|
I.
[Multa desunt.] 1. . . . malitiam naturae crederetur. Is scilicet
vir optimus et singulari fide praeditus in suo iudicio suis tabulis testibus
uti conatur. Solent fere dicere, qui per tabulas homines. . . .citi pecuniam
expensam tulerunt: 'Egone talem virum corrumpere potui, ut mea causa falsum
in codicem referret?' Expecto, quam mox Chaerea hac oratione utatur: 'Egone
hanc manum plenam perfidiae et hos digitos meos impellere potui, ut falsum
perscriberent nomen?' Quodsi ille suas proferet tabulas, proferet suas
quoque Roscius. Erit in illius tabulis hoc nomen, at in huius non erit.
2. Cur potius illius quam huius credetur? -- Scripsisset ille, si non
iussu huius expensum tulisset? -- Non scripsisset hic, quod sibi expensum
ferri iussisset? Nam quem ad modum turpe est scribere, quod non debeatur,
sic improbum est non referre, quod debeas. Aeque enim tabulae condemnantur
eius, qui verum non rettulit, et eius, qui falsum perscripsit. Sed ego
copia et facultate causae confisus vide quo progrediar. Si tabulas C.
Fannius accepti et expensi profert suas in suam rem suo arbitratu scriptas,
quo minus secundum illum iudicetis, non recuso. 3. Quis hoc frater fratri,
quis parens filio tribuit, ut, quodcumque rettulisset, id ratum haberet?
Ratum habebit Roscius; profer; quod tibi fuerit persuasum, huic erit persuasum,
quod tibi fuerit probatum, huic erit probatum. Paulo ante M. Perpennae,
P. Saturi tabulas poscebamus, nunc tuas, C. Fanni Chaerea, solius flagitamus
et, quo minus secundum eas lis detur, non recusamus; quid ita non profers?
Non conficit tabulas? Immo diligentissime. Non refert parva nomina in
codices? Immo omnes summas. Leve et tenue hoc nomen? HS. CCCICCC
sunt. Quo modo tibi tanta pecunia extraordinaria iacet? quo modo HS. CCCICCC
in codice accepti et expensi non sunt? Pro di immortales! essene quemquam
tanta audacia praeditum, qui, quod nomen referre in tabulas timeat, id
petere audeat, quod in codicem iniuratus referre nolit, id iurare in litem
non dubitet, quod sibi probare non possit, id persuadere alteri conetur!
|
|
II.
5. Nimium cito ait me indignari de tabulis; non habere se hoc nomen in
codicem accepti et expensi relatum confitetur, sed in adversariis patere
contendit. Usque eone te diligis et magnifice circumspicis, ut pecuniam
non ex tuis tabulis, sed adversariis petas? Suum codicem testis loco recitare
arrogantiae est; suarum perscriptonum et liturarum adversaria proferre
non amentia est? 6. Quodsi eandem vim, diligentiam auctoritatemque habent
adversaria quam tabulae, quid attinet codicem instituere, conscribere,
ordinem conservare, memoriae tradere litterarum vetustatem? Sed si, quod
adversariis nihil credimus, idcirco codicem scribere instituimus, quod
etiam apud omnis leve et infirmum est, id apud iudicem grave et sanctum
esse ducetur? 7. Quid est, quod neglegentur scribamus adversaria? quid
est, quod diligenter conficiamus tabulas? qua de causa? Quia haec sunt
menstrua, illae sunt aeternae; haec delentur statim, illae servantur sancte;
haec parvi temporis memoriam, illae perpetuae existimationis fidem et
religionem amplectuntur; haec sunt disiecta, illae sunt in ordinem confectae.
Itaque adversaria in iudicium protulit nemo; codicem protulit, tabulas
recitavit.
|
|
III.
Tu, C. Piso, tali fide, virtute, gravitate, auctoritate ornatus ex adversariis
pecuniam petere non auderes. 8. Ego, quae clara sunt consuetudine, diutius
dicere non debeo; illud vero, quod ad rem vehementer pertinet, quaero:
Quam pridem hoc nomen, Fanni, in adversaria rettulisti? Erubescit, quid
respondeat, nescit, quid fingat extemplo, non habet. Sunt duo menses iam,
dices. Tamen in codicem acceptum et expensum referri debuit. Amplius sunt
sex menses. Cur tam diu iacet hoc nomen in adversariis? Quid si tandem
amplius triennium est? quo modo, cum omnes, qui tabulas conficiant, menstruas
paene rationes in tabulas transferant, tu hoc nomen triennium amplius
in adversariis iacere pateris? 9. Utrum cetera nomina in codicem accepti
et expensi digesta habes an non? Si non, quo modo tabulas conficis? si
etiam, quam ob rem, cum cetera nomina in ordinem referebas, hoc nomen
triennio amplius, quod erat in primis magnum, in adversariis relinquebas?
