Epistularum Ad Familiares M. Tullii
Ciceronis
Liber Undecimus
Ad M. Brutum et Ceteros
| To jump straight to a specific
letter, click the hyperlink bookmark for that letter below, or scroll
down to the beginning of Letter I: |
| Letter: |
01, 02,
03, 04, 05,
06, 07, 08,
09, 10, 11,
12, 13a, 13b,
14, 15, 16,
17, 18, 19,
20, 21, 22,
23, 24, 25,
26, 27, 28,
29. |
Epistulae I - XXIX
|
| I. Scr. mense
Aprili a.u.c. 710.
D. BRUTUS BRUTO SUO ET CASSIO SAL.
Quo in statu simus, cognoscite:
heri vesperi apud me Hirtius fuit; qua mente esset Antonius, demonstravit,
pessima scilicet et infidelissima; nam se neque mihi provinciam
dare posse aiebat neque arbitrari tuto in urbe esse quemquam nostrum:
adeo esse militum concitatos animos et plebis; quod utrumque esse
falsum puto vos animadvertere atque illud esse verum, quod Hirtius
demonstrabat, timere eum, ne, si mediocre auxilium dignitatis nostrae
habuissemus, nullae partes his in re publica relinquerentur. Cum
in his angustiis versarer, placitum est mihi, ut postularem legationem
liberam mihi reliquisque nostris, ut aliqua causa proficiscendi
honesta quaereretur. Hoc se impetraturum pollicitus est, nec tamen
impetraturum confido: tanta est hominum insolentia et nostri insectatio;
ac, si dederint, quod petimus, tamen paullo post futurum puto ut
hostes iudicemur aut aqua et igni nobis interdicatur. "Quid
ergo est," inquis, "tui consili?" Dandus est locus
fortunae: cedendum ex Italia, migrandum Rhodum aut aliquo terrarum
arbitror. Si melior casus fuerit, revertemur Romam; si mediocris,
in exsilio vivemus; si pessimus, ad novissima auxilia descendemus.
Succurret fortasse hoc loco alicui vestrum, cur novissimum tempus
exspectemus potius, quam nunc aliquid moliamur. Quia, ubi consistamus,
non habemus praeter Sex. Pompeium et Bassum Caecilium, qui mihi
videntur hoc nuntio de Caesare allato firmiores futuri; satis tempore
ad eos accedemus, ubi, quid valeant, scierimus. Pro Cassio et te,
si quid me velitis recipere, recipiam; postulat enim hoc Hirtius
ut faciam. Rogo vos quam primum mihi rescribatis--nam non dubito,
quin de his rebus ante horam quartam Hirtius certiorem me sit facturus--:
quem in locum convenire possimus, quo me velitis venire, rescribite.
Post novissimum Hirtii sermonem placitum est mihi postulare, ut
liceret nobis Romae esse publico praesidio: quod illos nobis concessuros
non puto; magnam enim invidiam iis faciemus. Nihil tamen non postulandum
putavi, quod aequum esse statuerem.
|
| II. Scr.
Lanuvii mense Maio a.u.c. 710.
BRUTUS ET CASSIUS PRAETORES M. ANTONIO COS.
De tua fide et benevolentia
in nos nisi persuasum esset nobis, non conscripsissemus haec
tibi; quae profecto, quoniam istum animum habes in optimam partem
accipies. Scribitur nobis magnam veteranorum multitudinem Romam
convenisse iam et ad Kalendas Iunias futuram multo maiorem: de te
si dubitemus aut vereamur, simus nostri dissimiles; sed certe, cum
ipsi in tua potestate fuerimus tuoque adducti consilio dimiserimus
ex municipiis nostros necessarios, neque solum edicto, sed etiam
litteris id fecermius, digni sumus, quos habeas tui consilii participes,
in ea praesertim re, quae ad nos pertinet. Quare petimus a te, facias
nos certiores tuae voluntatis ni nos: putesne nos tutos fore in
tanta frequentia militum veteranorum, quos etiam de reponenda ara
cogitare audimus, quod velle et probare vix quisquam posse videtur,
qui nos salvos et honestos velit. Nos ab initio spectasse otium
nec quidquam aliud libertate communi quaesisse exitus declarat.
Fallere nemo nos potest nisi tu, quod certe abest ab tua virtute
et fide; sed alius nemo facultatem habet decipiendi nos, tibi enim
uni credidimus et credituri sumus. Maximo timore de nobis afficiuntur
amici nostri, quibus etsi tua fides explorata est, tamen illud in
mentem venit, multitudinem veteranorum facilius impelli ab aliis
quolibet quam a te retineri posse. Rescribas nobis ad omnia rogamus;
nam illud valde leve est ac nugatorium, ea re denuntiatum esse veteranis,
quod de commodis eorum mense Iunio laturus esses; quem enim impedimento
futurum putas, cum de nobis certum sit nos quieturos? Non debemus
cuiquam videri nimium cupidi vitae, cum accidere nobis nihil possit
sine pernicie et confusione omnium rerum.
|
| III. Scr.
prid. Non. Sext. a.u.c. 710.
BRUTUS ET CASSIUS PR. S. D. ANTONIO COS.
