|
I. Scr. Romae a. u. c. 694.
MARCUS QUINTO FRATRI SAL.
I. 1. Etsi non dubitabam,
quin hanc epistulam multi nuntii, fama denique esset ipsa sua celeritate
superatura tuque ante ab aliis auditurus esses annum tertium accessisse
desiderio nostro et labori tuo, tamen existimavi a me quoque tibi huius
molestiae nuntium perferri oportere: nam superioribus litteris, non unis,
sed pluribus, cum iam ab aliis desperata res esset, tamen tibi ego spem
maturae decessionis afferebam, non solum ut quam diutissime te iucunda
opinione oblectarem, sed etiam quia tanta adhibebatur et a nobis et a
praetoribus contentio, ut rem posse confici non diffiderem; 2. nunc, quoniam
ita accidit, ut neque praetores suis opibus neque nos nostro studio quidquam
proficere possemus, est omnino difficile non graviter id ferre, sed tamen
nostros animos maximis in rebus et gerendis et sustinendis exercitatos
frangi et debilitari molestia non oportet. Et, quoniam ea molestissime
ferre homines debent, quae ipsorum culpa contracta sunt, est quiddam in
hac re mihi molestius ferendum quam tibi: factum est enim mea culpa, contra
quam tu mecum et proficiscens et per litteras egeras, ut priore anno non
succederetur; quod ego, dum saluti sociorum consulo, dum impudentiae nonnullorum
negotiatorum resisto, dum nostram gloriam tua virtute augeri expeto, feci
non sapienter, praesertim cum id commiserim, ut ille alter annus etiam
tertium posset adducere. 3. Quod quoniam peccatum meum esse confiteor,
est sapientiae atque humanitatis tuae curare et perficere, ut hoc minus
sapienter a me provisum diligentia tua corrigatur. Ac, si te ipse vehementius
ad omnes partes bene audiendi excitaris, non ut cum aliis, sed ut tecum
iam ipse certes, si omnem tuam mentem, curam, cogitationem ad excellentis
in omnibus rebus laudis cupiditatem incitaris, mihi crede, unus annus
additus labori tuo multorum annorum laetitiam nobis, immo vero etiam posteris
nostris afferet. 4. Quapropter hoc te primum rogo, ne contrahas aut demittas
animum neve te obrui, tamquam fluctu, sic magnitudine negotii sinas, contraque
te erigas ac resistas sive etiam ultro occuras negotiis; neque
enim eiusmodi partem rei publicae geris, in qua fortuna dominetur, sed
in qua plurimum ratio possit et diligentia. Quod si tibi bellum aliquod
magnum et periculosum administranti prorogatum imperium viderem, tremerem
animo, quod eodem tempore esse intelligerem etiam fortunae potestatem
in nos prorogatam: 5. nunc vero ea pars tibi rei publicae commissa est,
in qua aut nullam aut perexiguam partem fortuna teneat et quae mihi tota
in tua virtute ac moderatione animi posita esse videatur. Nullas, ut opinor,
insidias hostium, nullam proelii dimicationem, nullam defectionem sociorum,
nullam inopiam stipendii aut rei frumentariae, nullam seditionem exercitus
pertimescimus; quae persaepe sapientissimis viris acciderunt, ut, quemadmodum
gubernatores optimi vim tempestatis, sic illi fortunae impetum superare
non possent. Tibi data est summa pax, summa tranquillitas, ita tamen,
ut ea dormientem gubernatorem vel obruere, vigilantem etiam delectare
possit; 6. constat enim ea provincia primum ex eo genere sociorum, quod
est ex hominum omni genere humanissimum, deinde ex eo genere civium, qui
aut, quod publicani sunt, nos summa necessitudine attingunt aut, quod
ita negotiantur, ut locupletes sint, nostri consulatus beneficio se incolumes
fortunas habere arbitrantur. II. 7. "At enim inter hos ipsos existunt
graves controversiae, multae nascuntur iniuriae, magnae contentiones consequuntur."--Quasi
vero ego id putem, non te aliquantum negotii sustinere. Intelligo permagnum
esse negotium et maximi consilii, sed memento consilii me hoc negotium
esse magis aliquanto quam fortunae putare; quid est enim negotii continere
eos, quibus praesis, si te ipse contineas? id autem sit magnum et difficile
ceteris, sicut est difficillimum: tibi et fuit hoc semper facillimum et
vero esse debuit, cuius natura talis est, ut etiam sine doctrina videatur
moderata esse potuisse, ea autem adhibita doctrina est, quae vel vitiosissimam
naturam excolere possit. Tu cum pecuniae, cum voluptatis, cum omnium rerum
cupiditati resistes, ut facis, erit, credo, periculum, ne improbum negotiatorem,
paullo cupidiorem publicanum comprimere non possis! nam Graeci quidem
sic te ita viventem intuebuntur, ut quendam ex annalium memoria aut etiam
de caelo divinum hominem esse in provinciam delapsum putent. 8. Atque
haec nunc non ut facias, sed ut te et facere et fecisse gaudeas
scribo; praeclarum est enim summo cum imperio fuisse in Asia triennium
sic, ut nullum te signum, nulla pictura, nullum vas, nulla vestis, nullum
mancipium, nulla forma cuiusquam, nulla condicio pecuniae, quibus rebus
abundat ista provincia, ab summa integritate continentiaque deduxerit;
9. quid autem reperiri tam eximium aut tam expetendum potest, quam istam
virtutem, moderationem animi, temperantiam non latere in tenebris neque
esse abditam, sed in luce Asiae, in oculis clarissimae provinciae atque
in auribus omnium gentium ac nationum esse positam? non itineribus tuis
perterreri homines, non sumptu exhauriri, non adventu commoveri? esse,
quocumque veneris, et publice et privatim maximam laetitiam, cum urbs
custodem, non tyrannum, domus hospitem, non expilatorem recepisse videatur?
