|
I.
1. Credo ego vos, iudices, mirari, quid sit, quod, cum tot summi oratores
hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim, qui neque aetate
neque ingenio neque auctoritate sim cum his, qui sedeant, conparandus.
Omnes hi, quos videtis adesse, in hac causa iniuriam novo scelere conflatam
putant oportere defendi, defendere ipsi propter iniquitatem temporum non
audent. Ita fit, ut adsint propterea, quod officium sequuntur, taceant
autem idcirco, quia periculum vitant. 2. Quid ergo? audacissimus ego ex
omnibus? Minime. An tanto officiosior quam ceteri? Ne istius quidem laudis
ita sum cupidus, ut aliis eam praereptam velim. Quae me igitur res praeter
ceteros impulit, ut causam Sex. Rosci reciperem? Quia, si qui istorum
dixisset, [quos videtis adesse,] in quibus summa auctoritas est atque
amplitudo, si verbum de re publica fecisset, id quod in hac causa fieri
necesse est, multo plura dixisse, quam dixisset, putaretur; 3. ego autem
si omnia, quae dicenda sunt, libere dixero, nequaquam tamen similiter
oratio mea exire atque in volgus emanare poterit; deinde quod ceterorum
neque dictum obscurum potest esse propter nobilitatem et amplitudinem
neque temere dicto concedi propter aetatem et prudentiam; ego si quid
liberius dixero, vel occultum esse, propterea quod nondum ad rem publicam
accessi, vel ignosci adulescentiae poterit; tametsi non modo ignoscendi
ratio, verum etiam cognoscendi consuetudo iam de civitate sublata est.
4. Accedit illa quoque causa, quod a ceteris forsitan ita petitum sit,
ut dicerent, ut utrumvis salvo officio facere se posse arbitrarentur;
a me autem ii contenderunt, qui apud me et amicitia et beneficiis et dignitate
plurimum possunt, quorum ego nec benivolentiam erga me ignorare nec auctoritatem
aspernari nec voluntatem neglegere debebam.
|
|
II.
5. His de causis ego huic causae patronus extiti non electus unus, qui
maximo ingenio, sed relictus ex omnibus, qui minimo periculo possem dicere,
neque uti satis firmo praesidio defensus Sex. Roscius, verum uti ne omnino
desertus esset.
Forsitan quaeratis, qui iste terror sit et quae tanta
formido, quae tot ac talis viros impediat, quo minus pro capite et fortunis
alterius, quem ad modum consueverunt, causam velint dicere. Quod adhuc
vos ignorare non mirum est, propterea quod consulto ab accusatoribus eius
rei, quae conflavit hoc iudicium, mentio facta non est. 6. Quae res ea
est? Bona patris huiusce Sex. Rosci, quae sunt sexagiens, quae de viro
clarissimo et fortissimo, L. Sulla, quem honoris causa nomino, duobus
milibus nummum sese dicit emisse adulescens vel potentissimus hoc tempore
nostrae civitatis, L. Cornelius Chrysogonus. Is a vobis, iudices, hoc
postulat, ut, quoniam in alienam pecuniam tam plenam atque praeclaram
nullo iure invaserit, quoniamque ei pecuniae vita Sex. Rosci obstare atque
officere videatur, deleatis ex animo suo suspicionem omnem metumque tollatis;
sese hoc incolumi non arbitratur huius innocentis patrimonium tam amplum
et copiosum posse obtinere, damnato et eiecto sperat se posse, quod adeptus
est per scelus, id per luxuriam effundere atque consumere. Hunc sibi ex
animo scrupulum, qui se dies noctesque stimulat ac pungit, ut evellatis,
postulat, ut ad hanc suam praedam tam nefariam adiutores vos profiteamini.
7. Si vobis aequa et honesta postulatio videtur, iudices,
ego contra brevem postulationem adfero et, quo modo mihi persuadeo, aliquanto
aequiorem.
|
|
III.
Primum a Chrysogono peto, ut pecunia fortunisque nostris contentus sit,
sanguinem et vitam ne petat; deinde a vobis, iudices, ut audacium sceleri
resistatis, innocentium calamitatem levetis et in causa Sex. Rosci periculum,
quod in omnes intenditur, propulsetis. 8. Quodsi aut causa criminis aut
facti suspicio aut quaelibet denique vel minima res reperietur, quam ob
rem videantur illi non nihil tamen in deferendo nomine secuti, postremo
si praeter eam praedam, quam dixi, quicquam aliud causae inveneritis,
non recusamus, quin illorum libidini Sex. Rosci vita dedatur. Sin aliud
agitur nihil, nisi ut iis ne quid desit, quibus satis nihil est, si hoc
solum hoc tempore pugnatur, ut ad illam opimam praeclaramque praedam damnatio
Sex. Rosci velut cumulus accedat, nonne cum multa indigna, tum vel hoc
indignissimum est, vos idoneos habitos, per quorum sententias iusque iurandum
id assequantur, quod antea ipsi scelere et ferro adsequi consueverant?
qui ex civitate in senatum propter dignitatem, ex senatu in hoc consilium
delecti estis propter severitatem, ab his hoc postulare homines sicarios
atque gladiatores, non modo ut supplicia vitent, quae a vobis pro maleficiis
suis metuere atque horrere debent, verum etiam ut spoliis ex hoc iudicio
ornati auctique discedant?
|
|
IV.
9. His de rebus tantis tamque atrocibus neque satis me commode dicere
neque satis graviter conqueri neque satis libere vociferari posse intellego.
Nam commoditati ingenium, gravitati aetas, libertati tempora sunt impedimento.
Huc accedit summus timor, quem mihi natura pudorque meus attribuit et
vestra dignitas et vis adversariorum et Sex. Rosci pericula. Quapropter
vos oro atque obsecro, iudices, ut attente bonaque cum venia verba mea
audiatis. 10. Fide sapientiaque vestra fretus plus oneris sustuli, quam
ferre me posse intellego. Hoc onus si vos aliqua ex parte adlevabitis,
feram, ut potero, studio et industria, iudices; sin a vobis, id quod non
spero, deserar, tamen animo non deficiam et id, quod suscepi, quoad potero,
perferam. Quod si perferre non potero, opprimi me onere officii malo quam
id, quod mihi cum fide semel impositum est, aut propter perfidiam abicere
aut propter infirmitatem animi deponere.
11. Te quoque magno opere, M. Fanni, quaeso, ut, qualem
te iam antea populo Romano praebuisti, cum huic eidem quaestioni iudex
praeesses, talem te et nobis et rei publicae hoc tempore impertias.
|
|
V.
Quanta multitudo hominum convenerit ad hoc iudicium, vides; quae sit omnium
mortalium expectatio, quae cupiditas, ut acria ac severa iudicia fiant,
intellegis. Longo intervallo iudicium inter sicarios hoc primum committitur,
cum interea caedes indignissimae maximaeque factae sunt; omnes hanc quaestionem
te praetore manifestis maleficiis cotidianoque sanguine dimissius sperant
futuram.
12. Qua vociferatione in ceteris iudiciis accusatores
uti consueverunt, ea nos hoc tempore utimur, qui causam dicimus. Petimus
abs te, M. Fanni, a vobisque, iudices, ut quam acerrime maleficia vindicetis,
ut quam fortissime hominibus audacissimis resistatis, ut hoc cogitetis,
nisi in hac causa, qui vester animus sit, ostendetis, eo prorumpere hominum
cupiditatem et scelus et audaciam, ut non modo clam, verum etiam hic in
foro ante tribunal tuum, M. Fanni, ante pedes vestros, iudices, inter
ipsa subsellia caedes futurae sint. 13. Etenim quid aliud hoc iudicio
temptatur, nisi ut id fieri liceat? Accusant ii, qui in fortunas huius
invaserunt, causam dicit is, cui praeter calamitatem nihil reliquerunt;
accusant ii, quibus occidi patrem Sex. Rosci bono fuit, causam dicit is,
cui non modo luctum mors patris attulit, verum etiam egestatem; accusant
ii, qui hunc ipsum iugulare summe cupierunt, causam dicit is, qui etiam
ad hoc ipsum iudicium cum praesidio venit, ne hic ibidem ante oculos vestros
trucidetur; denique accusant ii, quos populus poscit, causam dicit is,
qui unus relictus ex illorum nefaria caede restat. 14. Atque ut facilius
intellegere possitis, iudices, ea, quae facta sunt, indigniora esse, quam
haec sunt, quae dicimus, ab initio res quem ad modum gesta sit, vobis
exponemus, quo facilius et huius hominis innocentissimi miserias et illorum
audaciam cognoscere possitis et rei publicae calamitatem.
|
|
VI.
15. Sex. Roscius, pater huiusce, municeps Amerinus fuit, cum genere et
nobilitate et pecunia non modo sui municipii, verum etiam eius vicinitatis
facile primus, tum gratia atque hospitiis florens hominum nobilissimorum.
Nam cum Metellis, Serviliis, Scipionibus erat ei non modo hospitium, verum
etiam domesticus usus et consuetudo, quas, ut aequum est, familias honestatis
amplitudinisque gratia nomino. Itaque ex omnibus suis commodis hoc solum
filio reliquit; nam patrimonium domestici praedones vi ereptum possident,
fama et vita innocentis ab hospitibus amicisque paternis defenditur. 16.
Hic cum omni tempore nobilitatis fautor fuisset, tum hoc tumultu proximo,
cum omnium nobilium dignitas et salus in discrimen veniret, praeter ceteros
in ea vicinitate eam partem causamque opera, studio, auctoritate defendit.
Etenim rectum putabat pro eorum honestate se pugnare, propter quos ipse
honestissimus inter suos numerabatur. Posteaquam victoria constituta est
ab armisque recessimus, cum proscriberentur homines atque ex omni regione
caperentur ii, qui adversarii fuisse putabantur, erat ille Romae frequens
atque in foro et in ore omnium cotidie versabatur, magis ut exultare victoria
nobilitatis videretur quam timere, ne quid ex ea calamitatis sibi accideret.
17. Erant ei veteres inimicitiae cum duobus Rosciis
Amerinis, quorum alterum sedere in accusatorum subselliis video, alterum
tria huiusce praedia possidere audio; quas inimicitias si tam cavere potuisset,
quam metuere solebat, viveret. Neque enim, iudices, iniuria metuebat.
Nam duo isti sunt T. Roscii (quorum alteri Capitoni cognomen est, iste,
qui adest, Magnus vocatur) homines eius modi: alter plurimarum palmarum
vetus ac nobilis gladiator habetur, hic autem nuper se ad eum lanistam
contulit, quique ante hanc pugnam tiro esset, quod sciam, facile ipsum
magistrum scelere audaciaque superavit.
|
|
VII.
18. Nam cum hic Sex. Roscius esset Ameriae, T. autem iste Roscius Romae,
cum hic filius assiduus in praediis esset cumque se voluntate patris rei
familiari vitaeque rusticae dedisset, ipse autem frequens Romae esset,
occiditur ad balneas Pallacinas rediens a cena Sex. Roscius. Spero ex
hoc ipso non esse obscurum, ad quem suspicio maleficii pertineat; verum
id, quod adhuc est suspiciosum, nisi perspicuum res ipsa fecerit, hunc
adfinem culpae iudicatote.
19. Occiso Sex. Roscius primus Ameriam nuntiat Mallius
Glaucia quidam, homo tenuis, libertinus, cliens et familiaris istius T.
Rosci, et nuntiat domum non filii, sed T. Capitonis inimici; et cum post
horam primam noctis occisus esset, primo diluculo nuntius hic Ameriam
venit; decem horis nocturnis sex et quinquaginta milia passuum cisiis
pervolavit, non modo ut exoptatum inimico nuntium primus adferret, sed
etiam cruorem inimici quam recentissimum telumque paulo ante e corpore
extractum ostenderet. 20. Quadriduo, quo haec gesta sunt, res ad Chrysogonum
in castra L. Sullae Volaterras defertur; magnitudo pecuniae demonstratur;
bonitas praediorum (nam fundos decem et tres reliquit, qui Tiberim fere
omnes tangunt), huius inopia et solitudo commemoratur; demonstrant, cum
pater huiusce Sex. Roscius, homo tam splendidus et gratiosus, nullo negotio
sit occisus, perfacile hunc hominem incautum et rusticum et Romae ignotum
de medio tolli posse; ad eam rem operam suam pollicentur.
|
|
VIII.
21. Ne diutius teneam, iudices, societas coitur. Cum iam proscriptionis
mentio nulla fieret, cum etiam qui antea metuerant redirent ac iam defunctos
sese periculis arbitrarentur, nomen refertur in tabulas Sex. Rosci, hominis
studiosissimi nobilitatis; manceps fit Chrysogonus; tria praedia vel nobilissima
Capitoni propria traduntur, quae hodie possidet; in reliquas omnes fortunas
iste T. Roscius nomine Chrysogoni, quem ad modum ipse dicit, impetum facit.
