I. 1. Diuturni silenti, patres conscripti, quo eram
his temporibus usus --non timore aliquo, sed partim dolore, partim verecundia-- finem
hodiernus dies attulit, idemque initium quae vellem quaeque sentirem meo pristino more
dicendi. Tantam enim mansuetudinem, tam inusitatam inauditamque clementiam, tantum in
summa potestate rerum omnium modum, tam denique incredibilem sapientiam ac paene divinam,
tacitus praeterire nullo modo possum. 2. M. enim Marcello vobis, patres conscripti, reique
publicae reddito, non illius solum, sed etiam meam vocem et auctoritatem et vobis et rei
publicae conservatam ac restitutam puto. Dolebam enim, patres conscripti, et vehementer
angebar, virum talem, cum in eadem causa in qua ego fuisset, non in eadem esse fortuna;
nec mihi persuadere poteram, nec fas esse ducebam, versari me in nostro vetere curriculo,
illo aemulo atque imitatore studiorum ac laborum meorum, quasi quodam socio a me et
comite, distracto.
Ergo et mihi meae pristinae vitae consuetudinem, C. Caesar, interclusam
aperuisti, et his omnibus ad bene de [omni] re publica sperandum quasi signum aliquod
sustulisti. 3. Intellectum est enim mihi quidem in multis, et maxime in me ipso, sed paulo
ante [in] omnibus, cum M. Marcellum senatui reique publicae concessisti, commemoratis
praesertim offensionibus, te auctoritatem huius ordinis dignitatemque rei publicae tuis
vel doloribus vel suspicionibus anteferre. Ille quidem fructum omnis ante actae vitae
hodierno die maximum cepit, cum summo consensu senatus, tum iudicio tuo gravissimo et
maximo. Ex quo profecto intellegis quanta in dato beneficio sit laus, cum in accepto sit
tanta gloria. Est vero fortunatus ille, cuius ex salute non minor paene ad omnis quam ad
ipsum ventura sit laetitia pervenerit. 4. Quod equidem ei merito atque optimo iure
contigit. Quis enim est illo aut nobilitate aut probitate aut optimarum artium studio aut
innocentia aut ullo laudis genere praestantior? |
| II. Nullius tantum flumen est ingeni, nullius dicendi
aut scribendi tanta vis, tanta copia, quae non dicam exornare, sed enarrare, C. Caesar,
res tuas gestas possit. Tamen adfirmo, et hoc pace dicam tua, nullam in his esse laudem
ampliorem quam eam quam hodierno die consecutus es. 5. Soleo saepe ante oculos ponere,
idque libenter crebris usurpare sermonibus, omnis nostrorum imperatorum, omnis exterarum
gentium potentissimorumque populorum, omnis clarissimorum regum res gestas, cum tuis nec
contentionum magnitudine nec numero proeliorum nec varietate regionum nec celeritate
conficiendi nec dissimilitudine bellorum posse conferri; nec vero disiunctissimas terras
citius passibus cuiusquam potuisse peragrari, quam tuis non dicam cursibus, sed victoriis
lustratae sunt. 6. Quae quidem ego nisi ita magna esse fatear, ut ea vix cuiusquam mens
aut cogitatio capere possit, amens sim: sed tamen sunt alia maiora. Nam bellicas laudes
solent quidam extenuare verbis, easque detrahere ducibus, communicare cum multis, ne
propriae sint imperatorum. Et certe in armis militum virtus, locorum opportunitas, auxilia
sociorum, classes, commeatus multum iuvant: maximam vero partem quasi suo iure Fortuna
sibi vindicat, et quicquid prospere gestum est, id paene omne ducit suum. 7. At vero huius
gloriae, C. Caesar, quam es paulo ante adeptus, socium habes neminem: totum hoc
quantumcumque est (quod certe maximum est) totum est, inquam, tuum. Nihil sibi ex ista
laude centurio, nihil praefectus, nihil cohors, nihil turma decerpit: quin etiam illa ipsa
rerum humanarum domina, Fortuna, in istius societatem gloriae se non offert: tibi cedit;
tuam esse totam et propriam fatetur. Numquam enim temeritas cum sapientia commiscetur,
neque ad consilium casus admittitur. |
III. 8. Domuisti gentis immanitate barbaras,
multitudine innumerabilis, locis infinitas, omni copiarum genere abundantis: sed tamen ea
vicisti, quae et naturam et condicionem ut vinci possent habebant. Nulla est enim tanta
vis, quae non ferro et viribus debilitari frangique possit. Animum vincere, iracundiam
cohibere, victoriam temperare, adversarium nobilitate, ingenio, virtute praestantem non
modo extollere iacentem, sed etiam amplificare eius pristinam dignitatem, haec qui facit,
non ego eum cum summis viris comparo, sed simillimum deo iudico. 9. Itaque, C. Caesar,
bellicae tuae laudes celebrabuntur illae quidem non solum nostris, sed paene omnium
gentium litteris atque linguis, nec ulla umquam aetas de tuis laudibus conticescet. Sed
tamen eius modi res nescio quo modo etiam cum leguntur, obstrepi clamore militum videntur
et tubarum sono.
