|
I. Scr. Romae mense Decembri
a.u.c. 697.
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM.
1. Epistulam, quam legisti,
mane dederam; sed fecit humaniter Licinius, quod ad me misso senatu vesperi
venit, ut, si quid esset actum, ad te, si mihi videretur, perscriberem.
Senatus fuit frequentior, quam putaramus esse posse mense Decembri sub
dies festos. Consulares nos fuimus et duo consules designati, P. Servilius,
M. Lucullus, Lepidus, Volcatius, Glabrio, praetores. Sane frequentes fuimus:
omnino ad CC. Commorat exspectationem Lupus: egit causam agri Campani
sane accurate; auditus est magno silentio. Materiam rei non ignoras: nihil
ex nostris actionibus praetermisit. Fuerunt nonnulli aculei in Caesarem,
contumeliae in Gellium, expostulationes cum absente Pompeio. Causa sero
perorata sententias se rogaturum negavit, ne quod onus simultatis nobis
imponeret: ex superiorem temporum conviciis et ex praesenti silentio,
quid senatus sentiret, se intelligere. Dixit Milo. Coepit dimittere. Tum
Marcellinus, "noli," inquit, "ex taciturnitate nostra,
Lupe, quid aut probemus hoc tempore aut improbemus, iudicare: ego, quod
ad me attinet itemque, arbitror, ceteros, idcirco taceo, quod non existimo,
cum Pompeius absit, causam agri Campani agi convenire." Tum ille
se senatum negavit tenere. 2. Racilius surrexit et de iudiciis referre
coepit; Marcellinum quidem primum rogavit: is cum graviter de Clodianis
incendiis, trucidationibus, lapidationibus questus esset, sententiam dixit,
ut ipse iudices per praetorem urbanum sortiretur, iudicum sortitione facta
comitia haberentur; qui iudicia impedisset, eum contra rem publicam esse
facturum. Approbata valde sententia C. Cato contra dixit et C. Cassius
maxima acclamatione senatus, cum comitia iudiciis anteferrent. 3. Philippus
assensit Lentulo. Postea Racilius de privatis me primum sententiam rogavit:
multa feci verba de toto furore latrocinioque P. Clodii; tamquam reum
accusavi multis et secundis admurmurationibus cuncti senatus. Orationem
meam collaudavit satis multis verbis, non mehercule indiserte, Vetus Antistius,
isque iudiciorum causam suscepit antiquissimamque se habiturum dixit.
Ibatur in eam sententiam: tum Clodius rogatus diem dicendo eximere coepit;
furebat a Racilio se contumaciter urbaneque vexatum. Deinde eius operae
repente a Graecostasi et gradibus clamorem satis magnum sustulerunt, opinor,
in Q. Sextilium et amicos Milonis incitatae: eo metu iniecto repente magna
querimonia omnium discessimus. Habes acta unius diei: reliqua, ut arbitror,
in mensem Ianuarium reiicientur. De tribunis pl. longe optimum Racilium
habemus; videtur etiam Antistius amicus nobis fore; nam Plancius totus
noster est. Fac, si me amas, ut considerate diligenterque navies de mense
Decembri.
|
|
II. Scr. Romae XIV. Kal.
Febr. a.u.c. 698.
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM.
1. Non occupatione--quamquam
eram sane impeditus--, sed parvula lippitudine adductus sum, ut dictarem
hanc epistulam et non, ut ad te soleo, ipse scriberem. Et primum me tibi
excuso in eo ipso, in quo te accuso; me enim nemo adhuc rogavit, num quid
in Sardiniam vellem, te puto saepe habere, qui, num quid Romam velis,
quaerant. Quod ad me de Lentuli et Sestii nomine scripsisti, locutus
sum cum Cincip: quoquo modo res se habet, non est facillima, sed habet
profecto quiddam Sardinia appositum ad recordationem praeteritae memoriae;
nam, ut ille Gracchus augur, posteaquam in istam provinciam venit, recordatus
est, quid sibi in campo Martio comitia consulum habenti contra auspicia
accidisset, sic tu mihi videris in Sardinia de forma Numisiana et de nominibus
Pomponianis in otio recogitasse. Ego adhuc emi nihil: Culleonis auctio
facta est; Tusculano emptor nemo fuit; 2. si condicio valde bona fuerit,
fortasse non omittam. De aedificatione tua Cyrum urgere non cesso: spero
eum in officio fore; sed omnia sunt tardiora propter furiosae aedilitatis
exspectationem; nam comitia sine mora futura videntur: edicta sunt in
a.d. XI. Kal. Febr.. Te tamen sollicitum esse nolo: omne genus a nobis
cautionis adhibebitur. 3. De rege Alexandrino factum est senatus consultum,
cum multitudine eum reduci periculosum rei publicae videri: reliqua cum
esset in senatu contentio, Lentulusne an Pompeius reduceret, obtinere
causam Lentulus videbatur. In ea re nos et officio erga Lentulum mirifice
et voluntati Pompeii praeclare satisfecimus, sed per obtrectatores Lentuli
calumnia extracta res est: consecuti sunt dies comitiales, per
quos senatus haberi non poterat. Quid futurum sit latrocinio tribunorum,
non divino, sed tamen suspicor per vim rogationem Caninium perlaturum.
