| I. 1. Quamquam mihi semper
frequens conspectus vester multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad
dicendum ornatissimus est visus, Quirites, tamen hoc aditu laudis, qui semper optimo
cuique maxime patuit, non mea me voluntas adhuc, sed vitae meae rationes ab ineunte aetate
susceptae prohibuerunt. Nam cum antea per aetatem nondum huius auctoritatem loci attingere
auderem, statueremque nihil huc nisi perfectum ingenio, elaboratum industria adferri
oportere, omne meum tempus amicorum temporibus transmittendum putavi. 2. Ita neque hic
locus vacuus umquam fuit ab eis qui vestram causam defenderent, et meus labor, in
privatorum periculis caste integreque versatus, ex vestro iudicio fructum est amplissimum
consecutus. Nam cum propter dilationem comitiorum ter praetor primus centuriis cunctis
renuntiatus sum, facile intellexi, Quirites, et quid de me iudicaretis, et quid aliis
praescriberetis. Nunc cum et auctoritatis in me tantum sit, quantum vos honoribus
mandandis esse voluistis, et ad agendum facultatis tantum, quantum homini vigilanti ex
forensi usu prope cotidiana dicendi exercitatio potuit adferre, certe et si quid
auctoritatis in me est, apud eos utar qui eam mihi dederunt, et si quid in dicendo
consequi possum, eis ostendam potissimum, qui ei quoque rei fructum suo iudicio tribuendum
esse duxerunt. 3. Atque illud in primis mihi laetandum iure esse video, quod in hac
insolita mihi ex hoc loco ratione dicendi causa talis oblata est, in qua oratio deesse
nemini possit. Dicendum est enim de Cn. Pompei singulari eximiaque virtute: huius autem
orationis difficilius est exitum quam principium invenire. Ita mihi non tam copia quam
modus in dicendo quaerendus est. |
II. 4. Atque,--ut inde
oratio mea proficiscatur, unde haec omnis causa ducitur,--bellum grave et periculosum
vestris vectigalibus ac sociis a duobus potentissimis regibus infertur, Mithridate et
Tigrane, quorum alter relictus, alter lacessitus, occasionem sibi ad occupandam Asiam
oblatam esse arbitrantur. Equitibus Romanis, honestissimis viris, adferuntur ex Asia
cotidie litterae, quorum magnae res aguntur in vestris vectigalibus exercendis occupatae:
qui ad me, pro necessitudine quae mihi est cum illo ordine, causam rei publicae
periculaque rerum suarum detulerunt: 5. Bithyniae, quae nunc vestra provincia est, vicos
exustos esse compluris; regnum Ariobarzanis, quod finitimum est vestris vectigalibus,
totum esse in hostium potestate; L. Lucullum, magnis rebus gestis, ab eo bello discedere;
huic qui successerit non satis esse paratum ad tantum bellum administrandum; unum ob
omnibus sociis et civibus ad id bellum imperatorem deposci atque expeti, eundem hunc unum
ab hostibus metui, praeterea neminem.
6. Causa quae sit videtis: nunc quid agendum sit considerate. Primum mihi
videtur de genere belli, deinde de magnitudine, tum de imperatore deligendo esse dicendum.
Genus est belli eius modi, quod maxime vestros animos excitare atque inflammare ad
persequendi studium debeat: in quo agitur populi Romani gloria, quae vobis a maioribus cum
magna in omnibus rebus tum summa in re militari tradita est; agitur salus sociorum atque
amicorum, pro qua multa maiores vestri magna et gravia bella gesserunt; aguntur certissima
populi Romani vectigalia et maxima, quibus amissis et pacis ornamenta et subsidia belli
requiretis; aguntur bona multorum civium, quibus est a vobis et ipsorum et rei publicae
causa consulendum. |
| III. 7. Et quoniam semper
appetentes gloriae praeter ceteras gentis atque avidi laudis fuistis, delenda est vobis
illa macula [Mithridatico] bello superiore concepta, quae penitus iam insedit ac nimis
inveteravit in populi Romani nomine,--quod is, qui uno die, tota in Asia, tot in
civitatibus, uno nuntio atque una significatione [litterarum] civis Romanos necandos
trucidandosque denotavit, non modo adhuc poenam nullam suo dignam scelere suscepit, sed ab
illo tempore annum iam tertium et vicesimum regnat, et ita regnat, ut se non Ponti neque
Cappadociae latebris occultare velit, sed emergere ex patrio regno atque in vestris
vectigalibus, hoc est, in Asiae luce versari. 8. Etenim adhuc ita nostri cum illo rege
contenderunt imperatores, ut ab illo insignia victoriae, non victoriam reportarent.
Triumphavit L. Sulla, triumphavit L. Murena de Mithridate, duo fortissimi viri et summi
imperatores; sed ita triumpharunt, ut ille pulsus superatusque regnaret. Verum tamen illis
imperatoribus laus est tribuenda quod egerunt, venia danda quod reliquerunt, propterea
quod ab eo bello Sullam in Italiam res publica, Murenam Sulla revocavit. |
| IV. 9. Mithridates autem
omne reliquum tempus non ad oblivionem veteris belli, sed ad comparationem novi contulit:
qui [postea] cum maximas aedificasset ornassetque classis exercitusque permagnos
quibuscumque ex gentibus potuisset comparasset, et se Bosporanis finitimis suis bellum
inferre simularet, usque in Hispaniam legatos ac litteras misit ad eos duces quibuscum tum
bellum gerebamus, ut, cum duobus in locis disiunctissimis maximeque diversis uno consilio
a binis hostium copiis bellum terra marique gereretur, vos ancipiti contentione districti
de imperio dimicaretis. 10. Sed tamen alterius partis periculum, Sertorianae atque
Hispaniensis, quae multo plus firmamenti ac roboris habebat, Cn. Pompei divino consilio ac
singulari virtute depulsum est; in altera parte ita res a L. Lucullo summo viro est
administrata, ut initia illa rerum gestarum magna atque praeclara non felicitati eius, sed
virtuti, haec autem extrema, quae nuper acciderunt, non culpae, sed fortunae tribuenda
esse videantur. Sed de Lucullo dicam alio loco, et ita dicam, Quirites, ut neque vera laus
ei detracta oratione mea neque falsa adficta esse videatur; 11. de vestri imperi dignitate
atque gloria--quoniam is est exorsus orationis meae--videte quem vobis animum suscipiendum
putetis. |
V. Maiores nostri sape
mercatoribus aut naviculariis nostris iniuriosius tractatis bella gesserunt: vos, tot
milibus civium Romanorum uno nuntio atque uno tempore necatis, quo tandem animo esse
debetis? Legati quod erant appellati superbius, Corinthum patres vestri totius Graeciae
lumen exstinctum esse voluerunt: vos eum regem inultum esse patiemini, qui legatum populi
Romani consularem vinculis ac verberibus atque omni supplicio excruciatum necavit? Illi
libertatem imminutam civium Romanorum non tulerunt: vos ereptam vitam neglegetis? ius
legationis verbo violatum illi persecuti sunt: vos legatum omni supplicio interfectum
relinquetis? 12. Videte ne, ut illis pulcherrimum fuit tantam vobis imperi gloriam
tradere, sic vobis turpissimum sit, id quod accepistis tueri et conservare non posse.
