I. 1. Quod erat optandum
maxime, iudices, et quod unum ad invidiam vestri ordinis infamiamque iudiciorum sedandam
maxime pertinebat, id non humano consilio, sed prope divinitus datum atque oblatum vobis
summo rei publicae tempore videtur. Inveteravit enim iam opinio perniciosa rei publicae,
vobisque periculosa, quae non modo apud populum Romanum, sed etiam apud exteras nationes,
omnium sermone percrebruit: his iudiciis quae nunc sunt, pecuniosum hominem, quamvis sit
nocens, neminem posse damnari. 2. Nunc, in ipso discrimine ordinis iudiciorumque
vestrorum, cun sint parati qui contionibus et legibus hanc invidiam senatus inflammare
conentur, [reus] in iudicium adductus est [C. Verres], homo vita atque factis omnium iam
opinione damnatus, pecuniae magnitudine sua spe et praedicatione absolutus.
Huic ego causae, iudices, cum summa voluntate et exspectatione populi Romani,
actor accessi, non ut augerem invidiam ordinis, sed ut infamiae communi succurrerem.
Adduxi enim hominem, in quo reconciliare existimationem iudiciorum amissam, redire in
gratiam cum populo Romano, satis facere exteris nationibus, possetis; depeculatorem
aerari, vexatorem Asiae atque Pamphyliae, praedonem iuris urbani, labem atque perniciem
provinciae Siciliae. 3. De quo si vos vere ac religiose iudicaveritis, auctoritas ea, quae
in vobis remanere debet, haerebit; sin istius ingentes divitiae iudiciorum religionem
veritatemque perfregerint, ego hoc tamen adsequar, ut iudicium potius rei publicae, quam
aut reus iudicibus, aut accusator reo, defuisse videatur. |
II. Equidem, ut de me
confitear, iudices, cum multae mihi a C. Verre insidiae terra marique factae sint, quas
partim mea diligentia devitarim, partim amicorum studio officioque repulerim; numquam
tamen neque tantum periculum mihi adire visus sum, neque tanto opere pertimui, ut nunc in
ipso iudicio. 4. Neque tantum me exspectatio accusationis meae, concursusque tantae
multitudinis (quibus ego rebus vehementissime perturbor) commovet, quantum istius insidiae
nefariae, quas uno tempore mihi, vobis, M'. Glabrioni, populo Romano, sociis, exteris
nationibus, ordini, nomini denique senatorio, facere conatur: qui ita dictitat, eis esse
metuendum, qui quod ipsis solis satis esset surripuissent; se tantum eripuisse, ut id
multis satis esse possit; nihil esse tam sanctum quod non violari, nihil tam munitum quod
non expugnari pecunia possit.
5. Quod si quam audax est ad conandum, tam esset obscurus in agendo, fortasse
aliqua in re nos aliquando fefellisset. Verum hoc adhuc percommode cadit, quod cum
incredibili eius audacia singularis stultitia coniuncta est. Nam, ut apertus in
corripiendis pecuniis fuit, sic in spe corrumpendi iudici, perspicua sua consilia
conatusque omnibus fecit. Semel, ait, se in vita pertimuisse, tum cum primum a me reus
factus sit; quod, cum e provincia recens esset, invidiaque et infamia non recenti, sed
vetere ac diuturna flagraret, tum, ad iudicium corrumpendum, tempus alienum offenderet. 6.
Itaque, cum ego diem in Siciliam inquirendi perexiguam postulavissem, invenit iste, qui
sibi in Achaiam biduo breviorem diem postularet,--non ut is idem conficeret diligentia et
industria sua quod ego meo labore et vigiliis consecutus sum, etenim ille Achaicus
inquisitor ne Brundisium quidem pervenit; ego Siciliam totam quinquaginta diebus sic obii,
ut omnium populorum privatorumque literas iniuriasque cognoscerem; ut perspicuum cuivis
esse posset, hominem ab isto quaesitum esse, non qui reum suum adduceret, sed qui meum
tempus obsideret. |
III. 7. Nunc homo
audacissimus atque amentissimus hoc cogitat. Intellegit me ita paratum atque instructum in
iudicium venire, ut non modo in auribus vestris, sed in oculis omnium, sua furta atque
flagitia defixurus sim. Videt senatores multos esse testis audaciae suae; videt multos
equites Romanos frequentis praeterea civis atque socios, quibus ipse insignis iniurias
fecerit. Videt etiam tot tam gravis ab amicissimis civitatibus legationes, cum publicis
auctoritatibus convenisse. 8. Quae cum ita sint, usque eo de omnibus bonis male existimat,
usque eo senatoria iudicia perdita profligataque esse arbitratur, ut hoc palam dictitet,
non sine causa se cupidum pecuniae fuisse, quoniam in pecunia tantum praesidium experiatur
esse: sese (id quod difficillimum fuerit) tempus ipsum emisse iudici sui, quo cetera
facilius emere postea posset; ut, quoniam criminum vim subterfugere nullo modo poterat,
procellam temporis devitaret.
