Pro A. Cluentio Habito
M. Tulli Ciceronis Oratio
Hyperlink Index
|
| To jump straight to a specific
chapter, click the hyperlink bookmark for that chapter below, or scroll
down to the beginning of Chapter 1: |
| Chapter: |
01, 02,
03, 04,
05, 06,
07, 08,
09, 10,
11, 12,
13, 14,
15, 16,
17, 18,
19, 20,
21, 22,
23, 24,
25, 26,
27, 28,
29, 30,
31, 32,
33, 34,
35, 36,
37, 38,
39, 40,
41, 42,
43, 44,
45, 46,
47, 48,
49, 50,
51, 52,
53, 54,
55, 56,
57, 58,
59, 60,
61, 62,
63, 64,
65, 66,
67, 68,
69, 70,
71. |
Capita I - LXXI
|
|
I.
1. Animadverti, iudices, omnem accusatoris orationem in duas divisam
esse partes, quarum altera mihi niti et magno opere confidere videbatur
invidia iam inveterata iudicii Iuniani, altera tantum modo consuetudinis
causa timide et diffidenter attingere rationem veneficii criminum,
qua de re lege est haec quaestio constituta. Itaque mihi certum
est hanc eandem distributionem invidiae et criminum sic in defensione
servare ut omnes intellegant nihil me nec subterfugere voluisse
reticendo nec obscurare dicendo. 2. Sed cum considero quo modo mihi
in utraque re sit elaborandum, altera pars, et ea quae propria est
iudicii vestri et legitimae veneficii quaestionis, per mihi brevis
et non magnae in dicendo contentionis fore videtur; altera autem,
quae procul ab iudicio remota est, quae contionibus seditiose concitatis
accommodatior est quam tranquillis moderatisque iudiciis, perspicio
quantum in agendo difficultatis et quantum laboris sit habitura.
3. Sed in hac difficultate illa me res tamen, iudices, consolatur,
quod vos de criminibus sic audire consuestis ut eorum omnium dissolutionem
ab oratore quaeratis, ut non existimetis plus vos ad salutem reo
largiri oporter quam quantum defensor purgandis crimibus consequi
et dicendo probare potuerit: de invidia autem sic inter vos disceptare
debetis ut non quid dicatur a nobis, sed quid oporteat dici consideretis.
Agitur enim in criminibus A. Cluenti proprium periculum, in invidia
causa communis. Quam ob rem alteram partem causae sic agemus ut
vos doceamus, alteram sic ut oremus; in altera diligentia vestra
nobis adiungenda est, in altera fides imploranda; nemo est enim
qui invidiae sine vestro ac sine talium virorum subsidio possit
resistere. 4. Equidem quod ad me attinet, quo me vertam nescio.
Negem fuisse illam infamiam iudicii corrupti? negem esse illam rem
agitatam in contionibus, iactatam in iudiciis, commemoratam in senatu?
evellam ex animis hominum tantam opinionem, tam penitus insitam,
tam vetustam? Non est nostri ingenii: vestri auxilii est, iudices,
huius innocentiae sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima
flamma atque in communi incendio subvenire.
|
|
II.
5. Etenim sicut aliis in locis parum firmamenti et parum virium
veritas habet, sic in hoc loco falsa invidia imbecilla esse debet.
Dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis; valeat in opinionibus
ac sermonibus imperitorum, ab ingeniis prudentium repudietur; vehementes
habeat repentinos impetus, spatio interposito et causa cognita consenescat:
denique illa definitio iudiciorum aequorum, quae nobis a maioribus
tradita est, retineatur, ut in iudiciis et sine invidia culpa plectatur
et sine culpa invidia ponatur. 6. Quam ob rem a vobis, iudices,
ante quam de ipsa causa dicere incipio, haec postulo: primum--id
quod aequissimum est--ut ne quid huc praeiudicati adferatis (etenim
non modo auctoritatem, sed etiam nomen iudicum amittemus, nisi hic
ex ipsis causis iudicabimus ac si ad causas iudicia iam facta domo
deferemus); deinde si quam opinionem iam vestris mentibus comprehendistis,
si eam ratio convellet, si oratio labefactabit, si denique veritas
extorquebit, ne repugnetis eamque animis vestris aut libentibus
aut aequis remittatis; tum autem, cum ego una quaque de re dicam
et diluam, ne ipsi quae contraria sint taciti cogitationi vestrae
subiciatis, sed ad extremum exspectetis meque meum dicendi ordinem
servare patiamini: cum peroraro, tum, si quid erit praeteritum,
animo requiratis.
|
|
III.
7. Ego me, iudices, ad eam causam accedere quae iam per annos octo
continuos ex contraria parte audiatur atque ipsa opinione hominum
tacita prope convicta atque damnata sit, facile intellego: sed si
qui mihi deus vestram ad me audiendum benivolentiam conciliarit,
efficiam profecto ut intellegatis nihil esse homini tam timendum
quam invidiam, nihil innocenti suscepta invidia tam optandum quam
aequum iudicium, quod in hoc uno denique falsae infamiae finis aliquis
atque exitus reperiatur. Quam ob rem magna me spes tenet, si quae
sunt in causa explicare atque omnia dicendo consequi potuero, hunc
locum consessumque vestrum, quem illi horribilem A. Cluentio ac
formidolosum fore putaverunt, eum tandem eius fortunae miserae multumque
iactatae portum ac perfugium futurum. 8. Tametsi permulta sunt quae
mihi, ante quam de causa dico, de communibus invidiae periculis
dicenda esse videantur, tamen, ne diutius oratione mea suspensa
exspectatio vestra teneatur, adgrediar ad crimen cum illa deprecatione,
iudices, qua mihi saepius utendum esse intellego, sic ut me audiatis
quasi hoc tempore haec causa primum dicatur, sicuti dicitur, non
quasi saepe iam dicta et numquam probata sit. Hodierno enim die
primum veteris istius criminis diluendi potestas est data: ante
hoc tempus error in hac causa atque invidia versata est. Quam ob
rem dum multorum annorum accusationi breviter dilucideque respondeo,
quaeso ut me, iudices, sicuti facere instituistis, benigne attenteque
audiatis.
|
|
IV.
9. Corrupisse dicitur A. Cluentius iudicium pecunia, quo inimicum
innocentem Statium Albium condemnaret. Ostendam, iudices, primum--quoniam
caput illius atrocitatis atque invidiae fuit innocentem pecunia
circumventum--neminem umquam maioribus criminibus, gravioribus testibus
esse in iudicium vocatum; deinde ea de eo praeiudicia esse facta,
ab ipsis iudicibus a quibus condemnatus est, ut non modo ab isdem,
sed ne ab aliis quidem ullis absolvi ullo modo posset. Cum haec
docuero, tum illud ostendam, quod maxime requiri intellego, iudicium
illud pecunia esse temptatum non a Cluentio, sed contra Cluentium,
faciamque ut intellegatis in tota illa causa quid res ipsa tulerit,
quid error adfinxerit, quid invidia conflarit.
10. Primum igitur illud est, ex quo intellegi possit
debuisse Cluentium magno opere causae confidere, quod certissimis
criminibus et testibus fretus ad accusandum descenderit. Hoc loco
faciendum mihi, iudices, est ut vobis breviter illa quibus Albius
est condemnatus crimina exponam. Abs te peto, Oppianice, ut me invitum
de patris tui causa dicere existimes, adductum fide atque officio
defensionis. Etenim tibi si in praesentia satis facere non potuero,
tamen multae mihi ad satis faciendum reliquo tempore facultates
dabuntur: Cluentio nisi nunc satis fecero, postea mihi satis faciendi
potestas non erit. Simul et illud quis est qui dubitare debeat,
contra damnatum et mortuum pro incolumi et pro vivo dicere? cum
illi in quem dicitur damnatio omne ignominiae periculum iam abstulerit,
mors vero etiam doloris; hic autem, pro quo dicimus, nihil possit
offensionis accipere sine acerbissimo animi sensu ac molestia et
sine summo dedecore vitae et turpitudine? 11. Atque ut intellegatis
Cluentium non accusatorio animo, non ostentatione aliqua aut gloria
adductum, sed nefariis iniuriis, cotidianis insidiis, proposito
ante oculos vitae periculo, nomen Oppianici detulisse, paulo longius
exordium rei demonstrandae petam; quod quaeso, iudices, ne moleste
patiamini; principiis enim cognitis multo facilius extrema intellegetis.
|
|
V.
A. Cluentius Habitus fuit, pater huiusce, iudices, homo non solum
municipii Larinatis, ex quo erat, sed etiam regionis illius et vicinitatis
virtute, existimatione, nobilitate facile princeps. Is cum esset
mortuus Sulla et Pompeio consulibus, reliquit hunc annos XV
natum, grandem autem et nubilem filiam, quae brevi tempore post
patris mortem nupsit A. Aurio Melino, consobrino suo, adulescenti
in primis, ut tum habebatur, inter suos et honesto et nobili. 12.
Cum essent eae nuptiae plenae dignitatis, plenae concordiae, repente
est exorta mulieris importunae nefaria libido, non solum dedecore,
verum etiam scelere coniuncta. Nam Sassia, mater huius Habiti--mater
enim a me in omni causa, tametsi in hunc hostili odio et crudelitate
est, mater, inquam, appellabitur, neque umquam illa ita de suo scelere
et immanitate audiet ut naturae nomen amittat; quo enim est ipsum
nomen amantius indulgentiusque maternum, hoc illius matris, quae
multos iam annos et nunc cum maxime filium interfectum cupit, singulare
scelus maiore odio dignum esse ducetis. Ea igitur mater Habiti,
Melini illius adulescentis, generi sui, contra quam fas erat amore
capta, primo, neque id ipsum diu, quoquo modo poterat, in illa se
cupiditate continebat: deinde ita flagrare coepit amentia, sic inflammata
ferri libidine, ut eam non pudor, non pudicitia, non pietas, non
macula familiae, non hominum fama, non filii dolor, non filiae maeror
a cupiditate revocaret. 13. Animum adulescentis, nondum consilio
ac ratione firmatum, pellexit eis omnibus rebus quibus illa aetas
capi ac deliniri potest. Filia, quae non solum illo communi dolore
muliebri in eius modi viri iniuriis angeretur, sed nefarium matris
pelicatum ferre non posset, de quo ne queri quidem se sine scelere
posse arbitraretur, ceteros sui tanti mali ignaros esse cupiebat,
in huius amantissimi sui fratris manibus et gremio maerore et lacrimis
consenescebat. 14. Ecce autem subitum divortium, quod solacium malorum
omnium fore videbatur! Discedit a Melino Cluentia, ut in tantis
iniuriis non invita, ut a viro non libenter. Tum vero illa egregia
et praeclara mater palam exsultare laetitia, triumphare gaudio coepit,
victrix filiae non libidinis. Itaque diutius suspicionibus obscuris
laedi famam suam noluit. Lectum illum genialem, quem biennio ante
filiae suae nubenti straverat, in eadem domo sibi ornari et sterni
expulsa atque exturbata filia iubet: nubit genero socrus nullis
auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium. VI.
15. O mulieris scelus incredibile et praeter hanc unam in omni vita
inauditum! o libidinem effrenatam et indomitam! o audaciam singularem!
Nonne timuisse, si minus vim deorum hominumque famam, at illam ipsam
noctem facesque illas nuptiales! non limen cubiculi! non cubile
filiae! non parietes denique ipsos, superiorum testes nuptiarum!
Perfregit ac prostravit omnia cupiditate ac furore: vicit pudorem
libido, timorem audacia, rationem amentia. 16. Tulit hoc commune
dedecus familiae, cognationis, nominis graviter filius; augebatur
autem eius molestia cotidianis querimoniis et adsiduo fletu sororis;
statuit tamen nihil sibi in tantis iniuriis ac tanto scelere matris
gravius esse faciendum quam ut illa ne uteretur, ne, quae videre
sine summo animi dolore non poterat, ea, si matre uteretur, non
solum videre, verum etiam probare suo iudicio putaretur.
17. Initium quod huic cum matre fuerit simultatis audistis:
pertinuisse hoc ad causam tum, cum reliqua cognoveritis, intellegetis.
Nam illud me non praeterit, cuiuscumque modi sit mater, tamen in
iudicio filii de turpitudine parentis dici vix oportere. Non essem
ad ullam causam idoneus, iudices, si hoc, quod in communibus hominum
sensibus atque in ipsa natura positum atque infixum est, id ego,
qui ad hominum pericula defendenda adiungerer, non viderem. Facile
intellego non modo reticere homines parentum iniurias, sed etiam
animo aequo ferre oportere. Sed ego ea quae ferri possunt ferenda,
quae taceri tacenda esse arbitror. 18. Nihil in vita vidit calamitatis
A. Cluentius, nullum periculum mortis adiit, nihil mali timuit,
quod non totum a matre esset conflatum et profectum. Quae hoc tempore
sileret omnia, atque ea, si oblivione non posset, tamen taciturnitate
sua tecta esse pateretur; sed vero sic agitur ut prorsus reticeri
nullo modo possit. Hoc enim ipsum iudicium, hoc periculum, illa
accusatio, omnis testium copia quae futura est, a matre initio est
adornata, a matre hoc tempore instruitur atque omnibus eius opibus
et copiis comparatur. Ipsa denique nuper Larino huius opprimendi
causa romam advolavit: praesto est mulier audax, pecuniosa, crudelis:
instituit accusatores, instruit testes: squalore huius et sordibus
laetatur, exitium exoptat, sanguinem suum profundere omnem cupit,
dum modo profusum huius ante videat. Haec nisi omnia perspexeritis
in causa, temere a nobis illam appellari putatote: sin erunt et
aperta et nefaria, Cluentio ignoscere debebitis quod haec a me dici
patiatur: mihi ignoscere non deberetis, si tacerem.
|
|
VII.