Quid? quod salus sociorum summum in periculum ac discrimen vocatur, quo
tandem animo ferre debetis? Regno est expulsus Ariobarzanes rex, socius populi Romani
atque amicus; imminent duo reges toti Asiae non solum vobis inimicissimi, sed etiam
vestris sociis atque amicis; civitates autem omnes cuncta Asia atque Graecia vestrum
auxilium exspectare propter periculi magnitudinem coguntur; imperatorem a vobis certum
deposcere, cum praesertim vos alium miseritis, neque audent, neque se id facere sine summo
periculo posse arbitrantur. 13. Vident et sentiunt hoc idem quod vos,--unum virum esse, in
quo summa sint omnia, et eum propter esse, quo etiam carent aegrius: cuius adventu ipso
atque nomine, tametsi ille ad maritimum bellum venerit, tamen impetus hostium repressos
esse intellegunt ac retardatos. Hi vos, quoniam libere loqui non licet, tacite rogant, ut
se quoque, sicut ceterarum provinciarum socios, dignos existimetis, quorum salutem tali
viro commendetis; atque hoc etiam magis, quod ceteros in provinciam eius modi homines cum
imperio mittimus, ut etiam si ab hoste defendant, tamen ipsorum adventus in urbis sociorum
non multum ab hostili expugnatione differant. Hunc audiebant antea, nunc praesentem
vident, tanta temperantia, tanta mansuetudine, tanta humanitate, ut ei beatissimi esse
videantur, apud quod ille diutissime commoratur. |
| VI. 14. Qua re si propter
socios, nulla ipsi iniuria lacessiti, maiores nostri cum Antiocho, cum Philippo, cum
Aetolis, cum Poenis bella gesserunt, quanto vos studio convenit iniuriis provocatos
sociorum salutem una cum imperi vestri dignitate defendere, praesertim cum de maximis
vestris vectigalibus agatur? Nam ceterarum provinciarum vectigalia, Quirites, tanta sunt,
ut eis ad ipsas provincias tutandas vix contenti esse possimus: Asia vero tam opima est ac
fertilis, ut et ubertate agrorum et varietate fructuum et magnitudine pastionis et
multitudine earum rerum quae exportantur, facile omnibus terris antecellat. Itaque haec
vobis provincia, Quirites, si et belli utilitatem et pacis dignitatem retinere voltis, non
modo a calamitate, sed etiam a metu calamitatis est defendenda. 15. Nam in ceteris rebus
cum venit calamitas, tum detrimentum accipitur; at in vectigalibus non solum adventus
mali, sed etiam metus ipse adfert calamitatem. Nam cum hostium copiae non longe absunt,
etiam si inruptio nulla facta est, tamen pecuaria relinquitur, agri cultura deseritur,
mercatorum navigatio conquiescit. Ita neque ex portu neque ex decumis neque ex scriptura
vectigal conservari potest: qua re saepe totius anni fructus uno rumore periculi atque uno
belli terrore amittitur. 16. Quo tandem igitur animo esse existimatis aut eos qui
vectigalia nobis pensitant, aut eos qui exercent atque exigunt, cum duo reges cum maximis
copiis propter adsint? cum una excursio equitatus perbrevi tempore totius anni victigal
auferre possit? cum publicani familias maximas, quas in saltibus habent, quas in agris,
quas in portubus atque custodiis, magno periculo se habere arbitrentur? Putatisne vos
illis rebus frui posse, nisi eos qui vobis fructui sunt conservaritis non solum (ut ante
dixi) calamitate, sed etiam calamitatis formidine liberatos? |
| VII. 17. Ac ne illud
quidem vobis neglegendum est, quod mihi ego extremum proposueram, cum essem de belli
genere dicturus, quod ad multorum bona civium Romanorum pertinet, quorum vobis pro vestra
sapientia, Quirites, habenda est ratio diligenter. Nam et publicani, homines honestissimi
atque ornatissimi, suas rationes et copias in illam provinciam contulerunt, quorum ipsorum
per se res et fortunae vobis curae esse debent. Etenim si vectigalia nervos esse rei
publicae semper duximus, eum certe ordinem, qui exercet illa, firmamentum ceterorum
ordinum recte esse dicemus. 18. Deinde ex ceteris ordinibus homines gnavi atque industrii
partim ipsi in Asia negotiantur, quibus vos absentibus consulere debetis, partim eorum in
ea provincia pecunias magnas conlocatas habent. Est igitur humanitatis vestrae magnum
numerum eorum civium calamitate prohibere, sapientiae videre multorum civium calamitatem a
re publica seiunctam esse non posse. Etenim primum illud parvi refert, nos publica his
amissis [vectigalia] postea victoria recuperare. Neque enim isdem redimendi facultas erit
propter calamitatem, neque aliis voluntas propter timorem. 19. Deinde quod nos eadem Asia
atque idem iste Mithridates initio belli Asiatici docuit, id quidem certe calamitate docti
memoria retinere debemus. Nam tum, cum in Asia res magnas permulti amiserant, scimus
Romae, solutione impedita, fidem concidisse. Non enim possunt una in civitate multi rem ac
fortunas amittere, ut non plures secum in eandem trahant calamitatem. A quo periculo
prohibete rem publicam, et mihi credite id quod ipsi videtis: haec fides atque haec ratio
pecuniarum, quae Romae, quae in foro versatur, implicata est cum illis pecuniis Asiaticis
et cohaeret. Ruere illa non possunt, ut haec non eodem labefacta motu concidant. Qua re
videte num dubitandum vobis sit omni studio ad id bellum incumbere, in quo gloria nominis
vestri, salus sociorum, vectigalia maxima, fortunae plurimorum civium coniunctae cum re
