Epistularum Ad Familiares M. Tullii
Ciceronis
Liber Duodecimus
Ad C. Cassium et Ceteros
| To jump straight to a specific
letter, click the hyperlink bookmark for that letter below, or scroll
down to the beginning of Letter I: |
| Letter: |
01, 02,
03, 04, 05,
06, 07, 08,
09, 10, 11,
12, 13, 14,
15, 16, 17,
18, 19, 20,
21, 22, 23,
24, 25, 26,
27, 28, 29,
30. |
Epistulae I - XXX
|
| I. Scr. exeunte
mense Maio a.u.c. 710.
CICERO CASSIO SAL.
Finem nullam facio, mihi
crede, Cassi, de te et Bruto nostro, id est de tota re publica,
cogitandi, cuius omnis spes in vobis est et in D. Bruto; quam quidem
iam habeo ipse meliorem, re publica a Dolabella meo praeclarissime
gesta; manabat enim illud malum urbanum et ita corroborabatur quotidie,
ut ego quidem et urbi et otio diffiderem urbano, sed ita compressum
est, ut mihi videamur omne iam ad tempus ab illo dumtaxat sordidissimo
periculo tuti futuri. Reliqua magna sunt ac multa, sed posita omnia
in vobis: quamquam primum quidque explicemus. Nam, ut adhuc quidem
actum est, non regno, sed rege liberati videmur; interfecto enim
rege regios omnes nutus tuemur. Neque vero id solum, sed etiam,
quae ipse ille, si viveret, non faceret, ea nos quasi cogitata ab
illo probamus. Nec eius quidem rei finem video: tabulae figuntur:
immunitates dantur; pecuniae maximae describuntur; exsules reducuntur;
senatus consulta falsa deferentur: ut tantummodo odium illud hominis
impuri et servitutis dolor depulsus esse videatur, res publica iaceat
in iis perturbationibus, in quas eam ille coniecit. Haec omnia vobis
sunt expedienda, nec hoc cogitandum, satis iam habere rem publicam
a vobis: habet illa quidem tantum, quantum numquam mihi in mentem
venit optare, sed contenta non est et pro magnitudine et animi et
beneficii vestri a vobis magna desiderat. Adhuc ulta suas iniurias
est per vos interitu tyranni; nihil amplius: ornamenta vero sua
quae reciperavit? ad quod ei mortuo paret, quem vivum ferre non
poterat? cuius aera refigere debebamus, eius etiam chirographa defendimus?
"At enim ita decrevimus." Fecimus id quidem temporibus
cedentes, quae valent in re publica plurimum; sed immoderate quidam
et integrate nostra facilitate abutuntur. Verum haec propediem et
multa alia coram: interim velim sic tibi persuadeas, mihi quum rei
publicae, quam semper habui carissimam, tum amoris nostri causa
maximae curae esse tuam dignitatem. Da operam, ut valeas. Vale.
|
| II. Scr. Romae
exeunte mense Septembri a.u.c. 710.
CICERO CASSIO SAL.
Vehementer laetor tibi
probari sententiam et orationem meam; qua si saepius uti liceret,
nihil esset negotii libertatem et rem publicam reciperare; sed homo
amens et perditus multoque nequior quam ille ipse, quem tu nequissimum
occisum esse dixisti, caedis initium quaerit, nullamque aliam ob
causam me auctorem fuisse Caesaris interficiendi criminatur, nisi
ut in me veterani incitentur: quod ego periculum non extimesco,
modo vestri facti gloriam cum mea laude communicet. Ita nec Pisoni,
qui in eum primus invectus est nullo assentiente, nec mihi, qui
idem tricesimo post die feci, nec P. Servilio, qui me est consecutus,
tuto in senatum venire licet; caedem enim gladiator quaerit eiusque
initium a. d. XIII. Kal. Octobr. a me se facturum putavit, ad quem
paratus venerat, quum in villa Metelli complures dies commentatus
esset; quae autem in lustris et in vino commentatio potuit esse?
itaque omnibus est visus, ut ad te antea scripsi, vomere suo more,
non dicere. Quare, quod scribis te confidere auctoritate et eloquentia
nostra aliquid profici posse, nonnihil, ut in tantis malis, est
profectum; intelligit enim populus Romanus tres esse consulares,
qui, quia, quae de re publica bene senserit, libere locuti
sint, tuto in senatum venire non possint. Nec est praeterea, quod
quidquam exspectes; tuus enim necessarius affinitate nova delectatur:
itque iam non est studiosus ludorum infinitoque fratris tui plausu
dirumpitur; alter item affinis novis commentariis Caesaris delenitus
est. Sed haec tolerabilia: illud non ferendum, quod est, qui vestro
anno filium suum consulem futurum putet ob eamque causam se huic
latroni deservire prae se ferat. Nam L. Cotta, familiaris meus,
fatali quadam desperatione, ut ait, minus in senatum venit; L. Caesar,
optimus et fortissimus civis, valetudine impeditur; Ser. Sulpicius
et summa auctoritate et optime sentiens non adest; reliquos exceptis
designatis ignosce mihi si non numero consulares. Habes auctores
consilii publici: qui numerus etiam bonis rebus exiguus esset, quid
censes perditis? quare spes est omnis in vobis, qui si idcirco abestis,
ut sitis in tuto, ne in vobis quidem: sin aliquid dignum vestra
gloria cogitatis, velim salvis nobis; sin id minus, res tamen publica
per vos brevi tempore ius suum reciperabit. Ego tuis neque desum
neque deero: qui sive ad me referent sive non referent, mea
tibi tamen benevolentia fidesque praestabitur. Vale.
|
| III. Scr.
Romae ineunte mense Octobri a.u.c. 710.
CICERO CASSIO SAL.
Auget tuus amicus furorem
in dies: primum in statua, quam possit in rostris, inscripsit PARENTI
OPTIME MERITO, ut non modo sicarii, sed iam etiam parricidae iudicemini,
quid dico, iudicemini? iudicemur potius; vestri enim pulcherrimi
facti ille furiosus me principem dicit fuisse. Utinam quidem fuissem!
molestus nobis non esset. Sed hoc vestrum est; quod quoniam praeteriit,
utinam haberem, quid vobis darem consilii! sed ne mihi quidem ipsi
reperio quid faciundum sit; quid enim est, quod contra vim sine
vi fieri possit? Consilium omne autem hoc est illorum, ut mortem
Caesaris persequantur; itaque ante diem VI. Non. Oct. productus
in concionem a Cannutio turpissime ille quidem discessit, sed tamen
ea dixit de conservatoribus patriae, quae dici deberent de proditoribus;
de me quidem non dubitanter, quin omnia de meo consilio et vos fecissetis
et Cannutius faceret. Cetera cuiusmodi sint, ex hoc iudica, quod
legato tuo viaticum eripuerunt: quid eos interpretari putas, quum
hoc faciunt? ad hostem scilicet portari. O rem miseram! dominum
ferre non potuimus, conservo servimus. Et tamen, me quidem favente
magis quam sperante, etiam nunc residet spes in virtute tua. Sed
ubi sunt copiae? de reliquo malo te ipsum tecum loqui quam nostra
dicta cognoscere. Vale.
|
| IV. Scr.
Romae mense Februario a.u.c. 711.
CICERO CASSIO SAL.
Vellem Idibus Martiis
me ad coenam invitasses: reliquiarum nihil fuisset. Nunc me reliquiae
vestrae exercent, et quidem praeter ceteros me: quamquam egregios
consules habemus, sed turpissimos consulares, senatum fortem, sed
infimo quemque honore fortissimum; populo vero nihil fortius, nihil
melius Italiaque universa. Nihil autem foedius Philippo et Pisone
legatis, nihil flagitiosius; qui quum essent missi, ut Antonio ex
senatus sententia certas res denuntiarent, quum ille earum rerum
nulli paruisset, ultro ab illo ad nos intolerabilia postulata rettulerunt:
itaque ad nos concurritur, factique iam in re salutari populares
sumus. Sed, tu quid ageres, quid acturus, ubi denique esses, nesciebam:
fama nuntiabat te esse in Syria; auctor erat nemo. De Bruto, quo
propius est, eo firmiora videntur esse, quae nuntiantur. Dolabella
valde vituperabatur ab hominibus non insulsis, quod tibi tam cito
succederet, quum tu vixdum XXX dies in Syria fuisses; itaque constabat
eum recipi in Syriam non oportere. Summa laus et tua et Bruti est,
quod exercitum praeter spem existimamini comparasse. Scriberem plura,
si rem causamque nossem: nunc, quae scribo, scribo ex opinione hominum
atque fama. Tuas litteras avide exspecto. Vale.
|
| V. Scr.