III. 10. His autem in rebus iam te usus ipse profecto
erudivit nequaquam satis esse ipsum has te habere virtutes, sed esse circumspiciendum
diligenter, ut in hac custodia provinciae non te unum, sed omnes ministros
imperii tui sociis et civibus et rei publicae praestare videare. Quamquam
legatos habes eos, qui ipsi per se habituri sint rationem dignitatis suae,
de quibus honore et dignitate et aetate praestat Tubero, quem ego arbitror,
praesertim cum scribat historiam, multos ex suis annalibus posse deligere,
quos velit et possit imitari, Allienus autem noster est cum animo et benevolentia,
tum vero etiam imitatione vivendi; nam quid ego de Gratidio dicam? quem
certe scio ita laborare de existimatione sua, ut propter amorem in nos
fraternum etiam de nostra laboret. 11. Quaestorem habes non tuo iudicio
delectum, sed eum, quem sors dedit: hunc oportet et sua sponte esse moderatum
et tuis institutis ac praeceptis obtemperare. Quorum si quis forte esset
sordidior, ferres eatenus, quoad per se negligeret eas leges, quibus esset
astrictus, non ut ea potestate, quam tu ad dignitatem permisisses, ad
quaestum uteretur; neque enim mihi sane placet, praesertim cum hi mores
tantum iam ad nimiam lenitatem et ad ambitionem incubuerint, scrutari
te omnes sordes, excutere unum quemque eorum, sed, quanta sit in quoque
fides, tantum cuique committere. Atque inter hos eos, quos tibi comites
et adiutores negotiorum publicorum dedit ipsa res publica, dumtaxat finibus
iis praestabis, quos ante praescripsi; IV. 12. quos vero aut ex domesticis
convictionibus aut ex necessariis apparitionibus tecum esse voluisti,
qui quasi ex cohorte praetoris appellari solent, horum non modo facta,
sed etiam dicta omnia praestanda nobis sunt. Sed habes eos tecum, quos
possis recte facientes facile diligere, minus consulentes existimationi
tuae facillime coercere: a quibus, rudis cum esses, videtur potuisse tua
liberalitas decipi, nam, ut quisque est vir optimus, ita difficillime
esse alios improbos suspicatur; nunc vero tertius hic annus habeat integritatem
eandem, quam superiores, cautiorem etiam ac diligentiorem. 13. Sint aures
tuae, quae id, quod audiunt, existimentur audire, non in quas ficte et
simulate quaestus causa insusurretur; sit anulus tuus non ut vas aliquod,
sed tamquam ipse tu, non minister alienae voluntatis, sed testis tuae;
accensus sit eo numero, quo eum maiores nostri esse voluerunt, qui hoc
non in beneficii loco, sed in laboris ac muneris non temere nisi libertis
suis deferebant, quibus illi quidem non multo secus ac servis imperabant;
sit lictor non * suae,
[3 different versions exist in MSS.: lictor non suae, lictor
non severitatis suae, lictor non saevitiae suae.] ed
tuae lenitatis apparitor maioraque praeferant fasces illi ac secures dignitatis
insignia quam potestatis: toti denique sit provinciae cognitum tibi omnium,
quibus praesis, salutem, liberos famam, fortunas esse carissimas. Denique
haec opinio sit, non modo iis, qui aliquid acceperint, sed iis etiam,
qui dederint, te inimicum, si id cognoveris, futurum: neque vero quisquam
dabit, cum erit hoc perspectum, nihil per eos, qui simulant se apud te
multum posse, abs te solere impetrari. 14. Nec tamen haec oratio mea est
eiusmodi, ut te in tuos aut durum esse nimium aut suspiciosum velim: nam,
si quis est eorum, qui tibi biennii spatio numquam in suspicionem avaritiae
venerit, ut ego Caesium et Chaerippum et Labeonem et audio et, quia cognovi,
existimo, nihil est, quod non et iis et si quis est alius eiusdemmodi
et committi et credi rectissime putem; sed, si quis est, in quo iam offenderis,
de quo aliquid senseris, huic nihil credideris, nullam partem existimationis
tuae commiseris.
V. 15. In provincia vero ipsa si quem es nactus, qui
in tuam familiaritatem penitus intrarit, qui nobis ante fuerit ignotus,
huic quantum credendum sit, vide: non quin possint multi esse provinciales
viri boni, sed hoc sperare licet, iudicare periculosum est; multis enim
simulationum involucris tegitur et quasi velis quibusdam obtenditur unius
cuiusque natura: frons, oculi, vultus persaepe mentiuntur, oratio vero
saepissime. Quamobrem qui potes reperire ex eo genere hominum, qui pecuniae
cupiditate adducti careant iis rebus omnibus, a quibus nos divulsi esse
non possumus, te autem, alienum hominem, ament ex animo ac non sui commodi
causa simulent? Mihi quidem permagnum videtur, praesertim si iidem homines
privatum non fere quemquam, praetores semper omnes amant: quo ex genere
si quem forte tui cognosti amantiorem--fieri enim potuit--quam temporis,
hunc vero ad tuorum numerum libenter ascribito; sin autem id non perspicies,
nullum genus erit in familiaritate cavendum magis, propterea quod et omnes
vias pecuniae norunt et omnia pecuniae causa faciunt et, quicum victuri
non sunt, eius existimationi consulere non curant. 16. Atque etiam e Graecis
ipsis diligenter cavendae sunt quaedam familiaritates praeter hominum
perpaucorum, si qui sunt vetere Graecia digni: sic vero fallaces sunt
permulti et leves et diuturna servitute ad nimiam assentationem eruditi:
quos ego universos adhiberi liberaliter, optimum quemque hospitio amicitiaque
coniungi dico oportere; nimiae familiaritates eorum neque tam fideles
sunt--non enim audent adversari nostris voluntatibus--, et invident non
nostris solum, verum etiam suis.
VI. 17. Iam, qui in eiusmodi rebus, in quibus vereor
etiam ne durior sim, cautus esse velim ac diligens, quo me animo in servis
esse censes? quos quidem cum omnibus in locis, tum praecipue in provinciis
regere debemus; quo de genere multa praecipi possunt, sed hoc et brevissimum
est et facillime teneri potest, ut ita se gerant in istis Asiaticis itineribus,
ut si iter Appia via faceres, neve interesse quidquam putent, utrum Trallis
an Formias venerint. Ac, si quis est ex servis egregie fidelis, sit in
domesticis rebus et privatis, quae res ad officium imperii tui atque ad
aliquam partem rei publicae pertinebunt, de his rebus ne quid attingat;
multa enim, quae recte committi servis fidelibus possunt, tamen sermonis
et vituperationis vitandae causa committenda non sunt. 18. Sed nescio
quo pacto ad praecipiendi rationem delapsa est oratio mea, cum id mihi
propositum initio non fuisset; quid enim ei praecipiam, quem ego, in hoc
praesertim genere, intelligam prudentia non esse inferiorem quam me, usu
vero etiam superiorem? sed tamen, si ad ea, quae faceres, auctoritas accederet
mea, tibi ipsi illa putavi fore iucundiora. Quare sint haec fundamenta
dignitatis tuae: tua primum integritas et continentia, deinde omnium,
qui tecum sunt, pudor, delectus in familiaritatibus et provincialium hominum
et Graecorum percautus et diligens, familiae gravis et constans disciplina.
19. Quae cum honesta sint in his privatis nostris quotidianisque rationibus,
in tanto imperio tam depravatis moribus, tam corruptrice provincia divina
videantur necesse est. Haec institutio atque haec disciplina potest sustinere
in rebus statuendis et decernendis eam severitatem, qua tu in iis rebus
usus es, ex quibus nonnullas simultates cum magna mea laetitia susceptas
habemus: nisi forte me Paconii nescio cuius, hominis ne Graeci quidem
ac Mysi aut Phrygis potius, querelis moveri putas aut Tuscenii, hominis
furiosi ac sordidi, vocibus, cuius tu ex impurissimis faucibus inhonestissimam
cupiditatem eripuisti summa cum aequitate. VII. 20. Haec et cetera plena
severitatis, quae statuisti in ista provincia, non facile sine summa integritate
sustinuerimus; quare sit summa in iure dicundo severitas, dummodo ea ne
varietur gratia, sed conservetur aequabilis; sed tamen parvi refert abs
te ipso ius dici aequabiliter et diligenter, nisi idem ab iis fiet, quibus
tu eius muneris aliquam partem concesseris. Ac mihi quidem videtur non
sane magna varietas esse negotiorum in administranda Asia, sed ea tota
iurisdictione maxime sustineri; in qua scientiae, praesertim provincialis,
ratio ipsa expedita est: constantia est adhibenda et gravitas, quae resistat
non solum gratiae, verum etiam suspicioni. 21. Adiungenda etiam est facilitas
in audiendo, lenitas in decernendo, in satisfaciendo ac disputando diligentia.