S. v. b. e. Litteras
tuas legimus simillimas edicti tui, contumeliosas, minaces, minime
dignas, quae a te nobis mitterentur. Nos, Antoni, te nulla lacessiimus
iniuria neque miraturum credidimus, si praetores et ea dignitate
homines aliquid edicto postulassemus a consule; quod si indignaris
ausos esse id facere, concede nobis, ut doleamus ne hoc quidem abs
te Bruto et Cassio tribui. Nam de delectibus habitis et pecuniis
imperatis, exercitibus sollicitatis et nuntiis trans mare missis
quod te questum esse negas, nos quidem tibi credimus optimo animo
te fecisse, sed tamen neque agnoscimus quidquam eorum et te miramur,
cum haec reticueris, non potuisse continere iracundiam tuam, quin
nobis de morte Caesaris obiiceres. Illud vero quemadmodum ferundum
sit, tute cogita, non licere praetoribus concordiae ac libertatis
causa per edictum de suo iure decedere, quin consul arma minetur:
quorum fiducia nihil est quod nos terreas; neque enim decet aut
convenit nobis periculo ulli submittere animum nostrum neque est
Antonio postulandum, ut iis imperet, quorum opera liber est. Nos
si alia hortarentur, ut bellum civile suscitare vellemus, litterae
tuae nihil proficerent; nulla enim minantis auctoritas apud liberos
est; sed pulchre intelligis non posse nos quoquam impelli, et fortasse
ea re minaciter agis, ut iudicium nostrum metus videatur. Nos in
hac sententia sumus, ut te cupiamus in libera re publica magnum
atque honestum esse, vocemus te ad nullas inimicitias, sed tamen
pluris nostram libertatem quam tuam amicitiam aestimemus. Tu etiam
atque etiam vide, quid suscipias, quid sustinere possis, neque quamdiu
vixerit Caesar, sed, quam non diu regnarit, fac cogites. Deos quaesumus,
consilia tua rei publicae salutaria sint ac tibi: si minus, ut salva
atque honesta re publica tibi quam minimum noceant, optamus. Pridie
Nonas Sext.
|
| IV. Scr.
in Gallia citeriore exeunte mense Novembri a.u.c. 710.
D. BRUTUS IMP. COS. DESIG. S. D. M. CICERONI.
Si de tua in me voluntate
dubitarem, multis a te verbis peterm, ut dignitatem meam tuerere,
sed profecto est ita, ut mihi persuasi, me tibi esse curae. Progressus
sum ad Inalpinos cum exercitu, non tam nomen imperatorium captans
quam cupiens militibus satisfacere firmosque eos ad tuendas nostras
res efficere: quod mihi videor consecutus; nam et liberalitatem
nostram et animum sunt experti. Cum omnium bellicosissimis bellum
gessi; multa castella cepi, multa vastavi: non sine causa ad senatum
litteras misi. Adiuva nos tua sententia; quod cum facies, ex magna
parte communi commodo inservieris.
|
| V. Scr.
Romae medio mense Decembri a.u.c. 710.
M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG.
Lupus familiaris noster
cum a te venisset cumque Romae quosdam dies commoraretur, ego eram
in iis locis, in quibus maxime tuto me esse arbitrabar: eo factum
est, ut ad te Lupus sine meis litteris rediret, cum tamen curasset
tuas ad me perferendas. Romam autem veni a. d. V. Idus. Dec., nec
habui quidquam antiquius, quam ut Pansam statim convenirem, ex quo
ea de te cognovi, quae maxime optaram. Quare hortatione tu quidem
non eges, si ne in illa quidem re, quae a te gesta est post hominum
memoriam maxima, hortatorem desiderasti; illud tamen breviter significandum
videtur, populum Romanum omnia a te exspectare atque in te aliquando
recuperandae libertatis omnem spem ponere. Tu, si dies noctesque
memineris, quod te facere certo scio, quantam rem gesseris, non
obliviscere profecto, quantae tibi etiam nunc gerendae sint; si
enim iste provinciam nactus erit, cui quidem ego semper amicus fui,
antequam illum intellexi non modo aperte, sed etiam libenter cum
re publica bellum gerere, spem reliquam nullam video salutis. Quamobrem
te obsecro iisdem precibus, quibus senatus populusque Romanus, ut
in perpetuum rem publicam dominatu regio liberes, ut principiis
consentiant exitus. Tuum est hoc munus, tuae partes; a te hoc civitas
vel omnes potius gentes non exspectant solum, sed etiam postulant:
quamquam, cum hortatione non egeas, ut supra scripsi, non utar ea
pluribus verbis, faciam illud, quod meum est, ut tibi omnia mea
officia, studia, curas, cogitationes pollicear, quae ad tuam laudem
et gloriam pertinebunt. Quamobrem velim tibi ita persuadeas, me
cum rei publicae causa, quae mihi vita mea est carior, tum quod
tibi ipsi faveam tuamque dignitatem amplificari velim, [me] tuis
optimis consiliis, amplitudini, gloriae nullo loco defuturum.
|
| VI. Scr.
Romae exeunte mense Decembri a.u.c. 710.
M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG.
Lupus noster cum Romam
sexto die Mutina venisset, postridie me mane convenit: tua mihi
mandata diligentissime exposuit et litteras reddidit. Quod mihi
tuam dignitatem commendas, eodem tempore existimo te mihi meam [dignitatem]
commendare, quam mehercule non habeo tua cariorem: quare mihi gratissimum
facies, si exploratum habebis tuis laudibus nullo loco nec consilium
nec studium meum defuturum. Cum tribuni pl. edixissent, senatus
adesset a. d. XIII. Kal. Ian., haberentque in animo de praesidio
consulum designatorum referre, quamquam statueram in senatum ante
Kal. Ian. non venire, tamen, cum eo die ipso edictum tuum propositum
esset, nefas esse dixi aut ita haberi senatum, ut de tuis divinis
in rem publicam meritis sileretur--quod factum esset, nisi ego venissem--,
aut etiam, si quid de te honorifice diceretur, me non adesse. Itaque
in senatum veni mane; quod cum esset animadversum, frequentissimi
senatores convenerunt. Quae de te in senatu egerim, quae in concione
maxima dixerim, aliorum te litteris malo cognoscere: illud tibi
persuadeas velim, me omnia, quae ad tuam dignitatem augendam pertinebunt,
quae est per se amplissima, summo semper studio suscepturum et defensurum;
quod quamquam intelligo me cum multis esse facturum, tamen appetam
huius rei principatum.
|
| VII. Scr.
