Oratio In Catilinam Tertia
by Marcus Tullius Cicero
M. TULLI CICERONIS |
| I. 1. Rem publicam, Quirites, vitamque omnium vestrum, bona, fortunas, coniuges liberosque vestros, atque hoc domicilium clarissimi imperii, fortunatissimam pulcherrimamque urbem, hodierno die deorum immortalium summo erga vos amore, laboribus, consiliis, periculis meis, e flamma atque ferro ac paene ex faucibus fati ereptam et vobis conservatam ac restitutam videtis. 2. Et si non minus nobis iucundi atque inlustres sunt ei dies quibus conservamur, quam illi quibus nascimur,--quod salutis certa laetitia est, nascendi incerta condicio; et quod sine sensu nascimur, cum voluptate servamur,--profecto, quoniam illum qui hanc urbem condidit ad deos immortalis benevolentia famaque sustulimus, esse apud vos posterosque vestros in honore debebit is qui eandem hanc urbem conditam amplificatamque servavit. Nam toti urbi, templis, delubris, tectis ac moenibus subiectos prope iam ignis circumdatosque restinximus; idemque gladios in rem publicam destrictos rettudimus, mucronesque eorum a iugulis vestris deiecimus. 3. Quae quoniam in senatu inlustrata, patefacta, comperta sunt per me, vobis iam exponam breviter, Quirites, ut et quanta et qua ratione investigata et comprehensa sint, vos qui ignoratis et exspectatis scire possitis. |
| Principio, ut Catilina paucis ante diebus erupit
ex urbe, cum sceleris sui socios, huiusce nefarii belli acerrimos duces, Romae
reliquisset, semper vigilavi et providi, Quirites, quem ad modum in tantis et tam
absconditis insidiis salvi esse possemus. II. Nam tum, cum ex urbe Catilinam
eiciebam,--non enim iam vereor huius verbi invidiam, cum illa magis sit timenda, quod
vivus exierit,--sed tum, cum illum exterminari volebam, aut reliquam coniuratorum manum
simul exituram, aut eos qui restitissent infirmos sine illo ac debiles fore putabam. 4.
Atque ego, ut vidi quos maximo furore et scelere esse inflammatos sciebam eos nobiscum
esse, et Romae remansisse, in eo omnes dies noctesque consumpsi, ut quid agerent, quid
molirentur, sentirem ac viderem; ut, quoniam auribus vestris propter incredibilem
magnitudinem sceleris minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehenderem, ut tum
demum animis saluti vestrae provideretis, cum oculis maleficium ipsum videretis. Itaque,
ut comperi legatos Allobrogum, belli Transalpini et tumultus Gallici excitandi causa, a P.
Lentulo esse sollicitatos, eosque in Galliam ad suos vicis, eodemque itinere cum litteris
mandatisque ad Catilinam esse missos, comitemque eis adiunctum esse T. Volturcium, atque
huic ad Catilinam esse datas litteras, facultatem mihi oblatam putavi, ut--quod erat
difficillimum, quodque ego semper optabam ab dis immortalibus--tota res non solum a me,
sed etiam a senatu et a vobis manifesto deprehenderetur. 5. Itaque hesterno die L. Flaccum et C. Pomptinum praetores, fortissimos atque amantissimos rei publicae viros, ad me vocavi; rem exposui, quid fieri placeret ostendi. Illi autem, qui omnia de re publica praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine ulla mora negotium susceperunt, et, cum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervenerunt, atque ibi in proximis villis ita bipartito fuerunt, ut Tiberis inter eos et pons interesset. Eodem autem et ipsi sine cuiusquam suspicione multos fortis viros eduxerant, et ego ex praefectura Reatina complures delectos adulescentes, quorum opera utor adsidue in re publica praesidio, cum gladiis miseram. 6. Interim, tertia fere vigilia exacta, cum iam pontem Mulvium magno comitatu legati Allobrogum ingredi inciperent, unaque Volturcius, fit in eos impetus; educuntur et ab illis gladii et a nostris. Res praetoribus erat nota solis, ignorabatur a ceteris. |