Nolebas sciri debere tibi Roscium; cur scribebas? Rogatus eras, ne referres;
cur in adversariis scriptum habebas?
Sed haec quamquam firma esse video, tamen ipse mihi
satis facere non possum, nisi a C. Fannio ipso testimonium sumo, hanc
pecuniam ei non deberi. Magnum est, quod conor, difficile est, quod polliceor;
nisi eundem et adversarium et testem habuerit Roscius, nolo vincat.
|
|
IV.
10. Pecunia tibi debebatur certa, quae nunc petitur per iudicem, in qua
legitimae partis sponsio facta est. Hic tu si amplius HS. nummo petisti,
quam tibi debitum est, causam perdidisti, propterea quod aliud est iudicium,
aliud est arbitrium. Iudicium est pecuniae certae, arbitrium incertae;
ad iudicium hoc modo venimus, ut totam litem aut obtineamus aut amittamus;
ad arbitrium hoc animo adimus, ut neque nihil neque tantum, quantum postulavimus,
consequamur. 11. Ei rei ipsa verba formulae testimonio sunt. Quid est
in iudicio? Derectum, asperum, simplex: SI PARET HS. ICCC DARI
--. Hic nisi planum facit HS. ICCC ad libellam sibi deberi, causam
perdit. Quid est in arbitrio? Mite, moderatum: QUANTUM AEQUIUS ET MELIUS
SIT DARI. Ille tamen confitetur plus se petere, quam debeatur, sed satis
superque habere dicit, quod sibi ab arbitro tribuatur. Itaque alter causae
conficit, alter diffidit. 12. Quae cum ita sint, quae abs te, quid ita
de hac pecunia, de his ipsis HS. ICCC [de] tuarum tabularum fide
compromissum feceris, arbitrum sumpseris, quantum aequius et melius sit
dari repromittique, sic petieris. Quis in hanc rem fuit arbiter? Utinam
is quidem Romae esset! Romae est. Utinam adesset in iudicio! Adest. Utinam
sederet in consilio C. Pisonis! Ipse C. Piso est. Eundemne tu arbitrum
et iudicem sumebas? eidem et infinitam largitionem remittebas et eundem
in angustissimam formulam sponsionis concludebas? Quis umquam ad arbitrum,
quantum petiit, tantum abstulit? Nemo; quantum enim aequius esset sibi
dari, petiit. De quo nomine ad arbitrum adisti, de eo ad iudicem venisti!
13. Ceteri cum ad iudicem causam labefactari animadvertunt, ad arbitrum
confugiunt, hic ab arbitro ad iudicem venire est ausus! qui cum de hac
pecunia tabularum fide arbitrum sumpsit, iudicavit sibi pecuniam non deberi.
Iam duae partes causae sunt confectae; adnumerasse sese
negat, expensum tulisse non dicit, cum tabulas non recitat. Reliquum est,
ut stipulatum se esse dicat; praeterea enim quem ad modum certam pecuniam
petere possit, non reperio.
|
|
V.
Stipulatus es -- ubi, quo die, quo tempore, quo praesente? quis spondisse
me dicit? Nemo. 14. Hic ego si finem faciam dicendi, satis fidei et diligentiae
meae, satis causae et controversiae, satis formulae et sponsioni, satis
etiam iudici fecisse videar, cur secundum Roscium iudicari debeat. Pecunia
petita est certa; cum tertia parte sponsio facta est. Haec pecunia necesse
est aut data aut expensa lata aut stipulata sit. Datam non esse Fannius
confitetur, expensam latam non esse codices Fanni confirmant, stipulatam
non esse taciturnitas testium concedit. 15. Quid ergo est? Quod et reus
is est, cui et pecunia levissima et existimatio sanctissima fuit semper,
et iudex est is, quem nos non minus bene de nobis existimare quam secundum
nos iudicare velimus, et advocatio ea est, quam propter eximium splendorem
ut iudicem mutum vereri debeamus, perinde ac si in hanc formulam omnia
iudicia legitima, omnia arbitria honoraria, omnia officia domestica conclusa
et comprehensa sint, perinde dicemus. Illa superior fuit oratio necessaria,
haec erit voluntaria, illa ad iudicem, haec ad C. Pisonem, illa pro reo,
haec pro Roscio, illa victoriae, haec bonae existimationis causa comparata.
|
|
VI.
