confiteretur, inquam, si fecisset, et magno animo et libenter
fecisse se libertatis omnium causa, quod et ei non confitendum modo, verum etiam
praedicandum. |
If Milo were Guilty, he would Boast of his Guilt.
XXX. 81. Etenim si id non negat ex quo nihil petit
nisi ut ignoscatur, dubitaret id fateri ex quo etiam praemia laudis essent petenda? nisi
vero gratius putat esse vobis sui se capitis quam vestri defensorem fuisse, cum praesertim
[in] ea confessione, si grati esse velletis, honores adsequeretur amplissimos. Si factum
vobis non probaretur - quamquam qui poterat salus sua cuiquam non probari? - sed tamen si
minus fortissimi viri virtus civibus grata cecidisset, magno animo constantique cederet ex
ingrata civitate. Nam quid esset ingratius quam laetari ceteros, lugere eum solum prop ter
quem ceteri laetarentur? 82. Quamquam boc animo semper omnes fuimus in patriae
proditoribus opprimendis, ut, quoniam nostra futura esset gloria, periculum quoque et
invidiam nostram putaremus. Nam quae mihi ipsi tribuenda laus esset, cum tantum in
consulatu meo pro vobis ac liberis vestris ausus essem, si id, quod conabar sine maximis
dimicationibus meis me esse ausurum arbitrarer? Quae mulier sceleratum ac perniciosum
civem interficere non auderet, si periculum non timeret? Proposita invidia, morte, poena,
qui nihilo segnius rem publicam defendit, is vir vere putandus est. Populi grati est
praemiis adficere bene meritos de re publica civis; viri fortis ne suppliciis quidem
moveri ut fortiter fecisse paeniteat. 83. Quam ob rem uteretur eadem confessione T. Annius
qua Ahala, qua Nasica, qua Opimius, qua Marius, qua nosmet ipsi; et, si grata res publica
esset, laetaretur: si ingrata, tamen in gravi fortuna conscientia sua niteretur.
But the Death of Clodius was the Work of the Immortal Gods.
Sed huius benefici gratiam, iudices, fortuna populi Romani et vestra
felicitas et di immortales sibi deberi putant. Nec vero quisquam aliter arbitrari potest,
nisi qui nullam vim esse ducit numenve divinum; quem neque imperi nostri magnitudo neque
sol ille nec caeli signorumque motus nec vicissitudines rerum atque ordines movent, neque
(id quod maximum est) maiorum sapientia, qui sacra, qui caerimonias, qui auspicia et ipsi
sanctissime coluerunt, et nobis suis posteris prodiderunt. |
XXXI. 84. Est,
est profecto illa vis: neque in his corporibus atque in hac imbecillitate nostra inest
quiddam quod vigeat et sentiat, et non inest in hoc tanto naturae tam praeclaro motu. Nisi
forte idcirco non putant, quia non apparet nec cernitur: proinde quasi nostram ipsam
mentem qua sapimus, qua providemus, qua haec ipsa agimus ac dicimus, videre aut plane
qualis aut ubi sit sentire possimus. Ea vis igitur ipsa, quae saepe incredibilis huic urbi
felicitates atque opes attulit, illam perniciem exstinxit ac sustulit; cui primum mentem
iniecit, ut vi irritare ferroque lacessere fortissimum virum auderet, vincereturque ab eo,
quem si vicisset habiturus esset impunitatem et licentiam sempiternam.
85. Non est humano consilio, ne mediocri quidem, iudices, deorum
immortalium cura, res illa perfecta. Religiones me hercule ipsae, quae illam beluam cadere
viderunt, commosse se videntur, et ius in illo suum retinuisse. Vos enim iam, Albani
tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque obtestor; vosque, Albanorum obrutae arae,
sacrorum populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps amentia, caesis
prostratisque sanctissimis lucis, substructionum insanis molibus oppresserat. Vestrae tum
[arae] vestrae religiones viguerunt; vestra vis valuit, quam ille omni scelere polluerat.