In ea re Pompeius quid velit, non dispicio: familiares eius quid cupiant,
omnes vident; creditores vero regis aperte pecunias suppeditant contra
Lentulum. Sine dubio res a Lentulo remota videtur esse, cum magno meo
dolore, quamquam multa fecit, quare, si fas esset, iure ei suscensere
possemus. 4. Tu, si ista expedisti, velim quam primum bona et certa tempestate
conscendas ad meque venias; innumerabiles enim res sunt, in quibus te
quotidie in omni genere desiderem. Tui nostrique valent. XIIII. Kal. Februarias.
|
|
III. Scr. Romae prid. Id.
Febr. a.u.c. 698.
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM.
1. Scripsi ad te antea
superiora; nunc cognosce, postea quae sint acta. A Kal. Febr. legationes
in Idus Febr. reiiciebantur; eo die res confecta non est. A. d. IIII.
Non. Febr. Milo affuit; ei Pompeius advocatus venit; dixit Marcellus a
me rogatus; honeste discessimus; prodicta dies est in VIII. Idus Febr.
Interim reiectis legationibus in Idus referebatur de provinciis quaestorum
et de ornandis praetoribus; sed res multis querelis de re publica interponendis
nulla transacta est. C. Cato legem promulgavit de imperio Lentulo abrogando:
vestitum filius mutavit. 2. A. d. VIII. Id. Febr. Milo affuit: dixit Pompeius
sive voluit, nam, ut surrexit, operae Clodianae clamorem sustulerunt,
idque ei perpetua oratione contigit, non modo ut acclamatione, sed ut
convicio et maledictis impediretur. Qui ut peroravit--nam in eo sane fortis
fuit: non est deterritus; dixit omnia atque interdum etiam silentio, cum
auctoritate peregerat--, sed ut peroravit, surrexit Clodius: ei tantus
clamor a nostris--placuerat enim referre gratiam--, ut neque mente nec
lingua neque ore consisteret. Ea res acta est, cum hora sexta vix Pompeius
perorasset, usque ad horam VIII., cum omnia maledicta, versus denique
obscoenissimi in Clodium et Clodiam dicerentur. Ille furens et exsanguis
interrogabat suos in clamore ipso, quis esset, qui plebem fame necaret:
respondebant operae: "Pompeius," quis Alexandream ire cuperet:
respondebant: "Pompeius;" quem ire vellent: respondebant: "Crassum"--is
aderat tum Miloni animo non amico--. Hora fere nona quasi signo data Clodiani
nostros consputare coeperunt; exarsit dolor. Urgere illi, ut loco nos
moverent; factus est a nostris impetus, fuga operarum; eiectus de rostris
Clodius, ac nos quoque tum fugimus, ne quid in turba. Senatus vocatus
in curiam; Pompeius domum; neque ego tamen in senatum, ne aut de tantis
rebus tacerem aut in Pompeio defendendo--nam is carpebatur a Bibulo, Curione,
Favonio, Servilio filio--animos bonorum virorum offenderem; res in posterum
diem dilata est; Clodius in Quirinalia prodixit diem. A. d. VII.
Id. Febr. senatus ad Apollinis fuit, ut Pompeius adesset: acta res est
graviter a Pompeio; eo die nihil perfectum est. 3. A. d. VI. Id. Febr.
ad Apollinis senatus consultum factum est, ea, quae facta essent a. d.
VIII. Id. Febr., contra rem publicam esse facta. Eo die Cato vehementer
est in Pompeium invectus et eum oratione perpetua tamquam reum accusavit,
de me multa me invito cum mea summa laude dixit, cum illius in me perfidiam
increparet: auditus est magno silentio malevorum. Respondit ei vehementer
Pompeius Crassumque descripsit dixitque aperte se munitiorem ad custodiendam
vitam suam fore, quam Africanus fuisset, quem C. Carbo interemisset. 4.
Itaque magnae mihi res iam moveri videbantur; nam Pompeius haec intelligit
nobiscumque communicat, insidias vitae suae fieri, C. Catonem a Crasso
sustentari, Clodio pecuniam suppeditari, utrumque et ab eo et a Curione,
Bibulo ceterisque suis obtrectatoribus confirmari, vehementer esse providendum,
ne opprimatur concionario illo populo a se prope alienato, nobilitate
inimica, non aequo senatu, iuventute improba. Itaque se comparat, homines
ex agris arcessit; operas autem suas Clodius confirmat, manus ad Quirinalia
paratur. In eo multo sumus superiores ipsius copiis; sed magna manus ex
Piceno et Gallia exspectatur, ut etiam Catonis rogationibus de Milone
et Lentulo resistamus. 5. A. d. IIII. Idus Febr. Sestius ab indice Cn.
Nerio Pupinia de ambitu est postulatus et eodem die a quodam M.
Tullio de vi: is erat aeger; domum, ut debuimus, ad eum statim venimus
eique nos totos tradidimus, idque fecimus praeter hominum opinionem, qui
nos ei iure suscensere putabant, ut humanissimi gratissimique et ipsi
et omnibus videremur, itaque faciemus. Sed idem Nerius index edidit ad
allegatos Cn. Lentulum Vatiam et C. Cornelium ista ei eodem die senatus
consultum factum est, ut sodalitates decuriatique discederent lexque de
iis ferretur, ut, qui non discessissent, ea poena, quae est de vi, tenerentur.