publica defendantur. |
| VIII. 20. Quoniam de
genere belli dixi, nunc de magnitudine pauca dicam. Potest hoc enim dici, belli genus esse
ita necessarium ut sit gerendum, non esse ita magnum ut sit pertimescendum. In quo maxime
elaborandum est, ne forte ea vobis quae diligentissime providenda sunt,
contemnenda esse videantur. Atque ut omnes intellegant me L. Lucullo tantum impertire
laudis, quantum forti viro et sapienti homini et magno imperatori debeatur, dico eius
adventu maximas Mithridati copias omnibus rebus ornatas atque instructas fuisse, urbemque
Asiae clarissimam nobisque amicissimam, Cyzicenorum, obsessam esse ab ipso rege maxima
multitudine et oppugnatam vehementissime, quam L. Lucullus virtute, adsiduitate, consilio,
summis obsidionis periculis liberavit: 21. ab eodem imperatore classem magnam et ornatam,
quae ducibus Sertorianis ad Italiam studio atque odio inflammata raperetur, superatam esse
atque depressam; magnas hostium praeterea copias multis proeliis esse deletas,
patefactumque nostris legionibus esse Pontum, qui antea populo Romano ex omni aditu
clausus fuisset; Sinopen atque Amisum, quibus in oppidis erant domicilia regis, omnibus
rebus ornatas ac refertas, ceterasque urbis Ponti et Cappadociae permultas, uno aditu
adventuque esse captas; regem, spoliatum regno patrio atque avito, ad alios se reges atque
ad alias gentis supplicem contulisse; atque haec omnia salvis populi Romani sociis atque
integris vectigalibus esse gesta. Satis opinor haec esse laudis, atque ita, Quirites, ut
hoc vos intellegatis, a nullo istorum, qui huic obtrectant legi atque causae, L. Lucullum
similiter ex hoc loco esse laudatum. |
IX. 22. Requiretur fortasse
nunc quem ad modum, cum haec ita sint, reliquum possit magnum esse bellum. Cognoscite,
Quirites. Non enim hoc sine causa quaeri videtur. Primum ex suo regno sic Mithridates
profugit, ut ex eodem Ponto Medea illa quondam profugisse dicitur, quam praedicant in fuga
fratris sui membra in eis locis, qua se parens persequeretur, dissipavisse, ut eorum
conlectio dispersa, maerorque patrius, celeritatem persequendi retardaret. Sic Mithridates
fugiens maximam vim auri atque argenti pulcherrimarumque rerum omnium, quas et a maioribus
acceperat et ipse bello superiore ex tota Asia direptas in suum regnum congesserat, in
Ponto omnem reliquit. Haec dum nostri conligunt omnia diligentius, rex ipse e manibus
effugit. Ita illum in persequendi studio maeror, hos laetitia tardavit. 23. Hunc in illo
timore et fuga Tigranes rex Armenius excepit, diffidentemque rebus suis confirmavit, et
adflictum erexit, perditumque recreavit. Cuius in regnum postea quam L. Lucullus cum
exercitu venit, plures etiam gentes contra imperatorem nostrum concitatae sunt. Erat enim
metus iniectus eis nationibus, quas numquam populus Romanus neque lacessendas bello neque
temptandas putavit: erat etiam alia gravis atque vehemens opinio, quae animos gentium
barbararum pervaserat, fani locupletissimi et religiosissimi diripiendi causa in eas oras
nostrum esse exercitum adductum. Ita nationes multae atque magnae novo quodam terrore ac
metu concitabantur. Noster autem exercitus, tametsi urbem ex Tigrani regno ceperat, et
proeliis usus erat secundis, tamen nimia longinquitate locorum ac desiderio suorum
commovebatur.
24. Hic iam plura non dicam. Fuit enim illud extremum ut ex eis locis a
militibus nostris reditus magis maturus quam processio longior quaereretur. Mithridates
autem et suam manum iam confirmarat, [et eorum] qui se ex ipsius regno conlegerant, et
magnis adventiciis auxiliis multorum regum et nationum iuvabatur. Iam hoc fere sic fieri
solere accepimus, ut regum adflictae fortunae facile multorum opes adliciant ad
misericordiam, maximeque eorum qui aut reges sunt aut vivunt in regno, ut eis nomen regale
magnum et sanctum esse videatur. 25. Itaque tantum victus efficere potuit, quantum
incolumis numquam est ausus optare. Nam cum se in regnum suum recepisset, non fuit eo
contentus, quod ei praeter spem acciderat,--ut illam, postea quam pulsus erat, terram
umquam attingeret,--sed in exercitum nostrum clarum atque victorem impetum fecit. Sinite
hoc loco, Quirites, sicut poetae solent, qui res Romanas scribunt, praeterire me nostram
calamitatem, quae tanta fuit, ut eam ad auris [Luculli] imperatoris non ex proelio
nuntius, sed ex sermone rumor adferret.
26. Hic in illo ipso malo gravissimaque belli offensione, L. Lucullus, qui
tamen aliqua ex parte eis incommodis mederi fortasse potuisset, vestro iussu coactus,--qui
imperi diuturnitati modum statuendum vetere exemplo putavistis,--partem militum, qui iam
stipendiis confecti erant, dimisit, partem M'. Glabrioni tradidit. Multa praetereo
consulto, sed ea vos coniectura perspicite, quantum illud bellum factum putetis, quod
coniungant reges potentissimi, renovent agitatae nationes, suscipiant integrae gentes,
novus imperator noster accipiat, vetere exercitu pulso. |
X. 27. Satis mihi multa
verba fecisse videor, qua re esset hoc bellum genere ipso necessarium, magnitudine
periculosum. Restat ut de imperatore ad id bellum deligendo ac tantis rebus praeficiendo
dicendum esse videatur.