Iis rebus nuper C. Octavius iucundissimus fuit, apud quem proximus lictor
quievit, tacuit accensus, quoties quisque voluit dixit et quam voluit
diu; quibus ille rebus fortasse nimis lenis videretur, nisi haec lenitas
illam severitatem tueretur: cogebantur Sullani homines, quae per vim et
metum abstulerant, reddere; qui in magistratibus iniuriose decreverant,
eodem ipsis privatis erat iure parendum. Haec illius severitas acerba
videretur, nisi multis condimentis humanitatis mitigaretur. 22. Quod si
haec lenitas grata Romae est, ubi tanta arrogantia est, tam immoderata
libertas, tam infinita hominum licentia, denique tot magistratus, tot
auxilia, tanta vis concionis, tanta senatus auctoritas, quam iucunda
tandem praetoris comitas in Asia potest esse! in qua tanta multitudo civium,
tanta sociorum, tot urbes, tot civitates unius hominis nutum intuentur,
ubi nullum auxilium est, nulla conquestio, nullus senatus, nulla concio:
quare permagni hominis est et cum ipsa natura moderati, tum vero etiam
doctrina atque optimarum artium studiis eruditi sic se adhibere in tanta
potestate, ut nulla alia potestas ab iis, quibus is praesit, desideretur.
VIII. 23. Cyrus ille a Xenophonte non ad historiae fidem scriptus est,
sed ad effigiem iusti imperii; cuius summa gravitas ab illo philosopho
cum singulari comitate coniungitur: quos quidem libros non sine causa
noster ille Africanus de manibus ponere non solebat; nullum est enim praetermissum
in iis officium diligentis et moderati imperii, eaque si sic coluit ille,
qui privatus futurus numquam fuit, quonam modo retinenda sunt iis, quibus
imperium ita datum est, ut redderent, et ab iis legibus datum est, ad
quas revertendum est? 24. Ac mihi quidem videntur huc omnia esse referenda
iis, qui praesunt aliis, ut ii, qui erunt in eorum imperio, sint quam
beatissimi: quod tibi et esse antiqissimum et ab initio fuisse, ut primum
Asiam attigisti, constanti fama atque omnium sermone celebratum est. Est
autem non modo eius, qui sociis et civibus, sed etiam eius, qui servis,
qui mutis pecudibus praesit, eorum, quibus praesit, commodis utilitatique
servire; 25. cuius quidem generis constare inter omnes video abs te summam
adhiberi diligentiam: nullam aes alienum novum contrahi civitatibus, vetere
autem magno et gravi multas abs te esse liberatas; urbes complures dirutas
ac paene desertas, in quibus unam Ioniae nobilissimam, alteram Cariae,
Samum et Halicarnassum, per te esse recreatas; nullas esse in oppidis
seditiones, nullas discordias; provideri abs te, ut civitates optimatium
consiliis administrentur; sublata Mysiae latrocinia, caedes multis locis
repressas, pacem tota provincia constitutam, neque solum illa itinerum
atque agrorum, sed multo etiam plura et maiora oppidorum et fanorum latrocinia
esse depulsa; remotam a fama et a fortunis et ab otio locupletium illam
acerbissimam ministram praetorum avaritiae, calumniam; sumptus et tributa
civitatum ab omnibus, qui earum civitatum fines incolant, tolerari aequaliter;
facillimos esse aditus ad te, patere aures tuas querelis omnium, nullius
inopiam ac solitudinem non modo illo populari accessu ac tribunali, sed
ne domo quidem et cubiculo esse exclusam tuo; toto denique in imperio
nihil acerbum esse, nihil crudele, atque omnia plena clementiae, mansuetudinis,
humanitatis. IX. 26. Quantum vero illud est beneficium tuum, quod iniquo
et gravi vectigali aedilicio cum magnis nostris simultatibus Asiam liberasti?
Etenim, si unus homo nobilis queritur palam te, quod edixeris, ne ad ludos
pecuniae decernerentur, HS. CC. sibi eripuisse, quanta tandem pecunia
penderetur, si omnium nomine, quicumque Romae ludos facerent, quod erat
iam institutum, erogaretur? Quamquam has querelas hominum nostrorum illo
consilio oppressimus, quod in Asia nescio quonam modo, Romae quidem non
mediocri cum admiratione laudatur, quod, cum ad templum monumentumque
nostrum civitates pecunias decrevissent, cumque id et pro meis magnis
meritis et pro tuis maximis beneficiis summa sua voluntate fecissent nominatimque
lex exciperet, ut ad templum et monumentum capere liceret, cumque id,
quod dabatur, non esset interiturum, sed in ornamentis templi futurum,
ut non mihi potius quam populo Romano ac dis immortalibus datum videretur,
tamen id, in quo erat dignitas, erat lex, erat eorum, qui faciebant, voluntas,
accipiendum non putavi cum aliis de causis, tum etiam ut animo aequiore
ferrent ii, quibus nec deberetur nec liceret. 27. Quapropter incumbe toto
animo et studio omni in eam rationem, qua adhuc usus es, ut eos, quos
tuae fidei potestatique senatus populusque Romanus commisit et credidit,
diligas et omni ratione tueare et esse quam beatissimos velis. Quod si
te sors Afris aut Hispanis aut Gallis praefecisset, immanibus ac barbaris
nationibus, tamen esset humanitatis tuae consulere eorum commodis et utilitati
salutique servire: cum vero ei generi hominum praesimus, non modo in quo
ipso sit, sed etiam a quo ad alios pervenisse putetur humanitas, certe
iis eam potissimum tribuere debemus, a quibus accepimus; 28. non enim
me hoc iam dicere pudebit, praesertim in ea vita atque iis rebus gestis,
in quibus non potest residere inertiae aut levitatis ulla suspicio, nos
ea, quae consecuti sumus iis studiis et artibus esse adeptos, quae sint
nobis Graeciae monumentis disciplinisque tradita. Quare praeter communem
fidem, quae omnibus debetur, praeterea nos isti hominum generi praecipue
debere videmur, ut, quorum praeceptis sumus eruditi, apud eos ipsos, quod
ab iis didicerimus, velimus expromere.