9. Quod si non modo in causa, verum in aliquo honesto praesidio, aut in
alicuius eloquentia aut gratia, spem aliquam conlocasset, profecto non haec omnia
conligeret atque aucuparetur; non usque eo despiceret contemneretque ordinem senatorium,
ut arbitratu eius deligeretur ex senatu, qui reus fieret; qui, dum hic quae opus essent
compararet, causam interea ante eum diceret. 10. Quibus ego rebus quid iste speret et quo
animum intendat, facile perspicio. Quam ob rem vero se confidat aliquid perficere posse,
hoc praetore, et hoc consilio, intellegere non possum. Unum illud intellego (quod populus
Romanus in reiectione iudicum iudicavit), ea spe istum fuisse praeditum ut omnem rationem
salutis in pecunia constitueret; hoc erepto praesidio, ut nullam sibi rem adiumento fore
arbitraretur. |
IV. Etenim quod est
ingenium tantum, quae tanta facultas dicendi aut copia, quae istius vitam, tot vitiis
flagitiisque convictam, iampridem omnium voluntate iudicioque damnatam, aliqua ex parte
possit defendere? 11. Cuius ut adulescentiae maculas ignominiasque praeteream, quaestura
[primus gradus honoris] quid aliud habet in se, nisi [Cn. Carbonem spoliatum] a quaestore
suo pecunia publica nudatum et proditum consulem? desertum exercitum? relictam provinciam?
sortis necessitudinem religionemque violatam? Cuius legatio exitium fuit Asiae totius et
Pamphyliae: quibus in provinciis multas domos, plurimas urbis, omnia fana depopulatus est,
tum cum [in Cn. Dolabellam] suum scelus illud pristinum renovavit et instauravit
quaestorium; cum eum, cui et legatus et pro quaestore fuisset, et in invidiam suis
maleficiis adduxit, et in ipsis periculis non solum deseruit, sed etiam oppugnavit ac
prodidit. 12. Cuius praetura urbana aedium sacrarum fuit publicorumque operum depopulatio;
simul in iura dicundo, bonorum possessionumque, contra omnium instituta, addictio et
condonatio.
Iam vero omnium vitiorum suorum plurima et maxima constituit monumenta et
indicia in provincia Sicilia; quam iste per triennium ita vexavit ac perdidit ut ea
restitui in antiquum statum nullo modo possit; vix autem per multos annos, innocentisque
praetores, aliqua ex parte recrear! aliquando posse videatur. 13. Hoc praetore, Siculi
neque suas leges, neque nostra senatus-consulta, neque communia iura tenuerunt. Tantum
quisque habet in Sicilia, quantum hominis avarissimi et libidinosissimi aut imprudentiam
subterfugit, aut satietati superfuit. |
V. Nulla res per triennium,
nisi ad nutum istius, iudicata est: nulla res cuiusquam tam patria atque avita fuit, quae
non ab eo, imperio istius, abiudicaretur. Innumerabiles pecuniae ex aratorum bonis novo
nefarioque instituto coactae; socii fidelissimi in hostium numero existimati; cives Romani
servilem in modum cruciati et necati; homines nocentissimi propter pecunias iudicio
liberati; honestissimi atque integerrimi, absentes rei facti, indicta causa damnati et
eiecti; portus munitissimi, maximae tutissimaeque urbes piratis praedonibusque patefactae;
nautae militesque Siculorum, socii nostri atque amici, fame necati; classes optimae atque
opportunissimae, cum magan ignominia populi Romani, amissae et perditae. 14. Idem iste
praetor monumenta antiquissima, partim regum locupletissimorum, quae illi ornamento
urbibus esse voluerunt, partim etiam nostrorum imperatorum, quae victores civitatibus
Siculis aut dederunt aut reddiderunt, spoliavit, nudavitque omnia. Neque hoc solum in
statuis ornamentisque publicis fecit; sed etiam delubra omnia, sanctissimis religionibus
consecrata, depeculatus est. Deum denique nullum Siculis, qui ei paulo magis adfabre atque
antiquo artificio factus videretur, reliquit. In stupris vero et flagitiis, nefarias eius
libidines commemorare pudore deterreor: simul illorum calamitatem commemorando augere
nolo, quibus liberos coniugesque suas integras ab istius petulantia conservare non licitum
est.