Utinam, Quirites, virorum fortium atque innocentium copiam tantam haberetis,
ut haec vobis deliberatio difficilis esset, quemnam potissimum tantis rebus ac tanto bello
praeficiendum putaretis! Nunc vero--cum sit unus Cn. Pompeius, qui non modo eorum hominum
qui nunc sunt gloriam, sed etiam antiquitatis memoriam virtute superarit--quae res est
quae cuiusquam animum in hac causa dubium facere possit? 28. Ego enim sic existimo, in
summo imperatore quattuor has res inesse oportere,--scientiam rei militaris, virtutem,
auctoritatem, felicitatem. Quis igitur hoc homine scientior umquam aut fuit aut esse
debuit? qui e ludo atque e pueritiae disciplinis bello maximo atque acerrimis hostibus ad
partis exercitum atque in militiae disciplinam profectus est; qui extrema pueritia miles
in exercitu fuit summi imperatoris, ineunte adulescentia maximi ipse exercitus imperator;
qui saepius cum hoste conflixit quam quisquam cum inimico concertavit, plura bella gessit
quam ceteri legerunt, plures provincias confecit quam alii concupiverunt; cuius
adulescentia ad scientiam rei militaris non alienis praeceptis sed suis imperiis, non
offensionibus belli sed victoriis, non stipendiis sed triumphis est erudita. Quod denique
genus esse belli potest, in quo illum non exercuerit fortuna rei publicae? Civile,
Africanum, Transalpinum, Hispaniense [mixtum ex civitatibus atque ex bellicosissimis
nationibus], servile, navale bellum, varia et diversa genera et bellorum et hostium, non
solum gesta ab hoc uno, sed etiam confecta, nullam rem esse declarant in usu positam
militari, quae huius viri scientiam fugere possit. |
XI. 29. Iam vero virtuti
Cn. Pompei quae potest oratio par inveniri? Quid est quod quisquam aut illo dignum aut
vobis novum aut cuiquam inauditum possit adferre? Neque enim illae sunt solae virtutes
imperatoriae, quae volgo existimantur,--labor in negotiis, fortitudo in periculis,
industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo: quae tanta sunt in
hoc uno, quanta in omnibus reliquis imperatoribus, quos aut vidimus, aud audivimus, non
fuerunt. 30. Testis est Italia, quam ille ipse victor L. Sulla huius virtute et subsidio
confessus est liberatam. Testis est Sicilia, quam multis undique cinctam periculis non
terrore belli, sed consili celeritate explicavit. Testis est Africa, quae, magnis oppressa
hostium copiis, eorum ipsorum sanguine redundavit. Testis est Gallia, per quam legionibus
nostris iter in Hispaniam Gallorum internecione patefactum est. Testis est Hispania, quae
saepissime plurimos hostis ab hoc superatos prostratosque conspexit. Testis erat iterum et
saepius Italia, quae cum servili bello taetro periculosoque premeretur, ab hoc auxilium
absente expetivit: quod bellum exspectatione eius attenuatum atque imminutum est, adventu
sublatum ac sepultum.
Testes nunc vero iam omnes orae atque omnes exterae gentes ac nationes,
denique maria omnia cum universa, tum in singulis oris omnes sinus atque portus. Quis enim
toto mari locus per hos annos aut tam firmum habuit praesidium ut tutus esset, aut tam
fuit abditus ut lateret? Quis navigavit qui non se aut mortis aut servitutis periculo
committeret, cum aut hieme aut referto praedonum mari navigaret? Hoc tantum bellum, tam
turpe, tam vetus, tam late divisum atque dispersum, quis umquam arbitraretur aut ab
omnibus imperatoribus uno anno aut omnibus annis ab uno imperatore confici posse? 32. Quam
provinciam tenuistis a praedonibus liberam per hosce annos? quod vectigal vobis tutum
fuit? quem socium defendistis? cui praesidio classibus vestris fuistis? quam multas
existimatis insulas esse desertas? quam multas aut metu relictas aut a praedonibus captas
urbis esse sociorum? |
XII. Sed quid ego
longinqua commemoro? Fuit hoc quondam, fuit proprium populi Romani, longe a domo bellare,
et propugnaculis imperi sociorum fortunas, non sua tecta defendere. Sociis ego nostris
mare per hos annos clausum fuisse dicam, cum exercitus vestri numquam a Brundisio nisi
hieme summa transmiserint? Qui ad vos ab exteris nationibus venirent captos querar, cum
legati populi Romani redempti sint? Mercatoribus tutum mare non fuisse dicam, cum duodecim
secures in praedonum potestatem pervenerint? 33. Cnidum aut Colophonem aut Samum,
nobilissimas urbis, innumerabilisque alias captas esse commemorem, cum vestros portus,
atque eos portus quibus vitam ac spiritum ducitis, in praedonum fuisse potestatem sciatis?
An vero ignoratis portum Caietae celeberrimum ac plenissimum navium inspectante praetore a
praedonibus esse direptum? ex Miseno autem eius ipsius liberos, qui cum praedonibus antea
ibi bellum gesserat, a praedonibus esse sublatos? Nam quid ego Ostiense incommodum atque
illam labem atque ignominiam rei publicae querar, cum, prope inspectantibus vobis, classis
ea, cui consul populi Romani praepositus esset, a praedonibus capta atque oppressa est?
Pro di immortales! tantamne unius hominis incredibilis ac divina virtus tam
brevi tempore lucem adferre rei publicae potuit, ut vos, qui modo ante ostium Tiberinum
classem hostium videbatis, ei nunc nullam intra Oceani ostium praedonum navem esse
audiatis? 34. Atque haec qua celeritate gesta sint quamquam videtis, tamen a me in dicendo
praetereunda non sunt. Quis enim umquam aut obeundi negoti aut consequendi quaestus studio
tam brevi tempore tot loca adire, tantos cursus conficere potuit, quam celeriter Cn.