| III. Tum, interventu Pomptini atque Flacci, pugna [quae erat commissa] sedatur. Litterae, quaecumque erant in eo comitatu, integris signis praetoribus traduntur; ipsi comprehensi ad me, cum iam dilucesceret, deducuntur. Atque horum omnium scelerum improbissimum machinatorem Cimbrum Gabinium statim ad me, nihil dum suspicantem, vocavi; deinde item arcessitus est L. Statilius, et post eum C. Cethegus; tardissime autem Lentulus venit, credo quod in litteris dandis praeter consuetudinem proxima nocte vigilarat. 7. Cum summis ac clarissimis huius civitatis viris (qui audita re frequentes ad me mane convenerant) litteras a me prius aperiri quam ad senatum deferrem placeret,--ne, si nihil esset inventum, temere a me tantus tumultus iniectus civitati videretur,--negavi me esse facturum, ut de periculo publico non ad consilium publicum rem integram deferrem. Etenim, Quirites, si ea quae erant ad me delata reperta non essent, tamen ego non arbitrabar, in tantis rei publicae periculis, esse mihi nimiam diligentiam pertimescendam. Senatum frequentem celeriter, ut vidistis, coegi. 8. Atque interea statim, admonitu Allobrogum, C. Sulpicium praetorem, fortem virum, misi, qui ex aedibus Cethegi si quid telorum esset efferret: ex quibus ille maximum sicarum numerum et gladiorum extulit. |
| IV. Introduxi Volturcium sine Gallis: fidem publicam iussu senatus dedi: hortatus sum, ut ea quae sciret sine timore indicaret. Tum ille dixit, cum vix se ex magno timore recreasset, ab Lentulo se habere ad Catilinam mandata et litteras, ut servorum praesidio uteretur, ut ad urbem quam primum cum exercitu accederet: id autem eo consilio, ut, cum urbem ex omnibus partibus quem ad modum descriptum distributumque erat incendissent, caedemque infinitam civium fecissent, praesto esset ille, qui et fugientis exciperet, et se cum his urbanis ducibus coniungeret. 9. Introducti autem Galli ius iurandum sibi et litteras ab Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem data esse dixerunt, atque ita sibi ab his et a L. Cassio esse praescriptum, ut equitatum in Italiam quam primum mitterent; pedestres sibi copias non defuturas. Lentulum autem sibi confirmasse, ex fatis Sibyllinis haruspicumque responsis, se esse tertium illum Cornelium, ad quem regnum huius urbis atque imperium pervenire esset necesse; Cinnam ante se et Sullam fuisse; eundemque dixisse fatalem hunc annum esse ad interitum huius urbis atque imperii, qui esset annus decimus post virginum absolutionem, post Capitoli autem incensionem vicesimus. 10. Hanc autem Cethego cum ceteris controversiam fuisse dixerunt, quod Lentulo et aliis Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi placeret, Cethego nimium id longum videretur. |
| V. Ac ne longum sit, Quirites, tabellas proferri
iussimus, quae a quoque dicebantur datae. Primum ostendimus Cethego signum: cognovit. Nos
linum incidimus: legimus. Erat scriptum ipsius manu Allobrogum senatui et populo, sese
quae eorum legatis confirmasset facturum esse; orare ut item illi facerent quae sibi eorum
legati recepissent. Tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis ac sicis, quae
apud ipsum erant deprehensa, respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum
studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus conscientia repente
conticuit. Introductus est Statilius: cognovit et signum et manum suam. Recitatae sunt
tabellae in eandem fere sententiam: confessus est. Tum ostendi tabellas Lentulo, et
quaesivi cognosceretne signum. Adnuit. "Est vero," inquam, "notum quidem
signum, imago avi tui, clarissimi viri, qui amavit unice patriam et cives suos; quae
quidem te a tanto scelere etiam muta revocare debuit." 11. Leguntur eadem ratione ad