Haec bona sexagiens HS emuntur duobus milibus nummum. Haec omnia, iudices,
imprudente L. Sulla facta esse certo scio. 22. Neque enim mirum, cum eodem
tempore et ea, quae praeterita sunt, sanet et ea, quae videntur instare,
praeparet, cum et pacis constituendae rationem et belli gerendi potestatem
solus habeat, cum omnes in unum spectent, unus omnia gubernet, cum tot
tantisque negotiis distentus sit, ut respirare libere non possit, si aliquid
non animadvertat, cum praesertim tam multi occupationem eius observent
tempusque aucupentur, ut, simul atque ille despexerit, aliquid huiusce
modi moliantur. Huc accedit, quod, quamvis ille felix sit, sicut est,
tamen [in] tanta felicitate nemo potest esse, in magna familia qui neminem
neque servum neque libertum improbum habeat. 23. Interea iste T. Roscius,
vir optimus, procurator Chrysogoni, Ameriam venit, in praedia huius invadit,
hunc miserum, luctu perditum, qui nondum etiam omnia pateno funeri iusta
solvisset, nudum eicit domo atque focis patriis disque penatibus praecipitem,
iudices, exturbat, ipse amplissimae pecuniae fit dominus. Qui in sua re
fuisset egentissimus, erat, ut fit, insolens in aliena; multa palam domum
suam auferebat, plura clam de medio removebat, non pauca suis adiutoribus
large effuseque donabat, reliqua constituta auctione vendebat.
|
|
IX.
24. Quod Amerinis usque eo visum est indignum, ut urbe tota fletus gemitusque
fieret. Etenim multa simul ante oculos versabantur, mors hominis florentissimi
Sex. Rosci crudelissima, filii autem eius egestas indignissima, cui de
tanto patrimonio praedo iste nefarius ne iter quidem ad sepulchrum patrium
reliquisset, bonorum emptio flagitiosa, possessio, furta, rapinae, donationes.
Nemo erat, qui non ardere illa omnia mallet quam videre in Sex. Rosci,
viri optimi atque honestissimi, bonis iactantem se ac dominantem T. Roscium.
25. Itaque decurionum decretum statim fit, ut decem primi proficiscantur
ad L. Sullam doceantque eum, qui vir Sex. Roscius fuerit, conquerantur
de istorum scelere et iniuriis, orent, ut et illius mortui famam et filii
innocentis fortunas conservatas velit. Atque ipsum decretum, quaeso, cognoscite.
DECRETUM DECURIONUM. Legati in castra veniunt. Intellegitur, iudices,
id quod iam ante dixi, imprudente L. Sulla scelera haec et flagitia fieri.
Nam statim Chrysogonus et ipse ad eos accedit et homines nobiles allegat
[iis], qui peterent, ne ad Sullam adirent, et omnia Chrysogonum, quae
vellent, esse facturum pollicerentur. 26. Usque adeo autem ille pertimuerat,
ut mori mallet quam de his rebus Sullam doceri. Homines antiqui, qui ex
sua natura ceteros fingerent, cum ille confirmaret sese nomen Sex. Rosci
de tabulis exempturum, praedia vacua filio traditurum, cumque id ita futurum
T. Roscius Capito, qui in decem legatis erat, appromitteret, crediderunt;
Ameriam re inorata reverterunt. Ac primo rem differre cotidie ac procrastinare
isti coeperunt, deinde aliquanto lentius nihil agere atque deludere, postremo,
id quod facile intellectum est, insidias vitae huiusce Sex. Rosci parare
neque sese arbitrari posse diutius alienam pecuniam domino incolumi optinere.
|
|
X.
27. Quod hic simul atque sensit, de amicorum cognatorumque sententia Romam
confugit et sese ad Caeciliam, Nepotis sororem, Balearici filiam, quam
honoris causa nomino, contulit, qua pater usus erat plurimum; in qua muliere,
iudices, etiam nunc, id quod omnes semper existimaverunt, quasi exempli
causa vestigia antiqui officii remanent. Ea Sex. Roscium inopem, eiectum
domo atque expulsum ex suis bonis, fugientem latronum tela et minas recepit
domum hospitique oppresso iam desperatoque ab omnibus opitulata est. Eius
virtute, fide, diligentia factum est, ut hic potius vivus in reos quam
occisus in proscriptos referretur.
28. Nam postquam isti intellexerunt summa diligentia
vitam Sex. Rosci custodiri neque sibi ullam caedis faciendae potestatem
dari, consilium ceperunt plenum sceleris et audaciae, ut nomen huius de
parricidio deferrent, ut ad eam rem aliquem accusatorem veterem compararent,
qui de ea re posset dicere aliquid, in qua re nulla subesset suspicio,
denique ut, quoniam crimine non poterant, tempore ipso pugnarent. Ita
loqui homines: 'quod iudicia tam diu facta non essent, condemnari eum
oportere, qui primus in iudicium adductus esset; huic autem patronos propter
Chrysogoni gratiam defuturos; de bonorum venditione et de ista societate
verbum esse facturum neminem; ipso nomine parricidii et atrocitate criminis
fore, ut hic nullo negotio tolleretur, cum ab nullo defensus esset.' 29.
Hoc consilio atque adeo hac amentia impulsi, quem ipsi, cum cuperent,
non potuerunt occidere, eum iugulandum vobis tradiderunt.
|
|
XI.
Quid primum querar aut unde potissimum, iudices, ordiar aut quod aut a
quibus auxilium petam? deorumne immortalium, populine Romani, vestramne,
qui summam potestatem habetis hoc tempore, fidem implorem? 30. Pater occisus
nefarie, domus obsessa ab inimicis, bona adempta, possessa, direpta, filii
vita infesta, saepe ferro atque insidiis adpetita. Quid ab his tot maleficiis
sceleris abesse videtur? Tamen haec aliis nefariis cumulant atque adaugent,
crimen incredibile confingunt, testes in hunc et accusatores huiusce pecunia
comparant; hanc condicionem misero ferunt, ut optet, utrum malit cervices
T. Roscio dare an insutus in culleum per summum dedecus vitam amittere.
Patronos huic defuturos putaverunt; desunt; qui libere dicat, qui cum
fide defendat, id quod in hac causa satis est, [quoniam quidem suscepi]
non deest profecto, iudices. 31. Et forsitan in suscipienda causa temere
impulsus adulescentia fecerim; quoniam quidem semel suscepi, licet hercules
undique omnes inmineant terrores periculaque impendeant omnia, succurram
atque subibo. Certum est deliberatumque, quae ad causam pertinere arbitror,
omnia non modo dicere, verum etiam libenter, audacter libereque dicere;
nulla res tanta exsistet, iudices, utpossit vim mihi maiorem adhibere
metus quam fides. 32. Etenim quis tam dissoluto animo est, qui haec cum
videat, tacere ac neglegere possit? Patrem meum, cum proscriptus non esset,
iugulastis, occisum in proscriptorum numerum rettulistis, me domo mea
per vim expulistis, patrimonium meum possidetis. Quid vultis amplius?
etiamne ad subsellia cum ferro atque telis venistis, ut hic aut iuguletis
aut condemnetis Sex. Roscium?
|
|
XII.
33. Hominem longe audacissimum nuper habuimus in civitate C. Fimbriam
et, quod inter omnes constat, nisi inter eos, qui ipsi quoque insaniunt,
insanissimum. Is cum curasset, in funere C. Mari ut Q. Scaevola vulneraretur,
vir sanctissimus atque ornatissimus nostrae civitatis, de cuius laude
neque hic locus est ut multa dicantur neque plura tamen dici possunt,
quam populus Romanus memoria retinet, diem Scaevolae dixit, posteaquam
comperit eum posse vivere. Cum ab eo quaereretur, quid tandem accusaturus
esset eum, quem pro dignitate ne laudare quidem quisquam satis commode
posset, aiunt hominem, ut erat furiosus, respondisse: 'quod non totum
telum corpore recepisset.' Quo populus Romanus nihil vidit indignius nisi
eiusdem viri mortem, quae tantum potuit, ut omnes cives perdiderit et
adflixerit; quos quia servare per conpositionem volebat, ipse ab iis interemptus
est. 34. Estne hoc illi dicto atque facto Fimbriano simillimum? Accusatis
Sex. Roscium. Quid ita? Quia de manibus vestris effugit, quia se occidi
passus non est. Illud, quia in Scaevola factum est, magis indignum videtur,
hoc, quia fit a Chrysogono, num est ferendum? Nam per deos immortales!
quid est in hac causa quod defensionis indigeat? qui locus ingenium patroni
requirit aut oratoris eloquentiam magno opere desiderat? Totam causam,
iudices, explicemus atque ante oculos expositam consideremus; ita facillime,
quae res totum iudicium contineat, et quibus de rebus nos dicere oporteat,
et quid vos sequi conveniat, intellegetis.
|
|
XIII.
35. Tres sunt res, quantum ego existimare possum, quae obstent hoc tempore
Sex. Roscio, crimen adversariorum et audacia et potentia. Criminis confictionem
accusator Erucius suscepit, audaciae partes Roscii sibi poposcerunt, Chrysogonus
autem, is qui plurimum potest, potentia pugnat. De hisce omnibus rebus
me dicere oportere intellego. 36. Quid igitur est? Non eodem modo de omnibus,
ideo quod prima illa res ad meum officium pertinet, duas autem reliquas
vobis populus Romanus imposuit; ego crimen oportet diluam, vos et audaciae
resistere et hominum eius modi perniciosam atque intolerandum potentiam
primo quoque tempore extinguere atque opprimere debetis.
37. Occidisse patrem Sex. Roscius arguitur. Scelestum,
di immortales, ac nefarium facinus atque eius modi, quo uno maleficio
scelera omnia conplexa esse videantur! Etenim si, id quod praeclare a
sapientibus dicitur, vultu saepe laeditur pietas, quod supplicium satis
acre reperietur in eum, qui mortem obtulerit parenti? pro quo mori ipsum,
si res postularet, iura divina atque humana cogebant. 38. In hoc tanto,
tam atroci, tam singulari maleficio, quod ita raro exstitit, ut, si quando
auditum sit, portenti ac prodigii simile numeretur, quibus tandem, C.
Eruci, argumentis accusatorem censes uti oportere? nonne et audaciam eius,
qui in crimen vocetur, singularem ostendere et mores feros immanemque
naturam et vitam vitiis flagitiisque omnibus deditam, [et] denique omnia
ad perniciem profligata atque perdita? Quorum tu nihil in Sex. Roscium
ne obiciendi quidem causa contulisti.
|
|
XIV.
39. Patrem occidit Sex. Roscius. Qui homo? adulescentulus corruptus et
ab hominibus nequam inductus? Annos natus maior quadraginta. Vetus videlicet
sicarius, homo audax et saepe in caede versatus. At hoc ab accusatore
ne dici quidem audistis. Luxuries igitur hominem nimirum et aeris alieni
magnitudo et indomitae animi cupiditates ad hoc scelus impulerunt. De
luxurie purgavit Erucius, cum dixit hunc ne in convivio quidem ullo fere
interfuisse. Nihil autem umquam debuit. Cupiditates porro quae possunt
esse in eo, qui, ut ipse accusator obiecit, ruri semper habitarit et in
agro colendo vixerit? quae vita maxime disiuncta a cupiditate et cum officio
coniuncta est. 40. Quae res igitur tantum istum furorem Sex. Roscio obiecit?
'Patri,' inquit, 'non placebat.' Patri non placebat? quam ob causam? necesse
est enim eam quoque iustam et magnam et perspicuam fuisse. Nam ut illud
incredibile est, mortem oblatam esse patri a filio sine plurimis et maximis
causis, sic hoc veri simile non est, odio fuisse parenti filium sine causis
multis et magnis et necessariis. 41. Rursus igitur eodem revertamur et
quaeramus, quae tanta vitia fuerint in unico filio, quare is patri displiceret.
At perspicuum est nullum fuisse. Pater igitur amens, qui odisset eum sine
causa, quem procrearat? At is quidem fuit omnium constantissimus. Ergo
illud iam perspicuum profecto est, si neque amens pater neque perditus
filius fuerit, neque odii causam patri neque sceleris filio fuisse.
|
|
XV.
42. 'Nescio,' inquit, 'quae causa odii fuerit; fuisse odium intellego,
quia antea, cum duos filios haberet, illum alterum, qui mortuus est, secum
omni tempore volebat esse, hunc in praedia rustica relegarat.' Quod Erucio
accidebat in mala nugatoriaque accusatione, idem mihi usu venit in causa
optima. Ille quo modo crimen commenticium confirmaret, non inveniebat,
ego res tam leves qua ratione infirmem ac diluam, reperire non possum.