15. At enim haec ita commissa sunt ab isto, ut non cognita sint ab hominibus?
Hominem arbitror esse neminem, qui nomen istius audierit, quin facta quoque eius nefaria
commemorare possit; ut mihi magis timendum sit, ne multa crimina praetermittere, quam ne
qua in istum fingere, existimer. Neque enim mihi videtur haec multitudo, quae ad audiendum
convenit, cognoscere ex me causam voluisse, sed ea, quae scit, mecum recognoscere. |
VI. Quae cum ita sint, iste
homo amens ac perditus alia mecum ratione pugant. Non id agit, ut alicuius eloquentiam
mihi opponat; non gratia, non auctoritate cuiusquam, non potentia nititur. Simulat his se
rebus confidere, sed video quid agat (neque enim agit occultissime): proponit inania mihi
nobilitatis, hoc est, hominum adrogantium, nomina; qui non tam me impediunt quod nobiles
sunt, quam adiuvant quod noti sunt. Simulat se eorum praesidio confidere, cum interea
aliud quiddam iam diu machinetur.
16. Quam spem nunc habeat in manibus, et quid moliatur, breviter iam,
iudices, vobis exponam: sed prius, ut ab initio res ab eo constituta sit, quaeso,
cognoscite. Ut primum e provincia rediit, redemptio est huius iudici facta grandi pecunia.
Mansit in condicione atque pacto usque ad eum finem, dum iudices reiecti sunt. Postea quam
reiectio iudicum facta est--quod et in sortitione istius spem fortuna populi Romani, et in
reiciendis iudicibus mea diligentia, istorum impudentiam vicerat--renuntiata est tota
condicio. 17. Praeclare se res habebat. Libelli nominum vestrorum, consilique huius, in
manibus erant omnium. Nulla nota, nullus color, nullae sordes videbantur his sententiis
adlini posse: cum iste repente, ex alacri atque laeto, sic erat humilis atque demissus, ut
non modo populo Romano, sed etiam sibi ipse, condemnatus videretur.
Ecce autem repente, his diebus paucis comitiis consularibus factis, eadem
illa vetera consilia pecunia maiore repetuntur; eademque vestrae famae fortunisque omnium
insidiae per eosdem homines comparantur. Quae res primo, iudices, pertenui nobis argumento
indicioque patefacta est: post, aperto suspicionis introitu, ad omnia intima istorum
consilia sine ullo errore pervenimus. |
VII. 18. Nam, ut
Hortensius, consul designatus, domum reducebatur e Campo, cum maxima frequentia ac
multitudine fit obviam casu ei multitudini C. Curio; quem ego hominem honoris [potius quam
contumeliae] causa nominatum volo. Etenim ea dicam, quae ille, si commemorari noluisset,
non tanto in conventu, tam aperte palamque dixisset: quae tamen a me pedetentim cauteque
dicentur; ut et amicitiae nostrae et dignitatis illius habita ratio esse intellegatur.
19. Videt ad ipsum fornicem Fabianum in turba Verrem: appellat hominem, et ei
voce maxima gratulatur: ipsi Hortensio, qui consul erat factus, propinquis necessariisque
eius, qui tum aderant, verbum nullum facit: cum hoc consistit; hunc amplexatur; hunc iubet
sine cura esse. "Renuntio," inquit, "tibi, te hodiernis comitiis esse
absolutum." Quod cum tam multi homines honestissimi audissent, statim ad me defertur:
immo vero, ut quisque me viderat, narrabat. Aliis illud indignum, aliis ridiculum,
videbatur: ridiculum eis qui istius causam in testium fide, in criminum ratione, in
iudicum potestate, non in comitiis consularibus, positam arbitrabantur: indignum eis, qui
altius aspiciebant, et hanc gratulationem ad iudicium corrumpendum spectare videbant. 20.
Etenim sic ratiocinabantur, sic honestissimi homines inter se et mecum loquebantur: aperte
iam et perspicue nulla esse iudicia. Qui reus pridie iam ipse se condemnatum putabat, is,
postea quam defensor eius consul est factus, absolvitur! Quid igitur? quod tota Sicilia,
quod omnes Siculi, omnes negotiatores, omnes publicae privataeque litterae Romae sunt,
mihilne id valebit? nihil, invito consule designato! Quid? iudices non crimina, non
testis, non existimationem populi Romani sequentur? Non: omnia in unius potestate ac
moderatione vertentur. |
VIII. Vere loquar,
iudices: vehementer me haec res commovebat. Optimus enim quisque ita loquebatur: iste
quidem tibi eripietur: sed nos non tenebimus iudicia diutius. Etenim quis poterit, Verre
absoluto, de tranferendis iudiciis recusare? 21. Erat omnibus molestum: neque eos tam
istius hominis perditi subita laetitia, quam hominis amplissimi nova gratulatio,
commovebat. Cupiebam dissimulare me id moleste ferre: cupiebam animi dolorem vultu tegere,
et taciturnitate celare. Ecce autem, illis ipsis diebus, cum praetores designati
sortirentur, et M. Metello obtigisset, ut is de pecuniis repetundis quaereret, nuntiatur
mihi tantum isti gratulationem esse factam, ut is domum quoque pueros mitteret, qui uxori
suae nuntiarent.