senatum Allobrogum populumque litterae. Si quid de his rebus dicere vellet, feci potestatem. Atque ille primo quidem negavit; post autem aliquanto, toto iam indicio exposito atque edito, surrexit; quaesivit a Gallis quid sibi esset cum eis, quam ob rem domum suam venissent, itemque a Volturcio. Qui cum illi breviter constanterque respondissent, per quem ad eum quotiensque venissent, quaesissentque ab eo nihilne secum esset de fatis Sibyllinis locutus, tum ille subito, scelere demens, quanta conscientiae vis esset ostendit. Nam cum id posset infitiari, repente praeter opinionem omnium confessus est. Ita eum non modo ingenium illud et dicendi exercitatio, qua semper valuit, sed etiam propter vim sceleris manifesti atque deprehensi impudentia, qua superabat omnis, improbitasque defecit. 12. Volturcius vero subito litteras proferri atque aperiri iubet, quas sibi a Lentulo ad Catilinam datas esse dicebat. Atque ibi vehementissime perturbatus Lentulus tamen et signum et manum suam cognovit. Erant autem [scriptae] sine nomine, sed ita: "Quis sim scies ex eo quem ad te misi. Cura ut vir sis, et cogita quem in locum sis progressus; vide ecquid tibi iam sit necesse, et cura ut omnium tibi auxilia adiungas, etiam infimorum." Gabinius deinde introductus, cum primo impudenter respondere coepisset, ad extremum nihil ex eis quae Galli insimulabant negavit. 13. Ac mihi quidem, Quirites, cum illa certissima visa sunt argumenta atque indicia sceleris,--tabellae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio; tum multo certiora illa,--color, oculi, voltus, taciturnitas. Sic enim obstupuerant, sic terram intuebantur, sic furtim non numquam inter sese aspiciebant, ut non iam ab aliis indicari, sed indicare se ipsi viderentur. |
| VI. Indiciis expositis atque editis, senatum consului de summa re publica quid fieri placeret. Dictae sunt a principibus acerrimae ac fortissimae sententiae, quas senatus sine ulla varietate est secutus. Et quoniam nondum est perscriptum senatus consultum, ex memoria vobis, Quirites, quid senatus censuerit exponam. 14. Primum mihi gratiae verbis amplissimis aguntur, quod virtute, consilio, providentia mea res publica maximis periculis sit liberata: deinde L. Flaccus et C. Pomptinus praetores, quod eorum opera forti fidelique usus essem, merito ac iure laudantur; atque etiam viro forti, conlegae meo, laus impertitur, quod eos qui huius coniurationis participes fuissent a suis et a rei publicae consiliis removisset. Atque ita censuerunt, ut P. Lentulus, cum se praetura abdicasset, in custodiam traderetur; itemque uti C. Cethegus, L. Statilius, P. Gabinius, qui omnes praesentes erant, in custodiam traderentur; atque idem hoc decretum est in L. Cassium, qui sibi procurationem incendendae urbis depoposcerat, in M. Ceparium, cui ad sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indicatum, in P. Furium, qui est ex eis colonis quos Faesulas L. Sulla deduxit, in Q. Annium Chilonem, qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatione versatus, in P. Umbrenum, libertinum hominem, a quo primum Gallos ad Gabinium perductos esse constabat. Atque ea lenitate senatus est usus, Quirites, ut ex tanta coniuratione, tantaque hac multitudine domesticorum hostium, novem hominum perditissimorum poena re publica conservata, reliquorum mentes sanari posse arbitraretur. 15. Atque etiam supplicatio dis immortalibus pro singulari eorum merito meo nomine decreta est, quod mihi primum post hanc urbem conditam togato contigit. Et his decreta verbis est: "quod urbem incendis, caede civis, Italiam bello liberassem." Quae supplicatio si cum ceteris conferatur, hoc interest, quod ceterae bene gesta, haec una conservata re publica constituta est. Atque illud, quod faciendum primum fuit, factum atque transactum est. Nam P. Lentulus--quamquam patefactis indiciis, confessionibus suis, iudicio senatus non modo praetoris ius, verum etiam civis amiserat--tamen magistratu se abdicavit, ut, quae religio C. Mario, clarissimo viro, non fuerat, quo minus C. Glauciam, de quo nihil nominatim erat decretum, praetorem occideret, ea nos religione in privato P. Lentulo puniendo liberaremur. |
| VII. 16. Nunc quoniam, Quirites,
consceleratissimi periculosissimique belli nefarios duces captos iam et comprehensos
tenetis, existimare debetis omnis Catilinae copias, omnis spes atque opes, his depulsis
urbis periculis, concidisse. Quem quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc providebam animo,
Quirites,--remoto Catilina, non mihi esse P. Lentuli somnum, nec L. Cassi adipes, nec C.