43. Quid ais, Eruci? tot praedia, tam pulchra, tam fructuosa Sex. Roscius
filio suo relegationis ac supplicii gratia colenda ac tuenda tradiderat?
Quid? hoc patres familias, qui liberos habent, praesertim homines illius
ordinis ex municipiis rusticanis, nonne optatissimum sibi putant esse,
filios suos rei familiari maxime servire et in praediis colendis operae
plurimum studiique consumere? 44. An amandarat hunc sic, ut esset in agro
ac tantum modo aleretur ad villam, ut commodis omnibus careret? Quid?
si constat hunc non modo colendis praediis praefuisse, sed certis fundis
patre vivo frui solitum esse, tamenne haec vita a te rusticana relegatio
atque amandatio appellabitur? Vides, Eruci, quantum distet argumentatio
tua ab re ipsa atque a veritate. Quod consuetudine patres faciunt, id
quasi novum reprehendis; quod benivolentia fit, id odio factum criminaris;
quod honoris causa pater filio suo concessit, id eum supplicii causa fecisse
dicis. 45. Neque haec tu non intellegis, sed usque eo, quid arguas, non
habes, ut non modo tibi contra nos dicendum putes, verum etiam contra
rerum naturam contraque consuetudinem hominum contraque opiniones omnium.
|
|
XVI.
At enim, cum duos filios haberet, alterum a se non dimittebat, alterum
ruri esse patiebatur. Quaeso, Eruci, ut hoc in bonam partem accipias;
non enim exprobrandi causa, sed commonendi gratia dicam. 46. Si tibi fortuna
non dedit, ut patre certo nascerere, ex quo intellegere posses, qui animus
patrius in liberos esset, at natura certe dedit, ut humanitatis non parum
haberes; eo accessit studium doctrinae, ut ne a litteris quidem alienus
esses. Ecquid tandem tibi videtur, ut ad fabulas veniamus, senex ille
Caecilianus minoris facere Eutychum, filium rusticum, quam illum alterum,
Chaerestratum? (nam, ut opinor, hoc nomine est) alterum in urbe secum
honoris causa habere, alterum rus supplicii causa relegasse? 47. 'Quid
ad istas ineptias abis?' inquies. Quasi vero mihi difficile est quamvis
multos nominatim proferre, ne longius abeam, vel tribules vel vicinos
meos, qui suos liberos, quos plurimi faciunt, agricolas assiduos esse
cupiunt. Verum homines notos sumere odiosum est, cum et illud incertum
sit, velintne ii sese nominari, et nemo vobis magis notus futurus sit,
quam est hic Eutychus, et certe ad rem nihil intersit, utrum hunc ego
comicum adulescentem an aliquem ex agro Veiente nominem. Etenim haec conficta
arbitror esse a poetis, ut effictos nostros mores in alienis personis
expressamque imaginem [nostram] vitae cotidianae videremus. 48. Age nunc,
refer animum sis ad veritatem et considera, non modo in Umbria atque in
ea vicinitate, sed in his veteribus municipiis quae studia a patribus
familias maxime laudentur; iam profecto te intelleges inopia criminum
summam laudem Sex. Roscio vitio et culpae dedisse.
|
|
XVII.
Ac non modo hoc patrum voluntate liberi faciunt, sed permultos et ego
novi et, nisi me fallit animus, unus quisque vestrum, qui et ipsi incensi
sunt studio, quod ad agrum colendum attinet, vitamque hanc rusticam, quam
tu probro et crimini putas esse oportere, et honestissimam et suavissimam
esse arbitrantur. 49. Quid censes hunc ipsum Sex. Roscium quo studio et
qua intellegentia esse in rusticis rebus? Ut ex his propinquis eius, hominibus
honestissimis, audio, non tu in isto artificio accusatorio callidior es
quam hic in suo. Verum, ut opinor, quoniam ita Chrysogono videtur, qui
huic nullum praedium reliquit, et artificium obliviscatur et studium deponat
licebit. Quod tametsi miserum et indignum est, feret tamen aequo animo,
iudices, si per vos vitam et famam potest optinere; hoc vero est, quod
ferri non potest, si et in hanc calamitatem venit propter praediorum bonitatem
et multitudinem et, quod ea studiose coluit, id erit ei maxime fraudi,
ut parum miseriae sit, quod aliis coluit, non sibi, nisi etiam, quod omnino
coluit, crimini fuerit.
|
|
XVIII.
50. Ne tu, Eruci, accusator esses ridiculus, si illis temporibus natus
esses, cum ab aratro arcessebantur, qui consules fierent. Etenim qui praeesse
agro colendo flagitium putes, profecto illum Atilium, quem sua manu spargentem
semen, qui missi erant, convenerunt, hominem turpissimum atque inhonestissimum
iudicares. At hercule maiores nostri longe aliter et de illo et de ceteris
talibus viris existimabant itaque ex minima tenuissimaque re publica maximam
et florentissimam nobis reliquerunt. Suos enim agros studiose colebant,
non alienos cupide adpetebant; quibus rebus et agris et urbibus et nationibus
rem publicam atque hoc imperium et populi Romani nomen auxerunt. 51. Neque
ego haec eo profero, quo conferenda sint cum hisce, de quibus nunc quaerimus,
sed ut illud intellegatur, cum apud maiores nostros summi viri clarissimique
homines, qui omni tempore ad gubernacula rei publicae sedere debebant,
tamen in agris quoque colendis aliquantum operae temporisque consumpserint,
ignosci oportere ei homini, qui se fateatur esse rusticum, cum ruri assiduus
semper vixerit, cum praesertim nihil esset, quod aut patri gratius aut
sibi iucundius aut re vera honestius facere posset.
52. Odium igitur acerrimum patris in filium ex hoc,
opinor, ostenditur, Eruci, quod hunc ruri esse patiebatur. Numquid est
aliud? 'Immo vero,' inquit, 'est; nam istum exheredare in animo habebat.'
Audio; nunc dicis aliquid, quod ad rem pertineat; nam illa, opinor, tu
quoque concedis levia esse atque inepta: 'Convivia cum patre non inibat.'
Quippe, qui ne in oppidum quidem nisi perraro veniret. 'Domum suam istum
non fere quisquam vocabat.' Nec mirum, qui neque in urbe viveret neque
revocaturus esset.
|
|
XIX.
Verum haec tu quoque intellegis esse nugatoria; illud, quod coepimus,
videamus, quo certius argumentum odii reperiri nullo modo potest. 53.
Exheredare pater filium cogitabat.' Mitto quaerere, qua de causa; quaero,
qui scias; tametsi te dicere atque enumerare causas omnis oportebat, et
id erat certi accusatoris officium, qui tanti sceleris argueret, explicare
omnia vitia ac peccata filii, quibus incensus parens potuerit animum inducere,
ut naturam ipsam vinceret, ut amorem illum penitus insitum eiceret ex
animo, ut denique patrem esse sese oblivisceretur; quae sine magnis huiusce
peccatis accidere potuisse non arbitror. 54. Verum concedo tibi, ut ea
praetereas, quae cum taces, nulla esse concedis; illud quidem, voluisse
exheredare, certe tu planum facere debes. Quid ergo adfers, quare id factum
putemus? Vere nihil potes dicere; finge aliquid saltem commode, ut ne
plane videaris id facere, quod aperte facis, huius miseri fortunis et
horum virorum talium dignitati illudere. Exheredare filium voluit. Quam
ob causam? 'Nescio.' Exheredavitne? 'Non.' Quis prohibuit? 'Cogitabat.'
Cogitabat? cui dixit? 'Nemini.' Quid est aliud iudicio ac legibus ac maiestate
vestra abuti ad quaestum atque ad libidinem, nisi hoc modo accusare atque
id obicere, quod planum facere non modo non possis, verum ne coneris quidem?
55. Nemo nostrum est, Eruci, quin sciat tibi inimicitias cum Sex. Roscio
nullas esse; vident omnes, qua de causa huic inimicus venias; sciunt huiusce
pecunia te adductum esse. Quid ergo est? Ita tamen quaestus te cupidum
esse oportebat, ut horum existimationem et legem Remmiam putares aliquid
valere oportere.
|
|
XX.
Accusatores multos esse in civitate utile est, ut metu contineatur audacia;
verum tamen hoc ita est utile, ut ne plane illudamur ab accusatoribus.
Innocens est quispiam, verum tamen, quamquam abest a culpa, suspicione
tamen non caret; tametsi miserum est, tamen ei, qui hunc accuset, possim
aliquo modo ignoscere. Cum enim aliquid habeat, quod possit criminose
ac suspiciose dicere, aperte ludificari et calumniari sciens non videatur.
56. Quare facile omnes patimur esse quam plurimos accusatores, quod innocens,
si accusatus sit, absolvi potest, nocens, nisi accusatus fuerit, condemnari
non potest; utilius est autem absolvi innocentem quam nocentem causam
non dicere. Anseribus cibaria publice locantur, et canes aluntur in Capitolio,
ut significent, si fures venerint. At fures internoscere non possunt,
significant tamen, si qui noctu in Capitolium venerunt, et, quia id est
suspiciosum, tametsi bestiae sunt, tamen in eam partem potius peccant,
quae est cautior. Quodsi luce quoque canes latrent, cum deos salutatum
aliqui venerint, opinor, iis crura suffringantur, quod acres sint etiam
tum, cum suspicio nulla sit. 57. Simillima est accusatorum ratio. Alii
vestrum anseres sunt, qui tantum modo clamant, nocere non possunt, alii
canes, qui et latrare et mordere possunt. Cibaria vobis praeberi videmus;
vos autem maxime debetis in eos impetum facere, qui merentur. Hoc populo
gratissimum est. Deinde, si voletis, etiam tum, cum veri simile erit aliquem
commisisse, in suspicione latratote; id quoque concedi potest. Sin autem
sic agetis, ut arguatis aliquem patrem occidisse neque dicere possitis,
aut quare aut quo modo, ac tantum modo sine suspicione latrabitis, crura
quidem vobis nemo suffringet, sed, si ego hos bene novi, litteram illam,
cui vos usque eo inimici estis, ut etiam Kal. omnis oderitis, ita vehementer
ad caput adfingent, ut postea neminem alium nisi fortunas vestras accusare
possitis.
|
|
XXI.
58. Quid mihi ad defendendum dedisti, bone accusator? quid hisce autem
ad suspicandum? 'Ne exheredaretur, veritus est.' Audio, sed qua de causa
vereri debuerit, nemo dicit. 'Habebat pater in animo.' Planum fac. Nihil
est; non, quicum deliberarit, quem certiorem fecerit, unde istud vobis
suspicari in mentem venerit. Cum hoc modo accusas, Eruci, nonne hoc palam
dicis: 'Ego quid acceperim, scio, quid dicam, nescio; unum illud spectavi,
quod Chrysogonus aiebat, neminem isti patronum futurum; de bonorum emptione
deque ea societate neminem esse qui verbum facere auderet hoc tempore?'
Haec te opinio falsa in istam fraudem impulit; non mehercules verbum fecisses,
si tibi quemquam responsurum putasses.
59. Operae pretium erat, si animadvertistis, iudices,
neglegentiam eius in accusando considerare. Credo, cum vidisset, qui homines
in hisce subselliis sederent, quaesisse, num ille aut ille defensurus
esset; de me ne suspicatum quidem esse, quod antea causam publicam nullam
dixerim. Posteaquam invenit neminem eorum, qui possunt et solent, ita
neglegens esse coepit, ut, cum in mentem veniret, ei, resideret, deinde
spatiaretur, non numquam etiam puerum vocaret, credo, cui cenam imperaret,
prorsus ut vestro consessu et hoc conventu pro summa solitudine abuteretur.
|
|
XXII.
60.Peroravit aliquando, adsedit; surrexi ego. Respirare visus est, quod
non alius potius diceret. Coepi dicere. Usque eo animadverti, iudices,
eum iocari atque alias res agere, antequam Chrysogonum nominavi; quem
simul atque attigi, statim homo se erexit, mirari visus est. Intellexi,
quid eum pupugisset. Iterum ac tertio nominavi. Postea homines cursare
ultro et citro non destiterunt, credo, qui Chrysogono nuntiarent esse
aliquem in civitate, qui contra voluntatem eius dicere auderet; aliter
causam agi, atque ille existimaret, aperiri bonorum emptionem, vexari
pessime societatem, gratiam potentiamque eius neglegi, iudices diligenter
attendere, populo rem indignam videri. 61. Quae quoniam te fefellerunt,
Eruci, quoniamque vides versa esse omnia, causam pro Sex. Roscio, si non
commode, at libere dici, quem dedi putabas, defendi intellegis, quos tradituros
sperabas, vides iudicare, restitue nobis aliquando veterem tuam illam
calliditatem atque prudentiam, confitere huc ea spe venisse, quod putares
hic latrocinium, non iudicium futurum.