16. Pecuniam petis, Fanni, a Roscio. Quam? dic audacter et aperte. Utrum
quae tibi ex societate debeatur, an quae ex liberalitate huius promissa
sit et ostentata? Quorum alterum est gravius et odiosius, alterum levius
et facilius. Quae ex societate debeatur? Quid ais? Hoc iam neque leviter
ferendum est neque neglegenter defendendum. Si qua enim sunt privata iudicia
summae existimationis et paene dicam capitis, tria haec sunt, fiduciae,
tutelae, societatis. Aeque enim perfidiosum et nefarium est fidem frangere,
quae continet vitam, et pupillum fraudare, qui in tutelam pervenit, et
socium fallere, qui se in negotio coniunxit. 17. Quae cum ita sint, quis
sit, qui socium fraudarit et fefellerit, consideremus; dabit enim nobis
iam tacite vita acta in alterutram partem firmum et grave testimonium.
Q. Roscius? Quid ais? nonne, ut ignis in aquam coniectus continuo restinguitur
et refrigeratur, sic refervens falsum crimen in purissimam et castissimam
vitam collatum statim concidit et exstinguitur? Roscius socium fraudavit!
Potest hoc homini huic haerere peccatum? qui medius fidius (audacter dico)
plus fidei quam artis, plus veritatis quam disciplinae possidet in se,
quem populus Romanus meliorem virum quam histrionem esse arbitratur, qui
ita dignissimus est scaena propter artificium, ut dignissimus sit curia
propter abstinentiam. 18. Sed quid ego ineptus de Roscio apud Pisonem
dico? Ignotum hominem scilicet pluribus verbis commendo. Estne quisquam
omnium mortalium, de quo melius existimes tu? estne quisquam, qui tibi
purior, pudentior, humanior, officiosior liberaliorque videatur? Quid?
tu, Saturi, qui contra hunc venis, existimas aliter? nonne, quotienscumque
in causa in nomen huius incidisti, totiens hunc et virum bonum esse dixisti
et honoris causa appellasti? quod nemo nisi aut honestissimo aut amicissimo
facere consuevit. 19. Qua in re mihi ridicule es visus esse inconstans,
qui eundem et laederes et laudares, et virum optimum et hominem improbissimum
esse diceres. Eundem tu et honoris causa appellabas et virum primarium
esse dicebas et socium fraudasse arguebas? Sed, ut opinor, laudem veritati
tribuebas, crimen gratiae concedebas; de hoc, ut existimabas, praedicabas,
Chaereae arbitratu causam agebas.
|
|
VII.
Fraudavit Roscius! Est hoc quidem primum auribus animisque omnium absurdum.
Quid si tandem aliquem divitem timidum, dementem, inertem nactus esset,
qui experiri non posset? Tamen incredibile esset. Verum tamen, quem fraudarit,
videamus. 20. C. Fannium Chaeream Roscius fraudavit! Oro atque obsecro
vos, qui nostis, vitam inter se utriusque conferte, qui non nostis, faciem
utriusque considerate. Nonne ipsum caput et supercilia illa penitus abrasa
olere malitiam et clamitare calliditatem videntur? non ab imis unguibus
usque ad verticem summum, si quam coniecturam affert hominibus tacita
corporis figura, ex fraude, fallaciis, mendaciis constare totus videtur?
qui idcirco capite et superciliis semper est rasis, ne ullum pilum viri
boni habere dicatur; cuius personam praeclare Roscius in scaene tractare
consuevit, neque tamen pro beneficio ei par gratia refertur. Nam Ballionem
illum improbissimum et periurissimum lenonem cum agit, agit Chaeream;
persona illa lutulenta, impura, invisa in huius moribus, natura vitaque
est expressa. Qui quam ob rem Roscium similem sui in fraude et malitia
existimarit, mirum mihi videtur, nisi forte quod praeclare hunc imitari
se in persona lenonis animadvertit. 21. Quam ob rem etiam atque etiam
considera, C. Piso, quis quem fraudasse dicatur. Roscius Fannium! Quid
est hoc? probus improbum, pudens impudentem, periurum castus, callidum
imperitus, liberalis avidum? Incredibile est. Quem ad modum, si Fannius
Roscium fraudasse diceretur, utrumque ex utriusque persona veri simile
videretur, et Fannium per malitiam fecisse, et Roscium per imprudentiam
deceptum esse, sic, cum Roscius Fannium fraudasse arguatur, utrumque incredibile
est, et Roscium quicquam per avaritiam appetisse, et Fannium quicquam
per bonitatem amisisse.
|
|
VIII.
22. Principia sunt huius modi; spectemus reliqua. HS. ICCC Q. Roscius
fraudavit Fannium. Qua de causa? Subridet Saturius, veterator, ut sibi
videtur; ait propter ipsa HS. ICCC. Video; sed tamen, cur ipsa
HS. ICCC tam vehementer concupierit, quaero; nam tibi, M. Perpenna,
C. Piso, certe tanti non fuissent, ut socium fraudaretis. Roscio cur tanti
fuerint, causam requiro. Egebat? Immo locuples erat. Debebat? Immo in
suis nummis versabatur. Avarus erat? Immo etiam ante quam locuples semper
liberalissimus munificentissimusque fuit. 23. Pro deum hominumque fidem!
qui HS. CCCICCC CCCICCC CCCICCC quaestus facere noluit
(nam certe HS. CCCICCC CCCICCC CCCICCC merere et
potuit et debuit, si potest Dionysia HS. CCCICCC CCCICCC
merere), is per summam fraudem et malitiam et perfidiam HS. ICCC appetiit?