At vero cum aliquid clementer, mansuete, iuste, moderate, sapienter factum
--in iracundia praesertim, quae est inimica consilio, et in victoria, quae natura insolens
et superba est-- audimus aut legimus, quo studio incendimur, non modo in gestis rebus, sed
etiam in fictis, ut eos saepe, quos numquam vidimus, diligamus! 10. Te vero, quem
praesentem intuemur, cuius mentem sensusque et os cernimus, ut, quicquid belli fortuna
reliquum rei publicae fecerit, id esse salvum velis, quibus laudibus efferemus? quibus
studiis prosequemur? qua benevolentia complectemur? Parietes (me dius fidius) ut mihi
videtur huius curiae tibi gratias agere gestiunt, quod brevi tempore futura sit illa
auctoritas in his maiorum suorum et suis sedibus. |
IV. Equidem cum C. Marcelli, viri optimi et
commemorabili pietate praediti, lacrimas modo vobiscum viderem, omnium Marcellorum meum
pectus memoria obfudit, quibus tu etiam mortuis, M. Marcello conservato, dignitatem suam
reddidisti, nobilissimamque familiam iam ad paucos redactam paene ab interitu vindicasti.
11. Hunc tu igitur diem tuis maximis et innumerabilibus gratulationibus iure
antepones. Haec enim res unius est propria C. Caesaris: ceterae duce te gestae magnae
iliae quidem, sed tamen multo magnoque comitatu. Huius autem rei tu idem es et dux et
comes: quae quidem tanta est, ut tropaeis et monumentis tuis adlatura finem sit aetas,
--nihil est enim opere et manu factum, quod non [aliquando] conficiat et consumat
vetustas:-- 12. at haec [tua iustitia et lenitas animi] florescet cotidie magis, ita ut
quantum tuis operibus diuturnitas detrahet, tantum adferat laudibus. Et ceteros quidem
omnis victores bellorum civilium iam ante aequitate et misericordia viceras: hodierno vero
die te ipsum vicisti. Vereor ut hoc, quod dicam, perinde intellegi possit auditum atque
ipse cogitans sentio: ipsam victoriam vicisse videris, cum ea quae illa erat adepta victis
remisisti. Nam cum ipsius victoriae condicione omnes victi occidissemus, clementiae tuae
iudicio conservati sumus. Recte igitur unus invictus es, a quo etiam ipsius victoriae
condicio visque devicta est. |
V. 13. Atque hoc C. Caesaris iudicium, patres
conscripti, quam late pateat attendite. Omnes enim, qui ad illa arma fato sumus nescio quo
rei publicae misero funestoque compulsi, etsi aliqua culpa tenemur erroris humani, scelere
certe liberati sumus. Nam cum M. Marcellum deprecantibus vobis rei publicae conservavit,
me et mihi et item rei publicae, nullo deprecante, reliquos amplissimos viros et sibi
ipsos et patriae reddidit: quorum et frequentiam et dignitatem hoc ipso in consessu
videtis. Non ille hostis induxit in curiam, sed iudicavit a plerisque ignoratione potius
et falso atque inani metu quam cupiditate aut crudelitate bellum esse susceptum.
