M. TULLI CICERONIS
ORATIO IN CATILINAM PRIMA
IN SENATU HABITA |
I. 1. Quo usque tandem
abutere, Catilina, patientia nostra? Quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? Quem ad
finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis
vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus
habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt? Patere tua consilia non sentis?
constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxima,
quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem
nostrum ignorare arbitraris?
2. O tempora, o mores! Senatus haec intellegit, consul videt: hic tamen
vivit. Vivit? immo vero etiam in senatum venit, fit publici consili particeps, notat et
designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. Nos autem, fortes viri, satis facere rei
publicae videmur, si istius furorem ac tela vitemus. Ad mortem te, Catilina, duci iussu
consulis iam pridem oportebat; in te conferri pestem quam tu in nos [omnes iam diu]
machinaris. 3. An vero vir amplissumus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum
mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit: Catilinam, orbem terrae
caede atque incendiis vastare cupientem, nos consules perferemus? Nam illa nimis antiqua
praetereo, quod C. Servilius Ahala Sp. Maelium novis rebus studentem manu sua occidit.
Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus, ut viri fortes acrioribus suppliciis
civem perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent. Habemus senatus consultum in te,
Catilina, vehemens et grave. Non deest rei publicae consilium, neque auctoritas huius
ordinis; nos, nos, dico aperte, consules desumus. |
II. 4. Decrevit quondam
senatus, ut L. Opimius consul videret ne quid res publica detrimenti caperet. Nox nulla
intercessit: interfectus est propter quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus,
clarissimo patre, avo, maioribus; occisus est cum liberis M. Fulvius consularis. Simili
senatus consulto C. Mario et L. Valerio consulibus est permissa res publica: num unum diem
postea L. Saturninum tribunum plebis et C. Servilium praetorem [mors ac] rei publicae
poena remorata est? At nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis.
Habemus enim huiusce modi senatus consultum, verum inclusum in tabulis, tamquam in vagina
reconditum, quo ex senatus consulto confestim te interfectum esse, Catilina, convenit.
Vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam. Cupio, patres conscripti,
me esse clementem: cupio in tantis rei publicae periculis me non dissolutum videri; sed
iam me ipse inertiae nequitiaeque condemno.
5. Castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae faucibus
conlocata: crescit in dies singulos hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem
ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videmus, intestinam aliquam cotidie
perniciem rei publicae molientem. Si te iam, Catilina, comprehendi, si interfici iussero,
credo, erit verendum mihi ne non hoc potius omnes boni serius a me quam quisquam crudelius
factum esse dicat.
Verum ego hoc, quod iam pridem factum esse oportuit, certa de causa nondum
adducor ut faciam. Tum denique interficiere, cum iam nemo tam improbus, tam perditus, tam
tui similis inveniri poterit, qui id non iure factum esse fateatur. 6. Quam diu quisquam
erit qui te defendere audeat, vives; et vives ita ut vivis, multis meis et firmis
praesidiis oppressus, ne commovere te contra rem publicam possis. Multorum te etiam oculi
et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque custodient. |
| III. Etenim quid est,
Catilina, quod iam amplius expectes, si neque nox tenebris obscurare coeptus nefarios, nec
privata domus parietibus continere voces coniurationis [tuae] potest? si inlustrantur, si
erumpunt omnia? Muta iam istam mentem: mihi crede, obliviscere caedis atque incendiorum.
Teneris undique: luce sunt clariora nobis tua consilia omnia, quae iam mecum licet
recognoscas. 7. Meministine me ante diem XII Kalendas Novembris dicere in senatu, fore in
armis certo die--qui dies futurus esset ante diem VI Kal. Novembris--C. Manlium, audaciae
satellitem atque administrum tuae? Num me fefellit, Catilina, non modo res tanta, tam
atrox tamque incredibilis, verum--id quod multo magis est admirandum--dies? Dixi ego idem
in senatu caedem te optumatium contulisse in ante diem V Kalendas Novembris, tum cum multi
principes civitatis Roma non tam sui conservandi quam tuorum consiliorum reprimendorum
causa profugerunt. Num infitiari potes te illo ipso die, meis praesidiis, mea diligentia
circumclusum, commovere te contra rem publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum,
nostra tamen qui remansissemus caede, te contentum esse dicebas? 8. Quid? cum te Praeneste
Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu esse confideres, sensistine illam
coloniam meo iussu [meis] praesidiis custodiis vigiliis esse munitam? Nihil agis, nihil
moliris, nihil cogitas, quod non ego non modo audiam, sed etiam videam planeque sentiam. |
| IV. Recognosce tandem mecum
noctem illam superiorem; iam intelleges multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad
perniciem rei publicae. Dico te priore nocte venisse inter falcarios --non agam
obscure--in M. Laecae domum; convenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque
socios. Num negare audes? quid taces? convincam, si negas. Video enim esse hic in senatu
quosdam, qui tecum una fuerunt. 9. O di immortales! ubinam gentium sumus? in qua urbe
vivimus? quam rem publicam habemus? Hic, hic sunt, in nostro numero, patres conscripti, in
hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de
huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent. Hos ego video [consul] et de re
publica sententiam rogo, et quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce volnero.
Fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina: distribuisti partes Italiae; statuisti quo
quemque proficisci placeret; delegisti quos Romae relinqueres, quos tecum educeres;
descripsisti urbis partis ad incendia: confirmasti te ipsum iam esse exiturum; dixisti
paulum tibi esse etiam nunc morae, quod ego viverem. Reperti sunt duo equites Romani qui
te ista cura liberarent, et sese illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo lectulo
interfecturos esse pollicerentur. 10. Haec ego omnia, vixdum etiam coetu vestro dimisso,
comperi: domum meam maioribus praesidiis munivi atque firmavi; exclusi eos quos tu ad me
salutatum miseras, cum illi ipsi venissent, quos ego iam multis ac summis viris ad me id
temporis venturos esse praedixeram. |
V. Quae cum ita sint,
Catilina, perge quo coepisti. Egredere aliquando ex urbe: patent portae: proficiscere.
Nimium diu te imperatorem tua illa Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnes
tuos; si minus, quam plurimos: purga urbem. Magno me metu liberabis, dum modo inter me
atque te murus intersit. Nobiscum versari iam diutius non potes: non feram, non patiar,
non sinam. 11. Magna dis immortalibus habenda est, atque huic ipsi Iovi Statori,
antiquissimo custodi huius urbis, gratia, quod hanc tam taetram, tam horribilem tamque
infestam rei publicae pestem totiens iam effugimus. Non est saepius in uno homine summa
salus periclitanda rei publicae. Quam diu mihi consuli designato, Catilina, insidiatus es,
non publico me praesidio, sed privata diligentia defendi. Cum proximis comitiis
consularibus me consulem in Campo et competitores tuos interficere voluisti, compressi
conatus tuos nefarios amicorum praesidio et copiis, nullo tumultu publice concitato:
denique, quotienscumque me petisti, per me tibi obstiti, quamquam videbam perniciem meam
cum magna calamitate rei publicae esse coniunctam. 12. Nunc iam aperte rem publicam
universam petis: templa deorum inmortalium, tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam
[denique] totam ad exitium ac vastitatem vocas. Qua re, quoniam id quod est primum, et
quod huius imperii disciplinaeque maiorum proprium est, facere nondum audeo, faciam id
quod est ad severitatem lenius, et ad communem salutem utilius. Nam si te interfici
iussero, residebit in re publica reliqua coniuratorum manus. Sin tu, quod te iam dudum
hortor, exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna et perniciosa sentina rei
publicae.
13.Quid est, Catilina? num dubitas id me imperante facere, quod iam tua
sponte faciebas? Exire ex urbe iubet consul hostem. Interrogas me, num in exilium? Non
iubeo; sed, si me consulis, suadeo. |
| VI. Quid est enim, Catilina,
quod te iam in hac urbe delectare possit? in qua nemo est extra istam coniurationem
perditorum hominum, qui te non metuat, nemo, qui non oderit. Quae nota domesticae
turpitudinis non inusta vitae tuae est? Quod privatarum rerum dedecus non haeret in fama?