Romae mense Februario a.u.c. 711.
CICERO CASSIO SAL.
Hiemem credo adhuc prohibuisse,
quo minus de te certum haberemus, quid ageres maximeque ubi esses;
loquebantur omnes tamen--credo, quod volebant--in Syria te esse,
habere copias; id autem eo facilius credebatur, quia simile veri
videbatur. Brutus quidem noster egregiam laudem est consecutus;
res enim tantas gessit tamque inopinatas, ut eae quum per se gratae
essent, tum ornatiores propter celeritatem. Quod si tu ea tenes,
quae putamus, magnis subsidiis fulta res publica est; a prima enim
ora Graeciae usque ad Aegyptum optimorum civium imperiis muniti
erimus et copiis: quamquam, nisi me fallebat, res se sic habebat,
ut totius belli omne discrimen in D. Bruto positum videretur, qui
si, ut sperabamus, erupisset Mutina, nihil belli reliqui fore videbatur.
Parvis omnino iam copiis obsidebatur, quod magno praesidio Bononiam
tenebat Antonius; erat autem Claternae noster Hirtius, ad Forum
Cornelium Caesar, uterque cum firmo exercitu, magnasque Romae Pansa
copias ex delectu Italiae comparat.
[3 manuscripts list comparat, another
lists compararat, and another lists comparabat. --
Webmaster] Hiems adhuc rem geri prohibuerat; Hirtius
nihil nisi considerate, ut mihi crebris litteris significat, acturus
videbatur; praeter Bononiam, Regium Lepidi, Parmam totam Galliam
tenebamus studiosissimam rei publicae; tuos etiam clientes Transpadanos
mirifice coniunctos cum causa habebamus; erat firmissimus senatus
exceptis consularibus, ex quibus unus L. Caesar firmus est et rectus;
Ser. Sulpicii morte magnum praesidium amisimus; reliqui partim inertes,
partim improbi; nonnulli invident eorum laudi, quos in re publica
probari vident; populi vero Romani totiusque Italiae mira consensio
est. Haec erant fere, quae tibi nota esse vellem; nunc autem opto,
ut ab istis Orientis partibus virtutis tuae lumen eluceat. Vale.
|
| VI. Scr.
Romae mense Aprili (ante XVI. Kal. Maias) a.u.c. 711.
CICERO CASSIO SAL.
Qui status rerum fuerit
tum, quum has litteras dedi, scire poteris ex C. Titio Strabone,
viro bono et optime de re publica sentiente; nam quid dicam "cupidissimo
tui," qui domo et fortunis relictis ad te potissimum profectus
sit? itaque eum tibi ne commendo quidem; adventus ipsius ad te satis
eum commendabit. Tu velim sic existimes tibique persuadeas, omne
perfugium bonorum in te et Bruto esse positum, si, quod nolim, adversi
quid evenerit. Res, quum haec scribebam, erat in extremum adducta
discrimen; Brutus enim Mutinae vix iam sustinebat: qui si conservatus
erit, vicimus; sin--quod di omen avertant!--, omnis omnium cursus
est ad vos. Proinde fac animum tantum habeas tantumque apparatum,
quanto opus est ad universam rem publicam recuperandam. Vale.
|
| VII. Scr.
Romae exeunte mense Martio a.u.c. 711.
CICERO CASSIO SAL.
Quanto studio dignitatem
tuam et in senatu et ad populum defenderim, ex tuis te malo quam
ex me cognoscere; quae mea sententia in senatu facile valuisset,
nisi Pansa vehementer obstitisset. Ea sententia dicta productus
sum in concionem ab tribuno pl. M. Servilio: dixi de te, quae potui,
tanta contentione, quantum forum est, tanto clamore consensuque
populi, ut nihil umquam simile viderim. Id velim mihi ignoscas quod
invita socru tua fecerim: mulier timida verebatur, ne Pansae animus
offenderetur. In concione quidem Pansa dixit matrem quoque tuam
et fratrem illam a me sententiam noluisse dici; sed me haec non
movebant, alia valebant: favebam et rei publicae, cui semper favi,
et dignitati ac gloriae tuae. Quod autem et in senatu pluribus verbis
disserui et dixi in concione, in eo velim fidem meam liberes; promisi
enim et prope confirmavi te non exspectasse nec exspectaturum decreta
nostra, sed te ipsum tuo more rem publicam defensurum. Et, quamquam
nihildum audieramus, nec ubi esses nec quas copias haberes, tamen
sic statuebam, omnes, quae in istis partibus essent opes copiaeque,
tuas esse, per teque Asiam provinciam confidebam iam rei publicae
reciperatam. Tu fac in augenda gloria te ipse vincas. Vale.
|
| VIII. Scr.
Romae mense Iunio (post VIII Id.) a.u.c. 711.
CICERO CASSIO SAL.
Scelus affinis tui Lepidi
summamque levitatem et inconstantiam ex actis, quae ad te mitti
certo scio, cognosse te arbitror: itaque nos confecto bello, ut
arbitrabamur, renovatum bellum gerimus spemque omnem in D. Bruto
et Planco habemus, si verum quaeris, in te et in M. Bruto, non solum
ad praesens perfugium, si, quod nolim, adversi quid acciderit. Sed
etiam ad confirmationem perpetuae libertatis. Nos hic de Dolabella
audiebamus, quae vellemus, sed certos auctores non habebamus. Te
quidem magnum hominem et praesenti iudicio et reliqui temporis exspectatione
scito esse: hoc tibi proposito fac ut ad summa contendas; nihil
est tantum, quod non populus Romanus a te perfici atque obtineri
posse iudicet. Vale.
|
| IX. Scr.
Romae mense Iunio a.u.c. 711.
CICERO CASSIO SAL.
Brevitas tuarum litterarum
me quoque breviorem in scribendo facit, et, vere ut dicam, non satis
occurrit, quid scribam; nostras enim res in actis perferri ad te
certo scio, tuas autem ignoramus; tamquam enim clausa sit Asia,
sic nihil perfertur ad nos praeter rumores de oppresso Dolabella,
satis illos quidem constantes, sed adhuc sine auctore. Nos, confectum
bellum quum putaremus, repente a Lepido tuo in summam sollicitudinem
sumus adducti: itaque tibi persuade maximam rei publicae spem in
te et in tuis copiis esse. Firmos omnino exercitus habemus, sed
tamen, ut omnia, ut spero, prospere procedant, multum interest te
venire; exigua enim spes est rei publicae--nam nullam non libet
dicere--, sed, quaecumque est, ea despondetur anno consulatus tui.
Vale.
|
| X. Scr.
Romae ineunte mense Quinctili a.u.c. 711.
CICERO CASSIO SAL.
Lepidus, tuus affinis,
meus familiaris, pr. K. Quinctiles sententiis omnibus hostis a senatu
iudicatus est ceterique, qui una cum illo a re publica defecerunt;
quibus tamen ad sanitatem redeundi ante K. Sept. potestas facta
est. Fortis sane senatus, sed maxime spe subsidii tui. Bellum
quidem, quum haec scribebam, sane magnum erat scelere et levitate
Lepidi. Nos de Dolabella quotidie, quae volumus, audimus, sed adhuc
sine capite, sine auctore, rumore nuntio. Quod quum ita esset, tamen
litteris tuis, quas Nonis Maiis ex castris datas acceperamus, ita
persuasum erat civitati, ut illum iam oppressum omnes arbitrarentur,
te autem in Italiam venire cum exercitu, ut, si haec ex sententia
confecta essent, consilio atque auctoritate tua, sin quid forte
titubatum, ut fit in bello, exercitu tuo niteremur: quem quidem
ego exercitum quibuscumque potuero rebus ornabo; cuius rei tum tempus
erit, quum, quid opis rei publicae laturus is exercitus sit aut
quid iam tulerit, notum esse coeperit; nam adhuc tantum conatus
audiuntur, optimi illi quidem et praeclarissimi, sed gesta res exspectatur,
quam quidem aut iam esse aliquam aut appropinquare confido. Tua
virtute et magnitudine animi nihil est nobilius; itaque optamus,
ut quam primum te in Italia videamus: rem publicam nos habere arbitrabimur,
si vos habebimus. Praeclare viceramus, nisi spoliatum, inermem,
fugientem Lepidus recepisset Antonium; itaque numquam tanto odio
civitati Antonius fuit, quanto est Lepidus; ille enim ex turbulenta
re publica, hic ex pace et victoria bellum excitavit. Huic oppositos
consules designatos habemus, in quibus est magna illa quidem spes,
sed anceps cura propter incertos exitus proeliorum. Persuade tibi
igitur, in te et in Bruto tuo esse omnia, vos exspectari, Brutum
quidem iam iamque. Quod si, ut spero, victis hostibus nostris veneritis,
tamen auctoritate vestra res publica exsurget et in aliquo statu
tolerabili consistet; sunt enim permulta, quibus erit medendum,
etiamsi res publica satis esse videbitur sceleribus hostium liberata.