Romae exeunte mense Decembri a.u.c. 710.
M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG.
Cum adhibuisset domi meae
Lupus me et Libonem et Servium, consobrinum tuum, quae mea fuerit
sententia, cognosse te ex M. Seio arbitror, qui nostro sermoni interfuit:
reliqua, quamquam statim Seium Graeceius est subsecutus, tamen ex
Graeceio poteris cognoscere. Caput autem est hoc, quod te diligentissime
percipere et meminisse volam, ut ne in libertate et salute populi
Romani conservanda auctoritatem senatus exspectes nondum liberi,
ne et tuum factum condomnes--nullo enim publico consilio rem publicam
liberavisti, quo etiam est res illa maior et clarior--, et adolescentem
vel puerum potius Caesarem iudices temere fecisse, qui tantam causam
publicam privato consilio susceperit, denique homines rusticos,
sed fortissimos viros civesque optimos, dementes fuisse iudices,
primum milites veteranos, commilitones tuos, deinde legionem Martiam,
legionem quartam, quae suum consulem hostem iudicaverunt seque ad
salutem rei publicae defendendam contulerunt. Voluntas senatus pro
auctoritate haberi debet, cum auctoritas impeditur metu. Postremo
suscepta tibi causa iam bis est, ut non sit integrum: primum Idibus
Martiis, deinde proxime, exercitu novo et copiis comparatis. Quamobrem
ad omnia ita paratus, ita animatus debes esse, non ut nihil facias
nisi iussus, sed ut ea geras, quae ab omnibus summa cum admiratione
laudentur.
|
| VIII. Scr.
Romae ineunte mense Ianuario a.u.c. 711.
M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG.
Eo tempore Polla tua misit,
ut ad te si quid vellem darem litterarum, cum, quid scriberem, non
habebam; omnia enim erant suspensa propter exspectationem legatorum,
qui quid egissent, nihildum nuntiabatur. Haec tamen scribenda existimavi:
primum senatum populumque Romanum de te laborare non solum salutis
suae causa, sed etiam dignitatis tuae; admirabilis enim est quaedam
tui nominis caritas amorque in te singularis omnium civium; ita
enim sperant atque confidunt, ut antea rege, sic hoc tempore regno
te rem publicam liberaturum. Romae delectus habetur totaque Italia,
si hic delectus appellandus est, cum ultro se offerunt omnes: tantus
ardor animos hominum occupavit desiderio libertatis odioque diutinae
servitutis. De reliquis rebus a te iam exspectare litteras debemus,
quid ipse agas, quid noster Hirtius, quid Caesar meus, quos spero
brevi tempore societate victoriae tecum copulatos fore. Reliquum
est, ut de me id scribam, quod te ex tuorum litteris et spero et
malo cognoscere, me neque deesse ulla in re neque umquam defuturum
dignitati tuae.
|
| IX. Scr.
in castris Regii III Kal. Maias a.u.c. 711.
D. BRUTUS S. D. M. CICERONI.
Pansa amisso quantum detrimenti
res publica acceperit, non te praeterit: nunc auctoritate et prudentia
tua prospicias oportet, ne inimici nostri consulibus sublatis sperent
se convalescere posse. Ego, ne consistere possit in Italia Antonius,
dabo operam: sequar eum confestim; utrumque me praestaturum spero,
ne aut Ventidius elabatur aut Antonius in Italia moretur. In primis
rogo te, ad hominem ventosissimum, Lepidum, mittas, ne bellum nobis
redintegrare possit Antonio sibi coniunctio; nam de Pollione Asinio
puto te perspicere, quid tacturus sit. Multae et bonae et firmae
sunt legiones Lepidi et Asinii. Neque haec idcirco tibi scribo,
quod te non eadem animadvertere sciam, sed quod mihi persuasissimum
est Lepidum recte facturum numquam, si forte vobis id de hoc dubium
est. Plancum quoque confirmetis oro, quem spero pulso Antonio rei
publicae non defuturum. Si se Alpes Antonius traiecerit, constitui
praesidium in Alpibus collocare et te de omni re facere certiorem.
III. Kal. Maias, ex castris, Regio.
|
| X. Scr.
in castris Dertonae III. Non. Maias a.u.c. 711.
D. BRUTUS S. D. M. CICERONI.
Non mihi rem publicam
plus debere arbitror, quam me tibi. Gratiorem me esse in te posse,
quam isti perversi sint in me, exploratum habes; si tamen hoc temporis
videatur dici causa, malle me tuum iudicium quam ex altera parte
omnium istorum; tu enim a certo sensu et vero iudicas de nobis;
quod isti ne faciant, summa malevolentia et livore impediuntur.