quae lubido ab oculis, quod facinus a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto corpore
afuit? Cui tu adulescentulo, quem corruptelarum inlecebris inretisses, non aut ad audaciam
ferrum aut ad lubidinem facem praetulisti? 14. Quid vero? nuper cum morte superioris
uxoris novis nuptiis domum vacuefecisses, nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus
cumulasti? quod ego praetermitto et facile patior sileri, ne in hac civitate tanti
facinoris immanitas aut extitisse aut non vindicata esse videatur. Praetermitto ruinas
fortunarum tuarum, quas omnis impendere tibi proximis Idibus senties. Ad illa venio, quae
non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuam difficultatem ac
turpitudinem, sed ad summam rem publicam atque ad omnium nostrum vitam salutemque
pertinent. 15. Potestne tibi haec lux, Catilina, aut huius caeli spiritus esse iucundus,
cum scias horum esse neminem qui nesciat te pridie Kalendas Ianuarias Lepido et Tullo
consulibus stetisse in comitio cum telo? manum consulum et principum civitatis
interficiendorum causa paravisse? sceleri ac furori tuo non mentem aliquam aut timorem
[tuum], sed fortunam populi Romani obstitisse? Ac iam illa omitto--neque enim sunt
aut obscura aut non multa commissa--quotiens tu me designatum, quotiens consulem
interficere conatus es! quot ego tuas petitiones, ita coniectas ut vitari posse non
viderentur, parva quadam declinatione et (ut aiunt) corpore effugi! [Nihil agis,] nihil
adsequeris, [nihil moliris,] neque tamen conari ac velle desistis. 16. Quotiens tibi iam
extorta est ista sica de manibus! quotiens vero excidit casu aliquo et elapsa est! [Tamen
ea carere diutius non potes,] quae quidem quibus abs te initiata sacris ac devota sit
nescio, quod eam necesse putas esse in consulis corpore defigere. |
VII. Nunc vero quae tua est
ista vita? Sic enim iam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut
misericordia, quae tibi nulla debetur. Venisti paulo ante in senatum. Quis te ex hac tanta
frequentia, tot ex tuis amicis ac necessariis salutavit? Sic hoc post hominum memoriam
contingit nemini, vocis expectas contumeliam, cum sis gravissimo iudicio taciturnitatis
oppressus? Quid, quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt? quod omnes consulares,
qui tibi persaepe ad caedem constituti fuerunt, simul atque adsedisti, partem istam
subselliorum nudam atque inanem reliquerunt, quo tandem animo tibi ferundum putas? 17.
Servi (mehercule) mei si me isto pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum
meam relinquendam putarem: tu tibi urbem non arbitraris? et, si me meis civibus iniuria
suspectum tam graviter atque offensum viderem, carere me aspectu civium quam infestis
omnium oculis conspici mallem. Tu, cum conscientia scelerum tuorum agnoscas odium omnium
iustum et iam diu tibi debitum, dubitas quorum mentes sensusque volneras, eorum aspectum
praesentiamque vitare? Si te parentes timerent atuqe odissent tui, neque eos ulla ratione
placare posses, tu (opinor) ab eorum oculis aliquo concederes. Nunc te patria, quae
communis est parens omnium nostrum, odit ac metuit, et iam diu nihil te iudicat nisi de
parricidio suo cogitare: huius tu neque auctoritatem verebere, nec iudicium sequere, nec
vim pertimesces?
18. Quae tecum, Catilina, sic agit, et quodam modo tacita loquitur:
"Nullum iam aliquot annis facinus exstitit nisi per te, nullum flagitium sine te:
tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio direptioque sociorum inpunita fuit ac libera:
tu non solum ad neglegendas leges et quaestiones, verum etiam ad evertendas
perfringendasque valuisti. Superiora illa, quamquam ferenda non fuerunt, tamen, ut potui,
tuli: nunc vero me totam esse in metu propter unum te, quicquid increpuerit Catilinam
timeri, nullum videri contra me consilium iniri posse quod a tuo scelere abhorreat, non
est ferendum. Quam ob rem discede, atque hunc mihi timorem eripe: si est verus, ne
opprimar; sin falsus, ut tandem aliquando timere desinam." |
VIII. 19. Haec si tecum, ut
dixi, patria loquatur, nonne impetrare debeat, etiam si vim adhibere non possit? Quid,
quod tu te ipse in custodiam dedisti? quod vitandae suspicionis causa, ad M'. Lepidum te
habitare velle dixisti? a quo non receptus etiam ad me venire ausus es, atque ut domi meae
te adservarem rogasti. Cum a me quoque id responsum tulisses, me nullo modo posse isdem
parietibus tuto esse tecum, qui magno in periculo essem quod isdem moenibus contineremur,
ad Q. Metellum praetorem venisti: a quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optimum, M.
Metellum demigrasti; quem tu videlicet et ad custodiendum [te] diligentissimum et ad
suspicandum sagacissimum et ad vindicandum fortissimum fore putasti. Sed quam longe
videtur a carcere atque a vinculis abesse debere, qui se ipse iam dignum custodia
iudicarit? 20. Quae cum ita sint, Catilina, dubitas si emori aequo animo non potes, abire
in aliquas terras, et vitam istam, multis suppliciis iustis debitisque ereptam, fugae
solitudinique mandare?
"Refer," inquis, "ad senatum:" id enim postulas, et, si
hic ordo placere decreverit te ire in exilium, optemperaturum te esse dicis. Non referam,
id quod abhorret a meis moribus; et tamen faciam ut intellegas quid hi de te sentiant.