Pompeio duce tanti belli impetus navigavit? Qui nondum tempestivo ad navigandum mari
Siciliam adiit, Africam exploravit; inde Sardiniam cum classe venit, atque haec tria
frumentaria subsidia rei publicae firmissimis praesidiis classibusque munivit; 35. inde
cum se in Italiam recepisset, duabus Hispaniis et Gallia [Transalpina] praesidiis ac
navibus confirmata, missis item in oram Illyrici maris et in Achaiam omnemque Graeciam
navibus, Italiae duo maria maximis classibus firmissimisque praesidiis adornavit; ipse
autem ut Brundisio profectus est, undequinquagesimo die totam ad imperium populi Romani
Ciliciam adiunxit; omnes, qui ubique praedones fuerunt, partim capti interfectique sunt,
partim unius huius se imperio ac potestati dediderunt. Idem Cretensibus, cum ad eum usque
in Pamphyliam legatos deprecatoresque misissent, spem deditionis non ademit, obsidesque
imperavit. Ita tantum bellum, tam diuturnum, tam longe lateque dispersum, quo bello omnes
gentes ac nationes premebantur, Cn. Pompeius extrema hieme apparavit, ineunte vere
suscepit, media aestate confecit. |
| XIII. 36. Est haec
divina atque incredibilis virtus imperatoris. Quid ceterae, quas paulo ante commemorare
coeperam, quantae atque quam multae sunt? Non enim bellandi virtus solum in summo ac
perfecto imperatore quaerenda est, sed multae sunt artes eximiae huius administrae
comitesque virtutis. Ac primum, quanta innocentia debent esse imperatores? quanta deinde
in omnibus rebus temperantia? quanta fide? quanta facilitate? quanto ingenio? quanta
humanitate? Quae breviter qualia sint in Cn. Pompeio consideremus: summa enim omnia sunt,
Quirites, sed ea magis ex aliorum contentione quam ipsa per sese cognosci atque intellegi
possunt. 37. Quem enim imperatorem possumus ullo in numero putare, cuius in exercitu
centuriatus veneant atque venierint? Quid hunc hominem magnum aut amplum de re publica
cogitare, qui pecuniam, ex aerario depromptam ad bellum administrandum, aut propter
cupiditatem provinciae magistratibus diviserit, aut propter avaritiam Romae in quaestu
reliquerit? Vestra admurmuratio facit, Quirites, ut agnoscere videamini qui haec fecerint:
ego autem nomino neminem; qua re irasci mihi nemo poterit, nisi qui ante de se voluerit
confiteri. Itaque propter hanc avaritiam imperatorum quantas calamitates, quocumque ventum
est, nostri exercitus ferant quis ignorat? 38. Itinera quae per hosce annos in Italia per
agros atque oppida civium Romanorum nostri imperatores fecerint recordamini: tum facilius
statuetis quid apud exteras nationes fieri existimetis. Utrum pluris arbitramini per hosce
annos militum vestrorum armis hostium urbis, an hibernis sociorum civitates esse deletas?
Neque enim potest exercitum is continere imperator, qui se ipse non continet, neque
severus esse in iudicando, qui alios in se severos esse iudices non volt. 39. Hic miramur
hunc hominem tantum excellere ceteris, cuius legiones sic in Asiam pervenerint, ut non
modo manus tanti exercitus, sed ne vestigum quidem cuiquam pacato nocuisse dicatur? Iam
vero quem ad modum milites hibernent cotidie sermones ac litterae perferuntur: non modo ut
sumptum faciat in militem nemini vis adfertur, sed ne cupienti quidem cuiquam permittitur.
Hiemis enim, non avaritiae perfugium maiores nostri in sociorum atque amicorum tectis esse
voluerunt. |
| XIV. 40. Age vero:
ceteris in rebus quali sit temperantia considerate. Unde illam tantam celeritatem et tam
incredibilem cursum inventum putatis? Non enim illum eximia vis remigum aut ars inaudita
quaedam gubernandi aut venti aliqui novi tam celeriter in ultimas terras pertulerunt; sed
eae res quae ceteros remorari solent, non retardarunt: non avaritia ab instituto cursu ad
praedam aliquam devocavit, non libido ad voluptatem, non amoenitas ad delectationem, non
nobilitas urbis ad cognitionem, non denique labor ipse ad quietem; postremo signa et
tabulas ceteraque ornamenta Graecorum oppidorum, quae ceteri tollenda esse arbitrantur, ea
sibi ille ne visenda quidem existimavit. 41. Itaque omnes nunc in eis locis Cn. Pompeium
sicut aliquem non ex hac urbe missum, sed de caelo delapsum intuentur. Nunc denique
incipiunt credere fuisse homines Romanos hac quondam continentia, quod iam nationibus
exteris incredibile ac falso memoriae proditum videbatur. Nunc imperi vestri splendor
illis gentibus lucem adferre coepit. Nunc intellegunt non sine causa maiores suos, tum cum
ea temperantia magistratus habebamus, servire populo Romano quam imperare aliis maluisse.
Iam vero ita faciles aditus ad eum privatorum, ita liberae querimoniae de aliorum iniuriis
esse dicuntur, ut is, qui dignitate principibus excellit, facilitate infimis par esse
videatur. 42. Iam quantum consilio, quantum dicendi gravitate et copia valeat,--in quo
ipso inest quaedam dignitas imperatoria,--vos, Quirites, hoc ipso ex loco saepe
cognovistis. Fidem vero eius quantam inter socios existimari putatis, quam hostes omnes
omnium generum sanctissimam iudicarint? Humanitate iam tanta est, ut difficile dictu sit
utrum hostes magis virtutem eius pugnantes timuerint, an mansuetudinem victi dilexerint.
Et quisquam dubitabit quin huic hoc tantum bellum transmittendum sit, qui ad omnia nostrae
memoriae bella conficienda tendum sit, qui ad omnia nostrae memoriae bella conficienda
divino quodam consilio natus esse videatur? |
| XV. 43. Et quoniam
auctoritas quoque in bellis administrandis multum atque in imperio militari valet, certe
nemini dubium est quin ea re idem ille imperator plurimum possit. Vehementer autem
pertinere ad bella administranda quid hostes, quid socii de imperatoribus nostris
existiment quis ignorat, cum sciamus homines in tantis rebus, ut aut contemnant aut
metuant aut oderint aut ament, opinione non minus et fama quam aliqua ratione certa
commoveri? Quod igitur nomen umquam in orbe terrarum clarius fuit? cuius res gestae pares?
de quo homine vos,--id quod maxime facit auctoritatem,--tanta et tam praeclara iudicia
fecistis? 44. An vero ullam usquam esse oram tam desertam putatis, quo non illius diei
fama pervaserit, cum universus populus Romanus, referto foro completisque omnibus templis
ex quibus hic locus conspici potest, unum sibi ad commune omnium gentium bellum Cn.
Pompeium imperatorem depoposcit? Itaque--ut plura non dicam, neque aliorum exemplis
confirmem quantum [huius] auctoritas valeat in bello--ab eodem Cn. Pompeio omnium rerum
egregiarum exempla sumantur: qui quo die a vobis maritimo bello praepositus est imperator,
tanta repente vilitas annonae ex summa inopia et caritate rei frumentariae consecuta est
unius hominis spe ac nomine, quantam vix in summa ubertate agrorum diuturna pax efficere
potuisset. 45. Iam accepta in Ponto calamitate ex eo proelio, de quo vos paulo ante
invitus admonui,--cum socii pertimuissent, hostium opes animique crevissent, satis firmum
praesidium provincia non haberet,--amisissetis Asiam, Quirites, nisi ad ipsum discrimen
eius temporis divinitus Cn. Pompeium ad eas regiones fortuna populi Romani attulisset.