Cethegi furiosam temeritatem pertimescendam. Ille erat unus timendus ex istis omnibus, sed tam diu, dum urbis moenibus continebatur. Omnia norat, omnium aditus tenebat: appellare, temptare, sollicitare poterat, audebat: erat ei consilium ad facinus aptum, consilio autem neque manus neque lingua deerat. Iam ad certas res conficiendas certos homines delectos ac descriptos habebat. Neque vero, cum aliquid mandarat, confectum putabat: nihil erat quod non ipse obiret, occurreret, vigilaret, laboraret. Frigus, sitim, famem, ferre poterat. 17. Hunc ego hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum, tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus diligentem, nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissem,--dicam id, quod sentio, Quirites,--non facile hanc tantam molem mali a cervicibus vestris depulissem. Non ille nobis Saturnalia constituisset, neque tanto ante exsilii ac fati diem rei publicae denuntaivisset; neque commisisset ut signum, ut litterae suae testes manifesti sceleris deprehenderentur. Quae nunc illo absente sic gesta sunt, ut nullum in privata domo furtum umquam sit tam palam inventum, quam haec tanta in re publica coniuratio manifesto inventa atque deprehensa est. Quod si Catilina in urbe ad hanc diem remansisset, quamquam, quoad fuit, omnibus eius consiliis occurri atque obstiti, tamen, ut levissime dicam, dimicandum nobis cum illo fuisset; neque nos umquam, cum ille in urbe hostis esset, tantis periculis rem publicam tanta pace, tanto otio, tanto silentio liberassemus. |
| VIII. 18. Quamquam haec omnia, Quirites, ita
sunt a me administrata, ut deorum immortalium nutu atque consilio et gesta et provisa esse
videantur; idque cum coniectura consequi possumus, quod vix videtur humani consilii
tantarum rerum gubernatio esse potuisse; tum vero ita praesentes his temporibus opem et
auxilium nobis tulerunt, ut eos paene oculis videre possemus. Nam ut illa omittam,--visas
nocturno tempore ab occidente faces, ardoremque caeli, ut fulminum iactus, ut terrae motus
relinquam, ut omittam cetera, quae tam multa nobis consulibus facta sunt, ut haec, quae
nunc fiunt, canere di immortales viderentur,--hoc certe, Quirites, quod sum dicturus,
neque praetermittendum neque relinquendum est. 19. Nam profecto memoria tenetis, Cotta et Torquato consulibus, complures in Capitolio res de caelo esse percussas, cum et simulacra deorum depulsa sunt, et statuae veterum hominum deiectae, et legum aera liquefacta: tactus est etiam ille qui hanc urbem condidit Romulus, quem inauratum in Capitolio, parvum atque lactantem, uberibus lupinis inhiantem fuisse meministis. Quo quidem tempore cum haruspices ex tota Etruria convenissent, caedes atque incendia et legum interitum et bellum civile ac domesticum, et totius urbis atque imperii occasum appropinquare dixerunt, nisi di inmortales, omni ratione placati, suo numine prope fata ipsa flexissent. 20. Itaque illorum responsis tum et ludi per decem dies facti sunt, neque res ulla quae ad placandos deos pertineret praetermissa est; idemque iusserunt simulacrum Iovis facere maius, et in excelso conlocare et (contra atque antea fuerat) ad orientem convertere; ac se sperare dixerunt, si illud signum, quod videtis, solis ortum et forum curiamque conspiceret, fore ut ea consilia, quae clam essent inita contra salutem urbis atque imperii, inlustrarentur, ut a senatu populoque Romano perspici possent. Atque [illud signum] conlocandum consules illi locaverunt; sed tanta fuit operis tarditas, ut neque superioribus consulibus, neque nobis ante hodiernum diem, conlocaretur. |