19. Nunc iam summatim exponam quibus criminibus Oppianicus damnatus
sit, ut et constantiam A. Cluenti et rationem accusationis perspicere
possitis; ac primum causa accusandi quae fuerit ostendam, ut id
ipsum A. Cluentium vi ac necessitate coactum fecisse videatis. 20.
Cum manifesto venenum deprehendisset quod vir matris Oppianicus
ei paravisset, et res non coniectura, sed oculis ac manibus teneretur,
neque in causa ulla dubitatio posset esse, accusavit Oppianicum:
quam constanter et quam diligenter, postea dicam: nunc hoc scire
vos volui, nullam huic aliam accusandi causam fuisse nisi uti propositum
vitae periculum et cotidianas capitis insidias hac una ratione vitaret.
Atque ut intellegatis eis accusatum esse criminibus Oppianicum ut
neque accusator timere neque reus sperare debuerit, pauca vobis
illius iudicii crimina exponam; quibus cognitis nemo vestrum mirabitur
illum diffidentem rebus suis ad Staienum atque ad pecuniam confugisse.
21. Larinas quaedam fuit Dinaea, socrus Oppianici,
quae filios habuit M. et N. Aurios et Cn. Magnum et filiam Magiam,
nuptam Oppianico. M. Aurius adulescentulus bello Italico captus
apud Asculum in Q. Sergi senatoris (eius qui inter sicarios damnatus
est) manus incidit, et apud eum in ergastulo fuit; N. autem Aurius
frater eius mortuus est, heredemque Cn. Magium fratrem reliquit;
postea Magia uxor Oppianici mortua est; postremo unus qui reliquus
erat Dinaeae filius, Cn. Magius, est mortuus. Is heredem fecit illum
adulescentem Oppianicum sororis suae filium, eumque partiri cum
Dinaea matre iussit. Interim venit index ad Dinaeam neque obscurus
neque incertus, qui nuntiaret ei filium eius, M. Aurium, vivere
et in agro Gallico esse in servitute. 22. Mulier amissis liberis
cum unius reciperandi filii spes esset ostentata, omnes suos propinquos
filiique sui necessarios convocavit, et ab eis flens petivit ut
negotium susciperent, adulescentem investigarent, sibi restituerent
eum filium quem tamen unum ex multis fortuna reliquum esse voluisset.
Haec cum agere instituisset, oppressa morbo est; itaque testamentum
fecit eius modi ut illi filio HS CCCC milia legaret,
heredem institueret eundem illum Oppianicum, nepotem suum; atque
eis diebus paucis est mortua Propinqui tamen illi, quem ad modum
viva Dinaea instituerant, ita mortua illa ad investigandum M. Aurium
cum eodem illo indice in agrum Gallicum profecti sunt. VIII.
23. Interim Oppianicus,--ut erat, sicuti ex multis rebus reperietis,
singulari scelere et audacia,--per quendam Gallicanum, familiarem
suum, primum illum indicem pecunia corrupit; deinde ipsum M. Aurium
non magna iactura facta tollendum interficiendumque curavit. Illi
autem qui erant ad propinquum investigandum et reciperandum profecti
litteras Larinum ad Aurios illius adulescentis suosque necessarios
mittunt, 'sibi difficilem esse investigandi rationem, quod intellegerent
indicem ab Oppianico esse corruptum.' Quas litteras A.
Aurius, vir fortis et experiens et domi nobilis et M. illius Auri
perpropinquus, in foro palam, multis audientibus, cum adesset Oppianicus,
recitat et clarissima voce se nomen Oppianici, si interfectum M.
Aurium esse comperisset delaturum esse testatur. 24. Interim brevi
tempore illi qui erant in agrum Gallicum profecti Larinum revertuntur:
interfectum esse M. Aurium renuntiant. Animi non solum propinquorum,
sed etiam omnium Larinatium odio Oppianici et illius adulescentis
misericordia commoventur; itaque cum A. Aurius, is qui antea denuntiarat,
clamore hominem ac minis insequi coepisset, Larino profugit et se
in castra clarissimi viri, Q. Metelli, contulit. 25. Post illam
autem fugam, sceleris et conscientiae testem, numquam se iudiciis,
numquam legibus, numquam inermum inimicis committere ausus est,
sed per illam L. Sullae vim atque victoriam Larinum in summo timore
omnium cum armatis advolavit: quattuorviros, quos municipes fecerant,
sustulit: se a Sulla et tres praeterea factos esse dixit, et ab
eodem sibi esse imperatum ut A. Aurium, illum qui sibi
delationem nominis et Capitis periculum ostentarat, et alterum A.
Aurium et eius L. filium et Sex. Vibium, quo sequestre in illo indice
corrumpendo dicebatur esse usus, proscribendos interficiendosque
curaret. Itaque illis crudelissime interfectis non mediocri ab eo
ceteri proscriptionis et mortis metu tenebantur. His rebus in causa
iudicioque patefactis quis est qui illum absolvi potuisse arbitretur?
|
|
IX.
Atque haec parva sunt: cognoscite reliqua, ut non aliquando condemnatum
esse Oppianicum, sed aliquam diu incolumem fuisse miremini.
26. Primum videte hominis audaciam: Sassiam in matrimonium
ducere, Habiti matrem,--illam cuius virum A. Aurium occiderat,--concupivit.
Utrum impudentior hic qui postulet an crudelior illa, si nubat,
difficile dictu est; sed tamen utriusque humanitatem constantiamque
cognoscite. 27. Petit Oppianicus ut sibi Sassia nubat, et id magno
opere contendit; illa autem non admiratur audaciam, non impudentiam
aspernatur, non denique illam Oppianici domum viri sui sanguine
redundantem reformidat, sed, 'quod haberet ille tres filios,' idcirco
se ab eis nuptiis abhorrere respondit. Oppianicus, qui pecuniam
Sassiae concupivisset, domo sibi quaerendum remedium existimavit
ad eam moram quae nuptiis adferebatur. Nam cum haberet ex Novia
infantem filium, alter autem eius filiuf, Papia natus, Teani Apuli,
(quod abest a Larino XVIII milia passuum), apud matrem
educaretur, arcessit subito sine causa puerum Teano: quod facere
nisi ludis aut festis diebus antea non solebat. Mater misera nihil
mali suspicans mittit. Ille se Tarentum proficisci cum simulasset,
eo ipso die puer, hora undecima cum valens in publico visus esset,
ante noctem mortuus et postridie ante quam luceret combustus est.
28. Atque hunc tantum maerorem matri prius hominum rumor quam quisquam
ex Oppianici familia nuntiavit. Illa cum uno tempore audisset sibi
non solum filium, sed etiam exsequiarum munus ereptum, Larinum confestim
exanimata venit et ibi de integro funus iam sepulto filio fecit.
Dies nondum decem intercesserant cum ille alter filius infans necatur.
Itaque nubit Oppianico continuo Sassia, laetanti iam animo et spe
optime confirmato: nec mirum, quae se non nuptialibus donis, sed
filiorum funeribus esse delinitam videret. Ita quod ceteri propter
liberos pecuniae cupidiores esse solent, ille propter pecuniam liberos
amittere iucundum esse duxit. X. 29. Sentio,
iudices, vos pro vestra humanitate his tantis sceleribus breviter
a me demonstratis vehementer esse commotos: quo tandem igitur animo
fuisse illos arbitramini quibus eis de rebus non modo audiendum
fuit, verum etiam iudicandum? Vos auditis de eo in quem iudices
non estis, de eo quem non videtis, de eo quem odisse iam non potestis,
de eo qui et naturae et legibus satis fecit,--quem leges exsilio,
natura morte multavit: auditis non ab inimico, auditis sine testibus,
auditis cum ea quae copiosissime dici possunt breviter a me strictimque
dicuntur. Illi audiebant de eo de quo iurati sententias ferre debebant,
de eo cuius praesentis nefarium et consceleratum vultum intuebantur,
de eo quem omnes oderant propter audaciam, de eo quem omni supplicio
dignum esse ducebant: audiebant ab accusatoribus, audiebant verba
multorum testium, audiebant cum una quaque de re a P. Cannutio,
homine eloquentissimo, graviter et diu diceretur. 30. Et est quisquam
qui, cum haec cognoverit, suspicari possit Oppianicum iudicio oppressum
et circumventum esse innocentem?
Acervatim iam reliqua, iudices, dicam, ut ad ea quae
propiora huiusce causae et adiunctiora sunt perveniam: vos quaeso
memoria teneatis non mihi hoc esse propositum ut accusem Oppianicum
mortuum, sed cum hoc persuadere vobis velim, iudicium ab hoc non
esse corruptum, hoc uti initio ac fundamento defensionis, Oppianicum
hominem sceleratissimum et nocentissimum esse damnatum. Qui uxori
suae Cluentiae, quae amita huius Habiti fuit, cum ipse poculum dedisset,
subito illa in media potione exclamavit se maximo cum dolore emori;
nec diutius vixit quam locuta est, nam in ipso sermone hoc et vociferatione
mortua est. Et ad hanc mortem tam repentinam vocesque morientis
omnia praeterea quae solent esse indicia et vestigia veneni in illius
mortuae corpore fuerunt.
|
|
XI.
31. Eodemque veneno C. Oppianicum fratrem necavit. Neque est hoc
satis: tametsi in ipso fraterno parricidio nullum scelus praetermissum
videtur, tamen, ut ad hoc nefarium facinus accederet, aditum sibi
aliis sceleribus ante munivit. Nam cum esset gravida Auria, fratris
uxor, et iam appropinquare partus putaretur, mulierem veneno interfecit
ut una illud quod erat ex fratre conceptum necaretur. Post fratrem
adgressus est: qui sero, iam exhausto illo poculo mortis, cum et
de suo et de uxoris interitu clamaret testamentumque mutare cuperet,
in ipsa significatione huius voluntatis est mortuus. Ita mulierem
ne partu eius ab hereditate fraterna excluderetur necavit; fratris
autem liberos prius vita privavit quam illi hanc a nautra lucem
accipere potuerunt, ut omnes intellegerent nihil ei clausum, nihil
sanctum esse posse, a cuius audacia fratris liberos ne materni quidem
corporis custodiae tegere potuissent. 32. Memoria teneo Milesiam
quandam mulierem, cum essem in Asia, quod ab heredibus [secundis]
accepta pecunia partum sibi ipsa medicamentis abegisset, rei capitalis
esse damnatam; nec iniuria, quae spem parentis, memoriam nominis,
subsidium generis, heredem familiae, designatum rei pulicae civem
sustulisset. Quanto est Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio
dignus! si quidem illa, cum suo corpori vim attulisset, se ipsa
cruciavit, hic autem idem illud effecit per alieni corporis mortem
atque cruciatum. Ceteri non videntur in singulis hominibus multa
parricidia suscipere posse: Oppianicus inventus est qui in uno corpore
plures necaret. XII. 33. Itaque cum
hanc eius consuetudinem audaciamque cognosset avunculus illius adulescentis
Oppianici, Cn. Magius, isque, cum gravi morbo adfectus esset, heredem
illum sororis suae filium faceret, adhibitis amicis, praesente matre
sua Dinaea, uxorem suam interrogavit essetne praegnans; quae cum
se esse respondisset, ab ea petivit ut se mortuo apud Dinaeam, quae
tum ei mulieri socrus erat, quoad pareret habitaret, diligentiamque
adhiberet ut id quod conceperat servare et salvum parere posset.
Itaque ei testamento legat grandem pecuniam a filio, si qui natus
esset: ab secundo herede nihil legat. 34. Quid de Oppianico suspicatus
sit, videtis: quid iudicarit, obscurum non est: nam cuius filium
faceret heredem, eum tutorem liberis non adscripsit. Quid Oppianicus
fecerit cognoscite, ut illum Magium intellegatis non longe animo
prospexisse morientem. Quae pecunia mulieri legata erat a filio,
si qui natus esset, eam praesentem Oppianicus non debitam mulieri
solvit, si haec solutio legatorum et non merces abortionis appellanda
est; quo illa pretio accepto multisque praeterea muneribus, quae
tum ex tabulis Oppianici recitabantur, spem illam quam in alvo commendatam
a viro continebat victa avaritia sceleri Oppianici vendidit. 35.
Nihil posse iam ad hanc improbitatem addi videtur: attendite exitum.
Quae mulier obtestatione viri decem illis mensibus ne domum quidem
ullam nisi socrus suae nosse debuit haec quinto mense post viri
mortem ipsi Oppianico nupsit. Quae nuptiae non diuturnae fuerunt;
erant enim non matrimonii dignitate, sed sceleris societate coniunctae.
|
|
XIII.