Vale.
|
| XI. Scr.
in castris Taricheis Nonis Martiis a.u.c. 711.
C. CASSIUS PROCOS. S. D. M. CICERONI.
S. v. b. e. e. q. v.
In Syriam me profectum esse scito ad L. Murcum et Q. Crispum imperatores:
viri fortes optimique cives, posteaquaqm audierunt, quae Romae gererentur,
exercitus mihi tradiderunt ipsique mecum una fortissimo animo rem
publicam administrant. Item legionem, quam Q. Caecilius Bassus habuit,
ad me venisse scito, quattuorque legiones, quas A. Allienus ex Aegypto
eduxit, traditas ab eo mihi esse scito. Nunc te cohortatione non
puto indigere, ut nos absentes remque publicam, quantum est in
te, defendas: scire te volo firma praesidia vobis senatuique
non deesse, ut optima spe et maximo animo rem publicam defendas.
Reliqua tecum aget L. Carteius, familiaris meus. Vale. D. Nonis
Martiis ex castris Taricheis.
|
| XII. Scr.
in castris Nonis Maiis a.u.c. 711.
C. CASSIUS PROCOS. S. D. M. CICERONI SUO.
S. v. b. e. e. q. v.
Legi tuas litteras, in quibus mirificum tuum erga me amorem recognovi;
videbaris enim non solum favere nobis--id quod et nostra et rei
publicae causa semper fecisti--, sed etiam gravem curam suscepisse
vehementerque esse de nobis sollicitus. Itaque, quod te primum existimare
putabam nos oppressa re publica quiescere non posse, deinde, quum
suspicarere nos moliri, quod te sollicitum esse et de salute nostra
et de rerum eventu putabam, simul ac legiones accepi, quas A. Allienus
eduxerat ex Aegypto, scripsi ad te tabellariosque complures Romam
misi; scripsi etiam ad senatum litteras, quas reddi vetui priusuam
tibi recitatae essent, si forte mei obtemperare mihi voluerunt.
Quod si litterae perlatae non sunt, non dubito, quin Dolabella,
qui nefarie Trebonio occiso Asiam occupavit, tabellarios meos deprehenderit
litterasque interceperit. Exercitus omnes, qui in Syria fuerunt,
teneo. Habui pollulum morae, dum promissa militibus persolvo: nunc
iam sum expeditus. A te peto, ut dignitatem meam commendatam tibi
habeas, si me intelligis nullum neque periculum neque laborem patriae
denegasse, si contra importunissimos latrones arma cepi te hortante
et auctore, si non solum exercitus ad rem publicam libertatemque
defendendam comparavi, sed etiam crudelissimis tyrannis eripui,
quos si occupasset Dolabella, non solum adventu, sed etiam opinione
et exspectatione exercitus sui Antonium confirmasset. Quas ob res
milites tuere, si eos mirifice de re publica meritos esse animadvertis,
et effice, ne quem poeniteat rem publicam quam spem praedae et rapinarum
sequi maluisse. Item Murci et Crispi imperatorum dignitatem, quantum
est in te, tuere; nam Bassus misere noluit mihi legionem tradere;
quod nisi milites invito eo legatos ad me misissent, clausam Apameam
tenuisset, quoad vi esset expugnata. Haec a te peto non solum rei
publicae, quae tibi semper fuit carissima, sed etiam amicitiae nostrae
nomine, quam confido apud te plurimum posse. Crede mihi hunc exercitum,
quem habeo, senatus atque optimi cuiusque esse maximeque tuum, de
cuius voluntate assidue audiendo mirifice te diligit carumque habet:
qui si intellexerit commoda sua curae tibi esse, debere etiam se
tibi omnia putabit.
Litteris scriptis audivi Dolabellam in Ciliciam venisse
cum suis copiis: proficiscar in Ciliciam. Quid egerim, celeriter
ut scias, dabo operam; ac velim, ut meremur de re publica, sic felices
simus. Fac valeas meque ames. Nonis Maiis ex castris.
|
| XIII. Data
est Cypro a Crommyoacride Idibus Iuniis a.u.c. 711.
C. CASSIUS Q. S.
D. M. CICERONI.
[ Footnote in source text says Krause
believes this should be L. Cassius, and the Loeb explains
that it is generally believed to be Cassius Parmensis, one of Caesar's
assassins. -- Webmaster]
S. v. b. e. e. v.
Quum rei publicae vel salute vel victoria gaudemus, tum instauratione
tuarum laudum, quod maximus consularis maximum consulem te ipse
vicisti, et laetamur et mirari satis non possumus. Fatale nescio
quid tuae virtuti datum, id quod saepe iam experti sumus; est enim
tua toga omnium armis felicior; quae nunc quoque nobis paene victam
rem publicam ex manibus hostium eripuit ac reddidit. Nunc ergo vivemus
liberi; nunc te, omnium maxime civis et mihi carissime--id quod
maximis rei publicae tenebris comperisti--, nunc te habebimus testem
nostri et in te et in coniunctissimam tibi rem publicam amoris,
et, quae saepe pollicitus es te et taciturum, dum serviremus, et
dicturum de me tum, quum mihi profutura essent, nunc illa non ego
quidem dici tanto opere desiderabo quam sentiri a te ipso; neque
enim omnium iudicio malim me a te commendari quam ipse tuo iudicio
digne ac mereor commendatus esse, ut haec novissima nostra facta
non subita nec inconvenientia, sed similia illis cogitationibus,
quarum tu testis es, fuisse iudices meque ad optimam spem patriae
non minimum tibi ipsi producendum putes. Sunt tibi, M. Tulli, liberi
propinquique digni quidem te et merito tibi carissimi; esse etiam
habent in re publica proxime hos cari, qui studiorum tuorum sunt
aemuli, quorum esse cupio tibi copiam; sed tamen non maxima me turba
puto excludi, quo minus tibi vacet me excipere et ad omnia, quae
velis et probes, producere. Animum tibi nostrum fortasse probavimus;
ingenium diutina servitus certe, qualecumque est, minus tamen, quam
erat, passa est videri. Nos ex ora maritima Asiae provinciae et
ex insulis quas potuimus naves deduximus; delectum remigum magna
contumacia civitatium tamen satis celeriter habuimus; secuti sumus
classem Dolabellae, cui L. Figulus praeerat, qui spem saepe transitionis
praebendo neque umquam non recedendo novissime Corycum se contulit
et clauso portu se tenere coepit; nos illa relicta, quod et in castra
pervenire satius esse putabamus et sequebatur classis altera, quam
anno priore in Bithynia Tillius Cimber compararat, cui Turullius
quaestor praeerat, Cyprum petivimus; ibi quae cognovimus, scribere
ad vos quam celerrime voluimus. Dolabellam ut Tarsenses, pessimi
socii, ita Laodiceni multo amentiores ultro arcessierunt; ex quibus
utrisque civitatibus Graecorum militum numero speciem exercitus
effecit. Castra habet ante oppidum Laodiceam posita et partem muri
demolitus est et castra oppido coniunxit. Cassius noster cum decem
legionibus et cohortibus XX auxiliariis et quattuor milium equitatu
a milibus passuum viginti castra habet posita PltÄ
et existimat se sine proelio posse vincere; nam iam ternis
tetrachmis
[or tetradrachmis -- Webmaster]
triticum apud Dolabellam est: nisi quid navibus Laodicenorum supportarit,
cito fame pereat necesse est: ne supportare possit, et Cassii classis
bene magna, cui praeest Sextilius Rufus, et tres, quas nos adduximus,
ego, Turullius, Patiscus, facile praestabunt. Te volo bene sperare
et rem publicam, ut vos istic expedistis, ita pro nostra parte celeriter
a nobis expediri posse confidere. Vale. D. Idib. Iun. Cypro,
a Crommyoacride.
|
| XIV. Scr.