Et illa fuit pecunia immanis, haec parvula, illa honesta, haec sordida,
illa iucunda, haec acerba, illa propria, haec in causa et in iudicio collocata.
Decem his annis proximis HS. sexagiens honestissime consequi potuit; noluit.
Laborem quaestus recepit, quaestum laboris reiecit; populo Romano adhuc
servire non destitit, sibi servire iam pridem destitit. 24. Hoc tu umquam,
Fanni, faceres? et si hos quaestus recipere posses, non eodem tempore
et gestum et animam ageres? Dic nunc te ab Roscio HS. ICCC circumscriptum
esse, qui tantas et tam infinitas pecunias non propter inertiam laboris,
sed propter magnificentiam liberalitatis repudiarit! Quid ego nunc illa
dicam, quae vobis in mentem venire certo scio? Fraudabat te in societate
Roscius! Sunt iura, sunt formulae de omnibus rebus constitutae, ne quis
aut in genere iniuriae aut in ratione actionis errare possit. Expressae
sunt enim ex unius cuiusque damno, dolore, incommodo, calamitate, iniuria
publicae a praetore formulae, ad quas privata lis accommodatur.
|
|
IX.
25. Quae cum ita sint, cur non arbitrum pro socio adegeris Q. Roscium,
quaero. Formulam non noras? Notissima erat. Iudicio gravi experiri nolebas?
Quid ita? propter familiaritatem veterem? Cur ergo laedis? Propter integritatem
hominis? Cur igitur insimulas? Propter magnitudinem criminis? Itane vero?
quem per arbitrum circumvenire non posses, cuius de ea re proprium [non
-- is in MSS. but Manutius deleted it, according
to the Loeb, as it seems to create the opposite of what Cicero is saying.
-- Webmaster] erat iudicium, hunc per iudicem condemnabis, cuius
de ea re nullum est arbitrium? Quin tu hoc crimen aut obice, ubi licet
agere, aut iacere noli, ubi non oportet. Tametsi iam hoc tuo testimonio
crimen sublatum est. Nam, quo tu tempore illa formula uti noluisti, nihil
hunc in societatem fraudis fecisse iudi. . . .tionem. [The
text is corrupt here. Freese in the Loeb gives indicasti, and lists
other readings as iudicasti; ostendisti. Clark adds Dic enim
before tabulas.] Tabulas habet an non? Si non habet, quem
ad modum pactio est? si habet, cur non nominas? 26. Dic nunc Roscium abs
te petisse, ut familiarem suam sumeres arbitrum! Non petiit. Dic pactionem
fecisse, ut absolveretur! Non pepigit. Quaere, quare sit absolutus! Quod
erat summa innocentia et integritate. Quid enim factum est? Venisti domum
ultro Rosci, satis fecisti; quod temere commisisti, in iudicium ut denuntiaret,
rogasti, ut ignosceret; te affuturum negasti, debere tibi ex societate
nihil clamitasti. Iudici hic denuntiavit; absolutus est. Tamen fraudis
ac furti mentionem facere audes? Perstat in impudentia. 'Pactionem enim,'
inquit, 'mecum fecerat.' Idcirco videlicet, ne condemnaretur. Quid erat
causae, cur metueret, ne condemnaretur? -- Res erat manifesta, furtum
erat apertum.
27. Cuius rei furtum factum erat? Exorditur magna cum
expectatione veteris histrionis exponere societatem.
|
|
X.
'Panurgus,' inquit, 'fuit Fanni; is fit ei cum Roscio communis.' Hic primum
questus est non leviter Saturius communem factum esse gratis cum Roscio,
qui pretio proprius fuisset Fanni. Largitus est scilicet homo liberalis
et dissolutus et bonitate affluens Fannius Roscio. 28. Sic puto. Quoniam
ille hic constitit paulisper, mihi quoque necesse est paulum commorari.
Panurgum tu, Saturi, proprium Fanni dicis fuisse. At ego totum Rosci fuisse
contendo. Quid erat enim Fanni? Corpus. Quid Rosci? Disciplina. Facies
non erat, ars erat pretiosa. Ex qua parte erat Fanni, non erat HS. IIII*
[* stands for the infinity symbol, which represents
a thousand times the accompanying number, so IIII* = 4000], ex
qua parte erat Rosci, amplius erat HS. CCCICCC; nemo enim illum
ex trunco corporis spectabat, sed ex artificio comico aestimabat; nam
illa membra merere per se non amplius poterant duodecim aeris, diciplina,
quae erat ab hoc tradita, locabat se non minus HS. CCCICCC. 29.