22. Sane ne haec quidem mihi res placebat: neque tamen, tanto opere quid in
hac sorte metuendum mihi esset, intellegebam. Unum illud ex hominibus certis, ex quibus
omnia comperi, reperiebam: fiscos compluris cum pecunia Siciliensi, a quodam senatore ad
equitem Romanum esse translatos: ex his quasi decem fiscos ad senatorem illum relictos
esse, comitiorum meorum nomine: divisores omnium tribuum noctu ad istum vocatos. 23. Ex
quibus quidam, qui se omnia mea causa debere arbitrabatur, eadem illa nocte ad me venit:
demonstrat, qua iste oratione usus esset: commemorasse istum, quam liberaliter eos
tractasset [etiam] antea, cum ipse praeturam petisset, et proximis consularibus
praetoriisque comitiis: deinde continuo esse pollicitum, quantam vellent pecuniam, si me
aedilitate deiecissent. Hic alios negasse audere; alios respondisse, non putare id perfici
posse: inventum tamen esse fortem amicum, ex eadem familia, Q. Verrem, Romilia, ex optima
divisorum disciplina, patris istius discipulum atque amicum, qui, HS quingentis milibus
depositis, id se perfecturum polliceretur: et fuisse tum non nullos, qui se una facturos
esse dicerent. Quae cum ita essent, sane benevolo animo me, ut magno opere caverem
praemonebat. |
IX. 24. Sollicitabar rebus
maximis uno atque eo perexiguo tempore. Urgebant comita; et in his ipsis oppugnabar grandi
pecunia. Instabat iudicium: ei quoque negotio fisci Sicilienses minabantur. Agere quae ad
iudicium pertinebant libere, comitiorum metu deterrebar: petitioni toto animo servire,
propter iudicium non licebat. Minari denique divisoribus ratio non erat, propterea quod
eos intellegere videbam me hoc iudicio districtum atque obligatum futurum. 25. Atque hoc
ipso tempore Siculis denuntiatum esse audio, primum ab Hortensio, domum ad illum ut
venirent: Siculos in eo sane liberos fuisse; qui quam ob rem arcesserentur cum
intellegerent, non venisse. Interea comitia nostra, quorum iste se, ut ceterorum hoc anno
comitiorum, dominum esse arbitrabatur, haberi coepta sunt. Cursare iste homo potens, cum
filio blando et gratioso, circum tribus: paternos amicos, hoc est divisores, appellare
omnes et convenire. Quod cum esset intellectum et animadversum, fecit animo libentissimo
populus Romanus, ut cuius divitiae me de fide deducere non potuissent, ne eiusdem pecunia
de honore deicerer.
26. Postea quam illa petitionis magna cura liberatus sum, animo coepi multo
magis vacuo ac soluto, nihil aliud nisi de iudicio agere et cogitare. Reperio, iudices,
haec ab istis consilia inita et constituta, ut, quacumque posset ratione, res ita
duceretur, ut apud M. Metellum praetorem causa diceretur. In eo esse haec commoda: primum
M. Metellum amicissimum; deinde Hortensium consulem non [solum, sed] etiam Q. Metellum,
qui quam isti sit amicus attendite: dedit enim praerogativam suae voluntatis eius modi, ut
isti pro praerogativis eam reddidisse videatur.
27. An me taciturum tantis de rebus existimavistis? et me, in tanto rei
publicae existimationisque meae periculo, cuiquam consulturum potius quam officio et
dignitati meae? Arcessit alter consul designatus Siculos: veniunt non nulli, propterea
quod L. Metellus esset praetor in Sicilia. Cum iis ita loquitur: se consulem esse; fratrem
suum alterum Siciliam provinciam obtinere, alterum esse quaesiturum de pecuniis
repetundis; Verri ne noceri possit multis rationibus esse provisum. |
X. 28. Quid est, quaeso,
Metelle, iudicium corrumpere, si hoc non est? testis, praesertim [Siculos], timidos
homines et adflictos, non solum auctoritate deterrere, sed etiam consulari metu, et duorum
praetorum potestate? Quid faceres pro innocente homine et propinquo, cum propter hominem
perditissimum atque alienissimum de officio ac dignitate decedis, et committis, ut, quod
ille dictitat, alicui, qui te ignoret, verum esse videatur?