36. Quid? illa caedes Asuvi Larinatis, adulescentis pecuniosi, quam
clara tum recenti re fuit, quam omnium sermone celebrata! Fuit Avillius
quidam Larino perdita nequitia et summa egestate, arte quadam praeditus
ad libidines adulescentulorum excitandas accommodata: qui ut se
blanditiis et adsentationibus in Asuvi consuetudinem penitus immersit,
Oppianicus continuo sperare coepit hoc se Avillio tanquam aliqua
machina admota capere Asuvi adulescentiam et fortunas eius patrias
expugnare posse. Ratio excogitata Larini est, res translata Romam;
inire enim consilium facilius in solitudine, perficere rem eius
modi commodius in turba posse arbitrati sunt. Asuvius cum Avillio
Romam est profectus: hos vestigiis Oppianicus consecutus est. Iam
ut Romae vixerint, quibus conviviis, quibus flagitiis, quantis et
quam profusis sumptibus, non modo conscio sed etiam conviva et adiutore
Oppianico, longum est dicere mihi, praesertim ad alia properanti:
exitum huius adsimulatae familiaritatis cognoscite. 37. Cum esset
adulescens apud mulierculam quandam, atque ubi pernoctarat ibi diem
posterum commoraretur, Avillius, ut erat constitutum, simulat se
aegrotare et testamentum facere velle. Oppianicus obsignatores ad
eum, qui neque Asuvium neque Avillium nossent, adducit et illum
Asuvium appellat. Ipse testamento Asuvi nomine obsignato discedit:
Avillius ilico convalescit: Asuvius autem brevi illo tempore, quasi
in hortulos iret, in harenarias quasdam extra portam Esquilinam
perductus occiditur. 38. Qui cum unum iam et alterum diem desideraretur
neque in eis locis ubi ex consuetudine quaerebatur inveniretur,
et Oppianicus in foro Larinatium dictitaret nuper se et suos amicos
testamentum eius obsignasse, liberti Asuvi et non nulli amici, quod
eo die quo postremum Asuvius visus erat Avillium cum eo fuisse et
a multis visum esse constabat, in eum invadunt et hominem ante pedes
Q. Manli, qui tum erat triumvir, constituunt; atque ille continuo,
nullo teste, nullo indice, recentis maleficii conscientia perterritus
omnia ut a me paulo ante dicta sunt exponit, Asuviumque a sese consilio
Oppianici interfectum fatetur. 39. Extrahitur domo latitans Oppianicus
a Manlio: index Avillius ex altera parte coram tenetur. Hic quid
iam reliqua quaeritis? Manlium plerique noratis: non ille honorem
a pueritia, non studia virtutis, non ullum existimationis bonae
fructum umquam cogitarat: ex petulanti atque improbo scurra in discordiis
civitatis ad eam columnam ad quam multorum saepe conviciis perductus
erat tum suffragiis populi pervenerat. Itaque rem cum Oppianico
transigit: pecuniam ab eo accipit, causam et susceptam et tam manifestam
relinquit. Ac tum in Oppianici causa crimen hoc Asuvianum cum testibus
multis tum vero indicio Avilli comprobabatur: in quo alligatum Oppianici
nomen primum esse constabat,--eius quem vos miserum atque innocentem
falso iudicio circumventum esse dicitis.
|
|
XIV.
40. Quid? aviam tuam, Oppianice, Dinaeam, cui tu es heres, pater
tuus non manifesto necavit? ad quam cum adduxisset medicum illum
suum, iam cognitum et saepe victorem, per quem interfecerat plurimos,
mulier exclamat se ab eo nullo modo curari velle quo curante omnes
suos perdidisset. Tum repente Anconitanum quendam, L. Clodium, pharmacopolam
circumforaneum, qui casu tum Larinum venisset, adgreditur et cum
eo duobus milibus HS, id quod ipsius tabulis tum est demonstratum,
transigit. L. Clodius, qui properaret, cui fora multa restarent,
simul atque introductus est rem confecit; prima potione mulierem
sustulit, neque postea Larini punctum est temporis commoratus. 41.
Eadem hac Dinaea testamentum faciente, cum tabulas prehendisset
Oppianicus, qui gener eius fuisset, digito legata delevit; et cum
id multis locis fecisset, post mortem eius, ne lituris coargui posset,
testamentum in alias tabulas transcriptum signis adulterinis obsignavit.
Multa praetereo consulto; etenim vereor ne haec ipsa nimium multa
esse videantur; vos tamen similem sui eum fuisse in ceteris quoque
vitae partibus existimare debetis. Illum tabulas publicas Larini
censorias corrupisse decuriones universi iudicaverunt; cum illo
nemo iam rationem, nemo rem ullam contrahebat; nemo illum ex tam
multis cognatis et adfinibus tutorem umquam liberis suis scripsit;
nemo illum aditu, nemo congressione, nemo sermone, nemo convivio
dignum iudicavit; omnes aspernabantur, omnes abhorrebant, omnes
ut aliquam immanem ac perniciosam bestiam pestemque fugiebant. 42.
Hunc tamen hominem tam audacem, tam nefarium, tam nocentem numquam
accusasset Habitus, iudices, si id praetermittere suo salvo capite
potuisset. Erat huic inimicus Oppianicus, erat, sed tamen erat vitricus;
crudelis et huic infesta mater, at mater. Postremo nihil tam remotum
ab accusatione quam Cluentius et natura et voluntate et instituta
ratione vitae. Sed cum esset haec ei proposita condicio, ut aut
iuste pieque accusaret aut acerbe indigneque moreretur, accusare,
quoquo modo posset, quam illo modo emori maluit.
43. Atque ut hoc ita esse perspicere possitis, exponam
vobis Oppianici facinus manifesto compertum atque deprehensum; ex
quo simul utrumque, et huic accusare et illi condemnari necesse
fuisse, intellegetis.
|
|
XV.
Martiales quidam Larini appellabantur, ministri publici Martis atque
ei deo veteribus institutis religionibusque Larinatium consecrati;
quorum cum satis magnus numerus esset, cumque item, ut in Sicilia
permulti Venerii sunt, sic illi Larini in Martis familia numerarentur,
repente Oppianicus eos omnes liberos esse civesque Romanos coepit
defendere. Graviter id decuriones Larinatium cunctique municipes
tulerunt; itaque ab Habito petiverunt ut eam causam susciperet publiceque
defenderet. Habitus cum se ab omni eius modi negotio removisset,
tamen pro loco, pro antiquitate generis sui, pro eo quod se non
suis commodis sed etiam suorum municipum ceterorumque necessariorum
natum esse arbitrabatur, tantae voluntati universorum Larinatium
deesse noluit. 44. Suscepta causa Romamque delata magnae cotidie
contentiones inter Habitum et Oppianicum ex utriusque studio defensionis
excitabantur. Erat ipse immani acerbaque natura Oppianicus: incendebat
eius amentiam infesta atque inimica filio mater Habiti. Magni autem
illi sua interesse arbitrabantur hunc a causa martialium removeri.
Suberat etiam alia causa maior, quae Oppianici hominis avarissimi
atque audacissimi mentem maxime commovebat. 45. Nam Habitus usque
ad illius iudicii tempus nullum testamentum umquam fecerat: neque
legare eius modi matri poterat animum inducere, neque testamento
nomen omnino praetermittere parentis. Id cum Oppianicus sciret--neque
enim erat obscurum-intellegebat Habito mortuo bona eius omnia ad
matrem esse ventua, quae ab sese postea aucta pecunia maiore praemio,
orbata filio minore periculo necaretur. Itaque his rebus incensus,
qua ratione Habitum veneno tollere conatus sit cognoscite.
|
|
XVI.
46. C. et L. Fabricii fratres gemini fuerunt ex municipio Aletrinati,
homines inter se cum forma tum moribus similes, municipum autem
suorum dissimillimi, in quibus quantus splendor sit, quam prope
aequabilis, quam fere omnium constans et moderata ratio vitae, nemo
vestrum, ut mea fert opinio, ignorat. His Fabriciis semper est usus
Oppianicus familiarissime. Iam hoc fere scitis omnes, quantam vim
habeat ad coniungendas amicitias studiorum ac naturae similitudo.
Cum illi ita viverent ut nullum quaestum esse turpem arbitrarentur,
cum omnis ab eis fraus, omnes insidiae circumscriptionesque adulescentium
nascerentur, cumque essent vitiis atque improbitate omnibus noti,
studiose, ut dixi, ad eorum se familiaritatem multis iam ante annis
Oppianicus applicarat. 47. Itaque tum sic statuit, per C. Fabricium
(nam Lucius erat mortuus) insidias Habito comparare. Erat illo tempore
infirma valetudine Habitus; utebatur autem medico non ignobili,
spectato homine, Cleophanto, cuius servum Diogenem Fabricius ad
venenum Habito dandum spe et pretio sollicitare coepit. Servus non
incallidus et, ut res ipsa declaravit, frugi atque integer, sermonem
Fabrici non est aspernatus: rem ad dominum detulit. Cleophantus
autem cum Habito est collocutus. Habitus statim cum M. Baebio senatore,
familiarissimo suo, communicavit; qui qua fide, qua prudentia, qua
diligentia fuerit, meminisse vos arbitror. Ei placuit ut Diogenem
Habitus emeret a Cleophanto, quo facilius aut comprehenderetur res
eius indicio aut falsa esse cognosceretur. Ne multa, Diogenes emitur:
venenum diebus paucis comparatur: multi viri boni cum ex occulto
intervenissent, pecunia obsignata, quae ob eam rem dabatur, in manibus
Scamandri liberti Fabriciorum deprehenditur.
48. Pro di immortales! Oppianicum quisquam his rebus
cognitis circumventum esse dicet? XVII.
Quis umquam audacior, quis nocentior, quis apertior in iudicium
adductus est? Quod ingenium, quae facultas dicendi, quae a quoquam
excogitata defensio huic uni crimini potuit obsistere? Simul et
illud quis est qui dubitet, quin hac re comperta manifestoque deprehensa
aut obeunda mors Cluentio aut suscipienda accusatio fuerit?
49. Satis esse arbitror demonstratum, iudices, eis
criminibus accusatum esse Oppianicum uti honeste absolvi nullo modo
potuerit: cognoscite nunc ita reum citatum esse illum, ut re semel
atque iterum praeiudicata condemnatus in iudicium venerit. Nam Cluentius,
iudices, primum nomen eius detulit cuius in manibus venenum deprehenderat:
is erat libertus Fabriciorum Scamander. Integrum consilium, iudicii
corrupti nulla suspicio: simplex in iudicium causa, certa res, unum
crimen adlatum est. Hic tum C. Fabricius, is de quo ante dixi--qui
liberto damnato sibi illud impendere periculum videret--quod mihi
cum Aletrinatibus vicinitatem et cum plerisque eorum magnum usum
esse sciebat, frequentes eos ad domum adduxit; qui quamquam de homine
sicut necesse erat existimabant, tamen, quod erat ex eodem municipio,
suae dignitatis esse arbitrabantur eum quibus rebus possent defendere;
idque a me ut facerem et ut causam Scamandri susciperem petebant,
in qua causa patroni omne periculum continebatur. 50. Ego, qui neque
illis talibus viris ac tam amantibus mei rem possem ullam negare
neque illud crimen tantum ac tam manifestum esse arbitrarer--sicut
ne illi quidem ipsi qui mihi tum illam causam commendabant arbitrabantur,--pollicitus
eis sum me omnia quae vellent esse facturum.
|
|
XVIII.
Res agi coepta est: citatus est Scamander reus. Accusabat P. Cannutius,
homo in primis ingeniosus et in dicendo exercitatus; accusabat autem
ille quidem Scamandrum verbis tribus VENENUM ESSE DEPREHENSUM;
omnia tela totius accusationis in Oppianicum coniciebantur, aperiebatur
causa insidiarum, Fabriciorum familiaritas commemorabatur, hominis
vita et audacia proferebatur, denique omnis accusatio varie graviterque
tractata ad extremum manifesta veneni deprehensione conclusa est.
51. Hic ego tum ad respondendum surrexi, qua cura, di immortales!
qua sollicitudine animi! quo timore! Semper equidem magno cum metu
incipio dicere: quotienscumque dico, totiens mihi videor in iudicium
venire non ingenii solum, sed etiam virtutis atque officii, ne aut
id profiteri videar quod non possim [implere] quod est impudentiae,
aut non id efficere quod possim, quod est aut perfidiae aut neglegentiae.
Tum vero ita sum perturbatus ut omnia timerem: si nihil dixissem,
ne infantissimus, si multa in eius modi causa dixissem, ne impudentissimus
existimarer. XIX. Collegi me aliquando
et ita constitui, fortiter esse agendum; illi aetati qua tum eram
solere laudi dari, etiam si in minus firmis causis hominum periculis
non defuissem. Itaque feci: sic puganvi, sic omni ratione contendi,
sic ad omnia confugi, quantum ego adsequi potui, remedia ac perfugia
causarum, ut hoc, quod timide dicam, consecutus sim, ne quis illi
causae patronum defuisse arbitraretur. 52. Sed ut quidquid ego apprehenderam,
statim accusator extorquebat e manibus. Si quaesiveram quae inimicitiae
Scamandro cum Habito, fatebatur nullas fuisse, sed Oppianicum, cuius
ille minister fuisset, huic inimicissimum fuisse atque esse dicebat.
Sin autem illud egeram, nullum ad Scamandrum morte Habiti venturum
emolumentum fuisse, concedebat, sed ad uxorem Oppianici, hominis
in uxoribus necandis exercitati, omnia bona Habiti ventura fuisse
dicebat. Cum illa defensione usus essem, quae in libertinorum causis
honestissima semper existimata est, Scamandrum patrono esse probatum,
fatebatur, sed quaerebat cui probatus esset ipse patronus. 53. Cum
ego pluribus verbis in eo commoratus essem, Scamandro insidias factas
esse per Diogenem constitutumque inter eos alia de re fuisse, ut
medicamentum, non venenum Diogenes adferret, hoc cuivis usu venire
posse, quaerebat cur in eius modi locum, tam abditum, cur solus,
cur cum obsignata pecunia venisset. Denique hoc loco causa testibus,
honestissimis hominibus, premebatur. M. Baebius de suo consilio
Diogenem emptum, se praesente Scamandrum cum veneno pecuniaque deprehensum
esse dicebat; P. Quintilius Varus, homo summa religione et summa
auctoritate praeditus, de insidiis quae fierent Habito, et de sollicitatione
Diogenis recenti re secum Cleophantum collucutum esse dicebat. 54.
Atque in illo iudicio cum Scamandrum nos defendere videremur, verbo
ille reus erat, re quidem vera et periculo tota accusatione Oppianicus.
Neque id obscure ferebat nec dissimulare ullo modo poterat: aderat
frequens, advocabat, omni studio gratiaque pugnabat; postremo--id
quod maximo malo illi causae fuit--hoc ipso in loco, quasi reus
ipse esset, sedebat. Oculi omnium iudicum non in Scamandrum, sed
in Oppianicum coniciebantur; timor eius, perturbatio, suspensus
incertusque vultus, crebra coloris mutatio, quae erant antea suspiciosa,
haec aperta et manifesta faciebant. XX.