De parricidio causa dicitur; ratio ab accusatore reddita
non est, quam ob causam patrem filius occiderit. 62. Quod in minimis noxiis
et in his levioribus peccatis, quae magis crebra et iam prope cotidiana
sunt, vel maxime et primum quaeritur, quae causa maleficii fuerit; id
Erucius in parricidio quaeri non putat oportere; in quo scelere, iudices,
etiam cum multae causae convenisse unum in locum atque inter se congruere
videntur, tamen non temere creditur, neque levi coniectura res penditur,
neque testis incertus auditur, neque accusatoris ingenio res iudicatur.
Cum multa antea commissa maleficia, cum vita hominis perditissima, tum
singularis audacia ostendatur necesse est, neque audacia solum, sed summus
furor atque amentia. Haec cum sint omnia, tamen exstent oportet expressa
sceleris vestigia, ubi, qua ratione, per quos, quo tempore maleficium
sit admissum. Quae nisi multa et manifesta sunt, profecto res tam scelesta,
tam atrox, tam nefaria credi non potest. 63. Magna est enim vis humanitatis;
multum valet communio sanguinis; reclamitat istius modi suspicionibus
ipsa natura; portentum atque monstrum certissimum est esse aliquem humana
specie et figura, qui tantum immanitate bestias vicerit, ut, propter quos
hanc suavissimam lucem aspexerit, eos indignissime luce privarit, cum
etiam feras inter sese partus atque educatio et natura ipsa conciliet.
|
|
XXIII.
64. Non ita multis ante annis aiunt T. Caelium quendam, Tarracinensem,
hominem non obscurum, cum cenatus cubitum in idem conclave cum duobus
adulescentibus filiis isset, inventum esse mane iugulatum. Cum neque servus
quisquam reperiretur neque liber, ad quem ea suspicio pertineret, id aetatis
autem duo filii propter cubantes ne sensisse quidem se dicerent, nomina
filiorum de parricidio delata sunt. Quid poterat tam esse suspiciosum?
neutrumne sensisse? ausum autem esse quemquam se in id conclave committere
eo potissimum tempore, cum ibidem essent duo adulescentes filii, qui et
sentire et defendere facile possent? Erat porro nemo, in quem ea suspicio
conveniret. 65. Tamen, cum planum iudicibus esset factum aperto ostio
dormientes eos repertos esse, iudicio absoluti adulescentes et suspicione
omni liberati sunt. Nemo enim putabat quemquam esse, qui, cum omnia divina
atque humana iura scelere nefario polluisset, somnum statim capere potuisset,
propterea quod, qui tantum facinus commiserunt, non modo sine cura quiescere,
sed ne spirare quidem sine metu possunt.
|
|
XXIV.
66. Videtisne, quos nobis poetae tradiderunt patris ulciscendi causa supplicium
de matre sumpsisse, cum praesertim deorum immortalium iussis atque oraculis
id fecisse dicantur, tamen ut eos agitent Furiae neque consistere umquam
patiantur, quod ne pii quidem sine scelere esse potuerunt? Sic se res
habet, iudices: magnam vim, magnam necessitatem, magnam possidet religionem
paternus maternusque sanguis; ex quo si qua macula concepta est, non modo
elui non potest, verum usque eo permanat ad animum, ut summus furor atque
amentia consequatur. 67. Nolite enim putare, quem ad modum in fabulis
saepenumero videtis, eos, qui aliquid impie scelerateque commiserunt,
agitari et perterreri Furiarum taedis ardentibus. Sua quemque fraus et
suus terror maxime vexat, suum quemque scelus agitat amentiaque adficit,
suae malae cogitationes conscientiaeque animi terrent; haec sunt impiis
assiduae domesticaeque Furiae, quae dies noctesque parentum poenas a consceleratissimis
filiis repetant. 68. Haec magnitudo maleficii facit, ut, nisi paene manifestum
parricidium proferatur, credibile non sit, nisi turpis adulescentia, nisi
omnibus flagitiis vita inquinata, nisi sumptus effusi cum probro atque
dedecore, nisi praerupta audacia, nisi tanta temeritas, ut non procul
abhorreat ab insania. Accedat huc oportet odium parentis, animadversionis
paternae metus, amici improbi, servi conscii, tempus idoneum, locus oportune
captus ad eam rem; paene dicam, respersas manus sanguine paterno iudices
videant oportet, si tantum facinus, tam immane, tam acerbum credituri
sunt. 69. Quare hoc quo minus est credibile, nisi ostenditur, eo magis
est, si convincitur, vindicandum.
|
|
XXV.
Itaque cum multis ex rebus intellegi potest maiores nostros non modo armis
plus quam ceteras nationes, verum etiam consilio sapientiaque potuisse,
tum ex hac re vel maxime, quod in impios singulare supplicium invenerunt.
Qua in re quantum prudentia praestiterint iis, qui apud ceteros sapientissimi
fuisse dicuntur, considerate. 70. Prudentissima civitas Atheniensium,
dum ea rerum potita est, fuisse traditur; eius porro civitatis sapientissimum
Solonem dicunt fuisse, eum qui leges, quibus hodie quoque utuntur, scripsit.
Is cum interrogaretur, cur nullum supplicium constituisset in eum, qui
parentem necasset, respondit se id neminem facturum putasse. Sapienter
fecisse dicitur, cum de eo nihil sanxerit, quod antea commissum non erat,
ne non tam prohibere quam admonere videretur. Quanto nostri maiores sapientius!
qui cum intellegerent nihil esse tam sanctum, quod non aliquando violaret
audacia, supplicium in parricidas singulare excogitaverunt, ut, quos natura
ipsa retinere in officio non potuisset, magnitudine poenae a maleficio
summoverentur. Insui voluerunt in culleum vivos atque ita in flumen deici.
|
|
XXVI.
71. O singularem sapientiam, iudices! Nonne videntur hunc hominem ex rerum
natura sustulisse et eripuisse, cui repente caelum, solem, aquam terramque
ademerint, ut, qui eum necasset, unde ipse natus esset, creret iis rebus
omnibus, ex quibus omnia nata esse dicuntur? Noluerunt feris corpus obicere,
ne bestiis quoque, quae tantum scelus attigissent, immanioribus uteremur;
non sic nudos in flumen deicere, ne, cum delati essent in mare, ipsum
polluerent, quo cetera, quae violata sunt, expiari putantur; denique nihil
tam vile neque tam vulgare est, cuius partem ullam reliquerint. 72. Etenim
quid tam est commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus,
litus eiectis? Ita vivunt, dum possunt, ut ducere animam de caelo non
queant, ita moriuntur, ut eorum ossa terra non tangat, ita iactantur fluctibus,
ut numquam abluantur, ita postremo eiciuntur, ut ne ad saxa quidem mortui
conquiescant. Tanti maleficii crimen, cui maleficio tam insigne supplicium
est constitutum, probare te, Eruci, censes posse talibus viris, si ne
causam quidem maleficii protuleris? Si hunc apud bonorum emptores ipsos
accusares eique iudicio Chrysogonus praeesset, tamen diligentius paratiusque
venisses. 73. Utrum, quid agatur, non vides, an apud quos agatur? Agitur
de parricidio, quod sine multis causis suscipi non potest; apud homines
autem prudentissimos agitur, qui intellegunt neminem ne minimum quidem
maleficium sine causa admittere.
|
|
XXVII.
Esto, causam proferre non potes. Tametsi statim vicisse debeo, tamen de
meo iure decedam et tibi, quod in alia causa non concederem, in hac concedam
fretus huius innocentia. Non quaero abs te, quare patrem Sex. Roscius
occiderit, quaero, quo modo occiderit. Ita quaero abs te, C. Eruci: quo
modo, et sic tecum agam, ut meo loco vel respondendi vel interpellandi
tibi potestatem faciam vel etiam, si quid voles, interrogandi. 74. Quo
modo occidit? ipse percussit an aliis occidendum dedit? Si ipsum arguis,
Romae non fuit; si per alios fecisse dicis, quaero, servosne an liberos?
Si liberos, quos homines? indidemne Ameria an hosce ex urbe sicarios?
Si Ameria, qui sunt ii? cur non nominantur? si Roma, unde eos noverat
Roscius, qui Romam multis annis non venit neque umquam plus triduo fuit?
ubi eos convenit? qui conlocutus est? quo modo persuasit? Pretium dedit;
cui dedit? per quem dedit? unde aut quantum dedit? Nonne his vestigiis
ad caput maleficii perveniri solet? Et simul tibi in mentem veniat facito,
quem ad modum vitam huiusce depinxeris; hunc hominem ferum atque agrestem
fuisse, numquam cum homine quoquam collocutum esse, numquam in oppido
constitisse. 75. Qua in re praetereo illud, quod mihi maximo argumento
ad huius innocentiam poterat esse, in rusticis moribus, in victu arido,
in hac horrida incultaque vita istius modi maleficia gigni non solere.
Ut non omnem frugem neque arborem in omni agro reperire possis, sic non
omne facinus in omni vita nascitur. In urbe luxuries creatur, ex luxurie
exsistat avaritia necesse est, ex avaritia erumpat audacia, inde omnia
scelera ac maleficia gignuntur; vita autem haec rustica, quam tu agrestem
vocas, parsimoniae, diligentiae, iustitiae magistra est.
|
|
XXVIII.
76. Verum haec missa facio; illud quaero, is homo, qui, ut tute dicis,
numquam inter homines fuerit, per quos homines hoc tantum facinus, tam
occultum, absens praesertim, conficere potuerit. Multa sunt falsa, iudices,
quae tamen argui suspiciose possunt; in his rebus si suspicio reperta
erit, culpam inesse concedam. Romae Sex. Roscius occiditur, cum in agro
Amerino esset filius. Litteras, credo, misit alicui sicario, qui Romae
noverat neminem. Arcessivit aliquem. Quem aut quando? Nuntium misit. Quem
aut ad quem? Pretio, gratia, spe, promissis induxit aliquem. Nihil horum
ne confingi quidem potest; et tamen causa de parricidio dicitur.
77. Reliquum est, ut per servos id admiserit. O, di
immortales, rem miseram et calamitosam, quod in tali crimine, quod innocentibus
saluti solet esse, ut servos in quaestionem polliceantur, id Sex. Roscio
facere non licet! Vos, qui hunc accusatis, omnis eius servos habetis;
unus puer victus cotidiani [ad]minister ex tanta familia Sex. Roscio relictus
non est. Te nunc appello, P. Scipio, te, M. Metelle; vobis advocatis,
vobis argentibus aliquotiens duos servos paternos in quaestionem ab adversariis
Sex. Roscius postulavit; meministisne T. Roscium recusare? Quid? ii servi
ubi sunt? Chrysogonum, iudices, sectantur; apud eum sunt in honore et
in pretio. Etiam nunc, ut ex iis quaeratur, ego postulo, hic orat atque
obsecrat. 78. Quid facitis? cur recusatis? Dubitate etiam nunc, iudices,
si potestis, a quo sit Sex. Roscius occisus, ab eone, qui propter illius
mortem in egestate et insidiis versatur, cui ne quaerendi quidem de morte
patris potestas permittitur, an ab iis, qui quaestionem fugitant, bona
possident, in caede atque ex caede vivunt. Omnia, iudices, in hac causa
sunt misera atque indigna; tamen hoc nihil neque acerbius neque iniquius
proferri potest: mortis paternae de servis paternis quaestionem habere
filio non licet! Ne tam diu quidem dominus erit in suos, dum ex iis de
patris morte quaeratur? Veniam, neque ita multo post, ad hunc locum; nam
hoc totum ad Roscios pertinet, de quorum audacia tum me dicturum pollicitus
sum, cum Eruci crimina diluissem.
|
|
XXIX.
79. Nunc, Eruci, ad te venio. Conveniat mihi tecum necesse est, si ad
hunc maleficium istud pertinet, aut ipsum sua manu fecisse, id quod negas,
aut per aliquos liberos aut servos. Liberosne? quos neque ut convenire
potuerit neque qua ratione inducere neque ubi neque per quos neque qua
spe aut quo pretio, potes ostendere. Ego contra ostendo non modo nihil
eorum fecisse Sex. Roscium, sed ne potuisse quidem facere, quod neque
Romae multis annis fuerit neque de praediis umquam temere discesserit.
Restare tibi videbatur servorum nomen, quo quasi in portum reiectus a
ceteris suspicionibus confugere posses; ubi scopulum offendis eius modi,
ut non modo ab hoc crimen resilire videas, verum omnem suspicionem in
vosmet ipsos recidere intellegas. 80. Quid ergo est? quo tandem accusator
inopia argumentorum confugit? 'Eius modi tempus erat,' inquit, 'ut homines
vulgo impune occiderentur; quare hoc tu propter multitudinem sicariorum
nullo negotio facere potuisti.' Interdum mihi videris, Eruci, una mercede
duas res assequi velle, nos iudicio perfundere, accusare autem eos ipsos,
a quibus mercedem accepisti. Quid ais? vulgo occidebantur? Per quos et
a quibus? Nonne cogitas te a sectoribus huc adductum esse? Quid postea?