Tuque ex tuo edito monte, Latiaris sancte Iuppiter, cuius ille lacus, nemora finisque
saepe omni nefario stupro et scelere macularat, aliquando ad eum poeniendum oculos
aperuisti. Vobis illae, vobis vestro in conspectu serae, sed iustae tamen et debitae
poenae solutae sunt. 86. Nisi forte hoc etiam casu factum esse dicemus, ut ante ipsum
sacrarium Bonae deae, quod est in fundo T. Sergi Galli, in primis honesti et ornati
adulescentis, ante ipsam, inquam, Bonam deam, eum proelium commisisset, primum illud
volnus acciperet, quo taeterrimam mortem obiret; ut non absolutus iudicio illo nefario
videretur, sed ad hanc insignem poenam reservatus. |
XXXII. Nec vero
non eadem ira deorum hanc eius satellitibus iniecit amentiam, ut sine imaginibus, sine
cantu atque ludis, sine exsequiis, sine lamentis, sine laudationibus, sine funere, oblitus
cruore et luto, spoliatus illius supremi diei celebritate, cui cedere inimici etiam
solent, ambureretur abiectus. Non fuisse credo fas clarissimorum virorum formas illi
taeterrimo parricidae aliquid decoris adferre, neque ullo in loco potius mortem eius
lacerari quam in quo vita esset damnata.
Too Long had Clodius Vexed the Republic.
87. Dura (me dius fidius) mihi iam Fortuna populi Romani et crudelis
videbatur, quae tot annos illum in hanc rem publicam insultare pateretur. Polluerat stupro
sanctissimas religiones, senatus gravissima decreta perfregerat, pecunia se a iudicibus
palam redemerat, vexarat in tribunatu senatum, omnium ordinum consensu pro salute rei
publicae gesta resciderat, me patria expulerat, bona diripuerat, domum incenderat,
liberos, coniugem meam vexarat, Cn. Pompeio nefarium bellum indixerat, rnagistratuum
privatorumque caedis effecerat, domum mei fratris incenderat, vastarat Etruriam, multos
sedibus ac fortunis eiecerat. Instabat, urgebat. Capere eius amentiam civitas, Italia,
provinciae, regna non poterant. Incidebantur iam domi leges, quae nos servis nostris
addicerent. Nihil erat cuiusquam, quod quidem ille adamasset, quod non hoc anno suum fore
putaret. 88. Obstabat eius cogitationibus nemo praeter Milonem. Illum ipsum, qui obstare
poterat, novo reditu in gratiam quasi devinctum arbitrabatur: Caesaris potentiam suam esse
dicebat: bonorum animos in meo casu contempserat: Milo unus urgebat. |
It was the Gods that Urged him on to his Doom.
XXXIII. Hic di immortales, ut
supra dixi, mentem illi perdito ac furioso dederunt, ut huic faceret insidias. Aliter
perire pestis illa non potuit: numquam illum res publica suo iure esset ulta. Senatus
(credo) praetorem eum circumscripsisset. Ne cum solebat quidem id facere, in privato eodem
hoc aliquid profecerat. 89. An consules in praetore coercendo fortes fuissent? Primum,
Milone occiso habuisset suos consules: deinde quis in eo praetore consul fortis esset, per
quem tribunum virtutem consularem crudelissime vexatam esse meminisset? Oppressisset
omnia, possideret, teneret: lege nova [quae est inventa apud eum cum reliquis legibus
Clodianis] servos nostros libertos suos fecisset: postremo, nisi eum di immortales in eam
mentem impulissent, ut homo effeminatus fortissimum virum conaretur occidere, hodie rem
publicam nullam haberetis.
His Crimes had Become Intolerable.