Interpellent me, quo minus honoratus sim, dum ne interpellent, quo
minus res publica a me commode administrari possit; quae quanto
sit in periculo, quam potero brevissime exponam. Primum omnium,
quantam perturbationem rerum urbanarum afferat obitus consulum quantamque
cupiditatem hominibus iniiciat vacuitas, non te fugit: satis me
multa scripsisse, quae litteris commendari possint, arbitror; scio
enim, cui scribam. Revertor nunc ad Antonium, qui ex fuga cum parvulam
manum peditum haberet inermium, ergastula solvendo omneque genus
hominum arripiendo satis magnum numerum videtur effecisse; huc accessit
manus Ventidii, quae trans Appenninum itinere facto difficillimo
ad Vada pervenit atque ibi se cum Antonio coniunxit. Est numerus
veteranorum et armatorum satis frequens cum Ventidio. Consilia Antonii
haec sint necesse est: aut ad Lepidum ut se conferat, si recipitur,
aut Appennino Alpibusque se teneat et decursionibus per equites,
quos habet multos, vastet ea loca, in quae incurrerit, aut rursus
se in Etruriam referat, quod ea pars Italiae sine exercitu est.
Quod si me Caesar audisset atque Appenninum transisset, in tantas
angustias Antonium compulissem, ut inopia potius quam ferro conficeretur;
sed neque Caesari imperari potest nec Caesar exercitui suo, quod
utrumque pessimum est. Cum haec talia sint, quo minus, quod ad me
pertinebit, homines interpellent, ut supra scripsi, non impedio;
haec quemadmodum explicari possint aut, a te cum explicabuntur,
ne impediantur, timeo. Alere iam milites non possum. Cum ad rem
publicam liberandam accessi, HS. mihi fuit pecuniae · CCCC
· amplius. Tantum abest, ut meae rei familiaris liberum sit
quidquam, ut omnes iam meos amicos aere alieno obstrinxerim. Septem
numerum nunc legionum alo; qua difficultate, tu arbitrare: non,
si Varronis thesauros haberem, subsistere sumptui possem. Cum primum
de Antonio exploratum habuero, faciam te certiorem. Tu me amabis
ita, si hoc idem me in te facere senseris. III. Non. Mai. ex castris,
Dertona.
|
| XI. Data
est ex castris, ex finibus Statiellensium, prid. Nonas Maias a.u.c.
711.
D. BRUTUS IMP. COS. DESIG. S. D. M. CICERONI.
Eodem exemplo a te mihi
litterae redditae sunt, quo pueri mei attulerunt. Tantum me tibi
debere existimo, quantum persolvere difficile est. Scripsi tibi,
quae hic gererentur. In itinere est Antonius, ad Lepidum proficiscitur;
ne de Planco quidem spem adhuc abiecit, ut ex libellis eius animadverti,
qui in me inciderunt, in quibus, quos ad Asinium, quos ad Lepidum,
quos ad Plancum mitteret, scribebat. Ego tamen non habui ambiguum
et statim ad Plancum misi; et biduo ab Allobrogibus et totius Galliae
legatos exspecto, quos confirmatos domum remittam. Tu, quae istic
opus erunt administrari, prospicies, ut ex tua voluntate reique
publicae commodo fiant. Malevolentiae hominum in me, si poteris,
occurres; si non potueris, hoc consolabere, quod me de statu meo
nullis contumeliis deterrere possunt. Pr. Non. Mai. ex castris,
ex finibus Statiellensium.
|
| XII. Scr.
Romae paullo ante XIV. Kal. Iun. a.u.c. 711.
M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DES.
Tres uno die a te accepi
epistulas: unam brevem, quam Flacco Volumnio dederas; duas pleniores,
quarum alteram tabellarius T. Vibii attulit, alteram ad me misit
Lupus. Ex tuis litteris et ex Graeceii oratione non modo non restinctum
bellum, sed etiam inflammatum videtur. Non dubito autem pro tua
singulari prudentia, quin perspicias, si aliquid firmitatis nactus
sit Antonius, omnia tua illa praeclara in rem publica merita ad
nihilum esse ventura; ita enim Romam erat nuntiatum, ita persuasum
omnibus, cum paucis inermis, perterritis metu, fracto animo fugisse
Antonium. Qui si ita se habet, ut, quemadmodum audiebam de Graeceio,
confligi cum eo sine periculo non possit, non ille mihi fugisse
a Mutina videtur, sed locum belli gerendi mutasse. Itaque homines
alii facti sunt: nonnulli etiam queruntur, quod persecuti non sitis;
opprimi potuisse, si celeritas adhibita esset, existimant. Omnino
est hoc populi maximeque nostri, in eo potissimum abuti libertate,
per quem eam consecutus sit; sed tamen providendum est, ne quae
iusta querela esse possit. Res se sic habet: is bellum confecerit,
qui Antonium oppresserit; hoc quam vim habeat, te existimare malo,
quam me apertius scribere.
|
| XIIIa. Scr.
Idibus Iuniis aut paullo post Idus a. 711.
D. BRUTUS IMP. COS. DESIG. S. D. M. CICERONI.
Iam non ago tibi gratias;
cui enim re vix referre possum, huic verbis non patitur res satisfieri:
attendere te volo, quae in manibus sunt; qua enim prudentia es,
nihil te fugiet, si meas litteras diligenter legeris. Sequi confestim
Antonium his de causis, Cicero, non potui: eram sine equitibus,
sine iumentis; Hirtium perisse nesciebam; Caesari non credebam,
priusquam convenissem et collocutus essem. Hic dies hoc modo abiit.