Nescimus per ista tempora eosdem fere sectores fuisse collorum et bonorum?
81. Ii denique, qui tum armati dies noctesque concursabant, qui Romae
erant assidui, qui omni tempore in praeda et in sanguine versabantur,
Sex. Roscio temporis illius acerbitatem iniquitatemque obicient et illam
sicariorum multitudinem, in qua ipsi duces ac principes erant, huic crimini
putabunt fore? qui non modo Romae non fuit, sed omnino, quid Romae ageretur,
nescivit, propterea quod ruri assiduus, quem ad modem tute confiteris,
fuit.
82. Vereor, ne aut molestus sim vobis, iudices, aut
ne ingeniis vestris videar diffidere, si de tam perspicuis rebus diutius
disseram. Eruci criminatio tota, ut arbitror, dissoluta est; nisi forte
exspectatis, ut illa diluam, quae de peculatu ac de eius modi rebus commenticiis
inaudita nobis ante hoc tempus ac nova obiecit; quae mihi iste visus est
ex aliqua oratione declamare, quam in alium reum commentaretur; ita neque
ad crimen parricidii neque ad eum, qui causam dicit, pertinebant; de quibus
quoniam verbo arguit, verbo satis est negare. Si quid est, quod ad testes
reservet, ibi quoque nos, ut in ipsa causa, paratiores reperiet, quam
putabat.
|
|
XXX.
83. Venio nunc eo, quo me non cupiditas ducit, sed fides. Nam si mihi
liberet accusare, accusarem alios potius, ex quibus possem crescere; quod
certum est non facere, dum utrumvis licebit. Is enim mihi videtur amplissimus,
qui sua virtute in altiorem locum pervenit, non qui ascendit per alterius
incommodum et calmitatem. Desinamus aliquando ea scrutari, quae sunt inania;
quaeramus ibi maleficium, ubi et est et inveniri potest; iam intelleges,
Eruci, certum crimen quam multis suspicionibus coarguatur, tametsi neque
omnia dicam et leviter unum quidque tangam. Neque enim id facerem, nisi
necesse esset, et id erit signi me invitum facere, quod non persequar
longius, quam salus huius et mea fides postulabit.
84. Causam tu nullam reperiebas in Sex. Roscio; at ego
in T. Roscio reperio. Tecum enim mihi res est, T. Rosci, quoniam istic
sedes ac te palam adversarium esse profiteris. De Capitone post viderimus,
si, quem ad modum paratum esse audio, testis prodierit; tum alias quoque
suas palmas cognoscet, de quibus me ne audisse quidem suspicatur. L. Cassius
ille, quem populus Romanus verissimum et sapientissimum iudicem putabat,
identidem in causis quaerere solebat, 'cui bono' fuisset. Sic vita hominum
est, ut ad maleficium nemo conetur sine spe atque emolumento accedere.
85. Hunc quaesitorem ac iudicem fugiebant atque horrebant ii, quibus periculum
creabatur, ideo quod, tametsi veritatis erat amicus, tamen natura non
tam propensus ad misericordiam quam implacatus ad severitatem videbatur.
Ego, quamquam praeest huic quaestioni vir et contra audaciam fortissimus
et ab innocentia clementissimus, tamen facile me paterer vel illo ipso
acerrimo iudice quaerente vel apud Cassianos iudices, quorum etiam nunc
ii, quibus causa dicenda est, nomen ipsum reformidant, pro Sex. Roscio
dicere.
|
|
XXXI.
86. In hac enim causa cum viderent illos amplissimam pecuniam possidere,
hunc in summa mendicitate esse, illud quidem non quaererent, cui bono
fuisset, sed eo perspicuo crimen et suspicionem potius ad praedam adiungerent
quam ad egestatem. Quid, si accedit eodem, ut tenuis antea fueris? quid,
si ut avarus? quid, si ut audax? quid, si ut illius, qui occisus est,
inimicissimus? num quaerenda causa, quae te ad tantum facinus adduxerit?
Quid ergo horum negari potest? Tenuitas hominis eius modi est, ut dissimulari
non queat atque eo magis eluceat, quo magis occultatur. 87. Avaritiam
praefers, qui societatem coieris de municipis cognatique fortunis cum
alienissimo. Quam sis audax, ut alia obliviscar, hinc omnes intellegere
potuerunt, quod ex tota societate, hoc est ex tot sicariis, solus tu inventus
es, qui cum accusatoribus sederes atque os tuum non modo ostenderes, sed
etiam offeres. Inimicitias tibi fuisse cum Sex. Roscio et magnas rei familiaris
controversias concedas necesse est. 88. Restat, iudices, ut hoc dubitemus,
uter potius Sex. Roscium occiderit, is, ad quem morte eius divitiae venerint,
an is, ad quem mendicitas, is, qui antea tenuis fuerit, an is, qui postea
factus sit egentissimus, is, qui ardens avaritia feratur infestus in suos,
an is, qui semper ita vixerit, ut quaestum nosset nullum, fructum autem
eum solum, quem labore peperisset, is, qui omnium sectorum audacissimus
sit, an is, qui propter fori iudiciorumque insolentiam non modo subsellia,
verum etiam urbem ipsam reformidet, postremo, iudices, id quod ad rem
mea sententia maxime pertinet, utrum inimicus potius an filius.
|
|
XXXII.
89. Haec tu, Eruci, tot et tanta si nanctus esses in reo, quam diu diceres!
quo te modo iactares! tempus hercule te citius quam oratio deficeret.
Etenim in singulis rebus eius modi materies est, ut dies singulos possis
consumere. Neque ego non possum; non enim tantum mihi derogo, tametsi
nihil adrogo, ut te copiosius quam me putem posse dicere. Verum ego forsitan
propter multitudinem patronorum in grege adnumerer, te pugna Cannensis
accusatorum sat bonum fecit. Multos caesos non ad Trasumennum lacum, sed
ad Servilium vidimus.
90. Quis ibi non est vulneratus ferro Phrygio? Non necesse
est omnes commemorare Curtios, Marios, denique Mammeos, quos iam aetas
a proeliis avocabat, postremo Priamum ipsum senem, Antistium, quem non
modo aetas, sed etiam leges pugnare prohibebant. Iam quos nemo propter
ignobilitatem nominat, sescenti sunt, qui inter sicarios et de veneficiis
accusabant; qui omnes, quod ad me attinet, vellem viverent. Nihil enim
mali est canes ibi quam plurimos esse, ubi permulti observandi multaque
servanda sunt. 91. Verum, ut fit, multa saepe inprudentibus imperatoribus
vis belli ac turba molitur. Dum is in aliis rebus erat occupatus, qui
summam rerum administrabat, erant interea, qui suis vulneribus mederentur;
qui, tamquam si offusa rei publicae sempiterna nox esset, ita ruebant
in tenebris omniaque miscebant; a quibus miror, ne quod iudiciorum esset
vestigium, non subsellia quoque esse combusta; nam et accusatores et iudices
sustulerunt. Hoc commodi est, quod ita vixerunt, ut testes omnes, si cuperent,
interficere non possent; nam, dum hominum genus erit, qui accuset eos,
non deerit; dum civitas erit, iudicia fient. Verum, ut coepi dicere, et
Erucius, haec si haberet in causa, quae commemoravi, posset ea quamvis
diu dicere, et ego, iudices, possum; sed in animo est, quem ad modum ante
dixi, leviter transire ac tantum modo perstringere unam quamque rem, ut
omnes intellegant me non studio accusare, sed officio defendere.
|
|
XXXIII.
92. Video igitur causas esse permultas, quae istum impellerent; videamus
nunc, ecquae facultas suscipiendi maleficii fuerit. Ubi occisus est Sex.
Roscius? -- Romae. -- Quid? tu, T. Rosci, ubi tunc eras? -- Romae. Verum
quid ad rem? et alii multi. -- Quasi nunc id agatur, quis ex tanta multitudine
occiderit, ac non hoc quaeratur, eum, qui Romae sit occisus, utrum veri
similius sit ab eo esse occisum, qui assiduus eo tempore Romae fuerit,
an ab eo, qui multis annis Romam omnino non accesserit. 93. Age nunc ceteras
quoque facultates consideremus. Erat tum multitudo sicariorum, id quod
commemoravit Erucius, et homines impune occidebantur. Quid? ea multitudo
quae erat? Opinor, aut eorum, qui in bonis erant occupati, aut eorum,
qui ab iis conducebantur, ut aliquem occiderent. Si eos putas, qui alienum
adpetebant, tu es in eo numero, qui nostra pecunia dives es; sin eos,
quos qui leviore nomine appellant, percussores vocant, quaere, in cuius
fide sint et clientela; mihi crede, aliquem de societate tua reperies;
et, quicquid tu contra dixeris, id cum defensione nostra contendito; ita
facillime causa Sex. Rosci cum tua conferetur. 94. Dices: 'Quid postea,
si Romae assiduus fui?' Respondebo: 'At ego omnino non fui.' -- Fateor
me sectorem esse, verum et alii multi. -- At ego, ut tute arguis, agricola
et rusticus. -- Non continuo, si me in gregem sicariorum contuli, sum
sicarius. -- At ego profecto, qui ne novi quidem quemquam sicarium, longe
absum ab eius modi crimine. Permulta sunt, quae dici possunt, quare intellegatur
summam tibi facultatem fuisse maleficii suscipiendi; quae non modo idcirco
praetereo, quod te ipsum non libenter accuso, verum eo magis etiam, quod,
si de illis caedibus velim commemorare, quae tum factae sunt ista eadem
ratione, qua Sex. Roscius occisus est, vereor, ne ad plures oratio mea
pertinere videatur.
|
|
XXXIV.
95. Videamus nunc strictim, sicut cetera, quae post mortem Sex. Rosci
abs te, T. Rosci, facta sunt; quae ita aperta et manifesta sunt, ut me
dius fidius, iudices, invitus ea dicam. Vereor enim, cuicuimodi es, T.
Rosci, ne ita hunc videar voluisse servare, ut tibi omnino non pepercerim.
Cum hoc vereor et cupio tibi aliqua ex parte, quod salva fide possim.
parcere, rursus immuto voluntatem meam; venit enim mihi in mentem oris
tui. Tene, cum ceteri socii tui fugerent ac se occultarent, ut hoc iudicium
non de illorum praeda, sed de huius maleficio fieri videretur, ptissimum
tibi partes istas depoposcisse, ut in iudicio versarere et sederes cum
accusatore? Qua in re nihil aliud adsequeris, nisi ut ab omnibus mortalibus
audacia tua cognoscatur et impudentia. 96. Occiso Sex. Roscio quis primus
Ameriam nuntiat? Mallius Glaucia, quem iam antea nominavi, tuus cliens
et familiaris. Quid attinuit eum potissimum nuntiare, quod, si nullum
iam ante consilium de morte ac de bonis eius inieras nullamque societatem
neque sceleris neque praemii cum homine ullo coieras, ad te minime omnium
pertinebat? -- Sua sponte Mallius nuntiat. -- Quid, quaeso, eius intererat?
An, cum Ameriam non huiusce rei causa venisset, casu accidit, ut id, quod
Romae audierat, primus nuntiaret? Cuius rei causa venerat Ameriam? 'Non
possum,' inquit, 'divinare.' Eo rem iam adducam, ut nihil divinatione
opus sit. Qua ratione T. Roscio Capitoni primum nuntiavit? Cum Ameriae
Sex. Rosci domus, uxor liberique essent, cum tot propinqui cognatique
optime convenientes, qua ratione factum est, ut iste tuus cliens, sceleris
tui nuntius, T. Roscio Capitoni potissimum nuntiaret? 97. Occisus est
a cena rediens; nondum lucebat, cum Ameriae scitum est. Quid hic incredibilis
cursus, quid haec tanta celeritas festinatioque significat? Non quaero,
quis percusserit; nihil est, Glaucia, quod metuas; non excutio te, si
quid forte ferri habuisti, non scrutor; nihil ad me arbitror pertinere;
quoniam, cuius consilio occisus sit, invenio, cuius manu sit percussus,
non laboro. Unum hoc sumo, quod mihi apertum tuum scelus resque manifesta
dat: Ubi aut unde audivit Glaucia? qui tam cito scivit? Fac audisse statim;
quae res eum nocte una tantum itineris contendere coegit? quae necessitas
eum tanta premebat, ut, si sua sponte iter Ameriam faceret, id temporis
Roma proficisceretur, nullam partem noctis requiesceret?
|
|
XXXV.