X. 29. Atque ille quidem princeps ingenii et doctrinae
Plato tum denique fore beatas res publicas putavit, si aut docti et sapientes
homines eas regere coepissent aut ii, qui regerent, omne suum studium
in doctrina et sapientia collocassent: hanc coniunctionem videlicet potestatis
et sapientiae saluti censuit civitatibus esse posse; quod fortasse aliquando
universae rei publicae nostrae, nunc quidem profecto isti provinciae contigit,
ut is in eam summam potestatem haberet, cui in doctrina, cui in virtute
atque humanitate percipienda plurimum a pueritia studii fuisset et temporis.
30. Quare cura, ut hic annus, qui ad laborem tuum accessit, idem ad salutem
Asiae prorogatus esse videatur. Quoniam in te retinendo fuit Asia felicior,
quam nos in deducendo, perfice, ut laetitia provinciae desiderium nostrum
leniatur; etenim, si in promerendo, ut tibi tanti honores haberentur,
quanti haud scio an nemini, fuisti omnium diligentissimus, multo maiorem
in iis honoribus tuendis adhibere diligentiam debes. 31. Equidem de isto
genere honorum quid sentirem, scripsi ad te ante: semper eos putavi, si
vulgares essent, viles, si temporis causa constituerentur, leves; si vero,
id quod ita factum est, meritis tuis tribuerentur, existimabam multam
tibi in iis honoribus tuendis operam esse ponendam. Quare, quoniam in
istis urbibus cum summo imperio et potestate versaris, in quibus tuas
virtutes consecratas et in deorum numero collocatas vides, in omnibus
rebus, quas statues, quas decernes, quas ages, quid tantis hominum opinionibus,
tantis de te iudiciis, tantis honoribus debeas, cogitabis; id autem erit
eiusmodi, ut consulas omnibus, ut medeare incommodis hominum, provideas
saluti, ut te parentem Asiae et dici et haberi velis. XI. 32. Atqui huic
tuae voluntati ac diligentiae difficultatem magnam afferunt publicani:
quibus si adversabimur, ordinem de nobis optime meritum et per nos cum
re publica coniunctum et a nobis et a re publica diiungemus; sin autem
omnibus in rebus obsequemur, funditus eos perire patiemur, quorum non
modo saluti, sed etiam commodis consulere debemus. Haec est una, si vere
cogitare volumus, in toto imperio tuo difficultas: nam esse abstinentem,
continere omnes cupiditates, suos coercere, iuris aequabilem tenere rationem,
facilem se in rebus cognoscendis, in hominibus audiendis admittendisque
praebere praeclarum magis est quam difficile; non est enim positum in
labore aliquo, sed in quadam inductione animi et voluntate. 33. Illa causa
publicanorum quantam acerbitatem afferat sociis, intelleximus ex civibus,
qui nuper in portoriis Italiae tollendis non tam de portorio quam de nonnullis
iniuriis portitorum querebantur; quare non ignoro, quid sociis accidat
in ultimis terris, cum audierim in Italia querelas civium. Hic te ita
versari, ut et publicanis satisfacias, praesertim publicis male redemptis,
et socios perire non sinas, divinae cuiusdam virtutis esse videtur, id
est tuae. Ac primum Graecis id, quod acerbissimum est, quod sunt vectigales,
non ita acerbum videri debet, propterea quod sine imperio populi Romani
suis institutis per se ipsi item fuerunt; nomen autem publicani aspernari
non possunt, qui pendere ipsi vectigal sine publicano non potuerint, quod
iis aequaliter Sulla descripserat; non esse autem leniores in exigendis
vectigalibus Graecos quam nostros publicanos hinc intelligi potest,
quod Caunii nuper omnesque ex insulis, quae erant a Sulla Rhodiis attributae,
confugerunt ad senatum, nobis ut potius vectigal quam Rhodiis penderent.
Quare nomen publicani neque ii debent horrere, qui semper vectigales fuerunt,
neque ii aspernari, qui per se pendere vectigal non potuerunt, neque ii
recusare, qui postulaverunt. 34. Simul et illud Asia cogitet, nullam ab
se neque belli externi neque domesticarum discordiarum calamitatem afuturam
fuisse, si hoc imperio non teneretur; id autem imperium cum retineri sine
vectigalibus nullo modo possit, aequo animo parte aliqua suorum fructuum
pacem sibi sempiternam redimat atque otium. XII. 35. Quod si genus ipsum
et nomen publicani non iniquo animo sustinebunt, poterunt iis consilio
et prudentia tua reliqua videri mitiora: possunt in pactionibus faciendis
non legem spectare censoriam, sed potius commoditatem conficiendi negotii
et liberationem molestiae; potes etiam tu id facere, quod et fecisti egregie
et facis, ut commemores, quanta sit in publicanis dignitas, quantum nos
illi ordini debeamus, ut remoto imperio ac vi potestatis et fascium publicanos
cum Graecis gratia atque auctoritate coniungas et ab iis, de quibus optime
tu meritus es et qui tibi omnia debent, hoc petas, ut facilitate sua nos
eam necessitudinem, quae est nobis cum publicanis, obtinere et conservare
patiantur. 36. Sed quid ego te haec hortor, quae tu non modo facere potes
tua sponte sine cuiusquam praeceptis, sed etiam magna iam ex parte perfecisti?