14. Quo quidem in bello semper de pace audiendum putavi, semperque dolui non
modo pacem, sed etiam orationem civium pacem flagitantium repudiari. Neque enim ego illa
nec ulla umquam secutus sum arma civilia; semperque mea consilia pacis et togae socia, non
belli atque armorum fuerunt. Hominem sum secutus privato consilio, non publico; tantumque
apud me grati animi fidelis memoria valuit, ut nulla non modo cupiditate, sed ne spe
quidem, prudens et sciens tamquam ad interitum ruerem voluntarium. 15. Quod quidem meum
consilium minime obscurum fuit. Nam et in hoc ordine integra re multa de pace dixi, et in
ipso bello eadem etiam cum capitis mei periculo sensi. Ex quo nemo iam erit tam iniustus
existimator rerum, qui dubitet quae Caesaris de bello voluntas fuerit, cum pacis auctores
conservandos statim censuerit, ceteris fuerit iratior. Atque id minus mirum fortasse tum,
cum esset incertus exitus et anceps fortuna belli: qui vero victor pacis auctores diligit,
is profecto declarat se maluisse non dimicare quam vincere. |
VI. 16. Atque huius quidem rei M. Marcello sum testis.
Nostri enim sensus ut in pace semper, sic tum etiam in bello congruebant. Quotiens ego eum
et quanto cum dolore vidi, cum insolentiam certorum hominum tum etiam ipsius victoriae
ferocitatem extimescentem! Quo gratior tua liberalitas, C. Caesar, nobis, qui illa
vidimus, debet esse. Non enim iam causae sunt inter se, sed victoriae comparandae. 17.
Vidimus tuam victoriam proeliorum exitu terminatam: gladium vagina vacuum in urbe non
vidimus. Quos amisimus civis, eos Martis vis perculit, non ira victoriae; ut dubitare
debeat nemo quin multos, si fieri posset, C. Caesar ab inferis excitaret, quoniam ex eadem
acie conservat quos potest. Alterius vero partis nihil amplius dicam quam (id quod omnes
verebamur) nimis iracundam futuram fuisse victoriam. 18. Quidam enim non modo armatis, sed
interdum etiam otiosis minabantur; nec quid quisque sensisset, sed ubi fuisset cogitandum
esse dicebant: ut mihi quidem videantur di immortales, etiam si poenas a populo Romano ob
aliquod delictum expetiverunt, qui civile bellum tantum et tam luctuosum excitaverunt, vel
placati iam vel satiati aliquando, omnem spem salutis ad clementiam victoris et sapientiam
contulisse.
19. Qua re gaude tuo isto tam excellenti bono, et fruere cum fortuna et
gloria, tum etiam natura et moribus tuis: ex quo quidem maximus est fructus iucunditasque
sapienti. Cetera cum tua recordabere, etsi persaepe virtuti, tamen plerumque felicitati
tuae gratulabere: de nobis, quos in re publica tecum simul esse voluisti, quotiens
cogitabis, totiens de maximis tuis beneficiis, totiens de incredibili liberalitate,
totiens de singulari sapientia tua cogitabis: quae non modo summa bona, sed nimirum audebo
vel sola dicere. Tantus est enim splendor in laude vera, tanta in magnitudine animi et
consili dignitas, ut haec a virtute donata, cetera a fortuna commodata esse videantur. 20.