98. Etianme in tam perspicuis rebus argumentatio quaerenda aut coniectura
capienda est? Nonne vobis haec, quae audistis, cernere oculis videmini,
iudices? non illum miserum, ignarum casus sui redeuntem a cena videtis,
non positas insidias, non impetum repentinum? non versatur ante oculos
vobis in caede Glaucia? non adest iste T. Roscius? non suis manibus in
curru collocat Automedontem illum, sui sceleris acerbissimi nefariaeque
victoriae nuntium? non orat, ut eam noctem pervigilet, ut honoris sui
causa laboret, ut Capitoni quam primum nuntiet? 99. Quid erat, quod Capitonem
primum scire voluit? Nescio, nisi hoc video, Capitonem in his bonis esse
socium; de tribus et decem fundis tres nobilissimos fundos eum video possidere.
100. Audio praeterea non hanc suspicionem nunc primum in Capitonem conferri;
multas esse infames eius palmas, hanc primam esse tamen lemniscatam, quae
Roma ei deferatur; nullum modum esse hominis occidendi, quo ille non aliquot
occiderit, multos ferro, multos veneno; habeo etiam dicere, quem contra
morem maiorum minorem annis LX de ponte in Tiberim deiecerit; quae, si
prodierit atque adeo cum prodierit (scio enim proditurum esse), audiet.
101. Veniat modo, explicet suum volumen illud, quod ei planum facere possum
Erucium conscripsisse; quod aiunt illum Sex. Roscio intentasse et minitatum
esse se omnia illa pro testimonio esse dicturum. O praeclarum testem,
iudices! o gravitatem dignam expectatione! o vitam honestam atque eius
modi, ut libentibus animis ad eius testimonium vestrum ius iurandum accommodetis!
Profecto non tam perspicue nos istorum maleficia videremus, nisi ipsos
caecos redderet cupiditas et avaritia et audacia.
|
|
XXXVI.
102. Alter ex ipsa caede volucrem nuntium Ameriam ad socium atque adeo
magistrum suum misit, ut, si dissimulare omnes cuperent se scire, ad quem
maleficium pertineret, tamen ipse apertum suum scelus ante omnium oculos
poneret. Alter, si dis immortalibus placet, testimonium etiam in Sex.
Roscium dicturus est; quasi vero id nunc agatur, utrum, is quod dixerit,
credendum ac non, quod fecerit, vindicandum sit. Itaque more maiorum comparatum
est, ut in minimis rebus homines amplissimi testimonium de sua re non
dicerent. 103. Africanus, qui suo cognomine declarat tertiam partem orbis
terrarum se subegisse, tamen, si sua res ageretur, testimonium non diceret;
nam illud in talem virum non audeo dicere: Si diceret, non crederetur.
Videte nunc, quam versa et mutata in peiorem partem sint omnia. Cum de
bonis et de caede agatur, testimonium dicturus est is, qui et sector est
et sicarius, hoc est qui et illorum ipsorum bonorum, de quibus agitur,
emptor atque possessor est et eum hominem occidendum curavit, de cuius
morte quaeritur. 104. Quid? tu, vir optime, ecquid habes quod dicas? mihi
ausculta: vide, ne tibi desis; tua quoque res permagna agitur. Multa scelerate,
multa audaciter, multa improbe fecisti, unum stultissime, profecto tua
sponte, non de Eruci sententia: nihil opus fuit te istic sedere; neque
enim accusatore muto neque teste quisquam utitur eo, qui de accusatoris
subsellio surgit. Huc accedit, quod paulo tamen occultior atque tectior
vestra ista cupiditas esset. Nunc quid est, quod quisquam ex vobis audire
desideret, cum, quae facitis, eius modi sint, ut ea dedita opera a nobis
contra vosmet ipsos facere videamini?
105. Age nunc illa videamus, iudices, quae statim consecuta
sunt. Ad Volaterras in castra L. Sullae mors Sex. Rosci quadriduo, quo
is occisus est, Chrysogono nuntiatur.
|
|
XXXVII.
Quaeritur etiam nunc, quis eum nuntium miserit? nonne perspicuum est eundem,
qui Ameriam? Curat Chrysogonus, ut eius bona veneant statim; qui non norat
hominem aut rem. At qui ei venit in mentem praedia concupiscere hominis
ignoti, quem omnino numquam viderat? Soletis, cum aliquid huiusce modi
audistis, iudices, continuo dicere: 'Necesse est aliquem dixisse municipem
aut vicinum; ii plerumque indicant, per eos plerique produntur.' 106.
Hic nihil est, quod suspicionem hoc putetis. Non enim ego ita disputabo:
'Veri simile est Roscios istam rem ad Chrysogonum detulisse; erat enim
eis cum Chrysogono iam antea amicitia; nam cum multos veteres a maioribus
Roscii patronos hospitesque haberent, omnes eos colere atque observare
destiterunt ac se in Chrysogoni fidem et clientelam contulerunt.' 107.
Haec possum omnia vere dicere, sed in hac causa coniectura nihil opus
est; ipsos certo scio non negare ad haec bona Chrysogonum accessisse impulsu
suo. Si eum, qui indicii partem acceperit, oculis cernetis, poteritisne
dubitare, iudices, quis indicarit? Qui sunt igitur in istis bonis, quibus
partem Chrysogonus dederit? Duo Roscii. Num quisnam praeterea? Nemo est,
iudices. Num ergo dubium est, quin ii obtulerint hanc praedam Chrysogono,
qui ab eo partem praedae tulerunt?
108. Age nunc ex ipsius Chrysogoni iudicio Rosciorum
factum consideremus. Si nihil in ista pugna Roscii, quod operae pretium
esset, fecerant, quam ob causam a Chrysogono tantis praemiis donabantur?
si nihil aliud fecerunt nisi rem detulerunt, nonne satis fuit iis gratias
agi, denique, ut perliberaliter ageretur, honoris aliquid haberi? Cur
tria praedia tantae pecuniae statim Capitoni dantur? cur, quae reliqua
sunt, iste T. Roscius omnia cum Chrysogono communiter possidet? Nonne
perspicuum est, iudices, has manubias Rosciis Chrysogonum re cognita concessisse?
|
|
XXXVIII.
109. Venit in decem primis legatus in castra Capito. Totam vitam, naturam
moresque hominis ex ipsa legatione cognoscite. Nisi intellexeritis, iudices,
nullum esse officium, nullum ius tam sanctum atque integrum, quod non
eius scelus atque perfidia violarit et imminuerit, virum optimum esse
eum iudicatote. 110. Impedimento est, quo minus de his rebus Sulla doceatur,
ceterorum legatorum consilia et voluntatem Chrysogono enuntiat, monet,
ut provideat, ne palam res agatur, ostendit, si sublata sit venditio bonorum,
illum pecuniam grandem amissurum, sese capitis periculum aditurum; illum
acuere, hos, qui simul erant missi, fallere, illum identidem monere, ut
caveret, hisce insidiose spem falsam ostendere, cum illo contra hos inire
consilia, horum consilia illi enuntiare, cum illo partem suam depecisci,
hisce aliqua ficta mora semper omnes aditus ad Sullam intercludere. Postremo
isto hortatore, auctore, intercessore ad Sullam legati non adierunt; istius
fide ac potius perfidia decepti, id quod ex ipsis cognoscere poteritis,
si accusator voluerit testimonium eis denuntiare, pro re certa spem falsam
domum rettulerunt. 111. In privatis rebus si qui rem mandatam non modo
malitiosius gessisset sui quaestus aut commodi causa, verum etiam neglegentius,
eum maiores summum admisisse dedecus existimabant. Itaque mandati constitutum
est iudicium non minus turpe quam furti, credo, propterea quod, quibus
in rebus ipsi interesse non possumus, in iis operae nostrae vicaria fides
amicorum supponitur; quam qui laedit, oppugnat omnium commune praesidium
et, quantum in ipso est, disturbat vitae societatem. Non enim possumus
omnia per nos agere; alius in alia est re magis utilis. Idcirco amicitiae
comparantur, ut commune commodum mutuis officiis gubernetur. 112. Quid
recipis mandatum, si aut neglecturus aut ad tuum commodum conversurus
es? cur mihi te offers ac meis commodis officio simulato officis et obstas?
Recede de medio; per alium transigam. Suscipis onus officii, quod te putas
sustinere posse; quod minime videtur grave iis, qui minime ipsi leves
sunt.
|
|
XXXIX.
Ergo idcirco turpis haec culpa est, quod duas res sanctissimas violat,
amicitiam et fidem. Nam neque mandat quisquam fere nisi amico neque credit
nis ei, quem fidelem putat. Perditissimi est igitur hominis simul et amicitiam
dissolvere et fallere eum, qui laesus non esset, nisi credidisset. 113.
Itane est? in minimis rebus qui mandatum neglexerit, turpissimo iudicio
condemnetur necesse est, in re tanta cum is, cui fama mortui, fortunae
vivi commendatae sunt atque concreditae, ignominia mortuum, inopia vivum
adfecerit, is inter honestos homines atque adeo inter vivos numerabitur?
In minimis privatisque rebus etiam neglegentia mandati in crimen iudiciumque
infamiae vocatur, propterea quod, si recte fiat, illum neglegere oporteat,
qui mandarit, non illum, qui mandatum receperit; in re tanta, quae publice
gesta atque commissa sit, qui non neglegentia privatum aliquod commodum
laeserit, sed perfidia legationis ipsius caerimoniam polluerit maculaque
adfecerit, qua is tandem poena adficietur aut quo iudicio damnabitur?
114. Si hanc ei rem privatim Sex. Roscius mandavisset, ut cum Chrysogono
transigeret atque decideret, inque eam rem fidem suam, si quid opus esse
putaret, interponeret, illeque sese facturum recepisset, nonne, si ex
eo negotio tantulum in rem suam convertisset, damnatus per arbitrum et
rem restitueret et honestatem omnem amitteret? 115. Nunc non hanc ei rem
Sex. Roscius mandavit, sed, id quod multo gravius est, ipse Sex. Roscius
cum fama, vita bonisque omnibus a decurionibus publice T. Roscio mandatus
est; et ex eo T. Roscius non paulum nescio quid in rem suam convertit,
sed hunc funditus evertit bonis, ipse tria praedia sibi depectus est,
voluntatem decurionem ac municipum omnium tantidem quanti fidem suam fecit.
|
|
XL.
116. Videte iam porro cetera, iudices, ut intellegatis maleficium nullum
fingi posse, quo iste sese non contaminarit. In rebus minoribus socium
fallere turpissimum est aequeque turpe atque illud, de quo ante dixi;
neque iniuria, propterea quod auxilium sibi se putat adiunxisse, qui cum
altero rem communicavit. Ad cuius igitur fidem confugiet, cum per eius
fidem laeditur, cui se commiserit? Atque ea sunt animadvertenda peccata
maxime, quae difficillime praecaventur. Tecti esse ad alienos possumus,
intimi multa apertiora videant necesse est; socium cavere qui possumus?
quem etiam si metuimus, ius officii laedimus. Recte igitur maiores eum,
qui socium fefellisset, in virorum bonorum numero non putarunt haberi
oportere. 117. At vero T. Roscius non unum rei pecuniariae socium fefellit
(quod tametsi grave est, tamen aliquo modo posse ferri videtur), verum
novem homines honestissimos, eiusdem muneris, legationis, officii mandatorumque
socios, induxit, decepit, destituit, adversariis tradidit, omni fraude
et perfidia fefellit; qui de eius scelere suspicari nihil potuerunt, socium
officii metuere non debuerunt, eius malitiam non viderunt, orationi vanae
crediderunt. Itaque nunc illi homines honestissimi propter istius insidias
parum putantur cauti providique fuisse; iste, qui initio proditor fuit,
deinde perfuga, qui primo sociorum consilia adversariis enuntiavit, deinde
societatem cum ipsis adversariis coiit, terret etiam nos ac minatur tribus
praediis, hoc est praemiis sceleris, ornatus. In eius modi vita, iudices,
in his tot tantisque flagitiis hoc quoque maleficium, de quo iudicium
est, reperietis. 118. Etenim quaerere ita debetis: ubi multa avare, multa
audacter, multa improbe, multa perfidiose facta videbitis, ibi scelus
quoque latere inter illa tot flagitia putatote. Tametsi hoc quidem minime
latet, quod ita promptum et propositum est, ut non ex illis maleficiis,
quae in illo constat esse, hoc intellegatur, verum ex hoc etiam, si quo
de illorum forte dubitabitur, convincatur. Quid tandem, quaeso, iudices?
num aut ille lanista omnino iam a gladio recessisse videtur aut hic discipulus
magistro tantulum de arte concedere? Par est avaritia, similis improbitas,
eadem impudentia, gemina audacia.
|
|
XLI.