Pergae IV. Nonas Iunias a.u.c. 711.
LENTULUS CICERONI SUO S. P. D.
Quum Brutum nostrum convenissem
eumque tardius in Asiam venturum animadverterem, in Asiam redii,
ut reliquias mei laboris colligerem et pecuniam quam primum Romam
mitterem. Interim cognovi in Lycia esse classem Dolabellae ampliusque
centum naves onerarias, in quas exercitus eius imponi posset, idque
Dolabellam ea mente comparasse, ut, si Syriae spes eum frustrata
esset, conscenderet in naves et Italiam peteret seque cum Antoniis
et reliquis latronibus coniungeret: cuius rei tanto in timore fui,
ut omnibus rebus relictis cum paucioribus et minoribus navibus ad
illas ire conatus sim. Quae res, si a Rhodiis non essem interpellatus,
fortasse tota sublata esset, tamen magna ex parte profligata est,
quoniam quidem classis dissipata est adventus nostri timore, milites
ducesque effugerunt, onerariae omnes ad unam a nobis sunt exceptae.
Certe--quod maxime timui--videor esse consecutus, ut non possit
Dolabella in Italiam pervenire nec suis sociis firmatis durius vobis
efficere negotium. Rhodii nos et rem publicam quam valde desperaverint,
ex litteris, quas publice misi, cognosces. Et quidem multo parcius
scripsi; mirari noli: mira est eorum amentia. Nec moverunt me meae
ullae privatim iniuriae umquam: malus animus eorum in nostram salutem,
cupiditas partium aliarum, perseverantia in contemptione optimi
cuiusque ferenda mihi non fuit. Nec tamen omnes perditos esse puto;
sed iidem illi, qui tum fugientem patrem meum, qui L. Lentulum,
qui Pompeium, qui ceteros viros clarissimos non receperunt, iidem
tamquam aliquo fato et nunc aut magistratum gerunt aut eos, qui
sunt in magistratu, in sua habent potestate: itaque eadem superbia
in pravitate utuntur; quorum improbitatem aliquando retundi et non
pati impunitate augeri non solum utile est rei publicae nostrae,
sed etiam necessarium. De nostra dignitate velim tibi ut semper
curae sit et, quocumque tempore occasionem habueris, et in senatu
et ceteris rebus laudi nostrae suffragere. Quoniam consulibus decreta
est Asia et permissum est iis, ut, dum ipsi venirent, darent negotium,
qui Asiam obtineant, rogo te, petas ab iis, ut hanc dignitatem potissimum
nobis tribuant et mihi dent negotium, ut Asiam obtineam, dum ipsorum
alteruter venit; nam, quod huc properent in magistratu venire aut
exercitum mittere, causam non habent; Dolabella enim in Syria est,
et, ut tu divina tua mente prospexisti et praedicasti, dum isti
veniunt, Cassius eum opprimet; exclusus enim ab Antiochea Dolabella
et in oppugnando male acceptus, nulla alia confisus urbe, Laodiceam,
quae est in Syria ad mare, se contulit: ibi spero celeriter eum
poenas daturum; nam neque, quo refugiat, habet neque diutius ibi
poterit tantum exercitum Cassii sustinere: spero etiam confectum
esse iam et oppressum Dolabellam. Quare non puto Pansam et Hirtium
in consulatu properaturos in provincias exire, sed Romae acturos
consulatum: itaque, si ab iis petieris, ut interea nobis procurationem
Asiae dent, spero te posse impetrare. Praeterea mihi promiserunt
Pansa et Hirtius coram et absenti mihi scripserunt Verrioque nostro
Pansa affirmavit se daturum operam, ne in suo consulatu mihi succedatur.
Ego porro non medius fidius cupiditate provinciae produci longius
spatium mihi volo; nam mihi fuit ista provincia plena laboris, periculi,
detrimenti, quae ego ne frustra subierim neve, priusquam reliquias
meae diligentiae consequar, decedere cogar, valde laboro; nam, si
potuissem, quam exegeram pecuniam, universam mittere, postularem,
ut mihi succederetur: nunc, quod Cassio dedi, quod Trebonii morte
amisimus, quod etiam crudelitate Dolabellae aut perfidia eorum,
qui fidem mihi reique publicae non praestiterunt, id consequi et
reficere volo, quod aliter non potest fieri, nisi spatium habuero:
id ut per te consequar, velim, ut solet, tibi curae sit. Ego me
de re publica puto esse meritum, ut non provinciae istius beneficium
exspectare debeam, sed tantum, quantum Cassius et Bruti, non solum
illius facti periculique societate, sed etiam huius temporis studio
et virtute; primus enim ego leges Antonias fregi, primus equitatum
Dolabellae ad rem publicam traduxi Cassioque tradidi, primus delectus
habui pro salute omnium contra coniurationem sceleratissimam, solus
Cassio et rei publicae Syriam exercitusque, qui ibi erant, coniunxi,
nam, nisi ego tantum pecuniam tantaque praesidia et tam celeriter
Cassio dedissem, ne ausus quidem esset ire in Syriam, et nunc non
minora pericula rei publicae a Dolabella instarent quam ab Antonio.
Atque haec omnia is feci, qui sodalis et familiarissimus Dolabellae
eram, coniunctissimus sanguine Antoniis, provinciam quoque illorum
beneficio habebam, sed patrŪda ¤m±n mllon
filĒn omnibus meis bellum primus indixi. Haec etsi adhuc
non magno opere mihi tulisse fructum animadverto, tamen non despero
nec defetigabor permanere non solum in studio libertatis, sed etiam
in labore et periculis. Ac tamen, si etiam aliqua gloria iusta et
merita provocabimur senatus et optimi cuiusque officiis, maiore
cum auctoritate apud ceteros erimus et eo plus prodesse rei publicae
poterimus. Filium tuum, ad Brutum quum veni, videre non potui ideo,
quod iam in hiberna cum equitibus erat profectus, sed medius fidius
ea esse eum opinione et tua et ipsius et in primis mea causa gaudeo;
fratris enim loco mihi est, qui ex te natus teque dignus est. Vale.
D. IIII. Non. Iun. Perga.
|
| XV. Scr.
Pergae IIII. Nonas Iunias a.u.c. 711.
P. LENTULUS P. F. PRO Q. PRO PR. S. D. COSS.
PR. TR. PL. SENATUI POPULO PLEBIQUE ROMANAE.
S. v. l. q. v. v. b. e.
e. v. Scelere Dolabellae oppressa Asia in proximam provinciam
Macedoniam praesidiaque rei publicae, quae M. Brutus, v. c., tenebat,
me contuli et id egi, ut, per quos celerrime possent, Asia provincia
vectigaliaque in vestram potestatem redigerentur: quod quum pertimuisset
Dolabella vastataque provincia, correptis vectigalibus, praecipue
civibus Romanis omnibus crudelissime denudatis ac divenditis celerius
Asia excessisset, quam eo praesidium adduci potuisset, diutius morari
aut exspectare praesidium non necesse habui et quam primum ad meum
officium revertendum mihi esse existimavi, ut et reliqua vectigalia
exigerem et quam deposui pecuniam colligerem, quidque ex ea correptum
esset aut quorum id culpa accidisset, cognoscerem quam primum et
vos de omni re facerem certiores. Interim quum per insulas in Asiam
naviganti mihi nuntiatum esset classem Dolabellae in Lycia esse
Rhodiosque naves complures instructas et paratas in aqua habere,
cum iis navibus, quas aut mecum adduxeram aut comparaverat Patiscus
proq., homo mihi quum familiaritate, tum etiam sensibus in re publica
coniunctissimus, Rhodum deverti confisus auctoritate vestra senatusque
consulto, quo hostem Dolabellam iudicaratis, foedere quoque, quod
cum iis M. Marcello Ser. Sulpicio coss. renovatum erat, quo
iuraverant Rhodii eosdem hostes se habituros, quos senatus populusque
R: quae res nos vehementer fefellit; tantum enim afuit, ut illorum
praesidio nostram firmaremus classem, ut etiam a Rhodiis urbe, portu,
statione, quae extra urbem est, commeatu, aqua denique prohiberentur
nostri milites, nos vix ipsi singulis cum navigolis reciperemur.