90. An ille praetor, ille vero consul, - si modo haec templa atque ipsa
moenia stare eo vivo tam diu et consulatum eius exspectare potuissent, - ille denique
vivus mali nihil fecisset, qui mortuus, uno ex suis satellitibus [Sex. Clodio] duce,
curiam incenderit? Quo quid miserius, quid acerbius, quid luctuosius vidimus? Templum
sanctitatis, amplitudinis, mentis, consili publici, caput urbis, aram sociorum, portum
omnium gentium, sedem ab universo populo concessam uni ordini, inflammari, exscindi,
funestari? neque id fieri a multitudine imperita - quamquam esset miserum id ipsum - sed
ab uno? Qui cum tantum ausus sit ustor pro rnortuo, quid signifer pro vivo non esset
ausus? In curiam potissimum abiecit, ut eam mortuus incenderet, quam vivus everterat. 91.
Et sunt qui de via Appia querantur, taceant de curia! et qui ab eo spirante forum putent
potuisse defendi, cuius non restiterit cadaveri curia! Excitate, excitate ipsum, si
potestis, a mortuis. Frangetis impetum vivi, cuius vix sustinetis furias insepulti? Nisi
vero sustinuistis eos qui cum facibus ad curiam cucurrerunt, cum falcibus ad Castoris, cum
gladiis toto foro volitarunt. Caedi vidistis populum Romanum, contionem gladiis
disturbari, cum audiretur silentio M. Caelius, tribunus plebis, vir et in re publica
fortissimus, et in suscepta causa firmissimus, et bonorum voluntati et auctoritati senatus
deditus, et in hac Milonis sive invidia sive fortuna singulari, divina et incredibili
fide. |
Milo Deserves the Compassion of the judges.
XXXIV. 92. Sed iam satis multa de
causa: extra causam etiam nimis fortasse multa. Quid restat nisi ut orem obtesterque vos,
iudices, ut eam misericordiam tribuatis fortissimo viro, quam ipse non implorat, ego etiam
repugnante hoc et imploro et exposco? Nolite, si in nostro omnium fletu nullam lacrimam
aspexistis Milonis, si voltum semper eundem, si vocem, si orationem stabilem ac non
mutatam videtis, hoc minus ei parcere: hand scio an multo sit etiam adiuvandus magis.
Etenim si in gladiatoriis pugnis et infimi generis hominum condicione atque fortuna
timidos atque supplices et ut vivere liceat obsecrantis etiam odisse solemus, fortis atque
animosos et se acriter ipsos morti offerentis servare cupimus, eorumque nos magis miseret
qui nostram misericordiam non requirunt quam qui illam efflagitant, - quanto hoc magis in
fortissimis civibus facere debemus?
He Bids Farewell to the Ungrateful City.
93. Me quidem, iudices, exanimant et interimunt hac voces Milonis, quas
audio adsidue et quibus intersum cotidie. 'Valeant,' inquit, - valeant cives mei: sint
incolumes, sint florentes, sint beati: stet haec urbs praeclara mihique patria carissima,
quoquo modo erit merita de me. Tranquilla re publica mei cives, quoniam mihi cum illis non
licet, sine me ipsi, sed propter me tamen perfruantur. Ego cedam atque abibo: si mihi bona
re publica frui non licuerit, at carebo mala, et quam primum tetigero bene moratam et
liberam civitatem, in ea conquiescam. 94. O frustra, 'inquit,' mihi suscepti labores! O
spes fallaces et cogitationes inanes meae! Ego cum tribunus plebis re publica oppressa me
senatui dedissem, quem exstinctum acceperam, equitibus Romanis, quorum vires erant
debiles, bonis viris, qui omnem auctoritatem Clodianis armis abiecerant, mihi umquam
bonorum praesidium defuturum putarem? ego cum te' - mecum enim saepissime loquitur -
'patriae reddidissem, mihi putarem in patria non futurum locum? Ubi nunc senatus est, quem
secuti sumus? ubi equites Romani illi [illi],' inquit, 'tui? ubi studia municipiorum? ubi
Italiae voces? ubi denique tua illa, M. Tulli, quae plurimis fuit auxilio, vox atque
defensio? mihine ea soli, qui pro te totiens morti me obtuli, nihil potest opitulari?' |
Calmly Resigned, he Appeals to the judgment of
Posterity.