O societatem captiosam et indignam, ubi alter, HS. IIII*, alter, CCCICCC
quod sit, in societatem affert! nisi idcirco moleste pateris, quod HS.
IIII* tu ex arca proferebas, HS. CCCICCC ex disciplina et artificio
Roscius promebat. Quam enim spem et expectationem, quod studium et quem
favorem secum in scaenam attulit Panurgus, quod Rosci fuit discipulus!
Qui diligebant hunc, illi favebant, qui admirabantur hunc, illum probabant,
qui denique huius nomen audierant, illum eruditum et perfectum existimabant.
Sic est vulgus; ex veritate pauca, ex opinione multa aestimat. 30. Quid
sciret ille, perpauci animadvertebant, ubi didicisset, omnes quaerebant;
nihil ab hoc pravum et perversum produci posse arbitrabantur. Si veniret
ab Statilio, tametsi artificio Roscium superaret, adspicere nemo posset;
nemo enim, sicut ex improbo patre probum filium nasci, sic a pessimo histrione
bonum comoedum fieri posse existimaret. Quia veniebat a Roscio, plus etiam
scire, quam sciebat, videbatur.
|
|
XI.
Quod item nuper in Erote comoedo usu venit; qui posteaquam e scaena non
modo sibilis, sed etiam convicio explodebatur, sicut in aram confugit
in huius domum, disciplinam, patrocinium, nomen atque perbrevi tempore,
qui ne in novissimis quidem erat histrionibus, ad primos pervenit comoedos.
31. Quae res extulit eum? Una commendatio huius; qui tamen Panurgum illum,
non solum ut Rosci discipulus fuisse diceretur, domum recepit, sed etiam
summo cum labore, stomacho miseriaque erudiit. Nam quo quisque est sollertior
et ingeniosior, hoc docet iracundius et laboriosius; quod enim ipse celeriter
arripuit, id cum tarde percipi videt, discruciatur. Paulo longius oratio
mea provecta est hac de causa, ut condicionem societatis diligenter cognosceretis.
32. Quae deinde sunt consecuta? 'Panurgum,' inquit,
'hunc servum communem, Q. Flavius Tarquiniensis quidam interfecit. In
hanc rem', inquit, 'me cognitorem dedisti. Lite contestata, iudicio damni
iniuria constituto tu sine me cum Flavio decidisti.' Utrum pro dimidia
parte an pro tota societate? planius dicam: utrum pro me an et pro me
et pro te? Pro me; potui exemplo multorum; licitum est iure; fecerunt
multi; nihil in ea re tibi iniuriae feci. Pete tu tuum, exige et aufer,
quod debetur; suam quisque partem iuris possideat et persequatur. -- At
enim tu tuum negotium gessisti bene. -- Gere et tu tuum bene. -- Magno
tu tuam dimidiam partem decidisti. -- Magno et tu tuam partem decide.
-- HS. CCCICCC tu abstulisti. -- Si fit hoc vero, HS. CCCICCC
tu quoque aufer.
|
|
XII.
33. Sed hanc decisionem Rosci oratione et opinione augere licet, re et
veritate mediocrem et tenuem esse invenietis. Accepit enim agrum temporibus
iis, cum iacerent pretia praediorum; qui ager neque villam habuit neque
ex ulla parte fuit cultus; qui nunc multo pluris est, quam tunc fuit.
Neque id est mirum. Tum enim prropter rei publicae calamitates omnium
possessiones erant incertae, nunc deum immortalium benignitate omnium
fortunae sunt certae; tum erat ager incultus sine tecto, nunc est cultissimus
cum optima villa. 34. Verum tamen, quoniam natura tam malivolus es, numquam
ista te molestia et cura liberabo. Praeclare suum negotium gessit Roscius,
fundum fructuosissimum abstulit; quid ad te? Tuam partem dimidiam, quem
ad modum vis, decide. Vertit hic rationem et id, quod probare non potest,
fingere conatur. 'De tota re,' inquit, 'decidisti.'
Ergo huc universa causa deducitur, utrum Roscius cum
Flavio de sua parte an de tota societate fecerit pactionem. 35. Nam ego
Roscium, si quid communi nomine tetigit, confiteor praestare debere societati.
-- Societatis, non suas lites redemit, cum fundum a Flavio accepit. --
Quid ita satis non dedit amplius [a se] neminem petiturum? Qui de sua
parte decidit, reliquis integram relinquit actionem, qui pro sociis transigit,
satis dat neminem eorum postea petiturum. Quid ita Flavio sibi cavere
non venit in mentem? nesciebat videlicet Panurgum fuisse in societate.