Postero die mane a Pansa sum arcessitus Bononiam: cum in itinere
essem, nuntiatum mihi est eum mortuum esse. Recurri ad meas copiolas;
sic enim vere eas appellare possum: sunt extenuatissimae et inopia
omnium rerum pessime acceptae. Biduo me Antonius antecessit, itinera
multo maiora fugiens, quam ego sequens; ille enim iit passim, ego
ordinatim. Quacumque iit, ergastula solvit, homines arripuit, constitit
nusquam, priusquam ad Vada venit; quem locum volo tibi esse notum:
iacet inter Appenninum et Alpes, impeditissimus ad iter faciendum.
Cum abessem ab eo milia passuum XXX. et se iam Ventidius coniunxisset,
concio eius ad me est allata, in qua petere coepit a militibus,
ut se trans Alpes sequerentur; sibi cum M. Lepido convenire. Succlamatum
est ei frequenter a militibus Ventidianis--nam suos valde quam paucos
habet--, sibi aut in Italia pereundum esse aut vincendum, et orare
coeperunt, ut Pollentiam iter facerent. Cum sustinere eos non posset,
in posterum diem iter suum contulit. Hac re mihi nuntiata statim
quinque cohortes Pollentiam praemisi meumque iter eo contuli: hora
ante praesidium meum Pollentiam venit quam Trebellius cum equitibus.
Sane quam sum gavisus; in hoc enim victoriam puto consistere ****.
[A Loeb footnote explains that it is generally
agreed that this is the end of this letter, and that what follows
is a separate one from Brutus and Plancus to the Senate and magistrates
from Cularo, about June 11.-- Webmaster] In spem venerant,
quod neque Planci quattuor legiones omnibus suis copiis pares arbitrabantur
neque ex Italia tam celeriter exercitum traiici posse credebant.
Quos ipsi adhuc satis arrogatner Allobroges equitatusque omnis,
qui eo praemissus erat a nobis, sustinebant, nostroque adventu sustineri
facilius posse confidimus. Tamen, si quo etiam casu Isaram se traiecerint,
ne quod detrimentum rei publicae iniungant, summa a nobis dabitur
opera. Vos magnum animum optimamque spem de summa re publica habere
volumus, cum et nos et exercitus nostros singulari concordia coniunctos
ad omnia pro vobis videatis paratos; sed tamen nihil de diligentia
remittere debetis dareque operam, ut quam paratissimi [et] ab exercitu
reliquisque rebus pro vestra salute contra sceleratissimam conspirationem
hostium confligamus; qui quidem eas copias, quas diu simulatione
rei publicae comparabant, subito ad patriae periculum converterunt.
|
| XIIIb. Scr.
a.u.c. 711.
D. BRUTUS COS. DESIG. M. CICERONI S. D.
Parmenses miserrimos **.
|
| XIV. Scr.
Romae circa X. Kal. Iun. a.u.c. 711.
M. CICERO D. BRUTO COS. DESIG. S. D.
Mirabiliter, mi Brute,
laetor, mea consilia measque sententias a te probari de decemviris,
de ornando adolescente; sed quid refert? mihi crede, homini non
glorioso: plane iam, Brute, frigeo; örganon
enim erat meum senatus; id iam est dissolutum. Tantam spem attulerat
exploratae victoriae tua praeclara Mutina eruptio, fuga Antonii
conciso exercitu, ut omnium animi relaxati sint meaeque illae vehementes
contentiones tamquam sxiamaxÛai
esse videantur. Sed, ut ad rem redeam, legionem Martiam et quartam
negant, qui illas norunt, ulla condicione ad te posse perduci; pecuniae,
quam desideras, ratio potest haberi eaque habebitur. De Bruto arcessendo
Caesareque ad Italiae praesidium tenendo valde tibi assentior; sed,
ut scribis, habes obtrectatores, quos equidem facillime sustineo,
sed impediunt tamen. Ex Africa legiones exspectantur; sed bellum
istuc renatum mirantur homines: nihil tam praeter spem umquam; nam
die tuo natali victoria nuntiata in multa saecula videbamus rem
publicam liberatam, nunc novi timores retexunt superiora.
Scripsisti autem ad me iis, quas Idibus Maiis dedisti, modo te accepisse
a Planco litteras non recipi Antonium a Lepido. Id si ita est, omnia
faciliora; sin aliter, magnum negotium, cuius exitum ne extimescam,
tuae partes sunt: ego plus, quam feci, facere non possum; te tamen,
id quod spero, omnium maximum et clarissimum videre cupio.
|
| XV. Scr.
Romae mense Iunio (post Id.) a.u.c. 711.
M. CICERO D. BRUTO COS. DESIG. S. D.
Etsi mihi tuae litterae
iucundissimae sunt, tamen iucundius fuit, quod in summa occupatione
tua Planco collegae mandasti, ut te mihi per litteras excusaret;
quod fecit ille diligenter. Mihi autem nihil amabilius officio tuo
et diligentia. Coniunctio tua cum collega concordiaque vestra, quae
litteris communibus declarata est, senatui populoque Romano gratissima
accidit. Quod superest, perge, mi Brute, et iam non cum aliis, sed
tecum ipse certa. Plura scribere non debeo, praesertim ad te, quo
magistro brevitatis uti cogito. Litteras tuas vehementer exspecto
et quidem tales, quales maxime opto.
|
| XVI. Scr.
mense incerto (exeunte Aprili?) a.u.c. 711.
M. CICERO D. BRUTO COS. DESIG. S. D.
Permagni interest, quo
tibi haec tempore epistula reddita sit, utrum cum sollicitudinis
aliquid haberes, an cum ab omni molestia vacuus esses: itaque ei
praecepi, quem ad te misi, ut tempus observaret epistulae tibi reddendae:
nam, quemadmodum coram, qui ad nos intempestive adeunt, molesti
saepe sunt, sic epistulae offendunt non loco redditae; si autem,
ut spero, nihil te perturbat, nihil impedit, et ille, cui mandavi
satis scite et commode tempus ad te cepit adeundi, confido me, quod
velim, facile a te impetraturum. L. Lamia praeturam petit. Hoc ego
utor uno omnium plurimum: magna vetustas, magna consuetudo intercedit,
quodque plurimum valet, nihil mihi eius est familiaritate iucundius.