29. Nam hoc Verrem dicere aiebant, te non fato, ut ceteros ex vestra familia,
sed opera sua consulem factum. Duo igitur consules et quaesitor erunt ex illius voluntate.
"Non solum effugiemus" inquit "hominem in quaerendo nimium diligentem,
nimium servientem populi existimationi, M'. Glabrionem: accedet etiam nobis illud. Iudex
est M. Caesonius, conlega nostri accusatoris, homo in rebus iudicandis spectatus et
cognitus, quem minime expediat esse in eo consilio quod conemur aliqua ratione corrumpere:
propterea quod iam antea, cum iudex in Iuniano consilio fuisset, turpissimum illud facinus
non solum graviter tulit, sed etiam in medium protulit. Hanc iudicem ex Kal. Ianuariis non
habebimus. 30. Q. Manlium, et Q. Cornificium, duos severissimos atque integerrimos
iudices, quod tribuni plebis tum erunt, iudices non habebimus. P. Sulpicius, iudex tristis
et integer, magistratum ineat oportet Nonis Decembribus. M. Crepereius, ex acerrima illa
equestri familia et disciplina; L. Cassius ex familia cum ad ceteras res tum ad iudicandum
severissima; Cn. Tremellius, homo summa religione et diligentia,--tres hi, homines
veteres, tribuni militares sunt designati: ex Kal. Ianuariis non iudicabunt. Subsortiemur
etiam in M. Metelli locum, quoniam is huic ipsi quaestioni praefuturus est. Ita secundum
Kalendas Ianuarias, et praetore et prope toto consilio commutatio, magnas accusatoris
minas, magnamque exspectationem iudici, ad nostrum arbitrium libidinemque eludemus."
31. Nonae sunt hodie Sextiles: hora VIII. convenire coepistis. Hunc diem iam
ne numerant quidem. Decem dies sunt ante ludos votivos, quos Cn. Pompeius facturus est. Hi
ludi dies quindecim auferent: deinde continuo Romani consequentur. Ita prope XL. diebus
interpositis, tum denique se ad ea quae a nobis dicta erunt responsuros esse arbitrantur:
deinde se ducturos, et dicendo et excusando, facile ad ludos Victoriae. Cum his plebeios
esse coniunctos; secundum quod aut nulli aut perpauci dies ad agendum futuri sunt. Ita
defessa ac refrigerata accusatione, rem integram ad M. Metellum praetorem esse venturam:
quem ego hominem, si eius fidei diffisus essem, iudicem non retinuissem. 32. Nunc tamen
hoc animo sum, ut eo iudice quam praetore hanc rem transigi malim; et iurato suam quam
iniuratio aliorum tabellas committere. |
| XI. Nunc ego, iudices,
iam vos consulo, quid mihi faciendum putetis. Id enim consili mihi profecto taciti
dabitis, quod egomet mihi necessario capiendum intellego. Si utar ad dicendum meo legitimo
tempore, mei laboris, industriae, diligentiaeque capiam fructum; et [ex accusatione]
perficiam ut nemo umquam post hominum memoriam paratior, vigilantior, compositior ad
iudicium venisse videatur. Sed, in hac laude industriae meae, reus ne elabatur summum
periculum est. Quid est igitur quod fieri possit? Non obscurum, opinor, neque absconditum.
33. Fructum istum laudis, qui ex perpetua oratione percipi potuit, in alia tempora
reservemus: nunc hominem tabulis, testibus, privatis publicisque litteris
auctoritatibusque accusemus. Res omnis mihi tecum erit, Hortensi. Dicam aperte: si te
mecum dicendo ac diluendis criminibus in hac causa contendere putarem, ego quoque in
accusando atque in explicandis criminibus operam consumerem; nunc, quoniam pugnare contra
me instituisti, non tam ex tua natura quam ex istius tempore et causa [malitiose], necesse
est istius modi rationi aliquo consilio obsistere. 34. Tua ratio est, ut secundum binos
ludos mihi respondere incipias; mea, ut ante primos ludos comperendinem. Ita fit ut tua
ista ratio existimetur astuta, meum hoc consilium necessarium. |
XII. Verum illud quod
institueram dicere, mihi rem tecum esse, huius modi est. Ego cum hanc causam Siculorum
rogatu recepissem, idque mihi amplum et praeclarum existimassem, eos velle meae fidei
diligentiaeque periculum facere, qui innocentiae abstinentiaeque fecissent; tum suscepto
negotio, maius quiddam mihi proposui, in quo meam in rem publicam voluntatem populus
Romanus perspicere posset. 35. Nam illud mihi nequaquam dignum industria conatuque meo
videbatur, istum a me in iudicium, iam omnium iudicio condemnatum, vocari, nisi ista tua
intolerabilis potentia, et ea cupiditas qua per hosce annos in quibusdam iudiciis usus es,
etiam in istius hominis desperati causa interponeretur. Nunc vero, quoniam haec te omnis
dominatio regnumque iudiciorum tanto opere delectat, et sunt homines quos libidinis
infamiaeque suae neque pudeat neque taedeat,--qui, quasi de industria, in odium
offensionemque populi Romani inruere videantur,--hoc me profiteor suscepisse, magnum
fortasse onus et mihi periculosissimum, verum tamen dignum in quo omnis nervos aetatis
industriaeque meae contenderem.