119. Etenim, quoniam fidem magistri cognostis, cognoscite nunc discipuli
aequitatem. Dixi iam antea saepe numero postulatos esse ab istis duos
servos in quaestionem. Tu semper, T. Rosci, recusasti. Quaero abs te:
'Iine, qui postulabant, indigni erant, qui impetrarent, an is te non commovebat,
pro quo postulabant, an res ipsa tibi iniqua videbatur?' Postulabant homines
nobilissimi atque integerrimi nostrae civitatis, quos iam antea nominavi;
qui ita vixerunt talesque a populo Romano putantur, ut, quicquid dicerent,
nemo esset, qui non aequum putaret. Postulabant autem pro homine miserrimo
atque infelicissimo, qui vel ipse sese in cruciatum dari cuperet, dum
de patris morte quaereretur. 120. Res porro abs te eius modi postulabatur,
ut nihil interesset, utrum eam rem recusares an de maleficio confiterere.
Quae cum ita sint, quaero abs te, quam ob causam recusaris. Cum occiditur
Sex. Roscius, ibidem fuerunt. Servos ipsos, quod ad me attinet, neque
arguo neque purgo; quod a vobis oppugnari video, ne in quaestionem dentur,
suspiciosus est; quod vero apud vos ipsos in honore tanto sunt, profecto
necesse est sciant aliquid, quod si dixerint, perniciosum vobis futurum
sit. -- In dominos quaeri de servis iniquum est. -- At neque in vos quaeritur;
Sex. enim Roscius reus est; neque in dominum, cum de hoc quaeritur; vos
enim dominos esse dicitis. -- Cum Chrysogono sunt. -- Ita credo; litteris
eorum et urbanitate Chrysogonus ducitur, ut inter suos omnium deliciarum
atque omnium artium puerulos ex tot elegantissimis familiis lectos velit
hos versari, homines paene operarios, ex Amerina disciplina patris familiae
rusticani. 121. Non ita est profecto, iudices; non est veri simile, ut
Chrysogonus horum litteras adamarit aut humanitatem, non ut rei familiaris
negotio diligentiam cognorit eorum et fidem. Est quiddam, quod occultatur;
quod quo studiosius ab istis opprimitur et absconditur, eo magis eminet
et apparet.
|
|
XLII.
122. Quid igitur? Chrysogonus suine maleficii occulatndi causa quaestionem
de iis haberi non vult? Minime, iudices; non in omnes arbitror omnia convenire.
Ego in Chrysogono, quod ad me attinet, nihil eius modi suspicor; neque
hoc mihi nunc primum in mentem venit dicere. Meministis me ita distribuisse
initio causam: in crimen, cuius tota argumentatio permissa Erucio est,
et in audaciam, cuius partes Rosciis impositae sunt. Quicquid maleficii,
sceleris, caedis erit, proprium id Rosciorum esse debebit. Nimiam gratiam
potentiamque Chrysogoni dicimus et nobis obstare et perferri nullo modo
posse et a vobis, quoniam potestas data est, non modo infirmari, verum
etiam vindicari oportere. 123. Ego sic existimo, qui quaeri velit ex iis,
quos constat, cum caedes facta sit, adfuisse, eum cupere verum inveniri;
qui recuset, eum profecto, tametsi verbo non audeat, tamen re ipsa de
maleficio suo confiteri. Dixi initio, iudices, nolle me plura de istorum
scelere dicere, quam causa postularet ac necessitas ipsa cogeret. Nam
et multae res adferri possunt, et una quaeque earum multis cum argumentis
dici potest. Verum ego, quod invitus ac necessario facio, neque diu neque
diligenter facere possum. Quae praeteriri nullo modo poterant, ea leviter,
iudices, attigi, quae posita sunt in suspicionibus, de quibus si coepero
dicere, pluribus verbis sit disserendum, ea vestris ingeniis coniecturaeque
committo.
|
|
XLIII.
124. Venio nunc ad illud nomen aureum Chrysogoni, sub quo nomine tota
societas latuit; de quo, iudices, neque quo modo dicam neque quo modo
taceam, reperire possum. Si enim taceo, vel maximam partem relinquo; sin
autem dico, vereor, ne non ille solus, id quod ad me nihil attinet, sed
alii quoque plures laesos se esse putent. Tametsi ita se res habet, ut
mihi in communem causam sectorum dicendum nihil magnopere videatur; haec
enim causa nova profecto et singularis est. 125. Bonorum Sex. Rosci emptor
est Chrysogonus. Primum hoc videamus: eius hominis bona qua ratione venierunt
aut quo modo venire potuerunt? Atque hoc non ita quaeram, iudices, ut
id dicam esse indignum, hominis innocentis bona venisse (si enim haec
audaciter ac libere dicentur, non fuit tantus homo Sex. Roscius in civitate,
ut de eo potissimum conqueramur); verum ego hoc quaero: Qui potuerunt
ista ipsa lege, quae de proscriptione est, sive Valeria est sive Cornelia
(non enim novi nec scio), verum ista ipsa lege bona Sex. Rosci venire
qui potuerunt? 126. Scriptum enim ita dicunt esse: UT EORUM BONA VENEANT,
QUI PROSCRIPTI SUNT; quo in numero Sex. Roscius non est: AUT EORUM, QUI
IN ADVERSARIORUM PRAESIDIIS OCCISI SUNT. Dum praesidia ulla fuerunt, in
Sullae praesidiis fuit; posteaquam ab armis recessimus, in summo otio
rediens a cena Romae occisus est; si lege, bona quoque lege venisse fateor;
sin autem constat contra omnis non modo veteres leges, verum etiam novas
occisum esse, bona quo iure aut quo modo aut qua lege venierint, quaero.
|
|
XLIV.
127. In quem hoc dicam, quaeris, Eruci. Non in eum, quem vis et putas;
nam Sullam et oratio mea ab initio et ipsius eximia virtus omni tempore
purgavit. Ego haec omnia Chrysogonum fecisse dico, ut ementiretur, ut
malum civem Sex. Roscium fuisse fingeret, ut eum apud adversarios occisum
esse diceret, ut his de rebus a legatis Amerinorum doceri L. Sullam passus
non sit. Denique etiam illud suspicor, omnino haec bona non venisse; id
quod postea, si per vos, iudices, licitum erit, aperietur. 128. Opinor
enim esse in lege, quam ad diem proscriptiones venditionesque fiant, [nimirum]
Kalendas Iunias. Aliquot post menses et homo occisus est et bona venisse
dicuntur. Profecto aut haec bona in tabulas publicas nulla redierunt,
nosque ab isto nebulone facetius eludimur, quam putamus, aut, si redierunt,
tabulae publicae corruptae aliqua ratione sunt; nam lege quidem bona venire
non potuisse constat. Intellego me ante tempus, iudices, haec scrutari
et prope modum errare, qui, cum capiti Sex. Rosci mederi debeam, reduviam
curem. Non enim laborat de pecunia, non ullius rationem sui commodi ducit;
facile egestatem suam se laturum putat, si hac indigna suspicione et ficto
crimine liberatus sit. 129. Verum quaeso a vobis, iudices, ut haec pauca,
quae restant, ita audiatis, ut partim me dicere pro me ipso putetis, partim
pro Sex. Roscio. Quae enim mihi ipsi indigna et intolerabilia videntur,
quaeque ad omnis, nisi providemus, arbitror pertinere, ea pro me ipso
ex animi mei sensu ac dolore pronuntio; quae ad huius vitam causamque
pertinent, et quid hic pro se dici velit et qua condicione contentus sit,
iam in extrema oratione nostra, iudices, audietis.
|
|
XLV.
130. Ego haec a Chrysogono mea sponte remoto Sex. Roscio quaero, primum
quare civis optimi bona venierint, deinde quare hominis eius, qui neque
proscriptus neque apud adversarios occisus est, bona venierint, cum in
eos solos lex scripta sit, deinde quare aliquanto post eam diem venierint,
quae dies in lege praefinita est, deinde cur tantulo venierint. Quae omnia
si, quem ad modum solent liberti nequam et improbi facere, in patronum
suum voluerit conferre, nihil egerit; nemo est enim, qui nesciat propter
magnitudinem rerum multa multos partim invito, partim imprudente L. Sulla
commisisse. 131. Placet igitur in his rebus aliquid imprudentia praeteriri?
Non placet, iudices, sed necesse est. Etenim si iuppiter optimus maximus,
cuius nutu et arbitrio caelum, terra mariaque reguntur, saepe ventis vehementioribus
aut immoderatis tempestatibus aut nimio calore aut intolerabili frigore
hominibus nocuit, urbes delevit, fruges perdidit, quorum nihil pernicii
causa divino consilio, sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus,
at contra commoda, quibus utimur, lucemque, qua fruimur, spiritumque,
quem ducimus, ab eo nobis dari atque impertiri videmus, quid miramur,
iudices, L. Sullam, cum solus rem publicam regeret orbemque terrarum gubernaret
imperiique maiestatem, quam armis receperat, legibus confirmaret, aliqua
animadvertere non potuisse? nisi hoc mirum est, quod vis divina adsequi
non possit, si id mens humana adepta non sit. 132. Verum ut haec missa
faciam, quae iam facta sunt, ex iis, quae nunc cum maxime fiunt, nonne
quivis potest intellegere omnium architectum et machinatorem unum esse
Chrysogonum? qui Sex. Rosci nomen deferendum curavit [hoc iudicium], cuius
honoris causa accusare se dixit Erucius . . . [Desunt non pauca.]
In vico Pallacinae] Locus, ubi cenaverat
Roscius. -- Maxime metuit] Sullam scilicet. -- Derivat tamen
et ait se] id est suspicionem suam in alium deducit. Hoc enim dicebat
Chrysogonus: 'Non quia timui, ne mihi tollerentur bona Roscii, ideo eius
praedia dissipavi, sed quia aedificabam, in Veientanam ideo de his transtuli.'
-- Manu praedia praediis] Praediis, occasione, quem ad modum dicimus:
'fac ad manum illum codicem.' -- Hic ego audire istos cupio] In
hoc capite de potentia Chrysogoni invidiam facit, ut enumeret singula
deliciarum genera, quod habeat plures possessiones, mancipia, quae omnia
dicit de rapinis ipsum habere. (Schol. Gron. p. 436. 14.) [The
Loeb points out that there is a considerable lacuna here, the purpose
and some disconnected words being given by the Scholiast. The points dealt
with in it by Cicero were no doubt the low price at which the property
was sold (raised in §130) and its disposal by Chrysogonus in various
ways. Cicero, however, concluded (as he states in §127) from this
dispersal that it had not been sold at all. He then went on to attack
the luxury and extravagance of Chrysogonus, which made him desperate for
money. -- Footnote from LCL vol. 240, pg. 240-241.]
|
|
XLVI.
. . . aptam et ratione dispositam se habere existimant, qui in Sallentinis
aut in Bruttiis, habent, unde vix ter in anno audire nuntium possunt.
133. Alter tibi descendit de Palatio et aedibus suis;
habet animi causa rus amoenum et suburbanum, plura praeterea praedia neque
tamen ullum nisi praeclarum et propinquum; domus referta vasis Corinthiis
et Deliacis, in quibus est authepsa illa, quam tanto pretio nuper mercatus
est, ut, qui praetereuntes praeconem enuntiare audiebant, fundum venire
arbitrarentur. Quid praeterea caelati argenti, quid stragulae vestis,
quid pictarum tabularum, quid signorum, quid marmoris apud illum putatis
esse? Tantum scilicet, quantum e multis splendidisque familiis in turba
et rapinis coacervari una in domo potuit. Familiam vero quantam et quam
variis cum artificiis habeat, quid ego dicam? 134. Mitto hasce artes vulgares,
cocos, pistores, lecticarios; animi et aurium causa tot homines habet,
ut cotidiano cantu vocum et nervorum et tibiarum nocturnisque conviciis
tota vicinitas personet. In hac vita, iudices, quos sumptus cotidianos,
quas effusiones fieri putatis, quae vero convivia? honesta, credo, in
eius modi domo, si domus haec habenda est potius quam officina nequitiae
et deversorium flagitiorum omnium. 135. Ipse vero quem ad modum compto
et delibuto capillo passim per forum volitet cum magna caterva togatorum,
videtis, iudices, [et iam videtis, iudices,] ut omnes despiciat, ut hominem
prae se neminem putet, ut se solum beatum, solum potentem putet. Quae
vero efficiat et quae conetur, si velim commemorare, vereor, iudices,
ne quis imperitior existimet me causam nobilitatis victoriamque voluisse
laedere; tametsi meo iure possum, si quid in hac parte mihi non placeat,
vituperare; non enim vereor, ne quis alienum me animum habuisse a causa
nobilitatis existimet.
|
|
XLVII.