55. Cum in consilium iri oporteret, quaesivit ab reo C. Iunius quaesitor,
ex lege illa Cornelia quae tum erat, clam an palam de se sententiam
ferri vellet: de Oppianici sententia responsum est, quod is Habiti
familiarem Iunium esse dicebat, clam velle ferri. Itum est in consilium.
Omnibus sententiis praeter unam, quam suam Staienus esse dicebat,
Scamander prima actione condemnatus est. Quis tum erat omnium qui
Scamandro condemnato non iudicium de Oppianico factum esse arbitraretur?
Quid est illa damnatione iudicatum nisi venenum id, quod Habito
daretur, esse quaesitum? quae porro tenuissima suspicio collata
in Scamandrum est aut conferri potuit, ut is sua sponte necare voluisse
Habitum putaretur?
56. Atque hoc tum iudicio facto et Oppianico re et
existimatione iam, lege et pronuntiatione nondum condemnato, tamen
Habitus Oppianicum reum statim non fecit. Voluit cognoscere utrum
iudices in eos solos essent severi quos venenum habuisse ipsos comperissent,
an etiam consilia conscientiasque eius modi facinorum supplicio
dignas iudicarent. Itaque C. Fabricium, quem propter familiaritatem
Oppianici conscium illi facinori fuisse arbitrabatur, reum statim
fecit, utique ei locus primus constitueretur propter causae coniunctionem
impetravit. Hic tum Fabricius non modo ad me meos vicinos et amicos
Aletrinates non adduxit, sed ipse eis neque defensioribus uti postea
neque laudatoribus potuit; 57. rem enim integram hominis non alieni
quamvis suspiciosam defendere humanitatis esse putabamus, iudicatam
labefactare conari impudentiae. Itaque tum ille inopia et necessitate
coactus in causa eius modi ad Caepasios fratres confugit, homines
industrios atque eo animo ut quaecumque dicendi potestas esset data
in honore atque in beneficio ponerent. XXI.
Iam hoc prope iniquissime comparatum est quod in morbis corporis,
ut quisque est difficillimus, ita medicus nobilissimus atque optimus
quaeritur, in periculis capitis, ut quaeque causa difficillima est,
ita deterrimus obscurissimusque patronus adhibetur; nisi forte hoc
causae est, quod medici nihil praeter artificium, oratores etiam
auctoritatem praestare debent. 58. Citatur reus, paucis verbis accusat,
ut de re iudicata, Cannutius: incipit longo et alte petito prooemio
respondere maior Caepasius. Primo attente auditur eius oratio. Erigebat
animum iam demissum et oppressum Oppianicus; gaudebat ipse Fabricius;
non intellegebat animos iudicum non illius eloquentia, sed defensionis
impudentia commoveri. Postea quam de re coepit dicere, ad ea quae
erant in causa addebat etiam ipse nova quaedam vulnera, ut, quamquam
sedulo faciebat, tamen interdum non defendere, sed praevaricari
accusationi videretur. Itaque cum callidissime se dicere putaret
et cum illa verba gravissima ex intimo artificio deprompsisset,
'Respicite, iudices, hominum fortunas, respicite dubios variosque
casus, respicite C. Fabrici senectutem'--cum hoc 'respicite' ornandae
orationis causa saepe dixisset, respexit ipse: at C. Fabricius a
subselliis demisso capite discesserat. 59. Hic iudices ridere, stomachari
atque acerbe ferre patronus causam sibi eripi et se cetera de illo
loco 'Respicite, iudices,' non posse dicere; nec quicquam propius
est factum quam ut illum persequeretur et collo obtorto ad subsellia
reduceret, ut reliqua posset perorare. Ita tum Fabricius primum
suo iudicio, quod est gravissimum, deinde legis vi et sententiis
iudicum est condemnatus.
|
|
XXII.
Quid est quod iam de Oppianici persona causaque plura dicamus? Apud
eosdem iudices reus est factus, cum his duobus praeiudiciis iam
damnatus esset; ab isdem autem iudicibus qui Fabriciorum damnatione
de Oppianico iudicarant, locus ei primus est constitutus; accusatus
est criminibus gravissimis, et eis quae a me breviter dicta sunt,
et praeterea multis quae nunc ego omnia omitto; accusatus est apud
eos qui Scamandrum ministrum Oppianici, C. Fabricium conscium maleficii
condemnarant. 60. Utrum, per deos immortales! magis est mirandum,
quod is condemnatus est, an quod omnino respondere ausus est? Quid
enim illi iudices facere potuerunt? qui si innocentes Fabricios
condemnassent, tamen in Oppianico sibi constare et superioribus
consentire iudiciis debuerunt. An vero illi sua per se ipsi iudicia
rescinderent, cum ceteri soleant in iudicando ne ab aliorum iudiciis
discrepent providere? et ei qui Fabrici libertum, quia minister
in maleficio fuerat, patronum, quia conscius, condemnassent, ipsum
principem atque architectum sceleris absolverent? et qui ceteros
nullo praeiudicio facto tamen ex ipsa causa condemnassent, hunc,
quem bis iam condemnatum acceperant, liberarent? 61. Tum vero illa
iudicia senatoria, non falsa invidia sed vera atque insigni turpitudine
notata atque operta dedecore et infamia, defensioni locum nullum
reliquissent. Quid enim tandem illi iudices responderent, si qui
ab eis quaereret: 'Condemnastis Scamandrum: quo crimine?' 'Nempe,
quod Habitum per servum medici veneno necare voluisset.' 'Quid Habiti
morte Scamander consequebatur?' 'Nihil, sed administer erat Oppianici.'
'Et condemnastis C. Fabricium: quid ita?' 'Quia, cum ipse familiarissime
Oppianico usus, libertus autem eius in maleficio deprehensus esset,
illum expertem eius consilii fuisse non probabatur.' Si igitur ipsum
Oppianicum bis suis iudiciis condemnatum absolvissent, quis tantam
turpitudinem iudiciorum, quis tantam inconstantiam rerum iudicatarum,
quis tantam libidinem iudicum ferre potuisset?
62. Quod si hoc videtis, quod iam hac omni oratione
patefactum est, illo iudicio reum condemnari, praesertim ab isdem
iudicibus qui duo praeiudicia fecissent, necesse fuisse, simul illud
videatis necesse est, nullam accusatori causam esse potuisse cur
iudicium vellet corrumpere. XXIII.
Quaero enim de te, T. Acci, relictis iam ceteris argumentis omnibus,
num Fabricios quoque innocentes condemnatos existimes, num etiam
illa iudicia pecunia corrupta esse dicas, quibus in iudiciis alter
a Staieno solo absolutus est, alter etiam ipse se condemnavit. Age,
si nocentes, cuius maleficii? num quid praeter venenum quaesitum,
quo Habitus necaretur, obiectum est? num quid aliud in illis iudiciis
versatum est praeter hasce insidias Habito ab Oppianico per Fabricium
factas? Nihil: nihil, inquam, aliud, iudices, reperietis. Exstat
memoria, sunt tabulae publicae: redargue me, si mentior: testium
dicta recita: doce in illorum iudiciis quid praeter hoc venenum
Oppianici non modo in criminis, sed in male dicti loco sit obiectum.
63. Multa dici possunt qua re ita necesse fuerit iudicari, sed ego
occurram exspectationi vestrae, iudices. Nam etsi a vobis sic audior
ut numquam benignius neque attentius quemquam auditum putem, tamen
vocat me alio iam dudum tacita vestra exspectatio, quae mihi obloqui
videtur: 'quid ergo? negasne illud iudicium esse corruptum?' Non
nego, sed ab hoc corruptum non esse confirmo. 'A quo igitur est
corruptum?' Opinor, primum, si incertum fuisset quisnam exitus illius
iudicii futurus esset, veri similius tamen esset eum potius corrupisse
qui metuisset ne ipse condemnaretur, quam illum qui veritus esset
ne alter absolveretur; deinde cum esset non dubium quid iudicari
necesse esset, eum certe potius qui sibi alia ratione diffideret,
quam eum qui omni ratione confideret; postremo certe potius illum
qui bis apud eos iudices offendisset, quam eum qui bis causam eis
probavisset. 64. Unum quidem certe nemo erit tam inimicus Cluentio
qui mihi non concedat, si constet corruptum illud esse iudicium,
aut ab Habito aut ab Oppianico esse corruptum: si doceo non ab Habito,
vinco ab Oppianico; si ostendo ab Oppianico, purgo Habitum. Qua
re, etsi satis docui rationem nullam huic corrumpendi iudicii fuisse,
ex quo intellegitur ab Oppianico esse corruptum, tamen de illo ipso
separatim cognoscite.
|
|
XXIV.
Atque ego illa non argumentabor, quae sunt gravia vehementer, eum
corrupisse qui in periculo fuerit, eum qui metuerit, eum qui spem
salutis in alia ratione non habuerit, eum qui semper singulari fuerit
audacia. Multa sunt eius modi; verum cum habeam rem non dubiam sed
apertam atque manifestam, enumeratio singulorum argumentorum non
est necessaria. 65. Dico C. Aelio Staieno iudici pecuniam grandem
Statium Albium ad corrumpendum iudicium dedisse. Num quis negat?
Te, Oppianice, appello, te, T. Acci, quorum alter eloquentia damnationem
illam, alter tacita pietate deplorat: audete negare ab Oppianico
Staieno iudici pecuniam datam, negate, inquam, in eo loco. Quid
tacetis? an negare non potestis quod repetistis, quod confessi estis,
quod abstulistis? Quo tandem igitur ore mentionem corrupti iudicii
facitis, cum ab ista parte iudici pecuniam ante iudicium datam,
post iudicium ereptam esse fateamini? Quonam igitur haec modo gesta
sunt? 66. Repetam paulo altius, iudices, et omnia quae in diuturna
obscuritate latuerunt sic aperiam ut ea cernere oculis videamini.
Vos quaeso--ut adhuc me attente audistis--item quae reliqua sunt
audiatis: profecto nihil a me dicetur quod non dignum hoc conventu
et silentio, dignum vestris studiis atque auribus esse videatur.
Nam ut primum Oppianicus ex eo quod Scamander reus
erat factus quid sibi impenderet coepit suspicari, statim se ad
hominis egentis, audacis, in iudiciis corrumpendis exercitati, tum
autem iudicis, Staieni familiaritatem applicavit. Ac primum Scamandro
reo tantum donis muneribusque perfecerat ut eo fautore uteretur
cupidiore quam fides iudicis postulabat. 67. Post autem cum esset
Scamander unius Staieni sententia absolutus, patronus autem Scamandri
ne sua quidem sententia liberatus, acrioribus saluti suae remediis
subveniendum putavit. Tum ab Staieno, sicut ab homine ad excogitandum
acutissimo, ad audendum impudentissimo, ad efficiendum acerrimo--haec
enim ille et aliqua ex parte habebat et maiore ex parte se habere
simulabat--auxilium capiti ac fortunis suis petere coepit. XXV.
Iam hoc non ignoratis, iudices, ut etiam bestiae fame monitae plerumque
ad eum locum ubi pastae sint aliquando revertantur. 68. Staienus
ille biennio ante, cum causam bonorum Safini Atellae recepisset,
sescentis milibus nummum se iudicium corrupturum esse dixerat: quae
cum accepisset a pupillo suppressit, iudicioque facto nec Safinio
nec bonorum emptoribus reddidit. Quam cum pecuniam profudisset et
sibi nihil non modo ad cupiditates suas, sed ne ad necessitatem
quidem reliquisset, statuit ad easdem esse sibi praedas ac suppressiones
iudicales revertendum. Itaque cum Oppianicum iam perditum et duobus
iugulatum praeiudiciis videret, promissis suis eum excitavit abiectum
et simul saluti desperare vetuit: Oppianicus autem orare hominem
coepit ut sibi rationem ostenderet iudicii corrumpendi. Ille autem,
quem ad modum ex ipso Oppianico postea est auditum, negavit quemquam
esse in civitate praeter se qui id efficere possit. Sed primo gravari
coepit, quod aedilitatem se petere cum hominibus nobilissimis et
invidiam atque offensionem timere dicebat; post exoratus initio
permagnam pecuniam poposcit; deinde ad id pervenit quod confici
potuis, HS sescenta quadraginta milia deferri ad se domum iussit.
Quae pecunia simul atque ad eum delata est, homo impurissimus statim
coepit in eius modi mente et cogitatione versari, nihil esse suis
rationibus utilius quam Oppianicum condemnari; illo absoluto pecuniam
illam aut iudicibus dispertiendam aut ipsi esse reddundam; damnato
repetiturum esse neminem. 70. Itaque rem excogitat singularem. Atque
haec, iudices, quae vera dicuntur a nobis, facilius credetis si
cum animis vestris longo intervallo recordari C. Staieni vitam et
naturam volueritis; nam perinde ut opinio est de cuiusque moribus,
ita quid ab eo factum aut non factum sit existimari potest. XXVI.