36. Quoniam totus ordo paucorum improbitate et audacia premitur et urgetur
infamia iudiciorum, profiteor huic generi hominum me inimicum accusatorem, odiosum,
adsiduum, acerbum adversarium. Hoc mihi sumo, hoc mihi deposco, quod agam in magistratu,
quod agam ex eo loco ex quo me populus Romanus ex Kal. Ianuariis secum agere de re publica
ac de hominibus improbis voluit: hoc munus aedilitatis meae populo Romano amplissimum
pulcherrimumque polliceor. Moneo, praedico, ante denuntio; qui aut deponere, aut accipere,
aut recipere, aut polliceri, aut sequestres aut interpretes corrumpendi iudici solent
esse, quique ad hanc rem aut potentiam aut impudentiam suam professi sunt, abstineant in
hoc iudicio manus animosque ab hoc scelere nefario. |
| XIII. 37. Erit tum
consul Hortensius cum summo imperio et potestate; ego autem aedilis, hoc est, paulo
amplius quam privatus. Tamen huius modi haec res est, quam me acturum esse polliceor, ita
populo Romano grata atque iucunda, ut ipse consul in hac causa prae me minus etiam (si
fieri possit) quam privatus esse videatur. Omnia non modo commemorabuntur, sed etiam,
expositis certis rebus, agentur, quae inter decem annos, postea quam iudicia ad senatum
translata sunt, in rebus iudicandis nefarie flagitiosque facta sunt. 38. Cognoscet ex me
populus Romanus quid sit, quam ob rem, cum equester ordo iudicaret, annos prope
quinquaginta continuos, in nullo iudice [equite Romano iudicante] ne tenuissima quidem
suspicio acceptae pecuniae ob rem iudicandam constituta sit: quid sit quod, iudiciis ad
senatorium ordinem translatis, sublataque populi Romani in unum quemque vestrum potestate,
Q. Calidius damnatus dixerit, minoris HS triciens praetorium hominem honeste non posse
damnari: quid sit quod, P. Septimio senatore damnato, Q. Hortensio praetore, de pecuniis
repetundis lis aestimata sit eo nomine, quod ille ob rem iudicandam pecuniam accepisset;
39. quod in C. Herennio, quod in C. Popilio, senatoribus, qui ambo peculatus damnati sunt;
quod in M. Atilio, qui de maiestate damnatus est, hoc planum factum sit, eos pecuniam ob
rem iudicandam accepisse; quod inventi sint senatores, qui, C. Verre praetore urbano
sortiente, exirent in eum reum, quem incognita causa condemnarent; quod inventus sit
senator, qui, cum iudex esset, in eodem iudicio et ab reo pecuniam acciperet quam
iudicibus divideret, et ab accusatore, ut reum condemnaret. 40. Iam vero quo modo illam
labem, ignominiam, calamitatemque totius ordinis conquerar? hoc factum esse in hac
civitate, cum senatorius ordo iudicaret, ut discoloribus signis iuratorum hominum
sententiae notarentur? Haec omnia me diligenter severeque acturum esse, polliceor. |
XIV. Quo me tandem animo
fore putatis, si quid in hoc ipso iudicio intellexero simili aliqua ratione esse violatum
atque commissum? cum planum facere multis testibus possim, C. Verrem in Sicilia, multis
audientibus, saepe dixisse, "se habere hominem potentem, cuius fiducia provinciam
spoliaret: neque sibi soli pecuniam quaerere, sed ita triennium illud praeturae
Siciliensis distributum habere, ut secum praeclare agi diceret, si unius anni quaestum in
rem suam converteret; alterum patronis et defensoribus traderet; tertium illum uberrimum
quaestuosissimumque annum totum iudicibus reservaret."