| IX. 21. Hic quis potest esse tam aversus a vero, tam praeceps, tam mente captus, qui neget haec omnia quae videmus, praecipueque hanc urbem, deorum immortalium nutu ac potestate administrari? Etenim cum esset ita responsum, caedes, incendia, interitum rei publicae comparari, et ea per cives,--quae tum propter magnitudinem scelerum non nullis incredibilia videbantur,--ea non modo cogitata a nefariis civibus, verum etiam suscepta esse sensistis. Illud vero nonne ita praesens est, ut nutu Iovis Optimi Maximi factum esse videatur, ut, cum hodierno die mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur? quo conlocato atque ad vos senatumque converso, omnia [et senatus et vos] quae erant cogitata contra salutem omnium, inlustrata et patefacta vidistis. 22. Quo etiam maiore sunt isti odio supplicioque digni, qui non solum vestris domiciliis atque tectis, sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos ac nefarios ignes inferre conati. Quibus ego si me restitisse dicam, nimium mihi sumam, et non sim ferendus. Ille, ille Iuppiter restitit: ille Capitolium, ille haec templa, ille cunctam urbem, ille vos omnis salvos esse voluit. Dis ego immortalibus ducibus hanc mentem, Quirites, voluntatemque suscepi, atque ad haec tanta indicia perveni. Iam vero [illa Allobrogum sollicitatio] ab Lentulo ceterisque domesticis hostibus tam dementer tantae res creditae et ignotis et barbaris [commissae litterae] numquam essent profecto, nisi ab dis immortalibus huic tantae audaciae consilium esset ereptum. Quid vero? ut homines Galli, ex civitate male pacata, quae gens una restat quae bellum populo Romano facere posse et non nolle videatur, spem imperii ac rerum maximarum ultro sibi a patriciis hominibus oblatam neglegerent, vestramque salutem suis opibus anteponerent, id non divinitus esse factum putatis? praesertim qui nos non pugnando, sed tacendo superare potuerunt? |
| X. 23. Quam ob rem, Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria supplicatio decreta est, celebratote illos dies cum coniugibus ac liberis vestris. Nam multi saepe honores dis immortalibus iusti habiti sunt ac debiti, sed profecto iustiores numquam. Erepti enim estis ex crudelissimo ac miserrimo interitu; erepti sine caede, sine sanguine, sine exercitu, sine dimicatione. Togati me uno togato duce et imperatore vicistis. 24. Etenim recordamini, Quirites, omnis civiles dissensiones: non solum eas quas audistis, sed eas quas vosmet ipsi meministis atque vidistis. L. Sulla P. Sulpicium oppressit; [eiecit ex urbe] C. Marium, custodem huius urbis, multosque fortis viros partim eiecit ex civitate, partim interemit. Cn. Octavius consul armis expulit ex urbe collegam: omnis hic locus acervis corporum et civium sanguine redundavit. Superavit postea Cinna cum Mario: tum vero, clarissimis viris interfectis, lumina civitatis exstincta sunt. Ultus est huius victoriae crudelitatem postea Sulla: ne dici quidem opus est quanta deminutione civium, et quanta calamitate rei publicae. Dissensit M. Lepidus a clarissimo ac fortissimo viro Q. Catulo: attulit non tam ipsius interitus rei publicae luctum quam ceterorum. 