XXXV. 95. Nec vero haec, iudices,
ut ego nunc, flens, sed hoc eodem loquitur voltu quo videtis. Negat enim, negat ingratis
civibus fecisse se quae fecerit; timidis et omnia circumspicientibus pericula non negat.
Plebem et infimam multitudinem, quae P. Clodio duce fortunis vestris imminebat, eam, quo
tutior esset vestra vita, se fecisse commemorat ut non modo virtute flecteret, sed etiam
tribus suis patrimoniis deleniret; nec timet ne, cum plebem muneribus placarit, vos
non conciliarit meritis in rem publicam singularibus. Senatus erga se benevolentiam
temporibus his ipsis saepe esse perspectam, vestras vero et vestrorum ordinum
occursationes, studia, sermones, quemcumque cursum fortuna dederit, se secum ablaturum
esse dicit. 96. Meminit etiam sibi vocem praeconis modo defuisse, quam minime desiderarit;
populi vero cunctis suffragiis, quod unum cupierit, se consulem declaratum: nunc denique,
si haec contra se sint futura, sibi facinoris suspicionem, non facti crimen obstare. Addit
haec, quae certe vera sunt: fortis et sapientis viros non tam praemia sequi solere recte
factorum, quam ipsa recte facta; se nihil in vita nisi praeclarissime fecisse, si
quidem nihil sit praestabilius viro quam periculis patriam liberare; beatos esse quibus ea
res honori fuerit a suis civibus, 97. nec tamen eos miseros qui beneficio civis suos
vicerint; sed tamen ex omnibus praemiis virtutis, si esset habenda ratio praemiorum,
amplissimum esse praemium gloriam: esse hanc unam quae brevitatem vitae posteritatis
memoria consolaretur; quae efficeret ut absentes adessemus, mortui viveremus; hanc denique
esse, cuius gradibus etiam in caelum homines viderentur ascendere. 98.'De me,' inquit,
'semper populus Romanus, semper omnes gentes loquentur, nulla umquam obmutescet vetustas.
Quin hoc tempore ipso, cum omnes a meis inimicis faces invidiae meae subiciantur, tamen
omni in hominum coetu gratiis agendis et gratulationibus habendis et omni sermone
celebramur.' Omitto Etruriae festos et actos et institutos dies: centesima lux est haec ab
interitu P. Clodi, et (opinor) altera. Qua fines imperi populi Romani sunt, ea non solum
fama iam de illo, sed etiam laetitia peragravit. Quam ob rem 'Ubi corpus hoc sit non,'
inquit, 'laboro, quoniam omnibus in terris et iam versatur et semper habitabit nominis mei
gloria.' |
Milo's Cause is Cicero's own.
XXXVI. 99. Haec tu mecum saepe his
absentibus, sed isdem audientibus haec ego tecum, Milo: 'Te quidem, cum isto animo es,
satis laudare non possum; sed, quo est ista magis divina virtus, eo maiore a te dolore
divellor. Nec vero, si mihi eriperis, reliqua est illa tamen ad consolandum querella, ut
eis irasci possim, a quibus tantum volnus accepero. Non enim inimici mei te mihi eripient,
sed amicissimi; non male aliquando de me meriti, sed semper optime.' Nullum umquam,
iudices, mihi tantum dolorem inuretis - etsi quis potest esse tantus? -sed ne hunc quidem
ipsum, ut obliviscar quanti me semper feceritis. Quae si vos cepit oblivio, aut si in me
aliquid offendistis, cur non id meo capite potius luitur quam Milonis? Praeclare enim
vixero, si quid mihi acciderit prius quam hoc tantum mali videro. 100. Nunc me una
consolatio sustentat, quod tibi, T. Anni, nullum a ille amoris, nullum studi, nullum
pietatis officium defuit. Ego inimicitias potentium pro te appetivi; ego meum saepe corpus
et vitam obieci armis inimicorum tuorum; ego me plurimis pro te supplicem abieci; bona,
fortunas meas ac liberorum meorum in communionem tuorum temporum contuli: hoc denique ipso
die, si quae vis est parata, si quae dimicatio capitis futura, deposco. Quid iam restat?