non enim desistunt nobis agere quotidie gratias honestissimae et maximae
societates; quod quidem mihi idcirco iucundius est, quod idem faciunt
Graeci, difficile est autem ea, quae commodis, utilitate et prope natura
diversa sunt, voluntate coniungere. At ea quidem, quae supra scripta sunt,
non ut te instituerem scripsi--neque enim prudentia tua cuiusquam praecepta
desiderat--, sed me in scribendo commemoratio tuae virtutis delectavit:
quamquam in his litteris longior fui, quam aut vellem aut quam me putavi
fore. XIII. 37. Unum est, quod tibi ego praecipere non desinam, neque
te patiar, quantum erit in me, cum exceptione laudari: omnes enim, qui
istinc veniunt, ita de tua virtute, integritate, humanitate commemorant,
ut in tuis summis laudibus excipiant unam iracundiam; quod vitium cum
in hac privata quotidianaque vita levis esse animi atque infirmi videtur,
tum vero nihil est tam deforme, quam ad summum imperium etiam acerbitatem
naturae adiungere. Quare illud non suscipiam, ut, quae de iracundia dici
solent a doctissimis hominibus, ea nunc tibi exponam, cum et nimis longus
esse nolim et ex multorum scriptis ea facile possis cognoscere: illud,
quod est epistulae proprium, ut is, ad quem scribitur, de iis rebus, quas
ignorat, certior fiat, praetermittendum esse non puto. 38. Sic ad nos
omnes fere deferunt, nihil, cum absit iracundia, te fieri posse iucundius,
sed, cum te alicuius improbitas perversitasque commoverit, sic te animo
incitari, ut ab omnibus tua desideretur humanitas: quare, quoniam in eam
rationem vitae nos non tam cupiditas quaedam gloriae quam res ipsa ac
fortuna deduxit, ut sempiternus sermo hominum de nobis futurus sit, caveamus,
quantum efficere et consequi possumus, ut ne quod in nobis insigne vitium
fuisse dicatur. Neque ego nunc hoc contendo, quod fortasse cum in omni
natura, tum iam in nostra aetate difficile est, mutare animum et, si quid
est penitus insitum moribus, id subito evellere, sed te illud admoneo,
ut, si hoc plene vitare non potes, quod ante occupatur animus ab iracundia,
quam providere ratio potuit, ne occuparetur, ut te ante compares quotidieque
meditere resistendum esse iracundiae, cumque ea maxime animum moveat,
tum tibi esse diligentissime linguam continendam; quae quidem mihi virtus
non interdum minor videtur quam omnino non irasci: nam illud est non solum
gravitatis, sed nonnumquam etiam lentitudinis; moderari vero et animo
et orationi, cum sis iratus, aut etiam tacere et tenere in sua potestate
motum animi et dolorem, etsi non est perfectae sapientiae, tamen est non
mediocris ingenii. 39. Atque in hoc genere multo te esse iam commodiorem
mitioremque nuntiant: nullae tuae vehementiores animi concitationes, nulla
maledicta ad nos, nullae contumeliae perferuntur, quae cum abhorrent a
litteris atque ab humanitate, tum vero contraria sunt imperio ac
dignitati; nam, si implacabiles iracundiae sunt, summa est acerbitas,
sin autem exorabiles, summa levitas, quae tamen, ut in malis, acerbitati
anteponenda est. XIV. 40. Sed, quoniam primus annus habuit de hac reprehensione
plurimum sermonis, credo propterea, quod tibi hominum iniuriae, quod avaritia,
quod insolentia praeter opinionem accidebat et intolerabilis videbatur,
secundus autem multo leniore, quod et consuetudo et ratio et, ut ego arbitror,
meae quoque litterae te patientiorem lenioremque fecerunt, tertius annus
ita debet esse emendatus, ut ne minimam quidem rem quisquam possit ullam
reprehendere. 41. Ac iam hoc loco non hortatione neque praeceptis, sed
precibus tecum fraternis ago, totum ut animum, curam cogitationemque tuam
ponas in omnium laude undique colligenda. Quod si in mediocri statu sermonis
ac praedicationis nostrae res essent, nihil abs te eximium, nihil praeter
aliorum consuetudinem postularetur: nunc vero propter earum rerum, in
quibus versati sumus, splendorem et magnitudinem, nisi summam laudem ex
ista provincia assequimur, vix videmur summam vituperationem posse vitare.
Ea nostra ratio est, ut omnes boni cum faveant, tum etiam omnem a nobis
diligentiam virtutemque et postulent et exspectent, omnes autem improbi,
quod cum iis bellum sempiternum suscepimus, vel minima re ad reprehendendum
contenti esse videantur: 42. quare, quoniam eiusmodi theatrum totius Asiae
virtutibus tuis est datum, celebritate refertissimum, magnitudine amplissimum,
iudicio eruditissimum, natura autem ita resonans, ut usque Romam significationes
vocesque referantur, contende, quaeso, atque elabora, non modo ut his
rebus dignus fuisse, sed etiam ut illa omnia tuis artibus superasse videare.
XV. 43. Et quoniam mihi casus urbanam in magistratibus administrationem
rei publicae, tibi provincialem dedit, si mea pars nemini cedit, fac,
ut tua ceteros vincat. Simul et illud cogita, nos non de reliqua et sperata
gloria iam laborare, sed de parta dimicare, quae quidem non tam expetenda
nobis fuit, quam tuenda est. Ac, si mihi quidquam esset abs te separatum,
nihil amplius desiderarem hoc statu, qui mihi iam partus est: nunc vero
sic res sese habet, ut, nisi omnia tua facta atque dicta nostris rebus
istinc respondeant, ego me tantis meis laboribus tantisque periculis,
quorum tu omnium particeps fuisti, nihil consecutum putem. Quod
si, ut amplissimum nomen consequeremur, unus praeter ceteros adiuvisti,
certe idem, ut id retineamus, praeter ceteros elaborabis. Non est tibi
his solis utendum existimationibus ac iudiciis, qui nunc sunt, hominum,
sed iis etiam, qui futuri sunt; quamquam illorum erit verius iudicium,
obtrectatione et malevolentia liberatum. 44. Denique etiam illud debes
cogitare, non te tibi soli gloriam quaerere; quod si esset, tamen non
negligeres, praesertim cum amplissimis monumentis consecrare voluisses
memoriam nominis tui; sed ea est tibi communicanda mecum, prodenda liberis
nostris: in quo cavendum est, ne, si negligentior fueris, non solum
tibi parum consuluisse, sed etiam tuis invidisse videaris.
XVI. 45. Atque haec non eo dicuntur, ut te oratio mea
dormientem excitasse, sed potius ut currentem incitasse videatur; facies
enim perpetuo, quae fecisti, ut omnes aequitatem tuam, temperantiam, severitatem
integritatemque laudarent. Sed me quaedam tenet propter singularem amorem
infinita in te aviditas gloriae; quamquam illud existimo, cum iam tibi
Asia sic, uti uni cuique sua domus, nota esse debeat, cum ad tuam summam
prudentiam tantus usus accesserit, nihil esse, quod ad laudem attineat,
quod non tu optime perspicias et tibi non sine cuiusquam hortatione in
mentem veniat quotidie; sed ego, quia, cum tua lego, te audire, et quia,
cum ad te scribo, tecum loqui videor, idcirco et tua longissima quaque
epistula maxime delector et ipse in scribendo sum saepe longior. 46. Illud
te ad extremum et oro et hortor, ut, tamquam poetae boni et actores industrii
solent, sic tu in extrema parte et conclusione muneris ac negotii tui
diligentissimus sis, ut hic tertius annus imperii tui tamquam tertius
actus perfectissimus atque ornatissimus fuisse videatur: id facillime
facies, si me, cui semper uni magis quam universis placere voluisti, tecum
semper esse putabis et omnibus iis rebus, quas dices et facies, interesse.
Reliquum est, ut te orem, ut valetudini tuae, si me et tuos omnes valere
vis, diligentissime servas. Vale.
|
|
II. Scr. mense Novembri (inter
VIII. Kal. Nov. et XIII. Kal. Dec.) a.u.c. 695.
MARCUS QUINTO FRATRI SAL.