Cum esset egens, sumptuosus, audax, callidus, perfidiosus, et cum
domi suae miserrimis in locis et inanissimis tantum nummorum positum
videret, ad omnem malitiam et fraudem versare suam mentem coepit:
'Ego dem iudicibus? mihi ipsi igitur praeter periculum et infamiam
quid quaeretur? Nihil excogitem quam ob rem Oppianicum damnari necesse
sit? Quid tandem,--nihil enim est quod non fieri possit,--si quis
eum forte casus ex periculo eripuerit, nonne reddundum est? Praecipitantem
igitur impellamus' inquit 'et perditum prosternamus.' 71. Capit
hoc consilii, ut pecuniam quibusdam iudicibus levissimis polliceatur,
deinde eam postea supprimat, ut, quoniam graves homines sua sponte
severe iudicaturos putabat, eos qui leviores erant destitutione
iratos Oppianico redderet. Itaque, ut erat semper praeposterus atque
perversus, initium facit a Bulbo, et eum, quod iam diu nihil quaesierat,
tristem atque oscitantem leviter impellit. 'Quid tu?' inquit, ecquid
me adiuvas, Bulbe, ne gratis rei publicae serviamus?' Ille vero,
simul atque hoc audivit 'ne gratis,' 'Quo voles,' inquit 'sequar:
sed quid adfers?' Tum ei HS quadraginta milia, si esset absolutus
Oppianicus, pollicetur, et eum ut ceteros appellet quibuscum loqui
consuesset rogat. 72. Atque etiam ipse conditor totius negotii Guttam
aspergit huic Bulbo; itaque minime amarus eis visus est qui aliquid
ex eius sermone speculae degustarant. Unus et alter dies intercesserat
cum res parum certa videbatur: sequester et confirmator pecuniae
desiderabatur. Tum appellat hilaro vultu hominem Bulbus, ut blandissime
potest: 'Quid tu,' inquit 'Paete?'--hoc enim sibi Staienus cognomen
ex imaginibus Aeliorum delegerat, ne, si se Ligurem fecisset, nationis
magis quam generis uti cognomine videretur--'qua de re mecum locutus
es, quaerunt a me ubi sit pecunia.' Hic ille planus improbissimus,
quaestu iudiciario pastus, qui illi pecuniae quam condiderat spe
iam atque animo incubaret, contrahit frontem--recordamini faciem
atque illos eius fictos simulatosque vultus--et, qui esset totus
ex fraude et mendacio factus, quique ea vitia quae a natura habebat
etiam studio atque artificio quodam malitiae condivisset, pulchre
adseverat sese ab Oppianico destitutum, atque hoc addit testimonii,
sua illum sententia, cum palam omnes laturi essent, condemnatum
iri. XXVII. 73. Manarat sermo in
consilio pecuniae quandam mentionem inter iudices esse versatam:
res neque tam fuerat occulta quam erat occultanda, neque tam erat
aperta quam rei publicae causa aperienda. In ea obscuritate ac dubitatione
omnium Cannutio, perito homini, qui quodam odore suspicionis Staienum
corruptum esse sensisset neque dum rem perfectam arbitraretur, placuit
repente pronuntiari DIXERUNT. Hic tum Oppianicus
non magno opere pertimuit; rem a Staieno perfect esse arbitrabatur.
74. In consilium erant ituri iudices XXXII; sententiis
XVI absolutio confici poterat; quadragena milia nummum
in singulos iudices distributa eum numerum sententiarum conficere
debebant, ut ad cumulum spe maiorum praemiorum ipsius Staieni sententia
septima decima accederet. Atque etiam casu tum, quod illud repente
erat factum, Staienus ipse non aderat; causam nescio quam apud iudicem
defendebat. Facile hoc Habitus patiebatur, facile Cannutius, at
non Oppianicus neque patronus eius L. Quinctius; qui cum esset illo
tempore tribunus plebis, convicium C. Iunio iudici quaestionis maximum
fecit ut ne sine illo in consilium iretur; cumque id ei per viatores
consulto neglegentius agi videretur, ipse e publico iudicio ad privatum
Staieni iudicium profectus est et illud pro potestate dimitti iussit;
Staienum ipse ad subsellia adduxit. 75. Consurgitur in consilium,
cum sententias Oppianicus, quae tum erat potestas, palam ferri velle
dixisset, ut Staienus scire posset quid cuique deberetur. Varia
iudicum genera: nummarii pauci, sed omnes irati. Ut qui accipere
in campo consuerunt eis candidatis quorum nummos suppressos esse
putant inimicissimi solent esse, sic eius modi iudices infesti tum
reo venerant; ceteri nocentissimum esse arbitrabantur, sed exspectabant
sententias eorum quos corruptos esse putabant, ut ex eis constituerent
a quo iudicium corruptum videretur. XXVIII.
Ecce tibi eius modi sortitio ut in primis Bulbo et Staieno et Guttae
esset iudicandum! Summa omnium exspectatio quidnam sententiae ferrent
leves ac nummarii iudices. Atque illi omnes sine ulla dubitatione
condemnant. 76. Hic tum iniectus est hominibus scrupulus et quaedam
dubitatio quidnam esset actum. Deinde homines sapientes et ex vetere
illa disciplina iudiciorum, qui neque absolvere hominem nocentissimum
possent, neque eum de quo esset orta suspicio pecunia oppugnatum,
re illa incognita, primo condemnare vellent, non liquere dixerunt.
Non nulli autem severi homines--qui hoc statuerunt, quo quisque
animo quid faceret spectari oportere--etsi alii pecunia accepta
verum iudicabant, tamen nihilo minus se superioribus suis iudiciis
constare putabant oportere; itaque damnarunt. Quinque omnino fuerunt
qui illum vestrum innocentem Oppianicum sive imprudentia sive misericordia
sive aliqua suspicione sive ambitione adducti absolverunt.
77. Condemnato Oppianico statim L. Quinctius, homo
maxime popularis, qui omnes rumorum et contionum ventos colligere
consuesset, oblatam sibi facultatem putavit ut ex invidia senatoria
posset crescere, quod eius ordinis iudicia minus iam probari populo
arbitrabatur. Habetur una atque altera contio vehemens et gravis:
accepisse pecuniam iudices ut innocentem reum condemnarent, tribunus
plebis clamitabat; agi fortunas omnium dicebat; nulla esse iudicia;
qui pecuniosum inimicum haberet, incolumem esse neminem posse. Homines
totius ignari negotii, qui Oppianicum numquam vidissent, virum optimum
et hominem pudentissimum pecunia oppressum esse arbitrarentur, incensi
suspicione rem in medium vocare coeperunt et causam illam totam
deposcere. 78. Atque illo ipso tempore in aedes T. Anni, hominis
honestissimi, necessarii et amici mei, noctu Staienus arcessitus
ab Oppianico venit. Iam cetera nota sunt omnibus: ut cum illo Oppianicus
egerit de pecunia, ut ille se redditurum esse dixerit, ut eum sermonem
audierint omnem viri boni qui tum consulto propter in occulto stetissent,
ut res patefacta et in forum prolata et pecunia omnis Staieno extorta
atque erepta sit. XXIX. Huius Staieni
persona populo iam nota atque perspecta ab nulla turpi suspicione
abhorrebat. Suppressam esse ab eo pecuniam quam pro reo pronuntiasset,
qui erant in contione non intellegebant, (neque enim docebantur);
versatam esse in iudicio mentionem pecuniae sentiebant; innocentem
reum condemnatum audiebant; Staieni sententia condemnatum videbant;
non gratis id ab eo factum esse, quod hominem norant, iudicabant.
Similis in Bulbo, in Gutta, in aliis non nullis suspicio consistebat.
79. Itaque confiteor--licet enim iam impune, hoc praesertim in loco,
confiteri--quod Oppianici non modo vita, sed etiam nomen ante illud
tempus populo ignotum fuisset, indignissimum porro videretur circumventum
esse innocentem pecunia, hanc deinde suspicionem augeret Staieni
improbitas et non nullorum eius similium iudicum turpitudo, causam
autem ageret L. Quinctius, homo cum summa potestate praeditus, tum
ad inflammandos animos multitudinis accommodatus, summam illi iudicio
invidiam infamiamque esse conflatam; atque in hanc flammam recentem
tum C. Iunium, qui illi quaestioni praefuerat, iniectum esse memini,
et illum hominem aedilicium iam praetorem opinionibus omnium
constitutum, non disceptatione dicendi, sed clamore hominum de foro
atque adeo de civitate esse sublatum.
80. Neque me paenitet hoc tempore potius quam illo
causam A. Cluenti defendere. Causa enim manet eadem, quae mutari
nullo modo potest: temporis iniquitas atque invidia recessit, ut
quod in tempore mali fuit nihil obsit, quod in causa boni fuit prosit.
Itaque nunc quem ad modum audiar sentio, non modo ab eis quorum
iudicium ac potestas est, sed etiam ab illis quorum tantum est existimatio;
at tum si dicerem, non audirer, non quod alia res esset, immo eadem,
sed tempus aliud. XXX. Id adeo sic
cognoscite. Quis tum auderet dicere nocentem condemnatum esse Oppianicum?
quis nunc audet negare? Quis tum posset arguere ab Oppianico temptatum
esse iudicium pecunia? quis id hoc tempore infitiari potest? Cui
tum liceret docere Oppianicum reum factum esse tum denique cum duobus
proximis praeiudiciis condemnatus esset? quis est qui id hoc tempore
infirmare conetur? 81. Qua re invidia remota, quam dies mitigavit,
oratio mea deprecata est, vestra fides atque aequitas a veritatis
disceptatione reiecit, quid est praeterea quod in causa relinquatur?
Versatam esse in iudicio pecuniam constat: ea quaeritur unde profecta
sit, ab accusatore an ab reo. Dicit accusator haec: 'Primum gravissimis
criminibus accusabam, ut nihil opus esset pecunia; deinde condemnatum
adducebam, ut ne eripi quidem pecunia posset; postremo, etiam si
absolutus fuisset, mearum tamen omnium fortunarum status incolumis
maneret.' Quid contra reus? 'Primum ipsam multitudinem criminum
et atrocitatem pertimescebam; deinde Fabriciis propter conscientiam
mei sceleris condemnatis me esse condemnatum sentiebam; postremo
in eum casum veneram ut omnis mearum fortunarum status unius iudicii
periculo contineretur.'
82. Age, quoniam corrumpendi iudicii causas ille multas
et graves habuit, hic nullam, profectio ipsius pecuniae requiratur.
Confecit tabulas diligentissime Cluentius; haec autem res habet
hoc certe, ut nihil possit neque additum neque detractum de re familiari
latere. Anni sunt octo cum ista causa in ista meditatione versatur,
cum omnia quae ad eam rem pertinent et ex huius et ex aliorum tabulis
agitatis, tractatis, inquiritis: cum interea Cluentianae pecuniae
vestigium nullum invenitis. Quid? Albiana pecunia vestigiisne nobis
odoranda est an ad ipsum cubile vobis ducibus venire possumus? Tenentur
uno in loco HS DCXL milia; tenentur apud hominem
audacissimum; tenentur apud iudicem. 83. Quid vultis amplius? At
enim Staienus non fuit ab Oppianico, sed a Cluentio ad iudicium
corrumpendum constitutus. Cur eum, cum in consilium iretur, Cluentius
et Cannutius abesse patiebantur? Cur, cum in consilium mittebant,
Staienum iudicem cui, quod tu dicis, pecuniam dederant
non requirebant; Oppianicus querebatur; Quinctius flagitabat; sine
Staieno ne in consilium iretur, tribunicia potestate effectum est?
At condemnavit. Hanc enim condemnationem dederat obsidem Bulbo et
ceteris, ut destitutus ab Oppianico videretur. Qua re si istinc
causa corrumpendi iudicii, si istinc pecunia, istinc Staienus, istinc
denique omnis fraus et audacia est, hinc pudor, honesta vita, nulla
suspicio pecuniae, nulla corrumpendi iudicii causa, patimini veritate
patefacta atque omni errore sublato eo transire illius turpitudinis
infamiam ubi cetera maleficia consistunt: ab eo invidiam discedere
aliquando ad quem numquam accesisse culpam videtis.
|
|
XXXI.
84. At enim pecuniam Staieno dedit Oppianicus non ad corrumpendum
iudicium, sed ad conciliationem gratiae. Tene hoc, Acci, dicere,
tali prudentia, etiam usu atque exercitatione praeditum! Sapientissimum
esse dicunt eum cui quod opus sit ipsi veniat in mentem; proxime
accedere illum qui alterius bene inventis obtemperet. In stultitia
contra est: minus enim stultus est is cui nihil in mentem venit,
quam ille qui quod stulte alteri venit in mentem comprobat. Istam
conciliationem gratiae Staienus tum recenti re, cum faucibus premeretur,
excogitavit; sive, ut homines tum loquebantur, a P. Cethego admonitus,
istam dedit 'conciliationis' et 'gratiae' fabulam. 85. Nam fuisse
hunc tum hominum sermonem recordari potestis: Cethegum, quod hominem
odisset et quod eius improbitatem versari in re publica nollet et
quod videret eum qui se ab reo pecuniam, cum iudex esset, clam atque
extra ordinem accepisse confessus esset, salvum esse non posse,
minus ei fidele consilium dedisse. In hoc si improbus Cethegus fuit,
videtur mihi adversarium removere voluisse; sin erat eius modi causa
ut Staienus nummos se accepisse negare non posset, nihil autem erat
periculosius nec turpius quam ad quam rem accepisset confiteri,
non est consilium Cethegi reprehendendum. 86. Verum alia causa tum
Staieni fuit, alia nunc, Acci, tua est. Ille, cum re premeretur,
quodcumque diceret, honestius diceret quam si quod erat factum fateretur;
te vero illud idem, quod tum explosum et eiectum est, nunc rettulisse
demiror. Qui enim poterat tum in gratiam redire cum Oppianico Cluentius?
Haerebat in tabulis publicis reus et accusator: condemnati erant
Fabricii: nec elabi alio accusatore poterat Albius nec sine ignominia
calumniae relinquere accusationem Cluentius.
|
|
XXXII.
87. An ut praevaricaretur? Iam id quoque ad corrumpendum iudicium
pertinet. Sed quid opus erat ad eam rem iudice sequestre? et omnino
quam ob rem tota ista res per Staienum potius, hominem ab utroque
alienissimum, sordidissimum, turpissimum, quam per bonum aliquem
virum ageretur et amicum necessariumque communem? Sed quid ego haec
pluribus quasi de re obscura disputo, cum ipsa pecunia quae Staieno
data est numero ac summa sua non modo quanta fuerit, sed etiam ad
quam rem fuerit ostendat? Sedecim dico iudices, ut Oppianicus absolveretur,
corrumpendos fuisse: ad Staienum sescenta quadraginta milia nummum
esse delata. Si, ut tu dicis, gratiae conciliandae causa, quadraginta
istorum accessio milium quid valet? si, ut nos dicimus, ut quadragena
milia sedecim iudicibus darentur, non Archimedes melius potuit discribere.