Quid habeo quod faciam pro tuis in me meritis, nisi ut eam fortunam, quaecumque erit tua,
ducam meam? Non recuso, non abnuo; vosque obsecro, iudices, ut vestra beneficia, quae in
me contulistis, aut in huius salute augeatis, aut in eiusdem exitio occasura esse
videatis. |
His Exile will be a Calamity to the Defenders of
Rome.
XXXVII. 101. His lacrimis non
movetur Milo. Est quodam incredibili robore animi. Exsilium ibi esse putat, ubi virtuti
non sit locus; mortem naturae finem esse, non poenam. Sed hic ea mente qua natus est. Quid
vos, iudices? quo tandem animo eritis? Memoriam Milonis retinebitis, ipsum eicietis? et
erit dignior locus in terris ullus qui hanc virtutem excipiat, quam hic qui procreavit?
Vos, vos appello, fortissimi viri, qui multum pro re publica sanguinem effudistis: vos in
viri et in civis invicti appello periculo, centuriones, vosque milites: vobis non modo
inspectantibus, sed etiam armatis et huic iudicio praesidentibus, haec tanta virtus ex hac
urbe expelletur, exterminabitur, proicietur? 102. O me miserum! O me infelicem! Revocare
tu me in patriam, Milo, potuisti per hos: ego te in patria per eosdem retinere non potero?
Quid respondebo liberis meis, qui te parentem alterum putant? Quid tibi, Quinte frater,
qui nunc abes, consorti mecum temporum illorum? Mene non potuisse Milonis salutem tueri
per eosdem, per quos nostram ille servasset? At in qua causa non potuisse? quae est grata
gentibus . . . non potuisse? eis qui maxime P. Clodi morte acquierunt: quo deprecante? me.
103. Quodnam ego concepi tantum scelus, aut quod in me tantum facinus admisi, iudices, cum
illa indicia communis exiti indagavi, patefeci, protuli, exstinxi? Omnes in me meosque
redundant ex fonte illo dolores. Quid me reducem esse voluistis? an ut inspectante me
expellerentur ei per quos essem restitutus? Nolite, obsecro vos, acerbiorem mihi pati
reditum esse, quam fuerit ille ipse discessus. Nam qui possum putare me restitutum esse,
si distrahar ab his, per quos restitutus sum? |
Happy the Country that Receives him!
XXXVIII. Utinam di immortales
fecissent - pace tua, patria, dixerim; metuo enim ne scelerate dicam in te quod pro Milone
dicam pie -utinam P. Clodius non modo viveret, sed etiam praetor, consul, dictator esset,
potius quam hoc spectaculum viderem! 104. O di immortales! fortem et a vobis, iudices,
conservandum virum! 'Minime, minime,' inquit. 'Immo vero poenas ille debitas luerit: nos
subeamus, si ita necesse est, non debitas.' Hicine vir, patriae natus, usquam nisi in
patria morietur? aut, si forte, pro patria? Huius vos animi monumenta retinebitis,
corporis in Italia nullum sepulcrum esse patiemini? Hunc sua quisquam sententia ex hac
urbe expellet, quem omnes urbes expulsum a vobis ad se vocabunt? 105. O terram illam
beatam, quae hunc virum exceperit: hanc ingratam, si eiecerit; miseram, si amiserit!
Closing Appeal to the Court.
Sed finis sit: neque enim prae lacrimis iam loqui possum, et hic se
lacrimis defendi vetat. Vos oro obtestorque, iudices, ut in sententiis ferendis, quod
sentietis id audeatis. Vestram virtutem, iustitiam, fidem, mihi credite, is maxime
probabit, qui in iudicibus legendis optimum et sapientissimum et fortissimum quemque
elegit. |