Noli igitur in conservandis bonis viris defetigari--non cupiditate praesertim aliqua aut
pravitate lapsis, sed opinione offici stulta fortasse, certe non improba, et specie quadam
rei publicae: non enim tua culpa est si te aliqui timuerunt, contraque summa laus, quod
minime timendum fuisse senserunt. |
| VII. 21. Nunc venio ad gravissimam querelam et
atrocissimam suspicionem tuam, quae non tibi ipsi magis quam cum omnibus civibus tum
maxime nobis, qui a te conservati sumus, providenda est: quam etsi spero falsam esse,
tamen numquam extenuabo verbis.Tua enim cautio nostra cautio est, ut si in alterutro
peccandum sit, malim videri nimis timidus quam parum prudens. Sed quisnam est iste tam
demens? De tuisne? --tametsi qui magis sunt tui quam quibus tu salutem insperantibus
reddidisti?-- an ex hoc numero, qui una tecum fuerunt? Non est credibilis tantus in ullo
furor, ut quo duce omnia summa sit adeptus, huius vitam non anteponat suae. An si nihil
tui cogitant sceleris, cavendum est ne quid inimici? Qui? omnes enim, qui fuerunt, aut sua
pertinacia vitam amiserunt, aut tua misericordia retinuerunt; ut aut nulli supersint de
inimicis, aut qui fuerunt sint amicissimi. 22. Sed tamen cum in animis hominum tantae
latebrae sint et tanti recessus, augeamus sane suspicionem tuam; simul enim augebimus
diligentiam. Nam quis est omnium tam ignarus rerum, tam rudis in re publica, tam nihil
umquam nec de sua nec de communi salute cogitans, qui non intellegat tua salute contineri
suam, et ex unius tua vita pendere omnium? Equidem de te dies noctisque (ut debeo)
cogitans, casus dumtaxat humanos et incertos eventus valetudinis et naturae communis
fragilitatem extimesco; doleoque, cum res publica immortalis esse debeat, eam in unius
mortalis anima consistere. 23. Si vero ad humanos casus incertosque motus valetudinis
sceleris etiam accedit insidiarumque consensio, quem deum, si cupiat, posse opitulari rei
publicae credamus? |
| VIII. Omnia sunt excitanda tibi, C. Caesar, uni,
quae iacere sentis, belli ipsius impetu, quod necesse fuit, perculsa atque prostrata:
constituenda iudicia, revocanda fides, comprimendae libidines, propaganda suboles: omnia,
quae dilapsa iam diffluxerunt, severis legibus vincienda sunt. 24. Non fuit recusandum in
tanto civili bello, tanto animorum ardore et armorum, quin quassata res publica, quicumque
belli eventus fuisset, multa perderet et ornamenta dignitatis et praesidia stabilitatis
suae; multaque uterque dux faceret armatus, quae idem togatus fieri prohibuisset. Quae
quidem tibi nunc omnia belli volnera sananda sunt, quibus praeter te nemo mederi potest.
25. Itaque illam tuam praeclarissimam et sapientissimam vocem invitus audivi: 'Satis diu
vel naturae vixi vel gloriae.' Satis, si ita vis, fortasse naturae, addo etiam, si placet,
gloriae: at, quod maximum est, patriae certe parum. Qua re omitte istam, quaeso, doctorum
hominum in contemnenda morte prudentiam: noli nostro periculo esse sapiens. Saepe enim
venit ad auris meas te idem istud nimis crebro dicere, tibi satis te vixisse. Credo: sed
tum id audirem, si tibi soli viveres, aut si tibi etiam soli natus esses. Omnium salutem
civium cunctamque rem publicam res tuae gestae complexae sunt: tantum abes a perfectione
maximorum operum, ut fundamenta nondum quae cogitas ieceris. Hic tu modum vitae tuae non
salute rei publicae, sed aequitate animi definies? Quid, si istud ne gloriae tuae quidem
satis est? cuius te esse avidissimum, quamvis sis sapiens, non negabis. 26. Parumne
igitur, inquies, magna relinquemus? Immo vero aliis quamvis multis satis, tibi uni parum.
Quicquid est enim, quamvis amplum sit, id est parum tum, cum est aliquid amplius. Quod si
rerum tuarum immortalium, C. Caesar, hic exitus futurus fuit, ut devictis adversariis rem
publicam in eo statu relinqueres in quo nunc est, vide, quaeso, ne tua divina virtus
admirationis plus sit habitura quam gloriae: si quidem gloria est inlustris ac pervagata
magnorum vel in suos vel in patriam vel in omne genus hominum fama meritorum. |
IX. 27. Haec igitur tibi reliqua pars est: hic restat
actus, in hoc elaborandum est, ut rem publicam constituas, eaque tu in primis summa
tranquillitate et otio perfruare: tum te, si voles, cum et patriae quod debes solveris, et
naturam ipsam expleveris satietate vivendi, satis diu vixisse dicito. Quid est enim
[omnino] hoc ipsum diu, in quo est aliquid extremum? quod cum venit, omnis voluptas
praeterita pro nihilo est quia postea nulla est futura. Quamquam iste tuus animus numquam
his angustiis, quas natura nobis ad vivendum dedit, contentus fuit: semper immortalitatis
amore flagravit. 28. Nec vero haec tua vita ducenda est, quae corpore et spiritu
continetur. Illa, inquam, illa vita est tua, quae vigebit memoria saeculorum omnium, quam
posteritas alet, quam ipsa aeternitas semper tuebitur. Huic tu inservias, huic te ostentes
oportet, quae quidem quae miretur iam pridem multa habet: nunc etiam quae laudet
exspectat. Obstupescent posteri certe imperia, provincias, Rhenum, Oceanum, Nilum, pugnas
innumerabilis, incredibilis victorias, monimenta, munera, triumphos audientes et legentes
tuos.