88. At enim iudicia facta permulta sunt a Cluentio
iudicium esse corruptum. Immo vero ante hoc tempus omnino ista ipsa
res suo nomine in iudicium numquam est vocata. Ita multum agitata,
ita diu iactata ista res est, ut hodierno die primum causa illa
defensa sit, hodierno die primum veritas vocem contra invidiam his
iudicibus freta miserit. Verum tamen ista multa iudicia quae sunt?
Ego enim me ad omnia confirmavi et sic paravi ut docerem quae facta
postea iudicia de illo iudicio dicerentur partim ruinae similiora
aut tempestati quam iudicio et disceptationi fuisse, partim nihil
contra Habitum valere, partim etiam pro hoc esse, partim esse eius
modi ut neque appellata umquam iudicia sint neque existimata. 89.
Hic ego magis ut consuetudinem servem, quam quod vos non vestra
hoc sponte faciatis, petam a vobis ut me, dum de his singulis disputo
iudiciis, attente audiatis.
|
|
XXXIII.
Condemnatus est C. Iunius, qui ei quaestioni praefuerat. Adde etiam
illud, si placet: tum est condemnatus cum esset iudex quaestionis.
Non modo causae, sed ne legi quidem quicquam per tribunum plebis
laxamenti datum est: quo tempore illum a quaestione ad nullum aliud
rei publicae munus abduci licebat, eo tempore ad quaestionem ipse
abreptus est. At ad quam quaestionem? vultus enim vestri, iudices,
me invitant ut quae reticenda putaram libeat iam libere dicere.
90. Quid? illa tandem quaestio aut disceptatio aut iudicium fuit?
Putabo fuisse. Dicat qui vult hodie de illo populo concitato, cui
tum populo mos gestus est, qua de re Iunius causam dixerit: quemcumque
rogaveris, hoc respondebit, quod pecuniam acceperit, quod innocentem
circumvenerit. Est haec opinio. At, si ita esset, hac lege accusatum
oportuit qua accusatur Habitus. At ipse ea lege quaerebat. Paucos
dies exspectasset Quinctius. At neque privatus accusare nec sedata
iam invidia volebat. Videtis igitur non in causa, sed in tempore
ac potestate spem omnem accusatoris fuisse. 91. Multam petivit.
Qua lege? Quod in legem non iurasset, quae res nemini umquam fraudi
fuit, et quod C. Verres, praetor urbanus, homo sanctus et diligens,
subsortitionem eius in eo codice non haberet qui tum interlitus
proferebatur. His de causis C. Iunius condemnatus est, iudices,
levissimis et infirmissimis, quas omnino in iudicium adferri non
oportuit; itaque oppressus est non causa, sed tempore. XXXIV.
92. Hoc vos Cluentio iudicium putatis obesse oportere? Quam ob causam?
Si ex lege subsortitus non erat Iunius aut si in aliquam legem aliquando
non iuraverat, idcirco illius damnatione aliquid de Cluentio iudicabatur?
'Non,' inquit, 'sed ille idcirco illis legibus condemnatus est,
quod contra aliam legem commiserat.' Qui hoc confitentur possunt
idem illud iudicium fuisse defendere? 'Ergo' inquit 'idcirco infestus
tum populus Romanus fuit C. Iunio, quod illud iudicium corruptum
per eum putabatur.' Num igitur hoc tempore causa mutata est? num
alia res, alia ratio illius iudicii, alia natura totius negotii
nunc est ac tum fuit? Non opinor ex eis rebus quae gestae sunt rem
ullam potuisse mutari. 93. Quid ergo est causae quod nunc nostra
defensio audiatur tanto silentio, tum Iunio defendendi sui potestas
erepta sit? Quia tum in causa nihil erat praeter invidiam, errorem,
suspicionem, contiones cotidianas seditiose ac populariter concitatas.
Accusabat tribunus plebis idem in contionibus, idem ad subsellia;
ad iudicium non modo de contione, sed etiam cum ipsa contione veniebat;
gradus illi Aurelli tum novi quasi pro theatro illi iudicio aedificati
videbantur, quos ubi accusator concitatis hominibus complerat, non
modo dicendi ab reo, sed ne surgendi quidem potestas erat. 94. Nuper
apud C. Orchivium, collegam meum, locus ab iudicibus Fausto Sullae
de pecuniis residuis non est constitutus, non quo illi aut exlegem
esse Sullam aut causam pecuniae publicae contemptam atque abiectam
putarent, sed quod accusante tribuno plebis condicione aequa disceptari
posse non putarunt. Quid? conferam Sullamne cum Iunio? an hunc tribunum
plebis cum Quinctio? an vero tempus cum tempore? Sulla maximis opibus,
cognatis, adfinibus, necessariis, clientibus plurimis, haec autem
apud Iunium parva et infirma et ipsius labore quaesita atque collecta:
hic tribunus plebis modestus, prudens, non modo non seditiosus,
sed etiam seditiosis adversarius, ille autem acerbus, criminosus,
popularis homo ac turbulentus: tempus hoc tranquillum atque pacatum,
illud omnibus invidiae tempestatibus concitatum. Quae cum ita essent,
in Fausto tamen illi iudices statuerunt iniqua condicione reum causam
dicere, cum adversario eius ad ius accusationis summa vis potestatis
accederet. XXXV. 95. Quam quidem
rationem vos, iudices, diligenter pro vestra sapientia et humanitate
cogitare, et penitus perspicere debetis quid mali, quantum periculi
uni cuique nostrum inferre possit vis tribunicia, conflata praesertim
invidia et contionibus seditiose concitatis. Optimis hercule temporibus,
tum cum homines se non iactatione populari, sed dignitate atque
innocentia tuebantur, tamen nec P. Popilius neque Q. Metellus, clarissimi
viri atque amplissimi, vim tribuniciam sustinere potuerunt; nedum
his temporibus, his moribus, his magistratibus sine vestra sapientia
ac sine iudiciorum remediis salvi esse possimus. 96. Non fuit illud
igitur iudicium iudicii simile, iudices, non fuit, in quo non modus
ullus est adhibitus, non mos consuetudoque servata, non causa defensa:
vis illa fuit et, ut saepe iam dixi, ruina quaedam atque tempestas
et quidvis potius quam iudicium aut disceptatio aut quaestio. Quod
si quis est qui illud iudicium fuisse arbitretur et qui his rebus
iudicatis standum putet, is tamen hanc causam ab illa debet seiungere;
ab illo enim, sive quod in legem non iurasset sive quod e lege subsortitus
iudicem non esset, multa petita esse dicitur, Cluenti autem ratio
cum illis legibus quibus a Iunio multa petita est nulla potest ex
parte esse coniuncta.
97. At enim etiam Bulbus est condemnatus. Adde maiestatis,
ut intellegas hoc iudicium cum illo non esse coniunctum. At est
hoc illi crimen obiectum. Fateor, sed etiam legionem esse ab eo
sollicitatam in Illyrico C. Cosconi litteris et multorum testimoniis
planum factum est, quod crimen erat proprium illius quaestionis
et quae res lege maiestatis tenebatur. At hoc obfuit ei maxime.
Iam ista divinatio est; qua si uti licet, vide ne mea coniectura
multo sit verior. Ego enim sic arbitror, Bulbum, quod homo nequam,
turpis, improbus, multis flagitiis contaminatus in iudicium sit
adductus, idcirco facilius esse damnatum: tu mihi ex tota causa
Bulbi quod tibi commodum est eligis, ut id esse secutos iudices
dicas.
|
|
XXXVI.
98. Quapropter hoc Bulbi iudicium non plus huic obesse causae debet
quam illa quae commemorata sunt ab accusatore duo iudicia, P. Popili
et Ti. Guttae, qui causam de ambitu dixerunt. Qui accusati sunt
ab eis qui erant ipsi ambitus condemnati: quos ego non idcirco esse
arbitror in integrum restitutos quod planum fecerint illos ob rem
iudicandam pecuniam accepisse, sed quod iudicibus probaverint, cum
in eodem genere in quo ipsi offendissent alios reprehendissent,
se ad praemia legis venire oportere. Quapropter neminem dubitare
existimo quin illa damnatio ambitus nulla ex parte cum causa Cluenti
vestroque iudicio coniuncta esse possit.
99. Quid, quod Staienus est condemnatus? Non dico hoc
tempore, iudices, id quod nescio an dici oporteat, illum maiestatis
esse condemnatum. Non recito testimonia hominum honestissimorum,
quae in Staienum sunt dicta ab eis qui M. Aemilio, clarissimo viro,
legati et praefecti et tribuni militares fuerunt; quorum testimoniis
planum factum est maxime eius opera, cum quaestor esset, in exercitu
seditionem esse conflatam. Ne illa quidem testimonia recito quae
dicta sunt de HS DC milibus, quae ille cum accepisset
nomine iudicii Safiniani, sicut in Oppianici iudicio postea, reticuit
atque suppressit. 100. Omitto et haec et alia permulta quae illo
iudicio in Staienum dicta sunt: hoc dico, eandem tum fuisse P. et
L. cominiis, equitibus Romanis, honestis hominibus et disertis,
controversiam cum Staieno, quem accusabant, quae nunc mihi est cum
Accio. Cominii dicebant idem quod ego dico, Staienum ab Oppianico
pecuniam accepisse ut iudicium corrumperet: Staienus conciliandae
gratiae causa accepisse dicebat. 101. Irridebatur haec illius reconciliatio
et persona viri boni suscepta, sicut in statuis inauratis quas posuit
ad Iuturnae, quibus subscripsit reges a se in gratiam esse reductos;
exagitabantur omnes eius fraudes atque fallaciae; tota vita in eius
modi ratione versata aperiebatur; egestas domestica, quaestus forensis
in medium proferebatur; nummarius interpres pacis et concordiae
non probabatur. Itaque cum Staienus, cum idem defenderet quod Accius,
condemnatus est; 102. Cominii cum hoc agerent, quod nos in tota
causa egimus, probaverunt. Quam ob rem si Staieni damnatione Oppianicum
iudicium corrumpere voluisse, Oppianicum iudici ad emendas sententias
dedisse pecuniam iudicatum est, cum ita constitutum sit ut in illa
culpa aut Cluentius sit aut Oppianicus, Cluenti nummus nullus iudici
datus ullo vestigio reperietur, Oppianici pecunia post iudicium
factum ab iudice ablata est,--potest esse dubium quin illa damnatio
Staieni non modo non sit contra Cluentium, sed maxime nostram causam
defensionemque confirmet?
|
|
XXXVII.
103. Ergo adhuc Iuni iudicium video esse eius modi ut incursionem
potius seditionis, vim multitudinis, impetum tribunicium, quam iudicium
appellandum putem. Quod si quis illud iudicium appellet, tamen hoc
confiteatur necesse est, nullo modo illam multam quae ab Iunio petita
sit cum Cluenti causa posse coniungi. Illud igitur Iunianum per
vim factum est: Bulbi et Popili et Guttae contra Cluentium non est:
Staieni etiam pro Cluentio est.
Videamus ecquid aliud iudicium, quod pro Cluentio sit,
proferre possimus. Dixitne tandem causam C. Fidiculanius Falcula,
qui Oppianicum condemnarat, cum praesertim,--id quod fuit in illo
iudicio invidiosissimum,--paucos dies ex subsortitione sedisset?
Dixit et bis quidem dixit; in summam enim L. Quinctius invidiam
contionibus eum cotidianis seditiosis et turbulentis adduxerat.
Uno iudicio multa est ab eo petita, sicut ab Iunio, quod non suae
decuriae munere neque ex lege sedisset. Paulo sedatiore tempore
est accusatus quam Iunius, sed eadem fere lege et crimine: quia
nulla in iudicio seditio neque vis nec turba versata est, prima
actione facillime est absolutus. Non numero hanc absolutionem; nihilo
minus enim potest, ut illam multam non commiserit, accepisse tamen
ob rem iudicandam [pecuniam, sicut causam pecunia]
capta nusquam Staienus eadem lege dixit. Proprium crimen illud quaestionis
eius non fuit. 104. Fidiculanius quid fecisse dicebatur? accepisse
a Cluentio HS CCCC milia. Cuius erat ordinis? senatorii.
Qua lege in eo genere a senatore ratio repeti solet, de pecuniis
repetundis, ea lege accusatus honestissime est absolutus; acta est
enim causa more maiorum, sine vi, sine metu, sine periculo; dicta
et exposita et demonstrata sunt omnia; adducti iudices sunt non
modo potuisse honeste ab eo reum condemnari qui non perpetuo sedisset,
sed, aliud si is iudex nihil scisset nisi quae praeiudicia de eo
facta esse constarent, audire praeterea nihil debuisse. XXXVIII.
105. Tum etiam illi quinque qui, imperitorum hominum rumusculos
aucupati, tum illum absolverunt, iam suam clementiam laudari magno
opere nolebant. A quibus si qui quaereret sedissentne iudices in
C. Fabricium, sedisse se dicerent; si interrogarentur num quo crimine
is esset accusatus praeterquam veneni eius quod quaesitum Habito
diceretur, negarent; si deinde essent rogati quid iudicassent, condemnasse
se dicerent; nemo enim absolvit. Eodem modo quaesitum si esset de
Scamandro, certe idem respondissent; tametsi ille una sententia
est absolutus, sed illam unam nemo tum istorum suam dici vellet.