136. Sciunt ii, qui me norunt, me pro mea tenui infirmaque parte, posteaquam
id, quod maxime volui, fieri non potuit, ut componeretur, id maxime defendisse,
ut ii vincerent, qui vicerunt. Quis enim erat, qui non videret humilitatem
cum dignitate de amplitudine contendere? quo in certamine perditi civis
erat non se ad eos iungere, quibus incolumibus et domi dignitas et foris
auctoritas retineretur. Quae perfecta esse et suum cuique honorem et gradum
redditum gaudeo, iudices, vehementerque laetor eaque omnia deorum voluntate,
studio populi Romani, consilio et imperio et felicitate L. Sullae gesta
esse intellego. 137. Quod animadversum est in eos, qui contra omni ratione
pugnarunt, non debeo reprehendere; quod viris fortibus, quorum opera eximia
in rebus gerendis exstitit, honos habitus est, laudo. Quae ut fierent,
idcirco pugnatum esse arbitror meque in eo studio partium fuisse confiteor.
Sin autem id actum est et idcirco arma sumpta sunt, ut homines postremi
pecuniis alienis locupletarentur et in fortunas unius cuiusque impetum
facerent, et id non modo re prohibere non licet, sed ne verbis quidem
vituperare, tum vero isto bello non recreatus neque restitutus, sed subactus
oppressusque populus Romanus est. 138. Verum longe aliter est; nihil horum
est, iudices. Non modo non laedetur causa nobilitatis, si istis hominibus
resistetis, verum etiam ornabitur.
|
|
XLVIII.
Etenim qui haec vituperare volunt, Chrysogonum tantum posse queruntur;
qui laudare volunt, concessum ei non esse commemorant. Ac iam nihil est,
quod quisquam aut tam stultus aut tam improbus sit, qui dicat: 'Vellem
quidem liceret; hoc dixissem.' Dicas licet. 'Hoc fecissem.' Facias licet;
nemo prohibet. 'Hoc decrevissem.' Decerne, modo recte; omnes adprobabunt.
'Hoc iudicassem.' Laudabunt omnes, si recte et ordine iudicaris. 139.
Dum necesse erat resque ipsa cogebat, unus omnia poterat; qui posteaquam
magistratus creavit legesque constituit, sua cuique procuratio auctoritasque
est restituta. Quam si retinere volunt ii, qui reciperarunt, in perpetuum
poterunt optinere; sin has caedes et rapinas et hos tantos tamque profusos
sumptus aut facient aut approbabunt -- nolo in eos gravius quicquam ne
ominis quidem causa dicere, unum hoc dico: nostri isti nobiles nisi vigilantes
et boni et fortes et misericordes erunt, iis hominibus, in quibus haec
erunt, ornamenta sua concedant necesse est. 140. Quapropter desinant aliquando
dicere male aliquem locutum esse, si qui vere ac libere locutus sit, desinant
suam causam cum Chrysogono communicare, desinant, si ille laesus sit,
de se aliquid detractum arbitrari, videant, ne turpe miserumque sit eos,
qui equestrem splendorem pati non potuerunt, servi nequissimi dominationem
ferre posse. Quae quidem dominatio, iudices, in aliis rebus antea versabatur,
nunc vero quam viam munitet et quo iter adfectet, videtis, ad fidem, ad
ius iurandum, ad iudicia vestra, ad id, quod solum prope in civitate sincerum
sanctumque restat. 141. Hicne etiam sese putat aliquid posse Chrysogonus?
hic etiam potens esse vult? O rem miseram atque acerbam! Neque mehercules
hoc indigne fero, quod verear, ne quid possit, verum quod ausus est, quod
speravit sese apud tales viros aliquid posse ad perniciem innocentis,
id ipsum queror.
|
|
XLIX.
Idcircone experrecta nobilitas armis atque ferro rem publicam reciperavit,
ut ad libidinem suam liberti servolique nobilium bona fortunasque nostras
vexare possent? 142. Si id actum est, fateor me errasse, qui hoc maluerim,
fateor insanisse, qui cum illis senserim; tametsi inermis, iudices, sensi.
Sin autem victoria nobilium ornamento atque emolumento rei publicae populoque
Romano debet esse, tum vero optimo et nobilissimo cuique meam orationem
gratissimam esse oportet. Quodsi quis est, qui et se et causam laedi putet,
cum Chrysogonus vituperetur, is causam ignorat, se ipsum probe novit;
causam enim splendidior fiet, si nequissimo cuique resistetur, ille improbissimus
Chrysogoni fautor, qui sibi cum illo rationem communicatam putat, laeditur,
cum ab hoc splendore causae separatur.
143. Verum haec omnis oratio, ut iam ante dixi, mea
est, qua me uti res publica et dolor meus et istorum iniuria coegit; Sex.
Roscius horum nihil indignum putat, neminem accusat, nihil de suo patrimonio
queritur; putat homo imperitus morum, agricola et rusticus, ista omnia,
quae vos per Sullam gesta esse dicitis, more, lege, iure gentium facta;
culpa liberatus et crimine nefario solutus cupit a vobis discedere; 144.
si hac indigna suspicione careat, animo aequo se carere suis omnibus commodis
dicit; rogat oratque te, Chrysogone, si nihil de patris fortunis amplissimis
in suam rem convertit, si nulla in re te fraudavit, si tibi optima fide
sua omnia concessit, adnumeravit, adpendit, si vestitum, quo ipse tectus
erat, anulumque de digito suum tibi tradidit, si ex omnibus rebus se ipsum
nudum neque praeterea quicquam excepit, ut sibi per te liceat innocenti
amicorum opibus vitam in egestate degere.
|
|
L.
145. Praedia mea tu possides, ego aliena misericordia vivo; concedo, et
quod animus aequus est, et quia necesse est. Mea domus tibi patet, mihi
clausa est; fero. Familia mea maxima tu uteris, ego servum habeo nullum;
patior et ferendum puto. Quid vis amplius? quid insequeris, quid oppugnas?
qua in re tuam voluntatem laedi a me putas? ubi tuis commodis officio?
quid tibi obsto? Si spoliorum causa vis hominem occidere, spoliasti; quid
quaeris amplius? si inimicitiarum, quae sunt tibi inimicitiae cum eo,
cuius ante praedia possedisti, quam ipsum cognovisti? si metus, ab eone
aliquid metuis, quem vides ipsum ab se tam atrocem iniuriam propulsare
non posse? sin, quod bona, quae Sex. Rosci fuerunt, tua facta sunt, idcirco
hunc illius filium studes perdere, nonne ostendis is te vereri, quod praeter
ceteros tu metuere non debeas, ne quando liberis proscriptorum bona patria
reddantur?
146. Facis iniuriam, Chrysogone, si maiorem spem emptionis
tuae in huius exitio ponis quam in iis rebus, quas L. Sulla gessit. Quodsi
tibi causa nulla est, cur hunc miserum tanta calamitate adfici velis,
si tibi omnia sua praeter animam tradidit nec sibi quicquam paternum ne
monumenti quidem causa clam reservavit, per deos immortales, quae ista
tanta crudelitas est, quae tam fera immanisque natura? Quis umquam praedo
fuit tam nefarius, quis pirata tam barbarus, ut, cum integram praedam
sine sanguine habere posset, cruenta solita detrahere mallet? 147. Scis
hunc nihil habere, nihil audere, nihil posse, nihil umquam contra rem
tuam cogitasse, et tamen oppugnas eum, quem neque metuere potes neque
odisse debes nec quicquam iam habere reliqui vides, quod ei detrahere
possis; nisi hoc indignum putas, quod vestitum sedere in iudicio vides,
quem tu e patrimonio tamquam e naufragio nudum expulisti. Quasi vero nescias
hunc et ali et vestiri a Caecilia [Balearici filia, Nepotis sorore], spectatissima
femina, quae cum patrem clarissimum, amplissimos patruos, ornatissimum
fratrem haberet, tamen, cum esset mulier, virtute perfecit, ut, quanto
honore ipsa ex illorum dignitate adficeretur, non minora illis ornamenta
ex sua laude redderet.
|
|
LI.
148. An, quod diligentur defenditur, id tibi indignum facinus videtur?
Mihi crede, si pro patris huius hospitiis et gratia vellent omnes huic
hospites adesse et auderent libere defendere, satis copiose defenderetur;
sin autem pro magnitudine iniuriae proque eo, quod summa res publica in
huius periculo temptatur, haec omnes vindicarent, consistere mehercule
vobis isto in loco non liceret. Nunc ita defenditur, non sane ut moleste
ferre adversarii debeant, neque ut se potentia superari putent. 149. Quae
domi gerenda sunt, ea per Caecilium transiguntur, fori iudiciique rationem
M. Messalla, ut videtis, iudices, suscepit; qui si iam satis aetatis ac
roboris haberet, ipse pro Sex. Roscio diceret; quoniam ad dicendum impedimento
est aetas et pudor, qui ornat aetatem, causam mihi tradidit, quem sua
causa cupere ac debere intellegebat, ipse assiduitate, consilio, auctoritate,
diligentia perfecit, ut Sex. Rosci vita erepta de manibus sectorum sententiis
iudicum permitteretur. Nimirum, iudices, pro hac nobilitate pars maxima
civitatis in armis fuit; haec acta res est, ut ii nobiles restituerentur
in civitatem, qui hoc facerent, quod facere Messallam videtis, qui caput
innocentis defenderent, qui iniuriae resisterent, qui, quantum possent,
in salute alterius quam in exitio mallent ostendere; quod si omnes, qui
eodem loco nati sunt, facerent, et res publica ex illis et ipsi ex invidia
minus laborarent.
|
|
LII.
150. Verum si a Chrysogono, iudices, non impetramus, ut pecunia nostra
contentus sit, vitam ne petat, si ille adduci non potest, ut, cum ademerit
nobis omnia, quae nostra erant propria, ne lucem quoque hanc, quae communis
est, eripere cupiat, si non satis habet avaritiam suam pecunia explere,
nisi etiam crudelitati sanguis praebitus sit, unum perfugium, iudices,
una spes reliqua est Sex. Roscio, eadem quae rei publicae, vestra pristina
bonitas et misericordia. Quae si manet, salvi etiam nunc esse possumus;
sin ea crudelitas, quae hoc tempore in re publica versata est, vestros
quoque animos (id quod fieri profecto non potest) duriores acerbioresque
reddidit, actum est, iudices; inter feras satius est aetatem degere quam
in hac tanta immanitate versari. 151. Ad eamne rem vos reservati estis,
ad eamne rem delecti, ut eos condemnaretis, quos sectores ac sicarii iugulare
non potuissent? Solent hoc boni imperatores facere, cum proelium committunt,
ut in eo loco, quo fugam hostium fore arbitrentur, milites collocent,
in quos, si qui ex acie fugerint, de improviso incidant. Nimirum similiter
arbitrantur isti bonorum emptores vos hic, tales viros, sedere, qui excipiatis
eos, qui de suis manibus effugerint. Di prohibeant, iudices, ne hoc, quod
maiores consilium publicum vocari voluerunt, praesidium sectorum existimetur!
152. An vero, iudices, vos non intellegitis nihil aliud agi, nisi ut proscriptorum
liberi quavis ratione tollantur, et eius rei initium in vestro iure iurando
atque in Sex. Rosci periculo quaeri? Dubiumne est, ad quem maleficium
pertineat, cum videatis ex altera parte sectorem, inimicum, sicarium eundemque
accusatorem hoc tempore, ex altera parte egentem, probatum suis filium
in quo non modo culpa nulla, sed ne suspicio quidem potuit consistere?
Numquid hic aliud videtis obstare Sex. Roscio, nisi quod patris bona venierunt?
|
|
LIII.
153. Quodsi id vos suscipitis et ad eam rem operam vestram profitemini,
si idcirco sedetis, ut ad vos adducantur eorum liberi, quorum bona venierunt,
cavete, per deos immortales, iudices, ne nova et multo crudelior per vos
proscriptio instaurata esse videatur. Illam priorem, quae facta est in
eos, qui arma capere potuerunt, tamen senatus suscipere noluit, ne quid
acrius, quam more maiorum comparatum est, publico consilio factum videretur,
hanc vero, quae ad eorum liberos atque ad infantium puerorum incunabula
pertinet, nisi hoc iudicio a vobis reicitis et aspernamini, videte, per
deos immortales, quem in locum rem publicam perventuram putetis!
154. Homines sapientes et ista auctoritate et potestate
praeditos, qua vos estis, ex quibus rebus maxime res publica laborat,
iis maxime mederi convenit. Vestrum nemo est, quin intellegat populum
Romanum, qui quondam in hostes lenissimus existimabatur, hoc tempore domestica
crudelitate laborare. Hanc tollite ex civitate, iudices, hanc pati nolite
diutius in hac re publica versari; quae non modo id habet in se mali,
quod tot cives atrocissime sustulit, verum etiam hominibus lenissimis
ademit misericordiam consuetudine incommodorum. Nam cum omnibus horis
aliquid atrociter fieri videmus aut audimus, etiam qui natura mitissimi
sumus, assiduitate molestiarum sensum omnem humanitatis ex animis amittimus.
|