6. A. d. III. Idus Febr. dixi pro Bestia de ambitu apud praetorem Cn.
Domitium in foro medio maximo conventu incidique in eum locum in dicendo,
cum Sestius multis in templo Castoris vulneribus acceptis subsidio Bestiae
servatus esset. Hic proÄxonomhsmhn
quiddam eéxaÛrvw de iis,
quae in Sestium apparabantur crimina, et eum ornavi veris laudibus magno
assensu omnium: res homini fuit vehementer gratia. Quae tibi eo scribo,
quod me de retinenda Sestii gratia litteris saepe monuisti. 7. Pridie
Idus Febr. haec scripsi ante lucem: eo die apud Pomponium in eius nuptiis
eram coenaturus. Cetera sunt in rebus nostris huiusmodi, ut tu
mihi fere diffidenti praedicabas: plena dignitatis et gratiae; quae quidem
tua, mi frater, prudentia, patientia, virtute, pietate, suavitate etiam
tibi mihique sunt restituta. Domus tibi ad lucum Pisonis Liciniana conducta
est; sed, ut spero, paucis mensibus post K. Quinctiles in tuam commigrabis.
Tuam in Carinis mundi habitatores Lamiae conduxerunt. A te post illam
Olbiensem epistulam nullas litteras accepi: quid agas et ut te oblectes,
scire cupio maximeque te ipsum videre quam primum. Cura, mi frater, ut
valeas et, quamquam est hiems, tamen Sardiniam istam esse cogites. XV.
K. Martias.
|
|
IV. Scr. Romae mense Martio
a.u.c. 698.
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM.
1. Sestius noster absolutus
est a. d. V. Idus Martias et, quod vehementer interfuit rei publicae nullam
videri in eiusmodi causa dissensionem esse, omnibus sententiis absolutus
est. Illud, quod tibi curae saepe esse intellexeram, ne cui iniquo relinqueremus
vituperandi locum, qui nos ingratos esse diceret, nisi illius perversitatem
quibusdam in rebus quam humanissime ferremus, scito hoc nos in eo iudicio
consecutos esse, ut omnium gratissimi iudicaremur: nam defendendo moroso
homini cumulatissime satisfecimus et, id quod ille maxime cupiebat, Vatinium,
a quo palam oppugnabatur, arbitratu nostro concidimus dis hominibusque
plaudentibus; quin etiam Paullus noster, cum testis productus esset in
Sestium, confirmavit se nomen Vatinii delaturum, si Macer Licinius cunctaretur,
et Macer ab Sestii subselliis surrexit ac se illi non defuturm affirmavit;
quid quaeris? homo petulans et audax valde perturbatus debilitatusque
discessit. 2. Quintus tuus, puer optimus, eruditur egregie: hoc nunc magis
animum adverto, quod Tyrannio docet apud me. Domus utriusque nostrum aedificatur
strenue; redemptori tuo dimidium pecuniae curavi: spero nos ante hiemem
contubernales fore. De nostra Tullia, tui mehercule amantissima, spero
cum Crassipede nos confecisse. Dies erant duo, qui post Latinas habentur
religiosi; cetero confectum erat Latiar erat exiturus. 'AmfilafÛan
autem illam, quam tu soles dicere, bono desidero, sic prorsus, ut advenientem
excipiam libenter, latentem etiam nunc non excitem: tribus loci aedifico,
reliqua reconcinno; vivo paullo liberalius, quam solebam; opus erat si
te haberem, paullisper fabris locum darem. Sed [et] haec, ut spero, brevi
inter nos communicabimus. 4. Res autem Romanae sese sic habent: consul
est egregius Lentulus non impediente collega, sic, inquam, bonus, ut meliorem
non viderim: dies comitiales exemit omnes; nam etiam Latinae instaurantur,
nec tamen deerant supplicationes. 5. Ita legibus perniciosissimis obsistitur,
maxime Catonis, cui tamen egregie imposuit Milo noster: nam ille vindex
gladiatorum et bestiariorum emerat de Cosconio et Pomponio bestiarios,
nec sine iis armatis umquam in publico fuerat; hos alere non poterat,
itaque vix tenebat; sensit Milo: dedit cuidam non familiari negotium,
qui sine suspicione emeret eam familiam a Catone; quae simul atque abducta
est, Racilius, qui unus optimus est hoc tempore tribunus pl., rem
patefecit eosque homines sibi emptos esse dixit--sic enim placuerat--et
tabulam proscripsit, se familiam Catonianam venditurum: in eam tabulam
magni risus consequebantur. Hunc igitur Catonem Lentulus a legibus removit
et eos, qui de Caesare monstra promulgarunt, quibus intercederet nemo;
nam, quod de Pompeio Caninius agit, sane quam refrixit; neque enim res
probatur et Pompeius noster in amicitia P. Lentuli vituperatur et hercule
non est idem; nam apud perditissimam illam atque infimam faecem populi
propter Milonem suboffendit, et boni multa ab eo desiderant, multa reprehendunt.