106. Uter igitur facilius suae sententiae rationem redderet: isne
qui se et sibi et rei iudicatae constitisse dicit, an ille qui se
in principem maleficii lenem, in adiutores eius et conscios vehementissimum
esse respondet? Quorum ego de sententia non debeo disputare; neque
enim dubito quin ii tales viri suspicione aliqua perculsi repentina
de statu suo declinarint. Qua re eorum qui absolverunt misericordiam
non reprehendo, eorum qui in iudicando superiora iudicia secuti
sunt (sua sponte, non Staieni fraude) constantiam comprobo, eorum
vero qui sibi non liquere dixerunt sapientiam laudo,--qui absolvere
eum quem nocentissimum cognorant, et quem ipsi bis iam antea condemnarant
nullo modo poterant, condemnare, cum tanta consilii infamia et tam
atrocis rei suspicio esset iniecta, paulo posterius patefacta re
maluerunt. 107. Ac ne ex facto solum sapientes illos iudicetis,
sed etiam ex hominibus ipsis quod hi fecerunt rectissime ac sapientissime
factum probetis, quis P. Octavio Balbo ingenio prudentior, iure
peritior, fide, religione, officio diligentior aut sanctior commemorari
potest? Non absolvit. Quis Q. Considio constantior, quis iudiciorum
atque eius dignitatis quae in iudiciis publicis versari debet peritior,
quis virtute, consilio, auctoritate praestantior? Ne is quidem absolvit.
Longum est de singulorum virtute ita dicere; quae cognita sunt ab
omnibus verborum ornamenta non quaerunt. Qualis vir M. Iuventius
Pedo fuit ex vetere illa iudicum disciplina, qualis L. Caulius Mergus,
M. Basilus, C. Caudinus! qui omnes in iudiciis publicis iam tum
florente re publica floruerunt. Ex eodem numero L. Cassius, Cn.
Heius, pari et integritate et prudentia; quorum nullius sententia
est Oppianicus absolutus. Atque in his omnibus natu minimus, ingenio
et diligentia et religione par eis quos antea commemoravi, P. Saturius,
in eadem sententia fuit. 108. O innocentiam Oppianici singularem,
quo in reo qui absolvit ambitiosus, qui distulit cautus, qui condemnavit
constans existimatur!
|
|
XXXIX.
Haec tum agente Quinctio neque in contione neque in iudicio demonstrata
sunt; neque enim ipse dici patiebatur nec per multitudinem concitatam
consistere cuiquam in dicendo licebat. Itaque ipse postquam Iunium
pervertit, totam causam reliquit; paucis enim diebus illis et ipse
privatus est factus et hominum studia defervisse intellegebat. Quod
si per quos dies Iunium accusavit Fidiculanium accusare voluisset,
respondendi Fidiculanio potestas facta non esset. Ac primo quidem
omnibus illis iudicibus qui Oppianicum condemnarant minabatur. 109.
Iam insolentiam noratis hominis, noratis animos eius ac spiritus
tribunicios. Quod erat odium, di immortales, quae superbia, quanta
ignorantia sui, quam gravis atque intolerabilis arrogantia! qui
illud iam ipsum acerbe tulerit, ex quo illa nata sunt omnia, non
sibi ac defensioni suae condonatum esse Oppianicum: proinde quasi
non satis signi esse debuerit ab omnibus eum fuisse desertum qui
se ad patronum illum contulisset. Erat enim Romae summa copia patronorum,
hominum eloquentissimorum atque amplissimorum, quorum certe aliquis
defendisset equitem Romanum, in municipio suo nobilem, si honeste
putaset eius modi causam posse defendi. XL.
110. Nam Quinctius quidem quam causam umquam antea dixerat, cum
annos ad quinquaginta natus esset? quis eum umquam non modo in patroni,
sed in laudatoris aut advocati loco viderat? Qui quod rostra iam
diu vacua locumque illum post adventum L. Sullae a tribunicia voce
desertum oppresserat, multitudinemque desuefactam iam a contionibus
ad veteris consuetudinis similitudinem revocarat, idcirco cuidam
hominum generi paulisper iucundior fuit. Atque idem quanto in odio
postea fuit illis ipsis per quos in altiorem locum ascenderat! 111.
Neque iniuria; facite enim ut non solum mores eius et arrogantiam,
sed etiam vultum atque amictum, atque illam usque ad talos demissam
purpuram recordemini! Is, quasi non esset ullo modo ferendum se
ex iudicio discessisse victum, rem a subselliis ad rostra detulit.
Et iam querimur saepe hominibus novis non satis magnos in hac civitate
esse fructus? Nego usquam umquam fuisse maiores, ubi si quis ignobili
loco natus ita vivit ut nobilitatis dignitatem virtute tueri posse
videatur, usque eo pervenit quoad eum industria cum innocentia prosecuta
est; 112. si quis autem hoc uno nititur, quod sit ignobilis, procedit
saepe longius quam si idem ille esset cum isdem suis vitiis nobilissimus.
Ut Quinctius--nihil enim dicam de ceteris--si fuisset homo nobilis,
quis eum cum illa superbia atque intolerantia ferre potuisset? Quod
eo loco fuit, ita tulerunt ut, si quid haberet a natura boni, prodesse
ei putarent oportere, superbiam autem atque arrogantiam eius deridendam
magis arbitrarentur propter humilitatem hominis quam pertimescendam.
|
|
XLI.
Sed, ut illuc revertar, quo tempore Fidiculanius est absolutus tu,
qui iudicia facta commemoras, quid tum esse existimas iudicatum?
certe gratis iudicasse. 113. At condemnarat, at causam totam non
audierat, at in contionibus a L. Quinctio vehementer erat et saepe
vexatus. Illa igitur omnia Quinctiana iniqua, falsa, turbulenta,
popularia, seditiosa iudicia fuerunt. Esto: potuit esse innocens
Falcula. Iam ergo aliqui Oppianicum gratis condemnavit; iam non
eos Iunius subsortitus est qui pecunia accepta condemnarent; iam
videtur aliqui ab initio non sedisse et tamen Oppianicum gratis
condemnasse. Verum, si innocens Falcula, quaero quis sit nocens?
si hic gratis condemnavit, quis accepit? Nego rem esse ullam in
quemquam illorum obiectam quae Fidiculanio non obiecta sit, aliquid
fuisse in Fidiculani causa quod idem non esset in ceterorum. 114.
Aut hoc iudicium reprehendas tu, cuius accusatio rebus iudicatis
niti videbatur, necesse est, aut, si hoc verum esse concedis, Oppianicum
gratis condemnatum esse fateare.
Quamquam satis magno argumento esse debet, quod ex
tam multis iudicibus absoluto Falcula nemo reus factus est. Quid
enim mihi damnatos ambitus colligitis, alia lege, certis criminibus,
plurimis testibus? cum primum illi ipsi debuerint potius accusari
de pecuniis repetundis quam ambitus; nam si in ambitus iudiciis
hoc eis obfuit, cum alia lege causam dicerent, certe, si propria
lege huius peccati adducti essent, multo plus obfuisset. 115. Deinde
si tanta vis fuit istius criminis, ut, qua quisque lege ex illis
iudicibus reus factus esset, tamen hac plaga periret, cur in tanta
multitudine accusatorum, tantis praemiis, ceteri rei facti non sunt?
Hic profertur id quod iudicium appellari non oportet, P. Septimio
Scaevolae litem eo nomine esse aestimatam. Cuius rei quae consuetudo
sit, quoniam apud homines peritissimos dico, pluribus verbis docere
non debeo; numquam enim ea diligentia quae solet adhiberi in ceteris
iudiciis eadem reo damnato adhibita est. 116. In litibus aestimandis
fere iudices aut, quod sibi eum quem semel condemnarunt inimicum
putant esse, si quae in eum lis capitis illata est, non admittunt,
aut, quod se perfunctos iam esse arbitrantur, cum de reo iudicarunt,
neglegentius attendunt cetera. Itaque et maiestatis absoluti sunt
permulti, quibus damnatis de pecuniis repetundis lites maiestatis
essent aestimatae, et hoc cotidie fieri videmus, ut reo damnato
de pecuniis repetundis, ad quos pervenisse pecunias in litibus aestimandis
statutum sit, eos idem iudices absolvant; quod cum fit, non iudicia
rescinduntur, sed hoc statuitur, aestimationem litium non esse iudicium.
Scaevola condemnatus est aliis criminibus, frequentissimis Apuliae
testibus; omni contentione pugnatum est uti lis haec capitis aestimaretur.
Quae res si rei iudicatae pondus habuisset, ille postea vel isdem
vel aliis inimicis reus hac lege ipsa factus esset.
|
|
XLII.
117. Sequitur id quod illi iudicium appellant, maiores autem nostri
numquam neque iudicium nominarunt neque proinde ut rem iudicatam
observarunt, animadversionem atque auctoritatem censoriam. Qua de
re ante quam dicere incipio, perpauca mihi de meo officio verba
faciunda sunt, ut a me cum huiusce periculi tum ceterorum quoque
officiorum et amicitiarum ratio conservata esse videatur. Nam mihi
cum viris fortibus qui censores proxime fuerunt ambobus est amicitia,
cum altero vero, sicuti plerique vestrum sciunt, magnus usus et
summa utriusque officiis constituta necessitudo. 118. Qua re quicquid
de subscriptionibus eorum mihi dicendum erit, eo dicam animo ut
omnem orationem meam non de illorum facto, sed de ratione censoria
habitam existimari velim; a Lentulo autem, familiari meo, qui a
me pro eximia sua virtute summisque honoribus quos a populo Romano
adeptus est honoris causa nominatur, facile hoc, iudices, impetrabo,
ut, quam ipse adhibere consuevit in amicorum periculis cum fidem
et diligentiam tum vim animi libertatemque dicendi, ex hac mihi
concedat ut tantum mihi sumam quantum sine huius periculo praeterire
non possim. A me tamen, ut aequum est, omnia caute pedetemptimque
dicentur, ut neque fides huius defensionis relicta neque cuiusquam
aut dignitas laesa aut amicitia violata esse videatur.
119. Video igitur, iudices, animadvertisse censores
in iudices quosdam illius consilii Iuniani, cum istam ipsam causam
subscriberent. Hic illud primum commune proponam, numquam animadversionibus
censoriis hanc civitatem ita contentam ut rebus iudicatis fuisse.
Neque in re nota consumam tempus; exempli causa ponam unum illud,
C. Getam, cum a L. Metello et Cn. Domitio censoribus ex senatu eiectus
esset, censorem esse ipsum postea factum, et cuius mores erant a
censoribus reprehensi, hunc postea et populi Romani et eorum qui
in ipsum animadverterant moribus praefuisse. Quod si illud iudicium
putaretur, ut ceteri turpi iudicio damnati in perpetuum omni honore
ac dignitate privantur, sic hominibus ignominia notatis neque ad
honorem aditus neque in curiam reditus esset. 120. Nunc si quem
Cn. Lentuli aut L. Gelli libertus furti condemnarit, is omnibus
ornamentis amissis numquam ullam honestatis suae partem recuperabit;
quos autem ipse L. Gellius et Cn. Lentulus, duo censores, clarissimi
viri sapientissimique homines, furti et captarum pecuniarum nomine
notaverunt, ii non modo in senatum redierunt, sed etiam illarum
ipsarum rerum iudiciis absoluti sunt. XLIII.
Neminem voluerunt maiores nostri non modo de existimatione cuiusquam,
sed ne pecuniaria quidem de re minima esse iudicem, nisi qui inter
adversarios convenisset; quapropter in omnibus legibus quibus exceptum
est de quibus causis aut magistratum capere non liceat aut iudicem
legi aut alterum accusare, haec ignominiae causa praetermissa est;
timoris enim causam, non vitae poenam in illa potestate esse voluerunt.
121. Itaque non solum illud ostendam, quod iam videtis, populi Romani
suffragiis saepenumero censorias subscriptiones esse sublatas, verum
etiam iudiciis eorum qui iurati statuere maiore cum religione et
diligentia debuerunt. Primum iudices, senatores equitesque Romani,
in compluribus iam reis quos contra leges pecunias accepisse subscriptum
est, suae potius religioni quam censorum opinioni paruerunt; deinde
praetores urbani, qui iurati debent optimum quemque in lectos iudices
referre, numquam sibi ad eam rem censoriam ignominiam impedimento
esse oportere duxerunt; 122. censores denique ipsi saepe numero
superiorum censorum iudiciis, si ista iudicia appellari vultis,
non steterunt. Atque etiam ipsi inter se censores sua iudicia tanti
esse arbitrantur ut alter alterius iudicium non modo reprehendat,
sed etiam rescindat; ut alter de senatu movere velit, alter retineat
et ordine amplissimo dignum existimet; ut alter in aerarios referri
aut tribu moveri iubeat, alter vetet. Qua re qui vobis in mentem
venit haec appellare iudicia, quae a populo rescindi, ab iuratis
iudicibus repudiari, a magistratibus neglegi, ab eis qui eandem
potestatem adepti sunt commutari, inter collegas discrepare videatis?
|
|
XLIV.
123. Quae cum ita sint, videamus quid tandem censores de illo iudicio
corrupto iudicasse dicantur. Ac primum illud statuamus, utrum quia
censores subscripserint ita sit, an quia ita fuerit illi subscripserint.
Si quia subscripserint, videte quid agatis, ne in unum quemque nostrum
censoribus in posterum potestatem regiam permittatis, ne subscriptio
censoria non minus calamitatis civibus quam illa acerbissima proscriptio
posset adferre, ne censorium stilum, cuius mucronem multis remediis
maiores nostri rettuderunt, aeque posthac atque illum dictatorium
gaudium pertimescamus. 124. Sin autem quod subscriptum est, quia
verum est, idcirco grave debet esse, hoc quaeremus, verum sit an
falsum. Removeantur auctoritates censoriae; tollatur id ex causa
quod in causa non est; doce quam pecuniam Cluentius dederit, unde
dederit, quem ad modum dederit; unum denique aliquod a Cluentio
aliquando profectae pecuniae vestigium ostende. Vince deinde
bonum virum fuisse Oppianicum, hominem integrum, nihil de illo umquam
secus esse existimatum, nihil denique praeiudicatum. Tum auctoritatem
censoriam amplexator, tum illorum 'iudicium' coniunctum cum re esse
defendito. 125. Dum vero eum fuisse Oppianicum constabit qui tabulas
publicas municipii manu sua corrupisse iudicatus sit, qui testamentum
interleverit, qui supposita persona falsum testamentum obsignandum
curaverit, qui eum cuius nomine id obsignatum est interfecerit,
qui avunculum filii sui in servitute ac vinculis necaverit, qui
municipes suos proscribendos occidendosque curaverit, qui eius uxorem
quem occiderat in matrimonium duxerit, qui pecuniam pro abortione
dederit, qui socrum, qui uxores, qui uno tempore fratris uxorem
speratosque liberos fratremque ipsum, qui denique suos liberos interfecerit,
qui cum venenum privigno suo dare vellet, manifesto deprehensus
sit, cuius ministris consciisque damnatis ipse adductus in iudicium
pecuniam iudici dederit ad sententias iudicum corrumpendas--dum
haec, inquam, de Oppianico constabunt, neque ullo argumento Cluentianeae
pecuniae crimen tenebitur, quid est quod te ista censoria sive voluntas
sive opinio fuit, adiuvare aut hunc innocentem opprimere posse videatur?
|
|
XLV.