I. 1. Statius ad me venit
a.d. VIII. K. Novembr. Eius adventus, quod ita scripsisti, direptum iri
te a tuis, dum is abesset, molestus mihi fuit; quod autem exspectationem
sui concursumque eum, qui erat futurus, si una tecum decederet neque antea
visus esset, sustulit, id mihi non incommode visum est accidisse; exhaustus
est enim sermo hominum et multae emissae iam eiusmodi voces, ll'
aÞeÛ tina fÇvta m¡gan: quae te absente
confecta esse laetor. 2. Quod autem idcirco a te missus est, mihi ut se
purgaret, id necesse minime fuit; primum enim numquam ille mihi fuit suspectus,
neque ego, quae ad te de illo scripsi, scripsi meo iudicio, sed, cum ratio
salusque omnium nostrum, qui ad rem publicam accedimus, non veritate solum,
sed etiam famam niteretur, sermones ad te aliorum semper, non mea iudicia
perscripsi: qui quidem quam frequentes essent et quam graves, adventu
suo Statius ipse cognovit; etenim intervenit nonnullorum querelis, quae
apud me de illo ipso habebantur, et sentire potuit sermones iniquorum
in suum potissimum nomen erumpere. 3. Quod autem me maxime movere solebat,
cum audiebam illum plus apud te posse, quam gravitas istius aetatis, imperii,
prudentiae postularet--quam multos enim mecum egisse putas, ut se Statio
commendarem? quam multa autem ipsum sfalÇw
mecum in sermone ita posuisse: "id mihi non placuit; monui, suasi,
deterrui?" quibus in rebus etiamsi fidelitas summa est, quod prorsus
credo, quoniam tu ita iudicas, tamen species ipsa tam gratiosi liberti
aut servi dignitatem habere nullam potest--. Atque hoc sic habeto--nihil
enim nec temere dicere nec astute reticere debeo--, materiam omnem sermonem
eorum, qui de te detrahere vellent, Statium dedisse: antea tantum intelligi
potuisse iratos tuae severitati esse nonnullos, hoc manumisso iratis,
quod loquerentur, non defuisse.
II. 4. Nunc respondebo ad eas epistulas, quas mihi reddidit
L. Caesius--cui, quoniam ita te velle intelligo, nullo loco deero--; quarum
altera est de Blaudeno Zeuxide, quem scribis certissimum matricidam tibi
a me intime commendari. Qua de re et de hoc genere toto, ne forte me in
Graecos tam ambitiosum factum esse mirere, pauca cognosce. Ego cum Graecorum
querelas nimium valere sentirem propter hominum ingenia ad fallendum parata,
quoscumque de te queri audivi, quacumque potui ratione, placavi. Primum
Dionysopolitas, qui erant inimicissimi, lenivi, quorum principem Hermippum
non solum sermone meo, sed etiam familiaritate devinxi; ego Apamensem
Hephaestium, ego levissimum hominem, Megaristum Antandrium, ego Niciam
Smyrnaeum, ego nugas maximas omni mea comitate complexus sum, Nymphontem
etiam Colophonium: quae feci omnia, non quo me aut hi homines aut tota
natio delectaret: pertaesum est levitatis, assentationis, animorum non
officiis, sed temporibus servientium. 5. Sed, ut ad Zeuxim revertar, cum
is de M. Cascellii sermone secum habito, quae tu scribis, ea ipsa loqueretur,
obstiti eius ermoni et hominem in familiaritatem recepi. Tua autem quae
fuerit cupiditas tanta, nescio, quod scribis cupisse te, quoniam Smyrnae
duos Mysos insuisses in culleum, simile in superiore parte provinciae
edere exemplum severitatis tuae et idcirco Zeuxim elicere omni ratione
voluisse ultra quem adductum in iudicium fortasse dimitti non oportuerat,
conquiri vero et elici blanditiis, ut tu scribis, ad iudicium necesse
non fuit, eum praesertim hominem, quem ego et ex suis civibus et ex multis
aliis quotidie magis cognosco nobiliorem esse prope quam civitatem suam.
6. "At enim Graecis solis indulgeo." Quid? L. Caecilium nonne
omni ratione placavi? quem hominem! qua ira! quo spiritu! quem denique
praeter Tuscenium, cuius causa sanari non potest, non mitigavi? Ecce supra
caput homo levis ac sordidus, sed tamen equestri censu, Catienus: etiam
is lenietur; cuius tu in patrem quod fuisti asperior, non reprehendo;
certo enim scio te fecisse cum causa; sed quid opus fuit eiusmodi litteris,
quas ad ipsum misisti? "illum crucem sibi ipsum constituere, ex qua
tu eum ante detraxisses; te curaturum, in furno ut combureretur,
plaudente tota provincia." Quid vero? ad C. Fabium nescio quem--nam
eam quoque epistulam T. Catienus circumgestat--: "renuntiari tibi
Licinium plagiarium cum suo pullo milvino tributa exigere." Deinde
rogas Fabium, ut et patrem et filium vivos comburat, si possit; si minus,
ad te mittat, uti iudicio comburantur. Eae litterae abs te per iocum missae
ad C. Fabium, si modo sunt tuae, cum leguntur, invidiosam atrocitatem
verborum habent; 7. ac, si omnium mecum praecepta litterarum repetes,
intelliges esse nihil a me nisi orationis acerbitatem et iracundiam et,
si forte, raro litterarum missarum indiligentiam reprehensam; quibus quidem
in rebus si apud te plus auctoritas mea quam tua sive natura paullo acrior
sive quaedam dulcedo iracundiae sive dicendi sal facetiaeque valuissent,
nihil sane esset, quod nos poeniteret. Et mediocri me dolore putas affici,
cum audiam, qua sit existimatione C. Vergilius, qua tuus vicinus C. Octavius?
nam, si te interioribus vicinis tuis, Ciliciensi et Syriaco, anteponis,
valde magni facis! atque is dolor est, quod, cum ii, quos nominavi, te
innocentia non vincant, vincunt tamen artificio benevolentiae colligendae,
qui neque Cyrum Xenophontis neque Agesilaum noverint, quorum regum summo
in imperio nemo umquam verbum ullum asperius audivit.
III. 8. Sed, haec a principio tibi praecipiens quantum
profecerim, non ignoro: nunc tamen decedens, id quod mihi iam facere videris,
relinque, quaeso, quam iucundissimam memoriam tui. Successorem habes perblandum;
cetera valde illius adventu tua requirentur. In litteris mittendis, ut
saepe ad te scripsi, nimium te exorabilem praebuisti: tolle omnes, si
potes, iniquas, tolle inusitatas, tolle contrarias. Statius mihi narravit
scriptas ad te solere afferri, ab se legi et, si iniquae essent, fieri
te certiorem; antequam vero ipse ad te venisset, nullum delectum litterarum
fuisse; ex eo esse volumina selectarum epistularum, quae reprehendi solerent.
9. Hoc de genere nihil te nunc quidem moneo--sero est enim--ac scire potes
multa me varie diligenterque monuisse: illud tamen, quod Theopompo mandavi,
cum essem admonitus ab ipso, vide, per homines amantes tui, quod est facile,
ut haec genera tollantur epistularum, primum iniquarum, deinde contrariarum,
tum absurde et inusitate scriptarum, postremo in aliquem contumeliosarum.