Quam indignitatem deminutionemque non solum iuris nostri, sed etiam
maiestatis imperiique populi Romani idcirco tulimus, quod interceptis
litteris cognoramus Dolabellam, si desperasset de Syria Aegyptoque,
quod necesse erat fieri, in naves cum omnibus suis latronibus atque
omni pecunia conscendere esse paratum Italiamque petere; idcirco
etiam naves onerarias, quarum minor nulla erat duum milium amphorum,
contractas in Lycia a classe eius obsideri. Huius rei timore, p.
c., percitus iniurias perpeti et cum contumelia etiam nostra omnia
prius experiri malui: itaque ad illorum voluntatem introductus in
urbem et in senatum eorum quam diligentissime potui causam rei publicae
egi periculumque omne, quod instaret, si ille latro cum suis omnibus
naves conscendisset, exposui; Rhodios autem tanta in pravitate animadverti,
ut omnes firmiores putarent quam bonos, ut hanc concordiam et conspirationem
omnium ordinum ad defendendam libertatem propense non crederent
esse factam, ut patientiam senatus et optimi cuiusque manere etiam
nunc confiderent nec potuisse audere quemquam Dolabellam hostem
iudicare, ut denique omnia, quae improbi fingebant, magis vera existimarent,
quam quae vere facta erant et a nobis docebantur. Qua mente etiam
ante nostrum adventum post Trebonii indignissimam caedem ceteraque
tot tamque nefaria facinora binae profectae erant ad Dolabellam
legationes eorum, et quidem novo exemplo, contra leges ipsorum,
prohibentibus iis, qui tum magistratus gerebant. Haec sive timore,
ut dictitant, de agris, quos in continenti habent, sive furore,
sive potentia paucorum, qui et antea pari contumelia viros clarissimos
affecerant et nunc maximos magistratus gerentes, nullo exemplo neque
nostra ex parte neque nostro praesentium neque imminenti Italiae
urbique nostrae periculo, si ille parricida cum suis latronibus
navibus ex Asia Syriaque expulsus Italiam petisset, mederi, quum
facile possent, voluerunt. Nonnullis etiam ipsi magistratus veniebant
in suspicionem detinuisse nos et demorati esse, dum classis Dolabellae
certior fieret de adventu nostro; quam suspicionem consecutae res
aliquot auxerunt, maxime quod subito ex Lycia Sex. Marius et C.
Titius, legati Dolabellae, a classe discesserunt navique longa profugerunt
onerariis relictis, in quibus colligendis non minimum temporis laborisque
consumpserant. Itaque, quum ab Rhodo cum iis, quas habueramus,
navibus in Lyciam venissemus, naves onerarias recepimus dominisque
restituimus, iidemque, quod maxime verebamur, ne posset Dolabella
cum suis latronibus in Italiam venire, timere desiimus: classem
fugientem persecuti sumus usque Sidam, quae extrema regio est provinciae
meae. Ibi cognovi partem navium Dolabellae diffugisse, reliquas
Syriam Cyprumque petisse: quibus disiectis, quum scirem C. Cassii,
singularis civis et ducis, classem maximam fore praesto in Syria,
ad meum officium reverti, daboque operam, ut meum studium, diligentiam
vobis, p. c., reique publicae praestem, pecuniamque quam maximam
potero et quam celerrime cogam omnibusque rationibus ad vos mittam.
Si pecurrero provinciam et cognovero, qui nobis et rei publicae
fidem praestiterint in conservanda pecunia a me deposita, quique
scelere ulrto deferentes pecuniam publicam hoc munere societatem
facinorum cum Dolabella inierint, faicma vos certiores. De quibus,
si vobis videbitur, si, ut meriti sunt, graviter constitueritis
nosque vestra auctoritate firmaveritis, facilius et reliqua exigere
vectigalia et exacta servare poterimus. Interea quo commodius vectigalia
tueri provinciamque ab iniuria defendere possim, praesidium voluntarium
necessariumque comparavi.
His litteris scriptis milites circiter XXX, quos Dolabella
ex Asia conscripserat, ex Syria fugientes in Pamphyliam venerunt:
hi nuntiaverunt Dolabellam Antiocheam, quae in Syria est, venisse;
non receptum conatum esse aliquoties vi introire; repulsum semper
esse cum magno suo detrimento itaque c. circiter amissis, aegris
relictis noctu Antiochea profugisse Laodiceam versus; ea nocte omnes
fere Asiaticos milites ab eo discessisse; ex iis ad octingentos
Antiocheam redisse et se iis tradidisse, qui a Cassio relicti urbi
illi praeerant, ceteros per Amanum in Ciliciam descendisse, quo
ex numero se quoque esse dicebant; Cassium autem cum suis omnibus
copiis nuntiatum esse quatridui iter a Laodicea afuisse tum, quum
Dolabella eo tenderet; quamobrem opinione celerius confido sceleratissimum
latronem poenas daturum. IIII. Non. Iun. Perga.
|
| XVI. Scr.
Athenis VIII. Kal. Iun. a.u.c. 710.
TREBONIUS CICERONI SAL.
S. v. b. e. Athenas
veni a. d. XI Kal. Iun. atque ibi, quod maxime optabam, vidi filium
tuum, deditum optimis studiis summaque modestiae fama: qua ex re
quantam voluptatem ceperim, scire potes etiam me tacente; non enim
nescis, quanti te faciam et quam pro nostro veterrimo verissimoque
amore omnibus tuis etiam minimis commodis, non modo tanto bono gaudeam.
Noli putare, mi Cicero, me hoc auribus tuis dare: nihil adolescente
tuo atque adeo nostro--nihil enim mihi a te potest esse seiunctum--aut
amabilius omnibus iis, qui Athenis sunt, est aut studiosius earum
artium, quas tu maxime amas, hoc est optimarum. Itaque tibi, quod
vere facere possum, libenter quoque gratulor nec minus etiam nobis,
quod eum, quem necesse erat diligere, qualiscumque esset, talem
habemus, ut libenter quoque diligamus. Qui quum mihi in sermone
iniecisset se velle Asiam visere, non modo invitatus, sed etiam
rogatus est a me, ut id potissimum nobis obtinentibus provinciam
faceret; cui nos et caritate et amore tuum officium praestaturos
non debes dubitare. Illud quoque erit nobis curae, ut Cratippus
una cum eo sit, ne putes in Asia feriatum illum ab iis studiis,
in quae tua cohortatione incitatur, futurum; nam illum paratum,
ut video, et ingressum pleno gradu cohortari non intermittemus,
quo in dies longius discendo exercendoque se procedat. Vos quid
ageretis in re publica, quum has litteras dabam, non sciebam: audiebam
quaedam turbulenta, quae scilicet cupio esse falsa, ut aliquando
otiosa libertate fruamur; quod vel minime mihi adhuc contigit. Ego
tamen nactus in navigatione nostra pusillum laxamenti concinnavi
tibi munusculum ex instituto meo, et dictum cum magno nostro honore
a te dictum conclusi et tibi infra subscripsi: in quibus versiculis
si tibi quibusdam verbis eéyurrhmon”sterow
videbor, turpitudo personae eius, in quam liberius invehimur, nos
vindicabit; ignosces etiam iracundiae nostrae, quae iusta est in
eiusmodi et homines et cives; deinde qui magis hoc Lucilio licuerit
assumere libertatis quam nobis? quum, etiamsi odio pari fuerit
in eos, quos laesit, tamen certe non magis dignos habuerit, in quos
tanta libertate verborum incurreret. Tu, sicut mihi pollicitus es,
adiunges me quam primum ad tuos sermones; namque illud non dubito,
quin, si quid de interitu Caesaris scribas, non patiaris me minimam
partem et rei et amoris tui ferre. Vale et matrem meosque tibi commendatos
habe. D. VIII K. Iun. Athenis.
|
| XVII. Scr.