126. Quid igitur censores secuti sunt? Ne ipsi quidem, ut gravissime
dicam, quicquam aliud dicent praeter sermonem atque famam; nihil
se testibus, nihil tabulis, nihil aliquo gravi argumento comperisse,
nihil denique causa cognita statuisse dicent. Quod si ita fecissent,
tamen id non ita fixum esse deberet ut convelli non liceret. Non
utar exemplorum copia, quae summa est; non rem veterem, non hominem
potentem aliquem aut gratiosum proferam. Nuper hominem tenuem, scribam
aedilicium, D. Matrinium, cum defendissem apud M. Iunium Q. Publicium
praetores et M. Plaetorium C. Flaminium aediles curules, persuasi
ut scribam iurati legerent eum quem idem isti censores aerarium
reliquissent; cum enim in homine nulla culpa inveniretur, quid ille
meruisset, non quid de eo statutum esset, quaerendum esse duxerunt.
127. Nam haec quidem quae de iudicio corrupto subscripserunt, quis
est qui ab illis satis cognita et diligenter iudicata arbitretur?
In M'. Aquilium et in Ti. Guttam video esse subscriptum. Quid est
hoc? duos esse corruptos solos pecunia dicant? ceteri videlicet
gratis condemnarunt. Non est igitur circumventus, non est oppressus
pecunia, non, ut illae Quinctianae contiones habebantur, omnes qui
Oppianicum condemnarunt in culpa sunt ac suspicione ponendi. Duos
solos video auctoritate censorum adfines ei turpitudini iudicari:
aut illud adferant, aliquid sese, quod de his duobus habuerint
compertum, de ceteris comperisse.
|
|
XLVI.
128. Nam illud quidem minime probandum est, ad notationes auctoritatemque
censoriam exemplum illos e consuetudine militari transtulisse.
Statuerunt enim ita maiores nostri ut, si a multis esset flagitium
rei militaris admissum, sortito in quosdam animadverteretur, ut
metus videlicet ad omnes, poena ad paucos perveniret. Quod idem
facere censores in delectu dignitatis et in iudicio civium et in
animadversione vitiorum qui convenit? Nam miles qui locum non tenuit,
qui hostium impetum vimque pertimuit, potest idem postea et miles
esse melior et vir bonus et civis utilis. Qua re qui in bello propter
hostium metum deliquerat, amplior ei mortis ut supplicii metus est
a maioribus constitutus; ne autem nimium multi poenam capitis subirent,
idcirco illa sortitio comparata est. 129. Hoc tu idem facies censor
in senatu legendo? Si erunt plures qui ob innocentem condemnandum
pecuniam acceperint, tu non animadvertes in omnes, sed carpes ut
velis, et paucos ex multis ad ignominiam sortiere? Habebit igitur
te sciente et vidente curia senatorem, populus Romanus iudicem,
res publica civem sine ignominia quemquam, qui ad perniciem innocentis
fidem suam et religionem pecunia commutarit; et qui pretio adductus
eripuerit patriam, fortunas, liberos civi innocenti, is censoriae
severitatis nota non inuretur? Tu es praefectus moribus, tu magister
veteris disciplinae ac severitatis, si aut retines quemquam sciens
in senatu scelere tanto contaminatum, aut statuis qui in eadem culpa
sit non eadem poena adfici convenire? Aut quam condicionem supplicii
maiores in bello timiditati militis propositam esse voluerunt, eandem
tu in pace constitues improbitati senatoris? Quod si hoc exemplum
ex re militari ad animadversionem censoriam transferendum fuit,
sortitione id ipsum factum esse oportuit; sin autem sortiri ad poenam
et hominum delictum fortunae iudicio committere minime censorium
est, certe in multorum peccato carpi paucos ad ignominiam [et turpitudinem]
non oportet.
|
|
XLVII.
130. Verum omnes intellegimus in istis subscriptionibus ventum quendam
popularem esse quaesitum. Iactata res erat in contione a tribuno
seditioso; incognita causa probatum erat illud multitudini; nemini
licitum est contra dicere; nemo denique ut defenderet contrariam
partem laborabat. In invidiam porro magnam illa iudicia venerant:
etenim paucis postea mensibus alia vehemens erat in iudiciis ex
notatione tabellarum invidia versata. Praetermitti ab censoribus
et neglegi macula iudiciorum posse non videbatur. Homines quos ceteris
vitiis atque omni dedecore infames videbant,--et eo magis quod illo
ipso tempore, illis censoribus, erant iudicia cum equestri ordine
communicata,--ut viderentur per hominum idoneorum ignominiam sua
auctoritate illa iudicia reprehendisse. 131. Quod si hanc apud eosdem
ipsos censores mihi aut alii causam agere licuisset, hominibus tali
prudentia praeditis certe probavissem; res enim indicat nihil ipsos
habuisse cogniti, nihil comperti; ex tota ista subscriptione rumorem
quendam et plausum popularem esse quaesitum.
Nam in P. Popilium, qui Oppianicum condemnarat, subscripsit
L. Gellius, quod is pecuniam accepisset, quo innocentem condemnaret.
Iam id ipsum quantae divinationis est scire innocentem fuisse reum,
quem fortasse numquam viderat, cum homines sapientissimi, iudices,
ut nihil dicam de eis qui condemnarunt, causa cognita sibi dixerunt
non liquere! 132. Verum esto: condemnat Popilium Gellius, iudicat
accepisse a Cluentio pecuniam. Negat hoc Lentulus. Nam Popilium,
quod erat libertini filius, in senatum non legit, locum quidem senatorium
ludis et cetera ornamenta relinquit, et eum omni ignominia liberat;
quod cum facit, iudicat eius sententia gratis esse Oppianicum condemnatum.
Et eundem Popilium postea Lentulus in ambitus iudicio pro testimonio
diligentissime laudat. Qua re si neque L. Gelli iudicio stetit Lentulus
neque Lentuli existimatione contentus fuit Gellius, et si uterque
censor censoris opinione standum non putavit, quid est quam ob rem
quisquam nostrum censorias subscriptiones omnes fixas et in perpetuum
ratas putet esse oportere?
|
|
XLVIII.
133. At in ipsum Habitum animadverterunt. Nullam quidem ob turpitudinem,
nullum ob totius vitae non dicam vitium, sed erratum; neque enim
hoc homine sanctior neque probior neque in omnibus officiis retinendis
diligentior esse quisquam potest. Neque illi aliter dicunt, sed
eandem illam famam iudicii corrupti secuti sunt: neque ipsi secus
existimant quam nos existimari volumus de huius pudore, integritate,
virtute, sed putarunt praetermitti accusatorem non potuisse, cum
animadversum esset in iudices. Qua de re [tota] si unum factum ex
omni antiquitate protulero, plura non dicam. 134. Non enim mihi
exemplum summi et clarissimi viri, P. Africani, praetereundem videtur,
qui cum esset censor et in equitum censu C. Licinius Sacerdos prodisset,
clara voce, ut omnis contio audire posset, dixit se scire illum
verbis conceptis peierasse: si qui contra vellet dicere, usurum
esse eum suo testimonio: deinde cum nemo contra diceret, iussit
equum traducere. Ita is, cuius arbitrio et populus Romanus et exterae
gentes contentae esse consuerant, ipse sua scientia ad ignominiam
alterius contentus non fuit. Quod si hoc Habito facere licuisset,
facile illis ipsis iudicibus et falsae suspicioni et invidiae populariter
excitatae restitisset.
135. Unam etiam est quod me maxime perturbat, cui loco
respondere vix videor posse, quod elogium recitasti de testamento
Cn. Egnati patris, hominis honestissimi videlicet et sapientissimi:
idcirco se exheredasse filium quod is ob Oppianici condemnationem
pecuniam accepisset. De cuius hominis levitate et inconstantia plura
non dicam: hoc testamentum ipsum, quod recitas, eius modi est ut
ille, cum eum filium exheredaret quem oderat, ei filio coheredes
homines alienissimos adiungeret quem diligebat. Sed tu, Acci, consideres,
censeo, diligenter, utrum censorum iudicium grave velis esse an
Egnati. Si Egnati, leve est quod censores de ceteris subscripserunt;
ipsum enim Cn. Egnatium, quem tu gravem esse vis, ex senatu eiecerunt:
sin autem censorum, hunc Egnatium, quem pater censoria subscriptione
exheredavit, censores in senatu, cum patrem eicerent, retinuerunt.
|
|
XLIX.
136. At enim senatus universus iudicavit illud corruptum esse iudicium.
Quo modo? Suscepit causam. An potuit rem delatam eius modi repudiare?
cum tribunus plebis populo concitato rem paene ad manus revocasset,
cum vir optimus et homo innocentissimus pecunia circumventus esse
diceretur, cum invidia flagraret ordo senatorius, potuit nihil decerni?
potuit illa concitatio multitudinis sine summo periculo rei publicae
repudiari? At quid est decretum? quam iuste! quam sapienter! quam
diligenter! SE QUI SUNT QUORUM OPERA FACTUM SIT UT IUDICIUM PUBLICUM
CORRUMPERETUR. Utrum videtur id senatus factum iudicare, an, si
factum sit, moleste graviterque ferre? Si ipse A. Cluentius sententiam
de iudiciis rogaretur, aliam non diceret atque ii dixerunt quorum
sententiis Cluentium condemnatum esse dicitis. 137. Sed quaero a
vobis num istam legem ex isto senatus consulto L. Lucullus consul,
homo sapientissimus, tulerit, num anno post M. Lucullus et C. Cassius,
in quos tum consules designatos idem illud senatus decreverat? Non
tulerunt; et quod tu Habiti pecunia factum esse arguis neque id
ulla tenuissima suspicione confirmas, factum est primum illorum
aequitate et sapientia consulum, ut id, quod senatus decreverat
ad illud invidiae praesens incendium restinguendum, id postea ferendum
ad populum non arbitrarentur: ipse deinde populus Romanus, qui L.
Quincti fictis querimoniis antea concitatus rem illam et rogationem
flagitarat, idem C. Iuni filii, pueri parvuli, lacrimis commotus,
maximo clamore et concursu totam quaestionem illam et legem repudiavit.
138. Ex quo intellegi potuit id quod saepe dictum est: ut mare,
quod sua natura tranquillum sit, ventorum vi agitari atque turbari,
sic populum Romanum sua sponte esse placatum, hominum seditiosorum
vocibus ut violentissimis tempestatibus concitari.
|
|
L.
Est etiam reliqua permagna auctoritas, quam ego turpiter paene preterii;
mea enim esse dicitur. Recitavit ex oratione nescio qua Accius,
quam meam esse dicebat, cohortationem quandam iudicum ad honeste
iudicandum et commemorationem cum aliorum iudiciorum quae probata
non essent, tum illius ipsius iudicii Iuniani; proinde quasi ego
non ab initio huius defensionis dixerim invidiosum illud iudicium
fuisse, aut, cum de infamia iudiciorum disputarem, potuerim illud
quod tam populare esset illo tempore praeterire. 139. Ego vero,
si quid eius modi dixi, neque cognitum commemoravi neque pro testimonio
dixi, et illa oratio potius temporis mei quam iudicii et auctoritatis
fuit. Cum enim accusarem, et mihi initio proposuissem ut animos
et populi Romani et iudicum commoverem, cumque omnes offensiones
iudiciorum non ex mea opinione sed ex hominum rumore proferrem,
istam rem, quae tam populariter esset agitata, praeterire non potui.
Sed errat vehementer si quis in orationibus nostris, quas in iudiciis
habuimus, auctoritates nostras consignatas se habere arbitratur;
omnes enim illae causarum ac temporum sunt, non hominum ipsorum
aut patronorum. Nam si causae ipsae pro se loqui possent, nemo adhiberet
oratorem: nunc adhibemur ut ea dicamus, non quae nostra auctoritate
constituantur, sed quae ex re ipsa causaque ducantur. 140. Hominem
ingeniosum, M. Antonium, aiunt solitum esse dicere idcirco se nullam
umquam orationem scripsisse ut, si quid aliquando non opus esset
ab se esse dictum, posset negare dixisse; proinde quasi si quid
a nobis dictum aut actum sit, id nisi litteris mandarimus, hominum
memoria non comprehendatur. LI. Ego
vero in isto genere libentius cum multorum tum hominis eloquentissimi
et sapientissimi, L. Crassi, auctoritatem sequor, qui cum Cn. Plancum
defenderet, accusante M. Bruto, homine in dicendo vehemente et callido,
cum Brutus duobus recitatoribus constitutis ex duabus eius orationibus
capita alterna inter se contraria recitanda curasset, quod in dissuasione
rogationis eius quae contra coloniam Narbonensem ferebatur quantum
potest de auctoritate senatus detrahit, in suasione legis Serviliae
summis ornat senatum laudibus, et multa in equites Romanos cum ex
ea oratione asperius dicta recitasset, quo animi illorum iudicum
in Crassum incenderentur, aliquantum esse commotus dicitur. 141.
Itaque in respondendo primum exposuit utr | |