Atque ego haec tam esse, quam audio, non puto, et, si sunt occupationibus
tuis minus animadversa, nunc perspice et purga. Legi epistulam, quam ipse
scripsisse Sulla nomenclator dictus est, non probandam, legi nonnullas
iracundas. 10. Sed tempore ipso de epistulis; nam, cum hanc paginam tenerem,
L. Flavius, praetor designatus, ad me venit, homo mihi valde familiaris:
is mihi, te ad procuratores suos litteras misisse, quae mihi visae sunt
iniquissimae, ne quid de bonis, quae L. Octavii Nasonis fuissent, cui
L. Flavius heres est, deminuerent, antequam C. Fundanio pecuniam solvissent,
itemque misisse ad Apollonidenses, ne de bonis, quae Octavii fuissent,
deminui paterentur, priusquam Fundanio debitum solutum esset. Haec mihi
veri similia non videntur; sunt enim a prudentia tua remotissima. "Ne
deminuat heres?" Quid, si infitiatur? quid, si omnino non debet?
quid? praetor solet iudicare deberi? quid? ego Fundanio non cupio? non
amicus sum? non misericordia moveor? nemo magis; sed vis iuris eiusmodi
est quibusdam in rebus, ut nihil sit loci gratiae. Atque ita mihi dicebat
Flavius scriptum in ea epistula, quam tuam esse dicebat, te aut quasi
amicis tuis gratias acturum aut quasi inimicis incommodaturum. 11. Quid
multa? ferebat graviter id vehementer mecum querebatur orabatque, ut ad
te quam diligentissime scriberem: quod facio et te prorsus vehementer
etiam atque etiam rogo, ut et procuratoribus Flavii remittas de deminuendo
et Apollonidensibus ne quid perscribas, quod contra Flavium sit, amplius:
et Flavii causa et scilicet Pompeii facies omnia. Nolo medius fidius ex
tua iniuria in illum tibi liberalem me videri, sed te oro, ut tu ipse
auctoritatem et monumentum aliquod decreti aut litterarum tuarum relinquas,
quod sit ad Flavii rem et ad causam accommodatum; fert enim graviter homo
et mei observantissimus et sui iuris dignitatisque retinens se apud te
neque amicitia nec iure valuisse, et, ut opinor, Flavii aliquando rem
et Pompeius et Caesar tibi commendarunt, et ipse ad te scripserat Flavius
et ego certe. Quare, si ulla res est, quam tibi me petente faciendam putes,
haec ea sit. Si me amas, cura, elabora, perfice, ut Flavius et tibi et
mihi quam maximas gratias agat: hoc te ita rogo, ut maiore studio rogare
non possim.
IV. 12. Quod ad me de Hermia scribis, mihi mehercule
valde molestum fuit. Litteras ad te parum fraterne scripseram, quas oratione
Diodoti, Luculli liberti, commotus, de pactione statim quod audieram,
iracundius scripseram et revocare cupiebam: huic tu epistulae non fraterne
scriptae fraterne debes ignoscere. 13. De Censorino, Antonio, Cassiis,
Scaevola, te ab iis diligi, ut scribis, vehementer gaudeo. Cetera fuerunt
in eadem epistula graviora, quam vellem: ôryn
tn naèn et paj
yaneÝn. Maiora ista; meae obiurgationes fuerunt amoris
plenissimae: questus sum nonnulla, sed tamen mediocria et parva potius.
Ego te numquam ulla in re dignum minima reprehensione putassem, cum te
sanctissime gereres, nisi inimicos multos haberemus. Quae ad te aliqua
cum admonitione aut obiurgatione scripsi, scripsi propter diligentiam
cautionis meae, in qua et maneo et manebo et, idem ut facias, non desistam
rogare. 14. Attalus Hypaepenus mecum egit, ut se ne impedires, quo minus,
quod ad Q. Publiceni statuam decretum est, erogaretur: quod ego te et
rogo et admoneo, ne talis viri tamque nostri necessarii honorem minui
per te aut impediri velis. Praeterea Aesopi, nostri familiaris, Licinius
servus tibi notus aufugit: is Athenis apud Patronem Epicureum pro libero
fuit: inde in Asiam venit; postea Plato quidam Sardianus, Epicureus, qui
Athenis solet esse multum et qui tum Athenis fuerat, cum Licinius eo venisset,
cum eum fugitivum esse postea ex Aesopi litteris cognosset, hominem comprehendit
et in custodiam Ephesi tradidit, sed, in publicam vel in pistrinum, non
satis ex litteris eius intelligere potuimus: tu, quoquo modo est, quoniam
Ephesi est, hominem investiges velim summaque diligentia vel tecum deducas.
Noli spectare, quanti homo sit; parvi enim pretii est, qui iam nihili
est; sed tanto dolore Aesopus est affectus propter servi scelus et audaciam,
ut nihil ei gratius facere possis, quam si illum per te recuperarit.
V. 15. Nunc ea cognosce, quae maxime exoptas: rem publicam
funditus amisimus, adeo ut C. Cato, adolescens nullius consilli, sed tamen
civis Romanus et Cato, vix vivus effugerit, quod, cum Gabinium de ambitu
vellet postulare neque praetores diebus aliquot adiri possent vel potestatem
sui facerent, in concionem escendit et Pompeium privatum dictatorem appellavit:
propius nihil est factum, quam ut occideretur. Ex hoc, qui sit status
totius rei publicae, videre potes. 16. Nostrae tamen causae non videntur
homines defuturi: mirandum in modum profitentur, offerunt se, pollicentur.
Equidem cum spe sum maxima, tum maiore etiam animo, spe, superiores fore
nos, animo, ut in hac re publica ne casum quidem ullum pertimescam. Sed
tamen se res sic habet: si diem nobis Clodius dixerit, tota Italia concurret,
ut multiplicata gloria discedamus; sin autem vi agere conabitur, spero
fore studiis non solum amicorum, sed etiam alienorum ut vi resistamus.
Omnes et se et suos amicos clientes, libertos servos, pecunias denique
suas pollicentur. Nostra antiqua manus bonorum ardet studio nostri atque
amore; si qui antea aut alienores fuerant aut languidiores, nunc horum
regum odio se cum bonis coniungunt. Pompeius omnia pollicetur et Caesar,
quibus ego ita credo, ut nihil de mea comparatione deminuam. Tribuni pl.
designati sunt nobis amici; consules se optimos ostendunt; praetores habemus
amicissimos et acerrimos cives Domitium, Nigidium, Memmium, Lentulum;
bonos etiam alios, sed hos singulares: quare magnum fac animum
habeas et spem bonam; de singulis tamen rebus, quae quotidie gerantur,
faciam te crebro certiorem.
|
|
III. Scr. Thessalonicae
Idibus Iuniis a.u.c. 696.
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM.
1. mi frater, mi frater,
mi frater, tune id veritus es, ne ego iracundia aliqua adductus pueros
ad te sine litteris miserim? aut etiam ne te videre noluerim? Ego tibi
irascerer? tibi ego possem irasci? Scilicet, tu enim me afflixisti; tui
me inimici, tua me invidia, ac non ego te misere perdidi. Meus ille laudatus
consulatus mihi te, liberos, patriam, fortunas, tibi velim ne quid eripuerit
praeter unum me. Sed certe a te mihi omnia semper honesta et iucunda ceciderunt,
a me tibi luctus meae calamitatis, metus tuae, desiderium, maeror, solitudo.