Magno praeterea beneficio eius magnoque merito sum obligatus; nam
Clodianis temporibus, cum equestris ordinis princeps esset proque
mea salute acerrime propugnaret, a Gabinio consule relegatus est,
quod ante id tempus civi Romano Romae contigit nemini. Hoc cum populus
Romanus meminit, me ipsum non meminisse turpissimum est. Quapropter
persuade tibi, mi Brute, me petere praeturam; quamquam enim Lamia
summo splendore, summa gratia est magnificentissimo munere aedilicio,
tamen, quasi ea ita non essent, ego suscepi totum negotium. Nunc
si me tanti facis, quanti certi facis, quoniam equitum centurias
tenes, in quibus regnas, mitte ad Lupum nostrum, ut is nobis eas
centurias conficiat. Non tenebo te pluribus; ponam in extremo, quod
sentio: nihil est, Brute, cum omnia a te exspectem, quod mihi gratius
facere possis.
|
| XVII. Scr.
eodem tempopre, quo ep. XVI, a.u.c. 711.
M. CICERO D. BRUTO S. D.
Lamia uno omnium familiarissime
utor; magna eius in me, non dico officia, sed merita, eaque sunt
populo Romano notissima: is magnificentissimo munere aedilitatis
perfunctus petit praeturam, omnesque intelligunt nec dignitatem
ei deesse nec gratiam; sed is ambitus excitari videtur, ut ego omnia
pertimescam totamque petitionem Lamiae mihi sustinendam putem. In
ea re quantum me possis adiuvare, facile perspicio, nec vero, quantum
mea causa velis, dubito. Velim igitur, mi Brute, tibi persuadeas
nihil me maiore studio a te petere, nihil te mihi gratius facere
posse, quam si omnibus tuis opibus, omni studio Lamiam in petitione
iuveris; quod ut facias, vehementer te rogo.
|
| XVIII. Scr.
Romae XIIII. Kal. Iun. a.u.c. 711.
M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG.
Etsi ex mandatis, quae
Galbae Volumnioque ad senatum dedisti, quid timendum putares, suspicabamur,
tamen timidiora mandata videbantur, quam erat dignum tua populique
Romani victoria. Senatus autem, mi Brute, fortis est et habet fortes
duces: itaque moleste ferebat se a te, quem omnium quicumque fuissent,
fortissimum iudicaret, timidum atque ignavum iudicari. Etenim, cum
te incluso spem maximam omnes habuissent in tua virtute florente
Antonio, quis erat, qui quidquam timeret profligato illo, te liberato?
Nec vero Lepidum timebamus; quis enim esset, qui illum tam furiosum
arbitraretur, ut, qui in maximo bello pacem velle se dixisset, is
in optatissima pace bellum rei publicae indiceret? Nec dubito, quin
tu plus provideas; sed tamen tam recenti gratulatione, quam tuo
nomine ad omnia deorum templa fecimus, renovatio timoris magnam
molestiam afferebat. Quare velim equidem, id quod spero, ut plane
abiectus et fractus sit Antonius; sin aliquid virium forte collegerit,
sentiet nec senatui consilium nec populo Romano virtutem deesse
nec rei publicae te vivo imperatorem. XIIII. Kal. Iun.
|
| XIX. Scr.
Vercellis XII. Kal. Iun. a.u.c. 711.
D. BRUTUS IMP. COS. DESIG. S. D. M. CICERONI.
Ad senatum quas litteras
misi, velim prius perlegas et, si qua tibi videbuntur, commutes.
Necessario me scripsisse ipse animadvertes; nam, cum putarem quartam
et Martiam legiones mecum futuras, ut Druso Paulloque placuerat
vobis assentientibus, minus de reliquis rebus laborandum existimavi,
nunc vero, cum sim cum tironibus egentissimis, valde et meam et
vestram vicem timeam necesse est. Vicetini me et M. Brutum praecipue
observant: his ne quam patiare iniuriam fieri in senatu vernarum
causa, a te peto. Causam habent optimam, officium in rem publicam
summum, genus hominum adversariorum seditiosum et incertissimum.
XII. Kal. Iun. Vercellis.
|
| XX. Scr.
Eporediae VIIII. Kal. Iun. a.u.c. 711.