29. Sed nisi haec urbs stabilita tuis consiliis et institutis erit, vagabitur
modo tuum nomen longe atque late: sedem stabilem et domicilium certum non habebit. Erit
inter eos etiam qui nascentur, sicut inter nos fuit, magna dissensio, cum alii laudibus ad
caelum res tuas gestas efferent, alii fortasse aliquid requirent, idque vel maximum, nisi
belli civilis incendium salute patriae restinxeris, ut illud fati fuisse videatur, hoc
consili. Servi igitur eis etiam iudicibus, qui multis post saeculis de te iudicabunt, et
quidem haud scio an incorruptius quam nos. Nam et sine amore et sine cupiditate et rursus
sine odio et sine invidia iudicabunt. 30. Id autem etiam si tum ad te, ut quidam falso
putant, non pertinebit, nunc certe pertinet esse te talem, ut tuas laudes obscuratura
nulla umquam sit oblivio. |
| X. Diversae voluntates civium fuerunt, distractaeque
sententiae. Non enim consiliis solum et studiis, sed armis etiam et castris dissidebamus.
Erat enim obscuritas quaedam; erat certamen inter clarissimos duces: multi dubitabant quid
optimum esset, multi quid sibi expediret, multi quid deceret, non nulli etiam quid
liceret. 31. Perfuncta res publica est hoc misero fatalique bello: vicit is, qui non
fortuna inflammaret odium suum, sed bonitate leniret; neque omnis quibus iratus esset,
eosdem [etiam] exposito aut morte dignos iudicaret. Arma ab aliis posita, ab aliis erepta
sunt. Ingratus est iniustusque civis, qui, armorum periculo liberatus, animum tamen
retinet armatum; ut etiam ille melior sit qui in acie cecidit, qui in causa animam
profudit. Quae enim pertinacia quibusdam, eadem aliis constantia videri potest. 32. Sed
iam omnis fracta dissensio est armis, exstincta aequitate victoris: restat ut omnes unum
velint, qui modo habent aliquid non solum sapientiae, sed etiam sanitatis. Nisi te, C.
Caesar, salvo, et in ista sententia qua cum antea tum hodie vel maxime usus es manente,
salvi esse non possumus. Qua re omnes te, qui haec salva esse volumus, et hortamur et
obsecramus, ut vitae tuae et saluti consulas; omnesque tibi, ut pro aliis etiam loquar
quod de me ipse sentio, quoniam subesse aliquid putas quod cavendum sit, non modo excubias
et custodias, sed etiam laterum nostrorum oppositus et corporum pollicemur. |
| XI. 33. Sed, ut unde est orsa, in eodem terminetur
oratio,--maximas tibi omnes gratias agimus, C. Caesar, maiores etiam habemus. Nam omnes
idem sentiunt, quod ex omnium precibus et lacrimis sentire potuisti: sed quia non est
omnibus stantibus necesse dicere, a me certe dici volunt, cui necesse est quodam modo, et
quod fieri decet --M. Marcello a te huic ordini populoque Romano et rei publicae reddito--
fieri id intellego. Nam laetari omnis non de unius solum, sed de communi omnium salute
sentio. 34. Quod autem summae benevolentiae est, quae mea erga illum omnibus semper nota
fuit, ut vix C. Marcello, optimo et amantissimo fratri, praeter eum quidem cederem nemini,
cum id sollicitudine, cura, labore tam diu praestiterim, quam diu est de illius salute
dubitatum, certe hoc tempore, magnis curis, molestiis, doloribus liberatus, praestare
debeo. Itaque, C. Caesar, sic tibi gratias ago, ut omnibus me rebus a te non conservato
solum, sed etiam oranto, tamen ad tua in me unum innumerabilia merita, quod fieri iam
posse non arbitrabar, maximus hoc tuo facto cumulus accesserit. |