"Ego te videre noluerim?" Immo vero me a te videri nolui; non
enim vidisses fratrem tuum, non eum, quem reliqueras, non eum, quem noras,
non eum, quem flens flentem, prosequentem proficiscens dimiseras, ne vestigium
quidem eius nec simulacrum, sed quandam effigiem spirantis mortui. Atque
utinam me mortuum prius vidisses aut audisses! utinam te non solum vitae,
sed etiam dignitatis meae superstitem reliquissem! 2. Sed testor omnes
deos me hac una voce a morte esse revocatum, quod omnes in mea vita partem
aliquam tuae vitae repositam esse dicebant: qua in re peccavi scelerateque
feci; nam, si occidissem, mors ipsa meam pietatem amoremque in te facile
defenderet: nunc commisi, ut me vivo careres, vivo me aliis indigeres,
mea vox in domesticis periculis potissimum occideret, quae saepe alienissimis
praesidio fuisset. Nam, quod ad te pueri sine litteris venerunt, quoniam
vides non fuisse iracundiam causam, certe pigritia fuit et quaedam infinita
vis lacrimarum et dolorum. 3. Haec ipsa me quo fletu putas scripsisse?
eodem, quo te legere certe scio. An ego possum aut non cogitare aliquando
de te aut umquam sine lacrimis cogitare? cum enim te desidero, fratrem
solum desidero? ego vero suavitate prope aequalem, obsequio filium, consilio
parentem; quid mihi sine te umquam aut tibi sine me iucundum fuit? Quid,
quod eodem tempore desidero filiam? qua pietate, qua modestia, quo ingenio!
effigiem oris, sermonis, animi mei. Quid filium venustissimum mihique
dulcissimum? quem ego ferus ac ferreus e complexu dimisi meo, sapientiorem
puerum quam vellem, sentiebat enim miser iam, quid ageretur. Quid vero
tuum filium, imaginem tuam, quem meus Cicero et amabat ut fratrem et iam
ut maiorem fratrem verebatur? Quid, quod mulierem miserrimam, fidelissimam
coniugem, me prosequi non sum passus, ut esset, quae reliquias communis
calamitatis, communes liberos tueretur? 4. Sed tamen, quoquo modo potui,
scripsi et dedi litteras ad te Philogono, liberto tuo, quas credo tibi
postea redditas esse, in quibus idem te hortor et rogo, quod pueri tibi
verbis meis nuntiarunt, ut Romam protinus pergas et properes: primum enim
te praesidio esse volui, si qui essent inimici, quorum crudelitas nondum
esset nostra calamitate satiata; deinde congressus nostri lamentationem
pertimui; digressum vero non tulissem, atque etiam id ipsum, quod tu scribis,
metuebam, ne a me distrahi non posses. His de causis hoc maximum malum,
quod te non vidi, quo nihil amantissimis et coniunctissimis fratribus
acerbius miserius videtur accidere potuisse, minus acerbum, minus miserum
fuit, quam fuisset cum congressio, tum vero digressio nostra. 5. Nunc,
si potes id, quod ego, qui tibi semper fortis videbar, non possum, erige
te et confirma, si qua subeunda dimicatio erit: spero, si quid mea spes
habet auctoritatis, tibi et integritatem tuam et amorem in te civitatis
et aliquid etiam misericordiam nostri praesidii laturam; sin eris ab isto
periculo vacuus, ages scilicet, si quid agi posse de nobis putabis. De
quo scribunt ad me quidem multi multa et se sperare demonstrant; sed ego,
quod sperem, non dispicio, cum inimici plurimum valeant, amici partim
deseruerint me, partime etiam prodiderint, qui in meo reditu fortasse
reprehensionem sui sceleris pertimescunt. Sed, ista qualia sint, tu velim
perspicias mihique declares. Ego tamen, quamdiu tibi opus erit, si quid
periculi subeundum videbis, vivam: diutius in hac vita esse non possum;
neque enim tantum virium habet ulla aut prudentia aut doctrina, ut tantum
dolorem possit sustinere. 6. Scio fuisse et honestius moriendi tempus
et utilius; sed non hoc solum, multa alia praetermisi, quae si queri velim
praeterita, nihil agam, nisi ut augeam dolorem tuum, indicem stultitiam
meam. Illud quidem nec faciendum est nec fieri potest, me diutius, quam
aut tuum tempus aut firma spes postulabit, in tam misera tamque turpi
vita commorari, ut, qui modo fratre fuerim, liberis, coniuge, copiis,
genere ipso pecuniae beatissimus, dignitate, auctoritate, existimatione,
gratia non inferior, quam qui umquam fuerunt amplissimi, is nunc in hac
tam afflicta perditaque fortuna neque me neque meos lugere diutius possim.
7. Quare quid ad me scripsisti de permutatione? quasi vero nunc me non
tuae facultates sustineant, qua in re ipsa video miser et sentio quid
sceleris admiserim, cum de visceribus tuis et filii tui satisfacturus
sis quibus debes, ego acceptam ex aerario pecuniam tuo nomine frustra
dissiparim. Sed tamen et inde Antonio, quantum tu scripseras, et
Caepioni tantundem solutum est: mihi ad id, quod cogito, hoc, quod habeo,
satis est; sive enim restituimur sive desperamus, nihil amplius opus est.
Tu, si forte quid erit molestiae, te ad Crassum et ad Calidium conferas
censeo: quantum Hortensio credendum sit, nescio. 8. Me summa simulatione
amoris summaque assiduitate quotidiana sceleratissime insidiosissimeque
tractavit adiuncto Q. Arrio; quorum ego consiliis, promissis, praeceptis
destitutus in hanc calamitatem incidi. Sed haec occultabis, ne quid obsint:
illud caveto--et eo puto per Pomponium fovendum tibi esse ipsum Hortensium--,
ne ille versus, qui in te erat collatus, cum aedilitatem petebas, de lege
Aurelia, falso testimonio confirmetur; nihil enim tam timeo quam ne, cum
intelligant homines, quantum misericordiae nobis tuae preces et tua salus
allatura sit, oppugnent te vehementius. 9. Messalam tui studiosum esse
arbitror; Pompeium etiam simulatorem puto. Sed haec utinam ne experiare!
quod precarer deos, nisi meas preces audire desissent; verumtamen precor,
ut his infinitis nostris malis contenti sint; in quibus non modo tamen
nullius inest peccati infamia, sed omnis dolor est, quod optime factis
poena maxima est constituta. 10. Filiam meam et tuam Ciceronemque nostrum
quid ego, mi frater, tibi commendem? quin illud maereo, quod tibi non
minorem dolorem illorum orbitas afferet quam mihi; sed te incolumi orbi
non erunt. Reliqua, ita mihi salus aliqua detur potestasque in patria
moriendi, ut me lacrimae non sinunt scribere! etiam Terentiam velim tueare
mihique de omnibus rebus rescribas; sis fortis, quoad rei natura patietur.
Idibus Iuniis, Thessalonica.
|