41. Ex quo mihi venit in mentem illud dicere (quod apud M'. Glabrionem nuper
cum in reiciundis iudicibus commemorassem, intellexi vehementer populum Romanum
commoveri), me arbitrari, fore uti nationes exterae legatos ad populum Romanum mitterent,
ut lex de pecuniis reptundis iudiciumque tolleretur. Si enim iudicia nulla sint, tantum
unum quemque ablaturum putant, quantum sibi ac liberis suis satis esse arbitretur: nunc,
quod eius modi iudicia sint, tantum unum quemque auferre, quantum sibi, patronis,
advocatis, praetori, iudicibus, satis futurum sit: hoc profecto infinitum esse: se
avarissimi hominis cupiditati satisfacere posse, nocentissimi victoriae non posse.
42. O commemoranda iudicia, praeclaramque existimationem nostri ordinis! cum
socii populi Romani iudicia de pecuniis repetundis fieri nolunt, quae a maioribus nostris
sociorum causa comparata sunt. An iste umquam de se bonam spem habuisset, nisi de vobis
malam opinionem animo imbibisset? Quo maiore etiam (si fieri potest) apud vos odio esse
debet, quam est apud populum Romanum, cum in avaritia, scelere, periurio, vos sui similis
esse arbitretur. |
| XV. 43. Cui loco (per
deos immortalis!), iudices, consulite ac providete. Moneo praedicoque--id quod
intellego--tempus hoc vobis divinitus datum esse, ut odio, invidia, infamia, turpitudine,
totum ordinem liberetis. Nulla in iudiciis severitas, nulla religio, nulla denique iam
existimantur esse iudicia. Itaque a populo Romano contemnimur, despicimur: gravi
diuturnaque iam flagramus infamia. 44. Neque enim ullam aliam ob causam populus Romanus
tribuniciam potestatem tanto studio requisivit; quam cum poscebat, verbo illam poscere
videbatur, re vera iudicia poscebat. Neque hoc Q. Catulum, hominem sapientissimum atque
amplissimum, fugit, qui (Cn. Pompeio, viro fortissimo et clarissimo, de tribunicia
potestate referente), cum esset sententiam rogatus, hoc initio est summa cum auctoritate
usus: "Patres conscriptos iudicia male et flagitiose tueri: quod si in rebus
iudicandis, populi Romani existimationi satis facere voluissent, non tanto opere homines
fuisse tribuniciam potestatem desideraturos." 45. Ipse denique Cn. Pompeius, cum
primum contionem ad urbem consul designatus habuit, ubi (id quod maxime exspectari
videbatur) ostendit se tribuniciam potestatem restituturum, factus est in eos strepitus,
et grata contionis admurmuratio. Idem in eadem contione cum dixisset "populatas
vexatasque esse provinicias; iudicia autem turpia ac flagitiosa fieri; ei rei se providere
ac consulere velle;" tum vero non strepitu, sed maximo clamore, suam populus Romanus
significavit voluntatem. |
XVI. 46. Nunc autem
homines in speculis sunt: observant quem ad modum sese unus quisque nostrum gerat in
retinenda religione, conservandisque legibus. Vident adhuc, post legem tribuniciam, unum
senatorum hominem vel tenuissimum esse damnatum: quod tametsi non reprehendunt, tamen
magno opere quod laudent non habent. Nulla est enim laus, ibi esse integrum, ubi nemo est
qui aut possit aut conetur corrumpere. 47. Hoc est iudicium, in quo vos de reo, populus
Romanus de vobis iudicabit. In hoc homine statuetur, possitne, senatoribus iudicantibus,
homo nocentissimus pecuniosissimusque damnari. Deinde est eius modi reus, in quo homine
nihil sit, praeter summa peccata maximamque pecuniam; ut, si liberatus sit, nulla alia
suspicio, nisi ea quae turpissima est, residere possit. Non gratia, non cognatione, non
aliis recte factis, non denique aliquo mediocri vitio, tot tantaque eius vitia sublevata
esse videbuntur.
48. Postremo ego causam sic agam, iudices: eius modi res, ita notas, ita
testatas, ita magnas, ita manifestas proferam, ut nemo a vobis ut istum absolvatis per
gratiam conetur contendere. habeo autem certam viam atque rationem, qua omnis illorum
conatus investigare et consequi possim. Ita res a me agetur, ut in eorum consiliis omnibus
non modo aures hominum, sed etiam oculi [populi Romani] interesse videantur. 49. Vos
aliquot iam per annos conceptam huic ordini turpitudinem atque infamiam delere ac tollere
potestis. Constat inter omnis, post haec constituta iudicia, quibus nunc utimur, nullum
hoc splendore atque hac dignitate consilium fuisse. Hic si quid erit offensum, omnes
homines non iam ex eodem ordine alios magis idoneos (quod fieri non potest), sed alium
omnino ordinem ad res iudicandas quaerendum arbitrabuntur. |
XVII. 50. Quapropter,
primum ab dis immortalibus, quod sperare mihi videor, hoc idem, iudices, opto, ut in hoc
iudicio nemo improbus praeter eum qui iampridem inventus est reperiatur: deinde si plures
improbi fuerint, hoc vobis, hoc populo Romano, iudices, confirmo, vitam (mehercule) mihi
prius, quam vim perseverantiamque ad illorum improbitatem persequendam defuturam.