Romae (post Quinct.) a.u.c. 708.
CICERO S. D. CORNIFICIO COLLEGAE.
Grata mihi vehementer
est memoria nostri tua, quam significasti litteris; quam ut conserves,
non quo de tua constantia dubitem, sed quia mos est ita rogandi,
rogo. Ex Syria nobis tumultuosiora quaedam nuntiata sunt, quae,
quia tibi sunt propiora quam nobis, tua me causa magis movent quam
mea. Romae summum otium est, sed ita, ut malis salubre aliquod et
honestum negotium: quod spero fore; video id curae esse Caesari.
Me scito, dum tu absis, quasi occasionem quandam et licentiam nactum
scribere audacius, et cetera quidem fortasse, quae etiam tu concederes,
sed proxime scripsi de optimo genere dicendi, in quo saepe suspicatus
sum te a iudicio nostro, sic scilicet, ut doctum hominem ab non
indocto, paullum dissidere: huic tu libro maxime velim ex animo,
si minus, gratiae causa suffragere. Dicam tuis, ut eum, si velint,
describant ad teque mittant; puto enim, etiamsi rem minus probabis,
tamen in ista solitudine, quidquid a me profectum sit, iucundum
tibi fore. Quid mihi existimationem tuam dignitatemque commendas,
facis tu quidem omnium more, sed velim sic existimes, me quum amori,
quem inter nos mutuum esse intelligo, plurimum tribuam, tum de summo
ingenio et de studiis tuis optimis et de spe amplissimae dignitatis
ita iudicare, ut neminem tibi anteponam, comparem paucos.
|
| XVIII. Scr.
Romae sub finem a.u.c. 708.
CICERO S. D. CORNIFICIO COLLEGAE.
Quod extremum fuit in
ea epistula, quam a te proxime accepi, ad id primum respondebo;
animum adverti enim hoc vos magnos oratores facere nonnumquam: epistulas
requiris meas; ego autem numquam, quum mihi denuntiatum esset a
tuis ire aliquem, non dedi. Quod mihi videor ex tuis litteris intelligere,
te nihil commissurum esse temere nec ante, quam scisses, quo iste
nescio qui Caecilius Bassus erumperet, quidquam certi constituturum,
id ego et speraram prudentia tua fretus et ut confiderem fecerunt
tuae gratissimae mihi litterae, idque ut facias quam saepissime,
ut et quid tu agas et quid agatur scire possim et etiam quid acturus
sis, valde te rogo. Etsi periniquo patiebar animno te a me digredi,
tamen eo tempore me consolabar, quod et in summum otium te ire arbitrabar
et ab impendentibus magnis negotiis discedere: utrumque contra accidit;
istic enim bellum est exortum, hic pax consecuta, sed tamen eiusmodi
pax, in qua, si adesses, multa te non delectarent, ea tamen, quae
ne ipsum Caesarem quidem delectant; bellorum enim civilium ii semper
exitus sunt, ut non ea solum fiant, quae velit victor, sed etiam,
ut iis mos gerendus sit, quibus adiutoribus sit parta victoria.
Equidem sic iam obdurui, ut ludis Caesaris nostri animo aequissimo
viderem T. Plancum, audirem Laberii et Publilii poemata. Nihil mihi
tam deesse scito quam quicum haec familiariter docteque rideam:
is tu eris, si quam primum veneris; quod ut facias, non mea solum,
sed etiam tua interesse arbitror.
|
| XIX. Scr.
Romae sub finem a.u.c. 708.
CICERO CORNIFICIO SAL.
Libentissime legi tuas
litteras, in quibus iucundissimum mihi fuit, quod cognovi meas tibi
redditas esse; non enim dubitabam, quin eas libenter lecturus esses,
verebar, ut redderentur. Bellum, quod est in Syria, Syriamque provinciam
tibi tributam esse a Caesare ex tuis litteris cognovi: eam quidem
rem tibi volo bene et feliciter evenire; quod ita fore confido fretus
et industria et prudentia tua. Sed, de Parthici belli suspicione
quod scribis, sane me commovit: quid copiarum haberes, quum
ipse coniectura consequi poteram, tum ex tuis litteris cognovi:
itaque opto, ne se illa gens moveat hoc tempore, dum ad te legiones
eae perducantur, quas audio duci; quod si pares copias ad confligendum
non habebis, non te fugiet uti consilio M. Bibuli, qui se oppido
munitissimo et copiosissimo tamdiu tenuit, quamdiu in provincia
Parthi fuerunt. Sed haec melius ex re et ex tempore constitues:
mihi quidem usque curae erit, quid agas, dum, quid egeris, sciero.
Litteras ad te numquam habui cui darem, quin dederim: a te, ut idem
facias, peto, in primisque ut ita ad tuos scribas, ut me tuum sciant
esse.
|
| XX. Scr.
Romae anno incerto.
CICERO CORNIFICIO SAL.
Gratae mihi tuae litterae,
nisi quos Sinuessanum deversoriolum contempsisti; quam quidem contumeliam
villa pusilla iniquo animo feret, nisi in Cumano et Pompeiano reddideris
pnta perÜ pntvn. Sic igitur
facies meque amabis et scripto aliquo lacesses; ego enim respondere
facilius possum quam provocare. Quod si, ut es, cessabis, lacessam,
nec tua ignavia etiam mihi inertiam afferet. Plura otiosus;
haec, quum essem in senatu, exaravi.
|
| XXI. Scr.
mense incerto a.u.c. 710.
CICERO CORNIFICIO SAL.
C. Anicius, familiaris
meus, vir omnibus rebus ornatus, negotiorum suorum causa legatus
est in Africam legatione libera: eum velim rebus omnibus adiuves
operamque des, ut quam commodissime sua negotia conficiat, in primisque,
quod ei carissimum est, dignitatem eius tibi commendo, idque a te
peto, quod ipse in provincia facere sum solitus non rogatus, ut
omnibus senatoribus lictores darem; quod idem acceperam et id cognoveram
a summis viris factitatum. Hoc igitur, mi Cornifici, facies ceterisque
rebus omnibus eius dignitati reique, si me amas, consules: erit
id mihi gratissimum. Da operam, ut valeas.
|
| XXII. Scr.
Romae exeunte mense Decembri a.u.c. 710.
CICERO CORNIFICIO SAL.
Nos hic cum homine gladiatore
omnium nequissimo, collega nostro, Antonio, bellum gerimus, sed
non pari condicione, contra arma verbis. At etiam de te concionatur,
nec impune; nam sentiet, quos lacessierit. Ego autem acta ad te
omnia arbitror perscribi ab aliis; a me futura debes cognoscere,
quorum quidem non est difficilis coniectura: oppressa omnia sunt,
nec habent ducem boni, nostrique tyrannoctoni longe gentium absunt.
Pansa et sentit bene et loquitur fortiter; Hirtius noster tardius
convalescit. Quid futurum sit, plane nescio; spes tamen una est
aliquando populum Romanum maiorum similem fore. Ego certe rei publicae
non deero et, quidquid acciderit, a quo mea culpa absit, animo forti
feram; illud profecto, quoad potero: tuam famam et dignitatem tuebor.
A. d. XIII K. Ian. senatus frequens mihi est assensus quum de ceteris
rebus magnis et necessariis, tum de provinciis ab iis, qui obtinerent,
retinendis neque cuiquam tradendis, nisi qui ex senatus consulto
successisset: hoc ego quum rei publicae casua censui, tum mehercule
in primis retinendae dignitatis tuae; quamobrem te amoris nostri
causa rogo, rei publicae causa hortor, ut ne cui quidquam iuris
in tua provincia esse patiare atque ut omnia referas ad dignitatem,
qua nihil esse potest praestantius. Vere tecum agam, ut necessitudo
nostra postulat: in Sempronio, si meis litteris obtemperasses, maximam
ab omnibus laudem adeptus esses; sed illud et praeteriit et levius
est, haec magna res est: fac, ut provinciam retineas in potestate
rei publicae. Plura scripsissem, nisi tui festinarent: itaque Chaerippo
nostro me velim excuses.
|
| XXIII. Scr.
Romae medio mense Octobri a.u.c. 710.