Huius adventus et Mithridatem insolita inflammatum victoria continuit, et Tigranem magnis
copiis minitantem Asiae retardavit. Et quisquam dubitabit quid virtute perfecturus sit,
qui tantum auctoritate perfecerit? aut quam facile imperio atque exercitu socios et
vectigalia conservaturus sit, qui ipso nomine ac rumore defenderit? |
XVI. 46. Age vero, illa
res quantam declarat eiusdem hominis apud hostis populi romani auctoritatem, quod ex locis
tam longinquis tamque diversis tam brevi tempore omnes huic se uni dediderunt? quod a
communi Cretensium legati, cum in eorum insula noster imperator exercitusque esset, ad Cn.
Pompeium in ultimas prope terras venerunt, eique se omnis Cretensium civitates dedere
velle dixerunt? Quid? idem iste Mithridates nonne ad eundem Cn. Pompeium legatum usque in
Hispaniam misis? eum quem Pompeius legatum semper iudicavit, ei quibus erat [semper]
molestum ad eum potissimum esse missum, speculatorem quam legatum iudicari maluerunt.
Potestis igitur iam constituere, Quirites, hanc auctoritatem, multis postea rebus gestis
magnisque vestris iudiciis amplificatam, quantum apud illos reges, quantum apud exteras
nationes valituram esse existimetis.
47. Reliquum est ut de felicitate (quam praestare de se ipso nemo potest,
meminisse et commemorare de altero possumus, sicut aequum est homines de potestate deorum)
timide et pauca dicamus. Ego enim sic existimo: Maximo, Marcello, Scipioni, Mario, et
ceteris magnis imperatoribus non solum propter virtutem, sed etiam propter fortunam
saepius imperia mandata atque exercitus esse commissos. Fuit enim profecto quibusdam
summis viris quaedam ad amplitudinem et ad gloriam et ad res magnas bene gerendas
divinitus adiuncta fortuna. De huius autem hominis felicitate, de quo nunc agimus, hac
utar moderatione dicendi, non ut in illius potestate fortunam positam esse dicam, sed ut
praeterita meminisse, reliqua sperare videamur, ne aut invisa dis immortalibus oratio
nostra aut ingrata esse videatur. 48. Itaque non sum praedicaturus quantas ille res domi
militiae, terra marique, quantaque felicitate gesserit; ut eius semper voluntatibus non
modo cives adsenserint, socii obtemperarint, hostes obedierint, sed etiam venti
tempestatesque obsecundarint: hoc brevissime dicam, neminem umquam tam impudentem fuisse,
qui ab dis immortalibus tot et tantas res tacitus auderet optare, quot et quantas di
immortales ad Cn. Pompeium detulerunt. Quod ut illi proprium ac perpetuum sit, Quirites,
cum communis salutis atque imperi tum ipsius hominis causa, sicuti facitis, velle et
optare debetis.
49. Qua re,--cum et bellum sit ita necessarium ut neglegi non possit, ita
magnum ut accuratissime sit administrandum; et cum ei imperatorem praeficere possitis, in
quo sit eximia belli scientia, singularis virtus, clarissima auctoritas, egregia
fortuna,--dubitatis Quirites, quin hoc tantum boni, quod vobis ab dis immortalibus oblatum
et datum est, in rem publicam conservandam atque amplificandam conferatis? |
XVII. 50. Quod si Romae
Cn. Pompeius privatus esset hoc tempore, tamen ad tantum bellum is erat deligendus atque
mittendus: nunc cum ad ceteras summas utilitates haec quoque opportunitas adiungatur, ut
in eis ipsis locis adsit, ut habeat exercitum, ut ab eis qui habent accipere statim
possit, quid exspectamus? aut cur non ducibus dis immortalibus eidem, cui cetera summa cum
salute rei publicae commissa sunt, hoc quoque bellum regium committamus?
51. At enim vir clarissimus, amantissimus rei publicae, vestris beneficiis
amplissimis adfectus, Q. Catulus, itemque summis ornamentis honoris, fortunae, virtutis,
ingeni praeditus, Q. Hortensius, ab hac ratione dissentiunt. Quorum ego auctoritatem apud
vos multis locis plurimum valuisse et valere oportere confiteor; sed in hac causa, tametsi
cognoscitis auctoritates contrarias virorum fortissimorum et clarissimorum, tamen omissis
auctoritatibus ipsa re ac ratione exquirere possumus veritatem, atque hoc facilius, quod
ea omnia quae a me adhuc dicta sunt, eidem isti vera esse concedunt,--et necessarium
bellum esse et magnum, et in uno Cn. Pompeio summa esse omnia. 52. Quid igitur ait
Hortensius? Si uni omnia tribuenda sint, dignissimum esse Pompeium, sed ad unum tamen
omnia deferri non oportere. Obsolevit iam ista oratio, re multo magis quam verbis
refutata. Nam tu idem, Q. Hortensi, multa pro tua summa copia ac singulari facultate
dicendi et in senatu contra virum fortem, A. Gabinium, graviter ornateque dixisti, cum is
de uno imperatore contra praedones constituendo legem promulgasset, et ex hoc ipso loco
permulta item contra eam legem verba fecisti.