Egredere ex urbe, Catilina; libera rem publicam metu; in exilium, si hanc vocem exspectas,
proficiscere. Quid est, Catilina? ecquid attendis? Ecquid animadvertis horum silentium?
Patiuntur, tacent. Quid exspectas auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum
perspicis? 21. At si hoc idem huic adulescenti optimo P. Sestio, si fortissimo viro M.
Marcello dixissem, iam mihi consuli, hoc ipso in templo, senatus iure optimo vim et manus
intulisset. De te autem, Catilina, cum quiescunt, probant: cum patiuntur, decernunt: cum
tacent, clamant. Neque hi solum, --quorum tibi auctoritas est videlicet cara, vita
vilissima, --sed etiam illi equites Romani, honestissimi atque optimi viri, ceterique
fortissimi cives, qui circumstant senatum, quorum tu et frequentiam videre et studia
perspicere et voces paulo ante exaudire potuisti. Quorum ego vix abs te iam diu manus ac
tela contineo, eosdem facile adducam, ut te haec, quae vastare iam pridem studes,
relinquentem usque ad portas prosequantur. |
IX. 22. Quamquam quid
loquor? Te ut ulla res frangat? tu ut umquam te corrigas? tu ut ullam fugam meditere? tu
ut exilium cogites? Utinam tibi istam mentem di inmortales duint! tametsi video, si mea
voce perterritus ire in exilium animum induxeris, quanta tempestas invidiae nobis--si
minus in praesens tempus, recenti memoria scelerum tuorum, at in posteritatem--impendeat:
sed est tanti, dum modo ista sit privata calamitas, et a rei publicae periculis
seiungatur. Sed tu ut vitiis tuis commoveare, ut legum poenas pertimescas, ut temporibus
rei publicae cedas, non est postulandum. Neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor
umquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocarit. 23. Quam ob rem,
ut saepe iam dixi, proficiscere; ac, si mihi inimico (ut praedicas) tuo conflare vis
invidiam, recta perge in exilium: vix feram sermones hominum si id feceris; vix molem
istius invidiae, si in exilium iussu consulis ieris, sustinebo. Sin autem servire meae
laudi et gloriae mavis, egredere cum importuna sceleratorum manu: confer te ad Manlium,
concita perditos cives, secerne te a bonis, infer patriae bellum, exsulta impio
latrocinio, ut a me non eiectus ad alienos, sed invitatus ad tuos isse videaris.
24. Quamquam quid ego te invitem, a quo iam sciam esse praemissos qui tibi ad
Forum Aurelium praestolarentur armati? cui sciam pactam et constitutam cum Manlio diem? a
quo etiam aquilam illam argenteam quam tibi ac tuis omnibus confido perniciosam ac
funestam futuram, cui domi tuae sacrarium scelerum tuorum constitutum fuit, sciam esse
praemissam? Tu ut illa carere diutius possis, quam venerari ad caedem proficiscens
solebas, a cuius altaribus saepe istam impiam dexteram ad necem civium transtulisti? |
| X. 25. Ibis tandem aliquando,
quo te iam pridem ista tua cupiditas effrenata ac furiosa rapiebat. Neque enim tibi haec
res adfert dolorem, sed quandam incredibilem voluptatem. Ad hanc te amentiam natura
peperit, voluntas exercuit, fortuna servavit. Numquam tu non modo otium, sed ne bellum
quidem nisi nefarium concupisti. Nactus es ex perditis atque ab omni non modo fortuna,
verum etiam spe derelictis conflatam improborum manum. 26. Hic tu qua laetitia perfruere!