51. Verum, quod ego laboribus, periculis, inimicitiisque meis, tum cum
admissum erit dedecus severe me persecuturum esse polliceor, id ne accidat, tu tua
auctoritate, sapientia, diligentia, M'. Glabrio, potes providere. Suscipe causam
iudiciorum: suscipe causam severitatis, integritatis, fidei, religionis: suscipe causam
senatus, ut is, hoc iudicio probatus, cum populo Romano et in laude et in gratia esse
possit. Cogita qui sis quo loco sis, quid dare populo Romano, quid reddere maioribus tuis,
debeas: fac tibi paternae legis [Aciliae] venit in mentem, qua lege populus Romanus de
pecuniis repetundis optimis iudiciis severissimisque iudicibus usus est. 52. Circumstant
te summae auctoritates, quae te oblivisci laudis domesticae non sinant; quae te noctis
diesque commoneant, fortissimum tibi patrem, sapientissimum avum, gravissimum socerum
fuisse. Qua re si [Glabrionis] patris vim et acrimoniam ceperis ad resistendum hominibus
audacissimis; si avi [Scaevolae] prudentiam ad prospiciendas insidias, quae tuae atque
horum famae comparantur; si soceri [Scauri] constantiam, ut ne quis te de vera et certa
possit sententia demovere; intelleget populus Romanus, integerrimo atque honestissimo
praetore, delectoque consilio, nocenti reo magnitudinem pecuniae plus habuisse momenti ad
suspicionem criminis quam ad rationem salutis. |
XVIII. 53. Mihi certum
est, non committere ut in hac causa praetor nobis consiliumque mutetur. Non patiar rem in
id tempus adduci, ut [Siculi], quos adhuc servi designatorum consulum non moverunt, cum
eos novo exemplo universos arcesserent, eos tum lictores consulum vocent; ut homines
miseri, antea socii atque amici populi Romani, nunc servi ac supplices, non modo ius suum
fortunasque omnis eorum imperio amittant, verum etiam deplorandi iuris sui potestatem non
habeant. 54. Non sinam profecto, causa a me perorata [quadraginta diebus interpositis],
tum nobis denique responderi, cum accusatio nostra in oblivionem diuturnitate adducta sit:
non committam, ut tum haec res iudicetur, cum haec frequentia totius Italiae Roma
discesserit: quae convenit uno tempore undique, comitiorum, ludorum, censendique causa.
Huius iudici et laudis fructum, et offensionis periculum, vestrum; laborem
sollicitudinemque, nostram; scientiam quid agatur, memoriamque quid a quoque dictum sit,
omnium puto esse oportere.
55. Faciam hoc non novum, sed ab eis qui nunc principes nostrae civitatis
sunt ante factum, ut testibus utar statim: illud a me novum, iudices, cognoscetis, quod
ita testis constituam, ut crimen totum explicem; ut, ubi id [interrogando] argumentis
atque oratione firmavero, tum testis ad crimen adcommodem: ut nihil inter illam usitatam
accusationem atque hanc novam intersit, nisi quod in illa tunc, cum omnia dicta sunt,
testes dantur; hic in singulas res dabuntur; ut illis quoque eadem interrogandi facultas,
argumentandi dicendique sit. Si quis erit, qui perpetuam orationem accusationemque
desideret, altera actione audiet: nunc id, quod facimus--ea ratione facimus, ut malitiae
illorum consilio nostro occurramus--necessario fieri intellegat. Haec primae actionis erit
accusatio.
56. Dicimus C. Verrem, cum multa libidinose, multa crudeliter, in civis
Romanos atque in socios, multa in deos hominesque nefarie fecerit tum praeterea
quadringentiens sestertium ex Sicilia contra leges abstulisse. Hoc testibus, hoc tabulis
privatis publicisque auctoritatibus ita vobis planum faciemus, ut hoc statuatis, etiam si
spatium ad dicendum nostro commodo, vacuosque dies habuissemus, tamen oratione longa nihil
opus fuisse.
Dixi. |