Sciebat. Nesciebat Fannium Roscio esse socium. -- Praeclare; nam iste
cum eo litem contestatam habebat. 36. Cur igitur decidit et non restipulatur
neminem amplius petiturum? cur de fundo decedit et iudicio non absolvitur?
cur tam imperite facit, ut nec Roscium stipulatione alliget neque a Fannio
iudicio se absolvat? 37. Est hoc primum et ex condicione iuris et ex consuetudine
cautionis firmissimum et gravissimum argumentum, quod ego pluribus verbis
amplecterer, si non alia certiora et clariora testimonia in causa haberem.
|
|
XIII.
Et ne forte me hoc frustra pollicitum esse praedices, te, te, inquam,
Fanni, ab tuis subselliis contra te testem suscitabo. Criminatio tua quae
est? Roscium cum Flavio pro societate decidisse. Quo tempore? Abhinc annis
XV. Defensio mea quae est? Roscium pro sua parte cum Flavio transegisse.
Repromittis tu abhinc triennium Roscio. Quid? recita istam restipulationem
clarius. Attende, quaeso, Piso; Fannium invitum et huc atque illuc tergiversantem
testimonium contra se dicere cogo. Quid enim restipulatio clamat? QUOD
A FLAVIO ABSTULERO, PARTEM DIMIDIAM INDE ROSCIO ME SOLUTURUM SPONDEO.
Tua vox est, Fanni. 38. Quid tu auferre potes a Flavio, si Flavius nihil
debet? quid hic porro nunc restipulatur, quod iam pridem ipse exegit?
quid vero Flavius tibi daturus est, qui Roscio omne, quod debuit, dissolvit?
Cur in re tam vetere, in negotio iam confecto, in societate dissoluta
nova haec restipulatio interponitur? quis est huius restipulationis scriptor,
testis arbiterque? Tu, Piso; tu enim Q. Roscium pro opera ac labore, quod
cognitor fuisset, quod vadimonia obisset, rogasti, ut Fannio daret HS.
CCCICCC hac condicione, ut, si quid ille exegisset a Flavio, partem
eius dimidiam Roscio dissolveret. Satisne ipsa restipulatio dicere tibi
videtur aperte Roscium pro se decidisse? 39. At enim forsitan hoc tibi
veniat in mentem, repromisisse Fannium Roscio, si quid a Flavio exegisset,
eius partem dimidiam, sed omnino exegisse nihil. Quid tum? Non exitum
exactionis, sed initium repromissionis spectare debes. Neque si ille in
eo sequendum, non, quod in se fuit, iudicavit Roscium suas, non societatis
lites redemisse. Quid si tandem planum facio post decisionem veterm Rosci,
post repromissionem recentem hanc Fanni HS. CCCICCC Fannium a Q.
Flavio Panurgi nomine abstulisse? tamen diutius illudere viri optimi existimationi,
Q. Rosci, audebit?
|
|
XIV.
40. Paulo ante quaerebam, id quod vehementer ad rem pertinebat, qua de
causa Flavius, cum de tota lite faceret pactionem, neque satis acciperet
a Roscio neque iudicio absolveretur a Fannio; nunc vero, id quod mirum
et incredibile est, requiro: Quam ob rem, cum de tota re decidisset cum
Roscio, HS. CCCICCC separatim Fannio dissolvit? Hoc loco, Saturi,
quid pares respondere, scire cupio; utrum omnino Fannium a Flavio HS.
CCCICCC non abstulisse an alio nomine et alia de causa abstulisse.
41. Si alia de causa, quae ratio tibi cum eo intercesserat? Nulla. Addictus
erat tibi? Non. Frustra tempus contero. 'Omnino,' inquit, 'HS CCCICCC
a Flavio non abstulit neque Panurgi nomine neque cuiusquam.' Si planum
facio post hanc recentem stipulationem Rosci HS. CCCICCC a Flavio
te abstulisse, numquid causare, quin ab iudicio abeas turpissime victus?
42. Quo teste igitur hoc planum faciam? Venerat, ut opinor, haec res in
iudicium. Certe. Quis erat petitor? Fannius. Quis reus? Flavius. Quis
iudex? Cluvius. Ex his unus mihi testis est producendus, qui pecuniam
datam dicat. Quis est ex his gravissimus? Sine controversia qui omnium
iudicio comprobatus est [iudex]. Quem igitur ex his tribus a me testem
exspectabis? petitorem? Fannius est; contra se numquam testimonium dicet.
Reum? Flavius est. Is iam pridem est mortuus; si viveret, verba eius audiretis.