Marcellinus autem hoc uno mihi quidem non satisfacit, quod eum nimis aspere
tractat: quamquam id senatu non invito facit; quo ego me libentius a curia
et ab omni parte rei publicae subtraho. 6. In iudiciis ii sumus, qui fuimus:
domus celebratur ita, ut cum maxime. Unum accidit imprudentia Milonis
incommode, de Sexto Clodio, quem neque hoc tempore neque ab imbecillis
accusatoribus mihi placuit accusari: ei tres sententiae deterrimo in consilio
defuerunt; itaque hominem populus revocat et retrahatur necesse est, non
enim ferunt homines et, quia, cum apud suos diceret, paene damnatus est,
vident damnatum. Ea ipsa in re Pompeii offensio nobis obstitit; senatorum
enim urna copiose absolvit, equitum adaequavit, tribuni aerarii condemnarunt;
sed hoc incommodum consolantur quotidianae damnationes inimicorum, in
quibus me perlibente Sevius allisus est, ceteri conciduntur. C. Cato concionatus
est comitia haberi non siturum, si sibi a populo dies agendi essent exempti.
Appius a Caesare nondum redierat. 7. Tuas mirifice litteras exspecto:
atque adhuc clausum mare fuisse scio, sed quosdam venisse tamen Olbia
dicebant, qui te unice laudarent plurimique in provincia fieri dicerent:
eosdem aiebant nuntiare te prima navigatione transmissurum; id cupio et,
quamquam te ipsum scilicet maxime, tamen etiam litteras tuas ante exspecto.
Mi frater, vale.
|
|
V. Scr. a. d. VI. Idus Apriles
a.u.c. 698.
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM.
1. Dederam ad te litteras
antea, quibus erat scriptum Tulliam nostram Crassipedi pr. Non.
April. esse desponsam ceteraque de re publica privataque perscripseram.
Postea sunt haec acta: Non. Apr. senatus consulto Pompeio pecunia decreta
in rem frumentariam ad HS. CCCC; sed eodem die vehementer actum de agro
Campano clamore senatus prope concionali: acriorem causam inopia pecuniae
faciebat et annonae caritas. 2. Non praetermittam ne illud quidem: M.
Furium Flaccum, equitem Romanum, hominem nequam, Capitolini et Mercuriales
de collegio eiecerunt praesentem, ad pedes unius cuiusque iacentem. A.
d. VIII. Idus Apriles sponsalia Crassipedi praebui: huic convivio puer
optimus, Quintus tuus meusque, quod perleviter commotus fuerat, duit.
A. d. VII. Idus Apriles veni ad Quintum eumque vidi plane integrum, multumque
is mecum sermonem habuit et perhumanum de discordiis mulierum nostrarum:
quid quaeris? nihil festivius; Pomponia autem etiam de te questa est;
sed haec coram agemus. 3. A puero ut discessi, in aream tuam veni: res
agebatur multis structoribus; Longilium redemptorem cohortatus sum; fidem
mihi faciebat se velle nobis placere. Domus erit egregia, magis enim cerni
iam poterat, quam quantum ex forma iudicabamus; itemque nostra celeriter
aedificabatur. Eo die coenavi apud Crassipedem; coenatus in hortos ad
Pompeium lectica latus sum. Luci eum convenire non potueram, quod afuerat;
videre autem volebam, quod eram postridie Roma exiturus et quod ille in
Sardiniam iter habebat. Hominem conveni et ab eo petivi, ut quam primum
te nobis redderet. Statim, dixit; erat autem iturus, ut aiebat, a. d.
III. Id. April., ut aut Labrone aut Pisis conscenderet. Tu, mi frater,
simul et ille venerit, primam navigationem, dummodo idonea tempestas sit,
ne omiseris. 4. A. d. VI. Idus April. ante lucem hanc epistulam conscripsi.
Eram[que] in itinere, ut eo die apud T. Titium in Anagnino manerem; postridie
autem in Laterio cogitabam, inde, cum in Arpinati quinque dies fuissem,
ire in Pompeianum, rediens aspicere Cumanum, ut, quoniam in Nonas Maias
Miloni dies prodicta est, pridie Nonas Romae essem teque, mi carissime
et suavissime frater, ad eam diem, ut sperabam, viderem. Aedificationem
Arcani ad tuum adventum sustentari placebat. Fac, mi frater, ut valeas
quam primumque venias.
|
|
VI. Scr. Romae mense Maio
a.u.c. 698.
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM.
1. O litteras mihi tuas
iucundissimas, exspectatas ac primo quidem cum desiderio, nunc vero etiam
cum timore! Atque has scito litteras me solas accepisse post illas, quas
tuus nauta attulit Olbia datas. Sed cetera, ut scribis, praesentis sermoni
reserventur; hoc tamen non queo differre: Idibus Maiis senatus frequens
divinus fuit in supplicatione Gabinio deneganda. Adiurat Procilius hoc
nemini accidisse; foris valde plauditur; mihi cum sua sponte iucundum,
tum iucundius, quod me absente; est enim eÞlixrin¢w
iudicium, sine oppugnatione, sine gratia nostra: eram Antii. 2. Quod Idibus
et postridie fuerat dictum de agro Campano actum iri, non est actum: in
hac causa mihi aqua haeret. Sed plura, quam constitueram; coram enim.
Vale, mi optime et optatissime frater, et advola; idem te pueri nostri
rogant. Illud scilicet: coenabis, cum veneris.
|
|
VII. Scr. Romae mense Februario
a.u.c. 699.
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM.
1. Placiturum tibi esse librum meum suspicabar:
tam valde placuisse, quam scribis, valde gaudeo. Quod me admones de nostra
Urania suadesque, ut meminerim Iovis orationem, quae est in extremo illo
libro, ego vero memini et illa omnia mihi magis scripsi quam ceteris.