CICERO CORNIFICIO SAL.
Omnem condicionem imperii
tui statumque provinciae mihi demonstravit Tratorius. O multa intolerabilia
locis omnibus! sed, quo tua maior dignitas, eo, quae tibi acciderunt,
minus ferenda; neque enim, quae tu propter magnitudinem et animi
et ingenii moderate fers, ea non ulciscenda sunt, etiamsi
non sunt dolenda. Sed haec posterius. Rerum urbanarum acta tibi
mitti certo scio; quod ni ita putarem, ipse perscriberem, in primisque
Caesaris Octaviani conatum; de quo multitudini fictum ab Antonio
crimen videtur, ut in pecuniam adolescentis impetum faceret, prudentes
autem et boni viri et credunt factum et probant. Quid quaeris? magna
spes est in eo: nihil est, quod non existimetur laudis et gloriae
causa facturus. Antonius autem, noster familiaris, tanto se odio
esse intelligit, ut, quum interfectores suos domi comprehenderit,
rem proferre non audeat. A. d. VII Id. Oct. Brundisium erat profectus
obviam legionibus Macedonicis quattuor, quas sibi conciliare pecunia
cogitabat easque ad urbem adducere et in cervicibus nostris collocare.
Habes formam rei publicae, si in castris potest esse res publica;
in quo tuam vicem saepe doleo, quod nullam partem per aetatem sanae
et salvae rei publicae gustare potuisti. Atque antehac quidem sperare
saltem licebat; nunc etiam id ereptum est; quae enim est spes, quum
in concione dicere ausus sit Antonius Cannutium apud eos locum sibi
quaerere, quibus se salvo locus in civisate esse non posset? Equidem
et haec et omnia, quae homini accidere possunt, sic fero, ut philosophiae
magnam habeam gratiam, quae me non modo ab sollicitudine abducit,
sed etiam contra omnes fortunae impetus armat, tibique idem censeo
faciundum nec, a quo culpa absit, quidquam in malis numerandum.
Sed haec tu melius. Tratorium nostrum quum semper probassem, tum
maxime in tuis rebus summam eius fidem, diligentiam prudentiamque
cognovi. Da operam, ut valeas: hoc mihi gratius facere nihil potes.
|
| XXIV. Scr.
Romae ineunte mense Ianuario a.u.c. 711.
CICERO CORNIFICIO SAL.
Ego nullum locum praetermitto--nec
enim debeo--non modo laudandi tui, sed ne ornandi quidem; sed mea
studia erga te et officia malo tibi ex tuorum litteris quam ex meis
esse nota. Te tamen hortor, ut omni cura in rem publicam incumbas:
hoc est animi, hoc est ingenii tui, hoc eius spei, quam habere debes,
amplificandae dignitatis tuae. Sed hac de re alias ad te pluribus;
quum enim haec scribebam, in exspectatione erant omnia: nondum legati
redierant, quos senatus non ad pacem deprecandam, sed ad denuntiandum
bellum miserat, nisi legatorum nutio paruisset. Ego tamen, ut primum
occasio data est, meo pristino more rem publicam defendi: me principem
senatui populoque Romano professus sum, nec postea, quam suscepi
causam libertatis, minimum tempus amisi tuendae salutis libertatisque
communis. Sed haec quoque te ex aliis malo. T. Pinarium, familiarissimum
meum, tanto tibi studio commendo, ut maiore non possim; cui quum
propter omnes virtutes, tum etiam propter studia communia sum amicissimus.
Is procurat rationes negotiaque Dionysii nostri, quem et tu multum
amas et ego omnium plurimum; ea tibi ego non debeo commendare, sed
commendo tamen. Facies igitur, ut ex Pinarii, gratissimi hominis,
litteris tuum et erga illum et erga Dionysium studium perspiciamus.
|
| XXV. Scr.
Romae sive XIV. Kal. Apriles sive paullo post a.u.c. 711.
CICERO CORNIFICIO SAL.
Liberalibus litteras accepi
tuas, quas mihi Cornificius altero vicesimo die, ut dicebat, reddidit:
eo die non fuit senatus neque postero. Quinquatribus frequenti senatu
causam tuam egi non invita Minerva; etenim eo ipso die senatus decrevit,
ut Minerva nostra, custos urbis, quam turbo deiecerat, restitueretur.
Pansa tuas litteras recitavit: magna senatus approbatio consecuta
est cum summo meo gaudio et offensione Minotauri, id est
Calvisii et Tauri; factum de te senatus consultum honorificum. Postulabatur,
ut etiam illi notarentur; sed Pansa clementior. Ego, mi Cornifici,
quo die primum in spem libertatis ingressus sum et cunctantibus
ceteris a. d. XIII K. Ian. fundamenta ieci rei publicae, eo ipso
die providi multum atque habui rationem dignitatis tuae; mihi enim
est assensus senatus de obtinendis provinciis; nec vero postea destiti
labefactare eum, qui summa cum tua iniuria contumeliaque rei publicae
provinciam absens obtinebat; itaque crebras vel potius quotidianas
compellationes meas non tulit seque in urbem recepit invitus; neque
solem spe, sed certa re iam et possessione deturbatus est meo iustissimo
honestissimoque convicio. Te tuam dignitatem summa tua virtute tenuisse
provinciaeque honoribus amplissimis affectum vehementer gaudeo.
Quod te mihi de Sempronio purgas, accipio excusationem;
fuit enim illud quoddam graecum tempus servitutis. Ego, tuorum consiliorum
auctor dignitatisque fautor, iratus temporibus in Graeciam desperata
libertate rapiebar, quum me etesiae quasi boni cives relinquentem
rem publicam prosequi noluerunt, austerque adversus maximo flatu
me ad tribules tuos Regium rettulit, atque inde ventis remis in
patriam omni festinatione properavi postridieque in summa reliquorum
servitute liber unus fui. Sic sum in Antonium invectus, ut ille
non ferret omnemque suum vinulentum furorem in me unum effunderet
meque tum elicere vellet ad caedis causam, tum temptaret insidiis;
quem ego ructantem et nauseantem conieci in Caesaris Octaviani plagas;
puer enim egregius praesidium sibi primum et nobis, deinde summae
rei publicae comparavit; qui nisi fuisset, Antonii reditus a Brundisio
pestis patriae fuisset. Quae deinceps acta sint, scire te arbitror.
Sed redeamus illuc, unde devertimus: accipio excusationem tuam de
Sempronio; neque enim statui quid in tanta perturbatione habere
potuisti.
Nunc hic dies aliam vitam affert,
alios mores postulat,
ut ait Terentius; quamobrem, mi Quinte,
conscende nobiscum, et quidem ad puppim: una navis est iam bonorum
omnium, quam quidem nos damus operam ut rectam teneamus; utinam
prospero cursu! sed, quicumque venti erunt, ars nostra certe non
aberit; quid enim praestare aliud virtus potest? Tu fac ut magno
animo sis et excelso cogitesque omnem dignitatem tuam cum re publica
coniunctam esse debere.
(Scr. post V Kal. Mai. a. 711.)
P. Lucceium mihi meum
commendas, quem, quibuscumque rebus potero, diligenter tuebor. Hirtium
quidem et Pansam, collegas nostros, homines in consulatu rei publicae
salutares, alieno sane tempore amisimus, re publica Antoniano quidem
latrocinio liberata, sed nondum omnino explicata; quam nos, si licebit,
more nostro tuebimur, quamquam admodum sumus iam defetigati; sed
nulla lassitudo impedire officium et fidem debet. Verum haec hactenus:
ab aliis te de me quam a me ipso malo cognoscere. De te audiebamus
ea, quae maxime vellemus. De Cn. Minucio, quem tu quibusdam litteris
ad caelum laudibus extulisti, rumores duriores erant: id quale sit
omninoque quid istic agatur facias me velim certiorem.
|
| XXVI. Scr.
mense incerto (post XIII. Kal. Ian.) a.u.c. 710.
CICERO CORNIFICIO SAL.