quibus gaudiis exultabis! quanta in voluptate bacchabere, cum in tanto numero tuorum neque
audies virum bonum quemquam neque videbis! Ad huius vitae studium meditati illi sunt qui
feruntur labores tui, --iacere humi non solum ad obsidendum stuprum, verum etiam ad
facinus obeundum; vigilare non solum insidiantem somno maritorum, verum etiam bonis
otiosorum. Habes ubi ostentes tuam illam praeclaram patientiam famis, frigoris, inopiae
rerum omnium, quibus te brevi tempore confectum esse senties. 27. Tantum profeci tum, cum
te a consulatu reppuli, ut exsul potius temptare quam consul vexare rem publicam posses,
atque ut id quod est a te scelerate susceptum, latrocinium potius quam bellum nominaretur. |
| XI. Nunc, ut a me, patres
conscripti, quandam prope iustam patriae querimoniam detester ac deprecer, percipite,
quaeso, diligenter quae dicam, et ea penitus animis vestris mentibusque mandate. Etenim si
mecum patria, quae mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica,
loquator: "M. Tulli, quid agis? Tune eum, quem esse hostem comperisti, quem ducem
belli futurum vides, quem expectari imperatorem in castris hostium sentis, auctorem
sceleris, principem coniurationis, evocatorem servorum et civium perditorum, exire
patiere, ut abs te non emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur? Non hunc in
vincula duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis? 28. Quid tandem
te impedit? Mosne maiorum? At persaepe etiam privati in hac re publica perniciosos cives
morte multaverunt. An leges, quae de civium Romanorum supplicio rogatae sunt? At numquam
in hac urbe qui a re publica defecerunt civium iura tenuerunt. An invidiam posteritatis
times? Praeclaram vero populo Romano refers gratiam, qui te hominem per te cognitum, nulla
commendatione maiorum, tam mature ad summum imperium per omnis honorum gradus extulit, si
propter invidiam aut alicuius perculi metum salutem civium tuorum neglegis. 29. Sed si
quis est invidiae metus, num est vehementius severitatis ac fortitudinis invidia quam
inertiae ac nequitiae pertimescenda? An cum bello vastabitur Italia, vexabuntur urbes,
tecta ardebunt, tum te non existimas invidiae incendio conflagraturum?" |
| XII. His ego sanctissimis
rei publicae vocibus, et eorum hominum qui hoc idem sentiunt mentibus, pauca respondebo.
Ego, si hoc optimum factu iudicarem, patres conscripti, Catilinam morte multari, unius
usuram horae gladiatori isti ad vivendum non dedissem. Etenim si summi et clarissimi viri
Saturnini et Gracchorum et Flacci et superiorum complurium sanguine non modo se non
contaminarunt, sed etiam honestarunt, certe verendum mihi non erat ne quid hoc parricida
civium interfecto invidiae mihi in posteritatem redundaret. Quod si ea mihi maxime
impenderet, tamen hoc animo fui semper, ut invidiam virtute partam gloriam, non invidiam
putarem. 30. Quamquam non nulli sunt in hoc ordine, qui aut ea quae imminent non videant,
aut ea quae vident dissimulent: qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt,
coniurationemque nascentem non credendo corroboraverunt: quorum auctoritatem secuti multi
non solum improbi, verum etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie
factum esse dicerent. Nunc intellego, si iste, quo intendit, in Manliana castra
pervenerit, neminem tam stultum fore qui non videat coniurationem esse factam, neminem tam
improbum qui non fateatur. Hoc autem uno interfecto, intellego hanc rei publicae pestem
paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. Quod si se eiecerit, secumque suos
eduxerit, et eodem ceteros undique conlectos naufragos adgregarit, exstinguetur atque
delebitur non modo haec tam adulta rei publicae pestis, verum etiam stirps ac semen
malorum omnium. |
XIII. 31. Etenim iam
diu, patres conscripti, in his periculis coniurationis insidiisque versamur, sed nescio
quo pacto omnium scelerum ac veteris furoris et audaciae maturitas in nostri consulatus
tempus erupit. Quod si ex tanto latrocinio iste unus tolletur, videbimur fortasse ad breve
quoddam tempus cura et metu esse relevati; periculum autem residebit, et erit inclusum
penitus in venis atque in visceribus rei publicae. Ut saepe homines aegri morbo gravi, cum
aestu febrique iactantur, si aquam gelidam biberint, primo relevari videntur, deinde multo
gravius vehementiusque adflictantur; sic hic morbus, qui est in re publica, relevatus
istius poena, vehementius reliquis vivis ingravescet. 32. Qua re secedant improbi,
secernant se a bonis, unum in locum congregentur, muro denique ([id] quod saepe iam dixi)
discernantur a nobis: desinant insidiari domi suae consuli, circumstare tribunal praetoris
urbani, obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflammandam urbem comparare:
sit denique inscriptum in fronte unius cuiusque quid de re publica sentiat. Polliceor hoc
vobis, patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis
auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem,
ut Catilinae profectione omnia patefacta, inlustrata, oppressa, vindicata esse videatis.
33. Hisce ominibus, Catilina, cum summa rei publicae salute, cum tua peste ac
pernicie, cumque eorum exitio qui se tecum omni scelere parricidioque iunxerunt,
proficiscere ad impium bellum ac nefarium. Tu, Iuppiter, qui isdem quibus haec urbs
auspiciis [a Romulo] es constitutus, quem Statorem huius urbis atque imperii vere
nominamus, hunc et huius socios a tuis ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a
vita fortunisque civium [omnium] arcebis, et homines bonorum inimicos, hostis patriae,
latrones Italiae scelerum foedere inter se ac nefaria societate coniunctos, aeternis
suppliciis vivos mortuosque mactabis. |