2. Sed tamen postridie, quam tu es profectus, multa nocte cum Vibullio
veni ad Pompeium, cumque ego egissem de istis operibus atque inscriptionibus,
per mihi benigne respondit: magnam spem attulit; cum Crasso se dixit loqui
velle mihique, ut idem facerem, suasit. Crassum consulem ex senatu domum
reduxi, suscepit rem dixitque esse, quod Clodius hoc tempore cuperet per
se et per Pompeium consequi; putare se, si ego eum non impedirem, posse
me adipisci sine contentione, quod vellem; totum ei negotium permisi meque
in eius potestate dixi fore; interfuit huic sermoni P. Crassus adolescens,
nostri, ut scis, studiosissimus. Illud autem, quod cupit Clodius, est
legatio aliqua--si minus per senatum, per populum--libera aut Byzantium
aut ad Brogitarum aut utrumque: plena res nummorum; quod ego non
nimium laboro, etiamsi minus assequor, quod volo. Pompeius tamen cum Crasso
locutus est: videntur negotium suscepisse. Si perficiunt, optime; si minus,
ad nostrum Iovem revertamur. 2. A. d. III. Idus Febr. senatus consultum
est factum de ambitu in Afranii sententiam, contra quam ego dixeram,
cum tu adesses; sed magno cum gemitu senatus consules non sunt persecuti
eorum sententias, qui, Afranio cum essent assensi, addiderunt, ut praetores
ita crearentur, ut dies sexaginta privati essent: eo die Catonem plane
repudiarunt. Quid multa? tenent omnia, idque ita omnes intelligere volunt.
|
|
VIII. Scr. mense Maio a.u.c.
699.
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM.
1. Tu metuis, ne me interpelles?
Primum, si in isto essem, tu scis, quid sit interpellare; an te a te is?
mehercule mihi docere videris istius generis humanitatem, qua quidem ego
nihil utor abs te. Tu vero ut me et appelles et interpelles et obloquare
et colloquare velim; quid enim mihi suavius? non mehercule quisquam mousoptaxtow
libentius sua recentia poemata legit, quam ego te audio quacumque de re,
publica privata, rustica urbana; sed mea factum est insulsa verecundia,
ut te proficiscens non tollerem: opposuisti semel nantÛlexton
causam, Ciceronis nostri valetudinem, conticui; iterum Cicerones, quievi.
2. Nunc mihi iucunditatis plena epistula hoc aspersit molestiae, quod
videris, ne mihi molestus esses, veritus esse atque etiam nunc vereri.
Litigarem tecum, si fas esset; sed mehercule, istuc si umquam suspicatus
ero, nihil dicam aliud nisi verebor, ne quando ego tibi, cum sum una,
molestus sim. Video te ingemuisse. Sic fit, eÞd'
¤n aàa ¦jhsaw: numquam enim dicam, ¦a
psaw. Marium autem nostrum in lecticam mehercule coniecissem--non
illam regis Ptolemaei Anicianam; memini enim, cum hominem portarem ad
Baias Neapoli octophoro Aniciano machaerophoris centum sequentibus, miros
risus nos edere, cum ille ignarus sui comitatus repente aperuit lecticam
et paene ille timore, ego risu corrui--, hunc, ut dico, certe sustulissem,
ut aliquando subtilitatem veteris urbanitatis et humanissimi sermonis
attingerem; sed hominem infirmum in villam apertam ac ne rudem quidem
etiam nunc invitare nolui. 3. Hoc vero mihi peculiare fuerit, hic etiam
isto frui; nam illorum praediorum scito mihi vicinum Marium lumen esse.
Apud Anicium videbimus ut paratum sit; nos enim ita philologi sumus, ut
vel cum fabris habitare possimus--habemus hanc philosophiam non ab Hymetto,
sed ab araxira--, Marius et valetudine est et natura imbecillior. 4. De
interpellatione, tantum sumam a vobis temporis ad scribendum, quantum
dabitis. Utinam nihil detis, ut potius vestra iniuria quam ignavia mea
cessem! De re publica nimium te laborare doleo et meliorem civem esse
quam Philoctetam, qui accepta iniuria ea spectacula quaerebat, quae tibi
acerba esse video. Amabo te, advola--consolabor te et omnem abstergebo
dolorem--et adduc, si me amas, Marium; sed approperate. Hortus domi est.
|
|
IX. Scr. ineunte mense Februario
(a. d. III. Id.?) a.u.c. 700.
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM.
1. Epistulam hanc convicio efflagitarunt
codicilli tui; nam res quidem ipsa et is dies, quo tu es profectus, nihil
mihi ad scribendum argumenti sane dabat; sed, quemadmodum, coram cum sumus,
sermo nobis deesse non solet, sic epistulae nostrae debent interdum alucinari.
2. Tenediorum igitur libertas securi Tenedia praecisa est, cum eos praeter
me et Bibulum et Calidium et Favonium nemo defenderet; de te a Magnetibus
ab Sipylo mentio est honorifica facta, cum te unum dicerent postulationi
L. Sestii Pansae restitisse. Reliquis diebus si quid erit, quod te scire
opus sit, aut etiam si nihil erit, tamen scribam quotidie aliquid: pridie
Idus neque tibi neque Pomponio deero. 3. Lucretii poemata, ut scribis,
ita sunt: multis luminibus ingenii, multae etiam artis; sed, cum veneris,
virum te putabo, si Sallustii Empedoclea legeris, hominem non putabo.
|
|
X. Scr. Romae Idibus Februariis
a.u.c. 700.