D. BRUTUS S. D. M. CICERONI.
Quod pro me non facio,
id pro te facere amor meus in te tuaque officia cogunt, ut timeam;
saepe enim mihi cum esset dictum neque a me contemptum, novissime
Labeo Segulius, homo sui simillimus, narrat mihi apud Caesarem se
fuisse multumque sermonem de te habitum esse; ipsum Caesarem nihil
sane de te questum, nisi dictum quod diceret te dixisse, laudandum
adolescentem, ornandum, tollendum; se non esse commissurum, ut tolli
posset. Hoc ego Labeonem credo illi rettulisse aut finxisse dictum,
non ab adolescente prolatum; veteranos vero pessime loqui volebat
Labeo me credere et tibi ab iis instare periculum, maximeque indignari,
quod in decemviris neque Caesar neque ego habiti essemus atque omnia
ad vestrum arbitrium esset collata. Haec cum audissem et iam in
itinere essem, committendum non putavi, prius ut Alpes transgrederer,
quam, quid istic ageretur, scirem; nam de tuo periculo, crede mihi
iactatione verborum et denuntiatione periculi sperare eos te pertimefacto,
adolescente impulso posse magna consequi praemia, et totam istam
cantilenam ex hoc pendere, ut quam plurimum lucri faciant. Neque
tamen non te cautum esse volo et insidias vitantem; nihil enim tua
mihi vita potest esse iucundius neque carius: illud vide, ne timendo
magis timere cogare et, quibus rebus potest occurri veteranis, occurras:
primum, quod desiderant de decemviris, facias; deinde de praemiis,
si tibi videtur, agros eorum militum, qui cum Antonio veterani fuerunt,
iis dandos censeas ab utriusque nobis; de lente ac ratione habita
pecuniae senatum de ea re constituturum. Quattuor legionibus iis,
quibus agros dandos censuistis, video facultatem fore ex agris Sullanis
et agro Campano; aequaliter aut sorte agros legionibus assignari
puto oportere. Haec me tibi scribere non prudentia mea hortatur,
sed amor in te et cupiditas otii, quod sine te consistere non
potest. Ego, nisi valde necesse fuerit, ex Italia non excedam; legiones
armo, paro; spero me non pessimum exercitum habiturum ad omnes casus
et impetus hominum. De exercitu, quem Pansa habuit, legionem mihi
Caesar non remittit. Ad has litteras statim mihi rescribe turoumque
aliquem mitte, si quid reconditum magis erit meque scire opus esse
putaris. VIIII. Kal. Iun. Eporedia.
|
| XXI. Scr.
Romae prid. Nonas Iunias a.u.c. 711.
M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG.
Di isti Segulio male faciant,
homini nequissimo omnium, qui sunt, qui fuerunt, qui futuri sunt!
quid? tu illum tecum solum aut cum Caesare? qui neminem praetermiserit,
quicum loqui poterit, cui non eadem ista dixerit. Te tamen, mi Brute,
sic amo, ut debeo, quod istud quidquid esset nugarum me scire voluisti;
signum enim magnum amoris dedisti. Nam, quod idem Segulius, veteranos
queri, quod tu et Caesar in decemviris non essetis, utinam ne ego
quidem essem! quid enim molestius? Sed tamen, cum ego sensissem
de iis, qui exercitus haberent, sententiam ferri oportere, iidem
illi, qui solent, reclamarunt: itaque excepti etiam estis me vehementer
repugnante. Quocirca Segulium negligamus, qui res novas quaerit,
non quo veterem comederit--nullam enim habuit--, sed hanc ipsam
recentem novam devoravit. Quod autem scribis te, quod pro te ipso
non facias, id pro me facere, ut de me timeas aliquid, omni
te, vir optime mihique carissime Brute, de me metu libero; ego enim,
quae provideri poterunt, non fallar in iis, quae cautionem non habebunt,
de iis non ita valde laboro; sin enim impudens, si plus postulem,
quam homini a rerum natura tribui potest. Quod mihi praecipis, ut
caveam, ne timendo magis timere cogar, et sapienter et amicissime
praecipis; sed velim tibi persuadeas, cum te constet excellere hoc
genere virtutis, ut numquam extimescas, numquam perturbere, me huic
tuae virtuti proxime accedere; quamobrem nec metuam quidquam et
cavebo omnia. Sed vide, ne tua iam, mi Brute, culpa futura sit,
si ego quidquam timeam; tuis enim opibus et consulatu tuo, etiamsi
timidi essemus, tamen omnem timorem abiiceremus, praesertim cum
persuasum omnibus esset mihique maxime a te nos unice diligi. Consiliis
tuis, quae scribis de quattuor legionibus deque agris assignandis
ab utroque vestrum, vehementer assentior: itaque, cum quidam de
collegis nostris agrariam curationem ligurrirent, disturbavi rem
totamque vobis integram reservavi. Si quid erit occultius et, ut
scribis, magis reconditum, meorum aliquem mittam, quo fidelius ad
te litterae perferantur. Pr. Non. Iun.
|
| XXII. Scr.
Romae mense Quinctili (paullo ante pr. Non.) a.u.c. 711.
M. CICERO S. D. D. BRUTO.
Cum Appio Claudio C. f.
summa mihi necessitudo est multis eius officiis et meis mutuis constituta.
Peto a te maiorem in modum vel humanitatis tuae vel mea causa, ut
eum auctoritate tua, quae plurimum valet, conservatum velis. Volo
te, cum fortissimus vir cognitus sis, etiam clementissimum existimari.
Magno tibi erit ornamento nobilissimum adolescentem beneficio tuo
esse salvum: cuius quidem causa hoc melior debet esse, quod pietate
adductus propter patris restitutionem se cum Antonio coniunxit;
quare, etsi minus veram causam habebis, tamen vel probabilem aliquam
poteris inducere. Nutus tuus potest hominem summo loco natum, summo
ingenio, summa virtute, officiosissimum praeterea et gratissimum,
incolumem in civitate retinere: quod ut facias, ita a te peto, ut
maiore studio magisve ex animo petere non possim.
|
| XXIII. Scr.
Eporediae VIII. Kal. Iunias. a.u.c. 711.
D. BRUTUS S. D. M. CICERONI.
Nos hic valemus recte
et, quo melius valeamus, operam dabimus. Lepidus commode nobis sentire
videtur: omni timore deposito debemus libere rei publicae consulere.