Iudicem? Cluvius est. Quid is dicit? HS. CCCICCC Panurgi nomine
Flavium Fannio dissolvisse. Quem tu si ex censu spectas, eques Romanus
est, si ex vita, homo clarissimus est, si ex fide, iudicem sumpsisti,
si ex veritate, id, quod scire potuit et debuit, dixit. 43. Nega, nega
nunc equiti Romano, homini honesto, iudici tuo credi oportere! Circumspicit,
aestuat, negat nos Cluvi testimonium recitaturos. Recitabimus. Erras;
inani et tenui spe te consolaris. Recita testimonium T. Manili et C. Lusci
Ocreae, duorum senatorum, hominum ornatissimorum, qui ex Cluvio audierunt.
TESTIMONIUM T. MANILI ET C. LUSCI OCREAE. Utrum dicis Luscio et
Manilio anne Cluvio non esse credendum?
|
|
XV.
Planius atque apertius dicam: Utrum Luscius et Manilius nihil de HS. CCCICCC
ex Cluvio audierunt, an Cluvius falsum Luscio et Manilio dixit? Hoc ego
loco soluto et quieto sum animo et, quorsum recidat responsum tuum, non
magnopere laboro; firmissimis enim et sanctissimis testimoniis virorum
optimorum causa Rosci communita est. 44. Si iam tibi deliberatum est,
quibus abroges fidem iuris iurandi, responde. Manilio et Luscio negas
esse credendum? Dic, aude; est tuae contumaciae, arrogantiae vitaeque
universae vox. Quid exspectas, quam mox ego Luscium et Manilium dicam
ordine esse senatores, aetate grandes natu, natura sanctos et religiosos,
copiis rei familiaris locupletes et pecuniosos? Non faciam; nihil mihi
detraham, cum illis exactae aetatis [severissime] fructum, quem meruerunt,
retribuam. Magia mea adulescentia indiget illorum bona existimatione,
quam illorum severissima senectus desiderat meam laudem. 45. Tibi vero,
Piso, diu deliberandum et concoquendum est, utrum potius Chaereae iniurato
in sua lite an Manilio et Luscio iuratis in alieno iudicio credas. Reliquum
est, ut Cluvium falsum dixisse Luscio et Manilio contendat. Quod si facit,
qua impudentia est, eumne testem improbabit, quem iudicem probarit? ei
negabit credi oportere, cui ipse crediderit? eius testis ad iudicem fidem
infirmabit, cuius propter fidem et religionem iudicis testes compararit?
quem ego si ferrem iudicem, refugere non deberet, cum testem producam,
reprehendere audebit?
|
|
XVI.
46. 'Dicit enim,' inquit, 'iniuratus Luscio et Manilio.' Si diceret iuratus,
crederes? At quid interest inter periurum et mendacem? Qui mentiri solet,
peierare consuevit. Quem ego, ut mentiatur, inducere possum, ut peieret,
exorare facile potero. Nam qui semel a veritate deflexit, hic non maiore
religione ad periurium quam ad mendacium perduci consuevit. Quis enim
deprecatione deorum, non conscientiae fide commovetur? Propterea, quae
poena ab dis immortalibus periuro, haec eadem mendaci constituta est;
non enim ex pactione verborum, quibus ius iurandum comprehenditur, sed
ex perfidia et malitia, per quam insidiae tenduntur alicui, di immortales
hominibus irasci et suscensere consuerunt. 47. At ego hoc ex contrario
contendo: Levior esset auctoritas Cluvi, si diceret iuratus, quam nunc
est, cum dicit iniuratus. Tum enim forsitan improbis nimis cupidus videretur,
qui, qua de re iudex fuisset, testis esset; nunc omnibus civibus necesse
est castissimus et constantissimus esse videatur, qui id, quod scit, familiaribus
suis dicit.
48. Dic nunc, si potes, si res, si causa patitur, Cluvium
esse mentitum! Mentitus est Cluvius? Ipsa mihi veritas manum inicit et
paulisper consistere et commorari cogit. Unde hoc totum ductum et conflatum
mendacium est? Roscius est videlicet homo callidus et versutus. Hoc initio
cogitare coepit: 'Quoniam Fannius a me petit HS. ICCC, petam a
C. Cluvio, equite Romano, ornatissimo homine, ut mea causa mentiatur,
dicat decisionem factam esse, quae facta non est, HS. CCCICCC a
Flavio data esse Fannio, quae data non sunt.' Est hoc principio improbi
animi, miseri ingenii, nulli consilii. 49. Quid deinde? Posteaquam se
praeclare confirmavit, venit ad Cluvium. Quem hominem? levem? Immo gravissimum.
Mobilem? Immo constantissimum. Familiarem? Immo alienissimum. Hunc posteaquam
salutavit, rogare coepit blande et concinne scilicet: 'Mentire mea causa,
viris optimis, tuis familiaribus, praesentibus dic Flavium cum Fannio
de Panurgo decidisse, qui nihil transegit; dic HS. CCCICCC dedisse,
qui assem nullum dedit.' Quid ille respondit? 'Ego vero cupide et libenter
mentiar tua causa, et, si quando me vis peierare, ut paululum tu compendii
facias, paratum fore scito; non fuit causa, cur tantum laborem caperes
et ad me venires; per nuntium hoc, quod erat tam leve, transigere potuisti.'
|
|
XVII.