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM.
1. Gaudeo tibi iucundas
esse meas litteras, nec tamen habuissem scribendi nunc quidem ullum argumentem,
nisi tuas accepissem; nam pridie Idus, cum Appius senatum infrequentem
coegisset, tantum fuit frigus, ut populi convicio coactus sit nos dimittere.
De Commageno, quod rem totam discusseram, mirifice mihi et per se et per
Pomponium blanditur Appius; videt enim, hoc genere dicendi si utar in
ceteris, Februarium sterilem futurum. Eumque lusi iocoso satis, neque
solum illud extorsi oppidulum, quod erat positum in Euphrati Zeugmate,
sed praeterea togam sum eius praetextam, quam erat adeptus Caesare consule,
magno hominum risu cavillatus. 3. "Quod vult," inquam, "renovari
honores eosdem, quo minus togam praetextam quotannis interpolet, decernendum
nihil censeo; vos autem, homines nobiles, qui Bostrenum praetextatum non
ferebatis, Commagenum feretis?" Genus vides et locum iocandi. Multa
dixi in ignobilem regem, quibus totus est explosus; quo genere commotus,
ut dixi, Appius totum me amplexatur; nihil est enim facilius quam reliqua
discutere; sed non faciam, ut illum offendam, ne imploret fidem Iovis
Hospitalis, Graios omnes convocet, per quos mecum in gratiam rediit. 4.
Theopompo satisfaciemus. De Caesare fugerat me ad te scribere, video enim,
quas tu litteras exspectaris; sed ille scripsit ad Balbum fasciculum illum
epistularum, in quo fuerat et mea et Balbi, totum sibi aqua madidum
redditum esse, ut ne illud quidem sciat, meam fuisse aliquam epistulam.
Sed ex Balbi epistula pauca verba intellexerat, ad quae rescripsit his
verbis: "de Cicerone te video quiddam scripsisse, quod ego non intellexi;
quantum autem coniectura consequebar, id erat eiusmodi, ut magis optandum
quam sperandum putarem." 5. Itaque postea misi ad Caesarem eodem
illo exemplo litteras. Iocum autem illius de sua egestate ne sis aspernatus:
ad quem ego rescripsi nihil esse, quod posthac arcae nostrae fiducia conturbaret,
lusique in eo genere et familiariter et cum dignitate. Amor autem eius
erga nos perfertur omnium nuntiis singularis; litterae quidem ad id, quod
exspectas, fere cum tuo reditu iungentur. Reliqua singulorum dierum scribemus
ad te, si modo tabellarios tu praebebis: quamquam eiusmodi frigus impendebat,
ut summum periculum esset, ne Appio suae aedes urerentur.
|
|
XI. Scr. Romae a. d. XVI.
Kal. Martias a.u.c. 700.
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM.
1. Risi "nivem atram,"
teque hilari animo esse et prompto ad iocandum valde me iuvat. De Pompeio
assentior tibi, vel tu potius mihi; nam, ut scis, iampridem istum canto
Caesarem: mihi crede, in sinu est, neque ego discingor. 2. Cognosce nunc
Idus: decimus erat Caelio dies; Domitius iudices ad numerum non habuit.
Vereor, ne homo teter et ferus, Pola Servius, ad accusationem veniat;
nam noster Caelius valde oppugnatur a gente Clodia. Certi nihil est adhuc,
sed veremur. Eodem igitur die Tyriis est senatus datus frequens; frequentes
contra Syriaci publicani. Vehementer vexatus Gabinius; exagitati tamen
a Domitio publicani, quod eum essent cum equis prosecuti. L. noster Lamia
paullo ferocius, cum Domitius dixisset: "vestra culpa haec acciderunt,
equites Romani; dissolute enim iudicatis," "nos iudicamus, vox
laudatis," inquit. 3. Actum est eo die nihil: nox diremit. Comitialibus
diebus, qui Quirinalia sequuntur, Appius interpretatur non impediri se
lege Pupia, quo minus habeat senatum, et, quod Gabinia sanctum sit, etiam
cogi ex Kal. Febr. usque ad Kal. Martias legatis senatum quotidie dare:
ita putantur detrudi comitia in mensem Martium; sed tamen his comitialibus
tribuni pl. de Gabinio se acturos esse dicunt. Omnia colligo, ut novi
scribam aliquid ad te; sed, ut vides, res me ipsa deficit: 4. itaque ad
Callisthenem et ad Philistum redeo, in quibus te video volutatum. Callisthenes
quidem vulgare et notum negotium, quemadmodum aliquot Graeci locuti sunt:
Siculus ille capitalis, creber, acutus, brevis, paene pusillus Thucydides;
sed, utros eius habueris libros--duo enim sunt corpora--an utrosque, nescio.
Me magis "de Dionysio" delectat; ipse est enim veterator magnus
et perfamiliaris Philisto Dionysius. Sed, quod ascribis, aggrediarisne
ad historiam, me auctore potes, et, quoniam tabellarios subministras,
hodierni diei res gestas Lupercalibus habebis. Oblecta te cum Cicerone
nostro quam bellissime.
|
|
XII. Scr. in Cumano vel
Pompeiano mense Maio a.u.c. 700.
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM.