Q. Turius, qui in Africa
negotiatus est, vir bonus et honestus, heredes fecit similes sui,
Cn. Saturninum, Sex. Aufidium, C. Anneium, Q. Considium Gallum,
L. Servilium Postumum, C. Rubellium: ex eorum oratione intellexi
gratiarum actione eos magis egere quam commendatione; tanta enim
liberalitate se tua usos praedicabant, ut iis plus a te tributum
intelligerem, quam ego te auderem rogare; audebo tamen, scio enim,
quantum ponderis mea commendatio sit habitura. Quare a te peto,
ut ad eam liberalitatem, qua sine meis litteris usus es, quam maximus
his litteris cumulus accedat; caput autem est meae commendationis,
ne patiare Erotem Turium, Q. Turii libertum, ut adhuc fecit, hereditatem
Turianam avertere ceterisque omnibus rebus habeas eos a me commendatissimos.
Magnam ex eorum splendore et observantia capies voluptatem: quod
ut velis, te vehementer etiam atque enim rogo.
|
| XXVII. Scr.
mense incerto (post XIII. Kal. Ian.) a.u.c. 710.
CICERO CORNIFICIO SAL.
Sex. Aufidius et observantia,
qua me colit, accedit ad proximos et splendore equiti Romano nemini
cedit; est autem ita temperatis moderatisque moribus, ut summa severitas
summa cum humanitate iungatur: cuius tibi negotia, quae sunt in
Africa, ita commendo, ut maiore studio magisve ex animo commendare
non possim. Pergratum mihi feceris, si dederis operam, ut is intelligat
meas apud te litteras maximum pondus habuisse: hoc te vehementer,
mi Cornifici, rogo.
|
| XXVIII. Scr.
Romae mense Aprili (ante XVI. K. Maias) a.u.c. 711.
CICERO CORNIFICIO SAL.
Assentior tibi eos, quos
scribis Lilybaeo minari, istic poenas dare debuisse, sed metuisti,
ut ais, ne nimis liber in ulciscendo viderere; metuisti igitur,
ne gravis civis, ne nimis fortis, ne nimis te dignus viderere. Quod
societatem rei publicae conservandae tibi mecum a patre acceptam
renovas, gratum est, quae societas inter nos semper, mi Cornifici,
manebit; gratum etiam illud, quod mihi tuo nomine gratias agendas
non putas, nec enim id inter nos facere debemus. Senatus saepius
pro dignitate tua appellaretur, si absentibus consulibus umquam
nisi ad rem novam cogeretur. Itaque nec de HS. XX nec de HS. DCC
quidquam agi nunc per senatum potest; tibi autem ex senatus consulto
imperandum mutuumve sumendum censeo. In re publica quid agatur,
credo te ex eorum litteris cognoscere, qui ad te acta debent perscribere.
Ego sum spe bona; consilio, cura, labore non desum; omnibus inimicis
rei publicae esse me acerrimum hostem prae me fero. Res neque nunc
difficili loco mihi videtur esse et fuisset facillimo, si culpa
a quibusdam afuisset.
|
| XXIX. Scr.
Romae mense Aprili (ante XVI. K. Maius) a.u.c. 711.
CICERO CORNIFICIO SAL.
Non modo tibi, cui nostra
omnia notissima sunt, sed neminem in populo Romano arbitror esse,
cui sit ignota ea familiaritas, quae mihi cum L. Lamia est; etenim
magno theatro spectata est tum, quum est ab A. Gabinio consule relegatus,
quod libere et fortiter salutem meam defendisset; nec ex eo amor
inter nos natus est, sed, quod erat vetus et magnus, propterea nullum
periculum pro me adire dubitavit. Ad haec officia vel merita potius
iucundissima consuetudo accedit, ut nullo prorsus plus homine delecter.
Non puto te iam exspectare, quibus eum tibi verbis commendarim;
causa enim tanti amoris intelligis quae verba desideret: iis me
omnibus usum putato. Tantum velim existimes, si negotia Lamiae,
procuratores, libertos, familiam quibuscumque rebus opus erit defenderis,
gratius mihi futurum, quam si ea tua liberalitas pertinuisset ad
rem familiarem meam, nec dubito, quin sine mea commendatione, quod
tuum est iudicium de hominibus, ipsius Lamiae causa studiose omnia
facturus sis: quamquam erat nobis dictum te existimare alicui senatus
consulto, quod contra dignitatem tuam fieret, scribendo Lamiam affuisse,
qui omnino consulibus illis numquam fuit ad scribendum; deinde omnia
tum falsa senatus consulta deferebantur; nisi forte etiam illi Semproniano
senatus consulto me censes affuisse, qui ne Romae quidem fui, ut
tum de eo ad te scripsi, re recenti. Sed haec hactenus. Te, mi Cornifici,
etiam atque etiam rogo, ut omnia Lamiae negotia mea putes esse curesque,
ut intelligat hanc commendationem maximo sibi usui fuisse: hoc mihi
gratius facere nihil potes. Cura, ut valeas.
|
| XXX. Scr.
Romae exeunte mense Maio a.u.c. 711.
CICERO CORNIFICIO SAL.
Itane? praeter litigatores
nemo ad te meas litteras? Multae istae quidem; tu enim perfecisti,
ut nemo sine litteris meis tibi se commendatum putaret; sed quis
umquam tuorum mihi dixit esse, cui darem, quin dederim? aut quid
mihi iucundius quam, quum coram tecum loqui non possim, aut scribere
ad te aut tuas legere litteras? illud magis mihi solet esse molestum,
tantis me impediri occupationibus, ut ad te scribendi meo arbitratu
facultas nulla detur; non enim te epistulis, sed voluminibus lacesserem,
quibus quidem me a te provocari oportebat; quamvis enim occupatus
sis, otii tamen plus habes; aut, si ne tu quidem vacas, noli impudens
esse nec mihi molestiam exhibere et a me litteras crebiores, quum
tu mihi raro mittas, flagitare. Nam, quum antea distinebar maximis
occupationibus, propterea quod omnibus curis rem publicam
mihi tuendam putabam, tum hoc tempore multo distineor vehementius;
ut enim gravius aegrotant ii, qui, quum levati morbo viderentur,
in eum de integro inciderunt, sic vehementius nos laboramus, qui
profligato bello ac paene sublato renovatum bellum gerere cogamur.
Sed haec hactenus. Tu tibi, mi Cornifici, fac ut persuadeas non
esse me tam imbecillo animo, ne dicam inhumano, ut a te vinci possim
aut officiis aut amore. Non dubitabam equidem, verumtamen multo
mihi notiorem amorem tuum effecit Chaerippus. O hominem semper illum
quidem mihi aptum, nunc vero etiam suavem! vultus mehercule tuos
mihi expressit omnes, non solum animum ac verba pertulit; itaque
noli vereri, ne tibi suscensuerim, quod eodem exemplo ad me, quo
ad ceteros: requisivi equidem proprias ad me unum litteras, sed
neque vehementer et amanter. De sumptu, quem te in rem militarem
facere et fecisse dicis, nihil sane possum tibi opitulari, propterea
quod et orbus est senatus consulibus amissis et incredibiles
angustiae pecuniae publicae, quae conquiritur undique, ut optime
meritis militibus promissa solvantur, quod quidem fieri sine tributo
posse non arbitror. De Attio Dionysio, nihil puto esse, quoniam
mihi nihil dixit Tratorius. De P. Lucceio, nihil tibi concedo, quo
studiosor eius sis, quam ego sum; est enim nobis necessarius; sed,
a magistris quum contenderem de proferendo die, probarunt mihi sese,
quo minus id facerent, et compromisso et iure iurando impediri;
quare veniendum arbitror Lucceio: quamquam, si meis litteris obtemperavit,
quum tu haec leges, illum Roame esse oportebit. Ceteris de rebus
maximaeque de pecunia, quum Pansae mortem ignorares, scripsisti,
quae per nos ab eo consequi te posse arbitrarere: quae te non fefellissent,
si viveret, nam te diligebat; post mortem autem eius quid fieri
posset non videbamus. De Venuleio, Latino, Horatio, valde laudo:
illud non nimium probo, quod scribis, quo illi animo aequiore ferrent,
te tuis etiam legatis lictores ademisse--honore enim digni
cum ignominia dignis non erant comparandi.--, euosque, ex senatus
consulto si non decedunt, cognendos, ut decedant, existimo. Haec
fere ad eas litteras, quas eodem exemplo binas accepi: de reliquo,
velim tibi persuadeas non esse mihi meam dignitatem tua cariorem.
|
|