50. Pro deum hominumque fidem! hoc aut Roscius umquam a Cluvio petisset,
si HS. miliens in iudicium haberet, aut Cluvius Roscio petenti concessisset,
si universae praedae particeps esset? vix me dius fidius tu, Fanni, a
Ballione aut aliquo eius simili hoc et postulare auderes et impetrare
posses. Quod cum est veritate falsum, tum ratione quoque est incredibile;
obliviscor enim Roscium et Cluvium viros esse primarios; improbos temporis
causa esse fingo. 51. Falsum subornavit testem Roscius Cluvium! Cur tam
sero? cur, cum altera pensio solvenda esset, non tum, cum prima? nam iam
antea HS. ICCC dissolverat. Deinde, si iam persuasum erat Cluvio,
ut mentiretur, cur potius HS. CCCICCC quam CCCICCC CCCICCC
CCCICCC data dixit Fannio a Flavio, cum ex restipulatione pars
eius dimidia Rosci esset? Iam intellegis, C. Piso, sibi soli, societati
nihil Roscium petisse. Hoc cum sentit Saturius esse apertum, resistere
et repugnare contra veritatem non audet, aliud fraudis et insidiarum in
eodem vestigio deverticulum reperit.
'Petisse,' inquit, 'suam partem Roscium a Flavio confiteor,
vacuam et integram reliquisse Fanni concedo; sed, quod sibi exegit, id
commune societatis factum esse contendo.' Quo nihil captiosius neque indignius
potest dici. Quaero enim, potueritne Roscius ex societate suam partem
petere necne. Si non potuit, quem ad modum abstulit? si potuit, quem ad
modum non sibi exegit? nam quod sibi petitur, certe alteri non exigitur.
53. An ita est: Si, quod universae societatis fuisset, petisset, quod
tum redactum esset, aequaliter omnes partirentur; nunc cum petierit, quod
suae partis esset, non, quod tum abstulit, soli sibi exegit?
|
|
XVIII.
Quid interest inter eum, qui per se litigat, et eum, qui cognitor est
datus? Qui per se litem contestatur, sibi soli petit, alteri nemo potest,
nisi qui cognitor est factus. Itane vero? cognitor si fuisset tuus, quod
vicisset iudicio, ferres tuum; cum suo nomine petiit, quod abstulit, tibi,
non sibi exegit? 54. Quodsi quisquam petere potest alteri, qui cognitor
non est factus, quaero, quid ita, cum Panurgus esset interfectus et lis
contestata cum Flavio damni iniuria esset, tu in eam litem cognitor Rosci
sis factus, cum praesertim ex tua oratione, quodcumque tibi peteres, huic
petres, quodcumque tibi exigeres, id in societatem recideret. Quodsi ad
Roscium nihil perveniret, quod tu a Flavio abstulisses, nisi te in suam
litem dedisset cognitorem, ad te pervenire nihil debet, quod Roscius pro
sua parte exegit, quoniam tuus cognitor non est factus. 55. Quid enim
huic rei respondere poteris, Fanni? Cum de sua parte Roscius transegit
cum Flavio, actionem tibi tuam reliquit an non? Si non reliquit, quem
ad modum HS. CCCICCC ab eo postea exegisti? si reliquit, quid ab
hoc petis, quod per te persequi et petere debes? Simillima enim et maxime
gemina societas hereditatis est; quem ad modum socius in societate habet
partem, sic heres in hereditate habet partem. Ut heres sibi soli, non
coheredibus petit, sic socius sibi soli, non sociis petit; et quem ad
modum uterque pro sua parte petit, sic pro sua parte dissolvit, heres
ex ea parte, qua hereditatem adiit, socius ex ea, qua societatem coiit.
56. Quem ad modum suam partem Roscius suo nomine condonare potuit Flavio,
ut eam tu non peteres, sic, cum exegit suam partem et tibi integram petitionem
reliquit, tecum partiri non debet, nisi forte tu perverso more, quod huius
est, ab alio extorquere non potes, huic eripere potes. Perstat in sententia
Saturius, quodcumque sibi petat socius, id societatis fieri. Quod si ita
est, qua, malum, stultitia fuit Roscius, qui ex iuris peritorum consilio
et auctoritate restipularetur a Fannio diligenter, ut, quod is exegisset
a Flavio, dimidiam partem sibi dissolveret, siquidem sine cautione et
repromissione nihilo minus id Fannius societati, hoc est Roscio, debebat?.
. . .[Amissa sunt non pauca.]
|