1. Duas adhuc a te accepi
epistulas, quarum alteram in ipso discessu nostro, alteram Arimino datam;
plures, quas scribis te dedisse, non acceperam. Ego me in Cumano et Pompeiano,
praeterquam quod sine te, ceterum satis commode oblectabam et eram in
iisdem locis usque ad Kal. Iunias futurus. Scribebam illa, quae dixeram
politix, spissum sane opus et
operosum; sed, si ex sententia successerit, bene erit opera posita, sin
minus, in illud ipsum mare deiiciemus, quod spectantes scribimus, atque
aggrediemur alia, quoniam quiescere non possumus. 2. Tua mandata persequar
diligenter et in adiungendis hominibus et in quibusdam non alienandis;
maximae mihi vero curae erit, ut Ciceronem tuum nostrumque videam scilicet
quotidie, sed inspiciam, quid discat, quam saepissime; et, nisi ille contemnet,
etiam magistrum me ei profitebor, cuius rei nonnullam consuetudinem nactus
sum in hoc horum dierum otio Cicerone nostro minore producendo. 3. Tu,
quemadmodum scribis, quod, etiamsi non scriberes, facere te diligentissime
tamen sciebam, facies scilicet, ut mea mandata digeras, persequare, conficias.
Ego, cum Romam venero, nullum praetermittam Caesaris tabellarium, cui
litteras ad te non dem: his diebus--ignosces--cui darem fuit nemo ante
hunc M. Orfium, equitem Romanum, nostrum et pernecessarium et quod est
ex municipio Atellano, quod scis esse in fide nostra. Itaque eum tibi
commendo in maiorem modum, hominem domi splendidum, gratiosum etiam extra
domum; quem fac ut tua liberalitate tibi obliges--est tribunus militum
in exercitu vestro--: gratum hominem observantemque cognosces. Trebatium
ut valde ames, vehementer te rogo.
|
|
XIII. Scr. romae ineunte
mense Iunio a.u.c. 700.
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM.
1. A. d. IIII. Non. Iunias,
quo die Romam veni, accepi tuas litteras, datas Placentia, deinde alteras,
postridie datas Blandenonne cum Caesaris litteris, refertis omni officio,
diligentia, suavitate. Sunt ista quidem magna vel potius maxima; habent
enim vim magnam ad gloriam et ad summam dignitatem; sed, mihi crede, quem
nosti, quod in istis rebus ego plurimi aestimo, id iam habeo: te scilicet
primum tam inservientem communi dignitati, deinde Caesaris tantum in me
amorem, quem omnibus iis honoribus, quos me a se exspectare vult, antepono;
litterae vero eius una datae cum tuis, quarum initium est, quam suavis
ei tuus adventus fuerit et recordatio veteris amoris, deinde, se effecturum,
ut ego in medio dolore ac desiderio tui te, cum a me abesses, potissimum
secum esse laetarer, incredibiliter me delectarunt. 2. Quare facis
tu quidem fraterne, quod me hortaris, sed mehercule currentem nunc quidem,
ut omnia mea studia in istum unum conferam. Ego vero ardenti [quidem]
studio hoc fortasse efficiam, quod saepe viatoribus, cum properant, evenit,
ut, si serius, quam voluerint, forte surrexerint, properando etiam citius,
quam si de nocte vigilassent, perveniant, quo velint: sic ego, quoniam
in isto homine colendo tam indormivi diu te merhercule saepe excitante,
cursu corrigam tarditatem cum equis, tum vero--quoniam ut scribis poema
ab eo nostrum probari--quadrigis poeticis: modo mihi date Britanniam,
quam pingam coloribus tuis, penicillo meo. Sed quid ago? quod mihi tempus,
Romae praesertim, ut iste me rogat, manenti, vacuum ostenditur? sed videro;
fortasse enim, ut fit, vincet tuus amor omnes difficultates. 3. Trebatium
quod ad se miserim, persalse et humaniter etiam gratias mihi agit; negat
enim in tanta multitudine eorum, qui una essent, quemquam fuisse, qui
vadimonium concipere posset. M. Curtio tribunatum ab eo petivi--nam Domitius
se derideri putasset, si esset a me rogatus; hoc enim est eius quotidianum,
se ne tribunum militum quidem facere: etiam in senatu lusit Appium collegam
propterea isse ad Caesarem, ut aliquem tribunatum auferret--, sed in alterum
annum: id et Curtius ita volebat. 4. Tu, quemadmodum me censes oportere
esse et in re publica et in mostris inimicitiis, ita et esse et fore auricula
infima scito molliorem. 5. Res Romanae se sic habebant: erat nonnulla
spes comitiorum, sed incerta; erat aliqua suspicio dictaturae, ne ea quidem
certa, summum otium forense, sed senescentis magis civitatis quam acquiescentis,
sententia autem nostra in senatu eiusmodi, magis ut alii nobis assentiantur
quam nosmet ipsi.
Toiaèy' õ tl®mvn
pñlemow ¤jergzetai.
|
|
XIV. Scr. Romae mense
Quinctili (VI. Kal. Sext.?) a.u.c. 700.
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM.