53. Quid? tum (per deos immortalis!) si plus apud populum Romanum auctoritas
tua quam ipsius populi Romani salus et vera causa valuisset, hodie hanc gloriam atque hoc
orbis terrae imperium teneremus? An tibi tum imperium hoc esse videbatur, cum populi
Romani legati quaestores praetoresque capiebantur? cum ex omnibus provinciis commeatu et
privato et publico prohibebamur? cum ita clausa nobis erant maria omnia, ut neque privatam
rem transmarinam neque publicam iam obire possemus? |
| XVIII. 54. Quae civitas
antea umquam fuit,--non dico Atheniensium, quae satis late quondam mare tenuisse dicitur;
non Karthaginiensium, qui permultum classe ac maritimis rebus valuerunt; non Rhodiorum,
quorum usque ad nostram memoriam disciplina navalis et gloria remansit,--sed quae
civitas umquam antea tam tenuis, quae tam parva insula fuit, quae non portus suos
et agros et aliquam partem regionis atque orae maritimae per se ipsa defenderet? At
(hercule) aliquot annos continuos ante legem Gabiniam ille populus Romanus, cuius usque ad
nostram memoriam nomen invictum in navalibus pugnis permanserit, magna ac multo maxima
parte non modo utilitatis, sed dignitatis atque imperi caruit. 55. Nos, quorum maiores
Antiochum regem classe Persenque superarunt, omnibusque navalibus pugnis Karthaginiensis,
homines in maritimis rebus exercitatissimos paratissimosque, vicerunt, ei nullo in loco
iam praedonibus pares esse poteramus: nos, qui antea non modo Italiam tutam habebamus, sed
omnis socios in ultimis oris auctoritate nostri imperi salvos praestare poteramus,--tum
cum insula Delos, tam procul a nobis in Aegaeo mari posita, quo omnes undique cum mercibus
atque oneribus commeabant, referta divitiis, parva, sine muro, nihil timebat,--eidem non
modo provinciis atque oris Italiae maritimis ac portubus nostris, sed etiam Appia iam via
carebamus; et eis temporibus non pudebat magistratus populi Romani in hunc ipsum locum
escendere, cum eum nobis maiores nostri exuviis nauticis et classium spoliis ornatum
reliquissent. |
| XIX. 56. Bono te animo
tum, Q. Hortensi, populus Romanus et ceteros qui erant in eadem sententia, dicere
existimavit ea quae sentiebatis: sed tamen in salute communi idem populus Romanus dolori
suo maluit quam auctoritati vestrae obtemperare. Itaque una lex, unus vir, unus annus non
modo nos illa miseria ac turpitudine liberavit, sed etiam effecit, ut aliquando vere
videremur omnibus gentibus ac nationibus terra marique imperare. 57. Quo mihi etiam
indignius videtur obtrectatum esse adhuc,--Gabinio dicam anne Pompeio, an utrique, id quod
est verius?--ne legaretur A. Gabinius Cn. Pompeio expetenti ac postulanti. Utrum ille, qui
postulat ad tantum bellum legatum quem velit, idoneus non est qui impetret, cum ceteri ad
expilandos socios diripiendasque provincias quos voluerunt legatos eduxerint; an ipse,
cuius lege salus ac dignitas populo Romano atque omnibus gentibus constituta est, expers
esse debet gloriae eius imperatoris atque eius exercitus, qui consilio ipsius ac periculo
est constitutus? 58. An C. Falcidius, Q. Metellus, Q. Caelius Latiniensis, Cn. Lentulus,
quos omnis honoris causa nomino, cum tribuni plebi fuissent, anno proximo legati esse
potuerunt: in uno Gabinio sunt tam diligentes, qui in hoc bello, quod lege Gabinia
geritur, in hoc imperatore atque exercitu, quem per vos ipse constituit, etiam praecipuo
iure esse deberet? De quo legando consules spero ad senatum relaturos. Qui si dubitabunt
aut gravabuntur, ego me profiteor relaturum. Neque me impediet cuiusquam inimicum edictum,
quo minus vobis fretus vestrum ius beneficiumque defendam; neque praeter intercessionem
quicquam audiam, de qua (ut arbitror) isti ipsi, qui minantur, etiam atque etiam quid
liceat considerabunt. Mea quidem sententia, Quirites, unus A. Gabinius belli maritimi
rerumque gestarum Cn. Pompeio socius ascribitur, propterea quod alter uni illud bellum
suscipiendum vestris suffragiis detulit, alter delatum susceptumque confecit. |
| XX. 59. Reliquum est ut
de Q. Catuli auctoritate et sententia dicendum esse videatur. Qui cum ex vobis quaereret,
si in uno Cn. Pompeio omnia poneretis, si quid eo factum esset, in quo spem essetis
habituri,--cepit magnum suae virtutis fructum ac dignitatis, cum omnes una prope voce in
[eo] ipso vos spem habituros esse dixistis. Etenim talis est vir, ut nulla res tanta sit
ac tam difficilis, quam ille non et consilio regere et integritate tueri et virtute
conficere possit. Sed in hoc ipso ab eo vehementissime dissentio, quod, quo minus certa
est hominum ac minus diuturna vita, hoc magis res publica, dum per deos immortalis licet,
frui debet summi viri vita atque virtute. 60. At enim ne quid novi fiat contra exempla
atque instituta maiorum. Non dicam hoc loco maiores nostros semper in pace consuetudini,
in bello utilitati paruisse; semper ad novos casus temporum novorum consiliorum rationes
adcommodasse: non dicam duo bella maxima, Punicum atque Hispaniense, ab uno imperatore
esse confecta, duasque urbis potentissimas, quae huic imperio maxime minitabantur,
Karthaginem atque Numantiam, ab eodem Scipione esse deletas: non commemorabo nuper ita
vobis patribusque vestris esse visum, ut in uno C. Mario spes imperi poneretur, ut idem
cum Iugurtha, idem cum Cimbris, idem cum Teutonis bellum adminstraret. 61. In ipso Cn.
Pompeio, in quo novi constitui nihil volt Q. Catulus, quam multa sint nova summa Q. Catuli
voluntate constituta recordamini. |
| XXI. Quid tam novum quam
adulescentulum privatum exercitum difficili rei publicae tempore conficere? Confecit. Huic
praeesse? Praefuit. Rem optime ductu suo gerere? Gessit. Quid tam praeter consuetudinem
quam homini peradulescenti, cuius aetas a senatorio gradu longe abesset, imperium atque
exercitum dari, Siciliam permitti, atque Africam bellumque in ea provincia administrandum?
Fuit in his provinciis singulari innocentia, gravitate, virtute: bellum in Africa maximum
confecit, victorem exercitum deportavit. Quid vero tam inauditum quam equitem Romanum
triumphare? At eam quoque rem populus Romanus non modo vidit, sed omnium etiam studio
visendam et concelebrandam putavit. 62. Quid tam inusitatum quam ut, cum duo consules
clarissimi fortissimique essent, eques Romanus ad bellum maximum formidolosissimumque pro
consule mitteretur? Missus est. Quo quidem tempore, cum esset non nemo in senatu qui
diceret "non oportere mitti hominem privatum pro consule," L. Philippus dixisse
dicitur, "non se illum sua sententia pro consule, sed pro consulibus mittere."