25. Atque illae tamen omnes dissensiones erant eius modi, quae non ad delendam, sed ad commutandam rem publicam pertinerent. Non illi nullam esse rem publicam, sed in ea quae esset, se esse principes; neque hanc urbem conflagrare, sed se in hac urbe florere voluerunt. [Atque illae tamen omnes dissensiones, quarum nulla exitium rei publicae quaesivit, eius modi fuerunt, ut non reconciliatione concordiae, sed internecione civium diiudicatae sint.] In hoc autem uno post hominum memoriam maximo crudelissimoque bello, quale bellum nulla umquam barbaria cum sua gente gessit, quo in bello lex haec fuit a Lentulo, Catilina, Cethego, Cassio constituta, ut omnes, qui salva urbe salvi esse possent, in hostium numero ducerentur, ita me gessi, Quirites, ut salvi omnes conservaremini; et cum hostes vestri tantum civium superfuturum putassent, quantum infinitae caedi restitisset, tantum autem urbis, quantum flamma obire non potuisset, et urbem et civis integros incolumesque servavi. |
| XI. 26. Quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a vobis praemium virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulo, praeterquam huius diei memoriam sempiternam. In animis ego vestris omnes triumphos meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriae, laudis insignia condi et conlocari volo. Nihil me mutum potest delectare, nihil tacitum, nihil denique eius modi, quod etiam minus digni adsequi possint. Memoria vestra, Quirites, res nostrae alentur, sermonibus crescent, litterarum monumentis inveterascent et conroborabuntur; eandemque diem intellego, quam spero aeternam fore, propagatam esse et ad salutem urbis et ad memoriam consulatus mei; unoque tempore in hac re publica duos civis extitisse, quorum alter finis vestri imperii non terrae, sed caeli regionibus terminaret, alter eiusdem imperii domicilium sedesque servaret. |
| XII. 27. Sed quoniam earum rerum quas ego gessi
non eadem est fortuna atque condicio quae illorum qui externa bella gesserunt,--quod mihi
cum eis vivendum est quos vici ac subegi, isti hostes aut interfectos aut oppressos
reliquerunt,--vestrum est, Quirites, si ceteris facta sua recte prosunt, mihi mea ne
quando obsint providere. Mentes enim hominum audacissimorum sceleratae ac nefariae ne
vobis nocere possent ego providi; ne mihi noceant vestrum est providere. Quamquam,
Quirites, mihi quidem ipsi nihil ab istis iam noceri potest. Magnum enim est in bonis
praesidium, quod mihi in perpetuum comparatum est; magna in re publica dignitas, quae me
semper tacita defendet; magna vis conscientiae, quam qui neglegunt, cum me violare volent,
se [ipsi] indicabunt. 28. Est enim in nobis is animus, Quirites, ut non modo nullius audaciae cedamus, sed etiam omnis improbos ultro semper lacessamus. Quod si omnis impetus domesticorum hostium, depulsus a vobis, se in me unum convertit, vobis erit videndum, Quirites, qua condicione posthac eos esse velitis, qui se pro salute vestra obtulerint invidiae periculisque omnibus: mihi quidem ipsi, quid est quod iam ad vitae fructum possit adquiri, cum praesertim neque in honore vestro, neque in gloria virtutis, quicquam videam altius, quo mihi libeat ascendere? 29. Illud profecto perficiam, Quirites, ut ea quae gessi in consulatu privatus tuear atque ornem: ut si qua est invidia conservanda re publica suscepta, laedat invidos, mihi valeat ad gloriam. Denique ita me in re publica tractabo, ut meminerim semper quae gesserim, curemque ut ea virtute, non casu gesta esse videantur. Vos, Quirites, quoniam iam nox est, venerati Iovem, illum custodem huius urbis ac vestrum, in vestra tecta discedite; et ea, quamquam iam est periculum depulsum, tamen aeque ac priore nocte custodiis vigiliisque defendite. Id ne vobis diutius faciendum sit, atque ut in perpetua pace esse possitis, providebo. |
[Cicero Page] |
[Oration #2] |
[Top of Page] |
[Oration #4] |
[Translation Notes] |