1. Calamo bono et atramento
temperato, charta etiam dentata, res agetur; scribis enim te meas litteras
superiores vix legere potuisse, in quo nihil eorum, mi frater, fuit, quae
putas; neque enim occupatus eram neque perturbatus nec iratus alicui,
sed hoc facio semper, ut, quicunque calamus in manus meas venerit, eo
sic utar, tamquam bono. 2. Verum attende nunc, mi optime et suavissime
frater, ad ea dum rescribo, quae tu in hac eadem brevi epistula pragmatixÇw
valde scripsisti. De quo petis ut ad te nihil occultans, nihil dissimulans,
nihil tibi indulgens genuine fraterneque rescribam, id est, utrum voles
ut dixerimus ad expediendum te, si causa sit, commorere. Si, mi Quinte,
parva aliqua res esset, in qua sciscitarere, quid vellem, tamen, cum tibi
permissurus essem, ut faceres, quod velles, ego, ipse quid vellem, ostenderem;
in hac vero re hoc profecto quaeris, cuiusmodi illum annum, qui sequitur,
exspectem: aut plane tranquillum nobis aut certe munitissimum, quod quotidie
domus, quod forum, quod theatri significationes declarant; nec laborant,
quod mea confidentia copiarum nostrarum: quod Caesaris, quod Pompeii gratiam
tenemus, haec me, ut confidam, faciunt; sin aliquis erumpet amentis hominis
furor, omnia sunt ad eum frangendum expedita. 3. Haec ita sentio, iudico,
ad te explorate scribo: dubitare te non assentatorie, sed fraterne veto.
Quare suavitatis equidem nostrae fruendae causa cuperem te ad id tempus
venire, quod dixeras, sed illud malo tamen, quod putas magis ***
[footnote gives entry of pertinere (or interesse)
ad nostram dignitatem: but Loeb places e re tua; nam here.]
illa etiam magni aestimo, amfilafÛan
illam tuam et explicationem debitorum tuorum. Illud quidem sic habeto,
nihil nobis expeditis, si valebimus, fore fortunatius: parva sunt, quae
desunt, pro nostris quidem moribus, et ea sunt ad explicandum expeditissima,
modo valeamus. 4. Ambitus redit immanis; numquam fuit par: Idib. Quinct.
fenus fuit bessibus ex triente. Coitione Memmi est quo cum Domitio: hanc
Scaurus unum vincere; Messala flaccet. Non dico êperbolixÇw:
vel HS. centies constituerunt in praerogativa pronuntiare. Res ardet invidia.
Tribunicii candidati compromiserunt, HS. quingenis in singulos apud M.
Catonem depositis, petere eius arbitratu, ut, qui contra fecisset, ab
eo condemnaretur: quae quidem comitia si gratuita fuerint, ut putantur,
plus unus Cato potuerit quam omnes leges omnesque iudices.
|
|
XV. Scr. Romae exeunte
mense Sextili a.u.c. 700.
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM.
1. Cum a me litteras
librarii manu acceperis, ne paullum quidem me otii habuisse iudicato,
cum autem mea, paullum: sic enim habeto, numquam me a causis et iudiciis
districtiorem fuisse atque id anni tempore gravissimo et caloribus maximis.
Sed haec, quoniam tu ita praescribis, ferenda sunt, neque committendum,
ut aut spei aut cogitationi vestrae ego videar defuisse, praesertim cum,
si id difficilius fuerit, tamen ex hoc labore magnam gratiam magnamque
dignitatem sim collecturus. Itaque, ut tibi placet, damus operam, ne cuius
animum offendamus atque ut etiam ab iis ipsis, qui nos cum Caesare tam
coniunctos dolent, diligamur, ab aequis vero aut etiam propensis in hanc
partem vehementer et colamur et amemur. 2. De ambitu cum atrocissime ageretur
in senatu multos dies, quod ita erant progressi candidati consulares,
ut non esset ferendum, in senatu non fui: statui ad nullam medicinam rei
publicae sine magno praesidio accedere. 3. Quo die haec scripsi, Drusus
erat de praevaricatione a tribunis aerariis absolutus, in summa quattuor
sententiis, cum senatores et equites damnassent. Ego eodem die post meridiem
Vatinium eram defensurus: ea res facilis est. Comitia in mensem Septembrem
reiecta sunt. Scauri iudicium statim exercebitur, cui nos non deerimus.
SundeÛpnouw Sofoxl¡ouw,
quamquam a te actam fabellam video esse festive, nullo modo probavi. 4.
Venio nunc ad id, quod nescio an primum esse debuerit: o iucundas mihi
tuas de Britannia litteras! Timebam Oceanum, timebam litus insulae: reliqua
non equidem contemno, sed plus habent tamen spei quam timoris, magisque
sum sollicitus exspectatione ea quam metu. Te vero êpñyesin
scribendi egregiam habere video: quos tu situs, quas naturas rerum et
locorum, quos mores, quas gentes, quas pugnas, quem vero ipsum imperatorem
habes! Ego te libenter, ut rogas, quibus rebus vis, adiuvabo et tibi versus,
quos rogas, glaèx' eÞw 'Ay®naw,
mittam. 5. Sed heus tu, celari videor a te: quomodonam, mi frater, de
nostris versibus Caesar? nam primum librum se legisse scripsit ad me ante,
et prima sic, ut neget se ne Graeca quidem meliora legisse; reliqua ad
quendam locum rayumñtera--hoc
enim utitur verbo--. Dic mihi verum: num aut res eum aut xaraxt¯r
non delectat? nihil est, quod vereare; ego enim ne pilo quidem minus te
amabo. Hac de re filalhyÇw
et, ut soles scribere, fraterne.
|