Tanta in eo rei publicae bene gerendae spes constituebatur, ut duorum consulum munus unius
adulescentis virtuti committeretur. Quid tam singulare quam ut ex senatus consulto legibus
solutus consul ante fieret, quam ullum alium magistratum per leges capere licuisset? quid
tam incredibile quam ut iterum eques Romanus ex senatus consulto triumpharet? Quae in
omnibus hominibus nova post hominum memoriam constituta sunt, ea tam multa non sunt quam
haec, quae in hoc uno homine videmus. 63. Atque haec tot exempla, tanta ac tam nova,
profecta sunt in eundem hominem a Q. Catuli atque a ceterorum eiusdem dignitatis
amplissimorum hominum auctoritate. |
XXII. Qua re videant ne
sit periniquum et non ferundum, illorum auctoritatem de Cn. Pompei dignitate a vobis
comprobatam semper esse, vestrum ab illis de eodem homine iudicium populique Romani
auctoritatem improbari; praesertim cum iam suo iure populus Romanus in hoc homine suam
auctoritatem vel contra omnis qui dissentiunt possit defendere, propterea quod, isdem
istis reclamantibus, vos unum illum ex omnibus delegistis quem bello praedonum
praeponeretis. 64. Hoc si vos temere fecistis, et rei publicae parum consuluistis, recte
isti studia vestra suis consiliis regere conantur. Sin autem vos plus tum in re publica
vidistis, vos eis repugnantibus per vosmet ipsos dignitatem huic imperio, salutem orbi
terrarum attulistis, aliquando isti principes et sibi et ceteris populi Romani universi
auctoritati praendum esse fateantur.
Atque in hoc bello Asiatico et regio non solum militaris illa virtus, quae
est in Cn. Pompeio singularis, sed aliae quoque virtutes animi magnae et multae
requiruntur. Difficile est in Asia, Cilicia, Syria regnisque interiorum nationum ita
versari nostrum imperatorem, ut nihil aliud nisi de hoste ac de laude cogitet. Deinde
etiam si qui sunt pudore ac temperantia moderatiores, tamen eos esse talis propter
multitudinem cupidorum hominum nemo arbitratur. 65. Difficile est dictu, Quirites, quanto
in odio simus apud exteras nationes propter eorum, quos ad eas per hos annos cum imperio
misimus, libidines et iniurias. Quod enim fanum putatis in illis terris nostris
magistratibus religiosum, quam civitatem sanctam, quam domum satis clausam ac munitam
fuisse? Urbes iam locupletes et copiosae requiruntur, quibus causa belli propter
diripiendi cupiditatem inferatur. 66. Libenter haec coram cum Q. Catulo et Q. Hortensio,
summis et clarissimis viris, disputarem. Noverunt enim sociorum volnera, vident eorum
calamitates, querimonias audiunt. Pro sociis vos contra hostis exercitum mittere putatis,
an hostium simulatione contra socios atque amicos? Quae civitas est in Asia quae non modo
imperatoris aut legati, sed unius tribuni militum animos ac spiritus capere possit? |
XXIII. Qua re, etiam si
quem habetis qui conlatis signis exercitus regios superare posse videatur, tamen nisi erit
idem, qui [se] a pecuniis sociorum, qui ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab ornamentis
fanorum atque oppidorum, qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum cohibere possit,
non erit idoneus qui ad bellum Asiaticum regiumque mittatur. 67. Ecquam putatis civitatem
pacatam fuisse quae locuples sit? ecquam esse locupletem quae istis pacata esse videatur?
Ora maritima, Quirites, Cn. Pompeium non solum propter rei militaris gloriam, sed etiam
propter animi continentiam requisivit. Videbat enim praetores locupletari quot annis
pecunia publica praeter paucos; neque eos quicquam aliud adsequi, classium nomine, nisi ut
detrimentis accipiendis maiore adfici turpitudine videremur. Nunc qui cupiditate homines
in provincias, quibus iacturis et quibus condicionibus proficiscantur, ignorant videlicet
isti, qui ad unum deferenda omnia esse non arbitrantur? Quasi vero Cn. Pompeium non cum
suis virtutibus tum etiam alienis vitiis magnum esse videamus. 68. Qua re nolite dubitare
quin huic uni credatis omnia, qui inter tot annos unus inventus sit, quem socii in urbis
suas cum exercitu venisse gaudeant.
Quod si auctoritatibus hanc causam, Quirites, confirmandam putatis, est vobis
auctor vir bellorum omnium maximarumque rerum peritissimus, P. Servilius, cuius tantae res
gestae terra marique exstiterunt, ut cum de bello deliberetis, auctor vobis gravior nemo
esse debeat; est C. Curio, summis vestris beneficiis maximisque rebus gestis, summo
ingenio et prudentia praeditus; est Cn. Lentulus, in quo omnes pro amplissimis vestris
honoribus summum consilium, summam gravitatem esse cognovistis; est C. Cassius,
integritate, virtute, constantia singulari. Qua re videte ut horum auctoritatibus illorum
orationi, qui dissentiunt, respondere posse videamur. |
| XXIV. 69. Quae cum ita
sint, C. Manili, primum istam tuam et legem et voluntatem et sententiam laudo
vehementissimeque comprobo: deinde te hortor, ut auctore populo Romano maneas in
sententia, neve cuiusquam vim aut minas pertimescas. Primum in te satis esse animi
perseverantiaeque arbitror: deinde cum tantam multitudinem cum tanto studio adesse
videamus, quantam iterum nunc in eodem homine praeficiendo videmus, quid est quod aut de
re aut de praeficiendi facultate dubitemus? Ego autem quicquid est in me studi, consili,
laboris, ingeni, quicquid hoc beneficio populi Romani atque hac potestate praetoria,
quicquid auctoritate, fide, constantia possum, id omne ad hanc rem conficiendam tibi et
populo Romano polliceor ac defero: 70. testorque omnis deos, et eos maxime qui huic loco
temploque praesident, qui omnium mentis eorum qui ad rem publicam adeunt maxime
perspiciunt, me hoc neque rogatu facere cuiusquam, neque quo Cn. Pompei gratiam mihi per
hanc causam conciliari putem, neque quo mihi ex cuiusquam amplitudine aut praesidia
periculis aut adiumenta honoribus quaeram; propterea quod pericula facile, ut hominem
praestare oportet, innocentia tecti repellemus, honorem autem neque ab uno neque ex hoc
loco, sed eadem illa nostra laboriosissima ratione vitae, si vestra voluntas feret,
consequemur. 71. Quam ob rem quicquid in hac causa mihi susceptum est, Quirites, id ego
omne me rei publicae causa suscepisse confirmo; tantumque abest ut aliquam mihi bonam
gratiam quaesisse videar, ut multas me etiam simultates partim obscuras, partim apertas
intellegam mihi non necessarias, vobis non inutilis suscepisse. Sed ego me hoc honore
praeditum, tantis vestris beneficiis adfectum statui, Quirites, vestram voluntatem et rei
publicae dignitatem et salutem provinciarum atque sociorum meis omnibus commodis et
rationibus praeferre oportere. |