Quod si omnia essent aliena, tamen tribus tantis exercitibus, propriis
rei publicae, valentibus magnum animum habere debebas, quem et semper
habuisti et nunc fortuna adiuvante augere potes. Quae tibi superioribus
litteris mea manu scripsi, terrendi tui causa homines loquumtur:
si frenum momorderis, peream, si te omnes, quotquot sunt, conantem
loqui ferre poterunt. Ego, tibi ut antea scripsi, dum mihi a te
litterae veniant, in Italia morabor. VIII. Kal. Iunias Eporedia.
|
| XXIV. Scr.
Romae VIII. Idus Iunias a.u.c. 711.
M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG.
Narro tibi: antea subirascebar
brevitati tuarum litterarum, nunc mihi loquax esse videor; te igitur
imitabor. Quam multa quam paucis! te recte valere operamque dare,
ut quotidie melius; Lepidum commode sentire; tribus exercitibus
quidvis nos oportere confidere. Si timidus essem, tamen ista epistula
mihi omnem metum abstersisses; sed, ut mones, frenum momordi, etenim,
qui te incluso omnem spem habuerim in te, quid nunc putas? cupio
iam vigiliam meam, Brute, tibi tradere, sed ita, ut ne desim constantiae
meae. Quod scribis in Italia te moraturum, dum tibi litterae meae
veniant, si per hostem licet, non erraris--multa enim Romae--, sin
adventu tuo bellum confici potest, nihil tibi sit antiquius. Pecunia
expeditissima quae erat, tibi decreta est. Habes amantissimum tui
Servium; nos non desumus. VIII. Idus Iunias.
|
| XXV. Scr.
Romae XIIII. Kal. Quinctiles a.u.c. 711.
M. CICERO S. D. D. BRUTO.
Exspectanti mihi tuas
quotidie litteras Lupus noster subito denuntiavit, ut ad te scriberem,
si quid vellem. Ego autem, etsi, quid scriberem, non habebam--acta
enim ad te mitti sciebam, inanem autem sermonem litterarum tibi
iniucundum esse audiebam--, brevitatem secutus sum te magistro.
Scito igitur in te et in collega spem omnem esse. De Bruto autem
nihil adhuc certi; quem ego, quemadmodum praecipis, privatis litteris
ad bellum commune vocare non desino: qui utinam iam adesset! intestinum
urbis malum, quod est non mediocre, minus timeremus. Sed quid ago?
non imitor laxvnismòn tuum: altera
iam pagella procedit. Vince et vale. XIIII. K. Quinctil.
|
| XXVI. Scr.
in castris III. Nonas Iunias a.u.c. 711.
D. BRUTUS S. D. M. CICERONI.
In maximo meo dolere
hoc solatio utor, quod intelligunt homines non sine causa me timuisse
ista, quae acciderunt. Deliberent, utrum traiiciant legiones ex
Africa necne et ex Sardinia, et Brutum arcessant necne, et mihi
stipendium dent an non decernant: ad senatum litteras misi. Crede
mihi, nisi ista omnia ita fiunt, quemadmodum scribo, magnum nos
omnes adituros periculum. Rogo te, videte, quibus hominibus negotium
detis, qui ad me legiones adducant: et fide opus est et celeritate.
III. Non. Iun. ex castris.
|
| XXVII. Scr.
in Tusculano V. Kal. Iun. a.u.c. 710.
CICERO MATIO SAL.
Nondum satis constitui,
molestiaene plus an voluptatis attulerit mihi Trebatius noster,
homo cum plenus officii, tum utriusque nostrum amantissimus: nam,
cum in Tusculanum vesperi venissem, postridie ille ad me, nondum
satis firmo corpore cum esset, mane venit; quem cum obiurgarem,
quod parum valetudini parceret, tum ille, nihil sibi longius fuisse,
quam ut me videret. "Numquidnam," inquam, "novi?"
Detulit ad me querelam tuam, de qua priusquam respondeo, pauca proponam.
Quantum memoria repetere praeterita possum, nemo est mihi te amicus
antiquior; sed vetustas habet aliquid commune cum multis, amor non
habet: dilexi te, quo die cognovi, meque a te diligi iudicavi; tuus
deinde discessus isque diuturnus, ambitio nostra et vitae dissimilitudo
non est passa voluntates nostras consuetudine conglutinari; tuum
tamen erga me animum agnovi multis annis ante bellum civile, cum
Caesar esset in Gallia; quod enim vehementer mihi utile esse putabas
nec inutile ipsi Caesari, perfecisti, ut ille me diligeret, coleret,
haberet in suis. Multa praetereo, quae temporibus illis inter nos
familiarissime dicta, scripta, communicata sunt; graviora enim consecuta
sunt. Et initio belli civilis, cum Brundisium versus ires ad Caesarem,
venisti ad me in Formianum: primum hoc ipsum quanti, praesertim
temporibus illis! deinde oblitum me putas consilii, sermonis, humanitatis
tuae? quibus rebus interesse memini Trebatium. Nec vero sum oblitus
litterarum tuarum, quas ad me misisti, cum Caesari obviam venisses
in agro, ut arbitror, Trebulano. Secutum illud tempus est, cum me
ad Pompeium proficisci sive pudor meus coegit sive officium sive
fortuna: quod officium tuum, quod studium vel in absentem me vel
in praesentes meos defuit? quem porro omnes mei et mihi et sibi
te amiciorem iudicaverunt? Veni Brundisium: oblitumne me putas,
qua celeritate, ut primum audieris, ad me Tarento advolaris? quae
tua fuerit assessio, oratio, confirmatio animi mei fracti communium
miseriarum metu? Tandem aliquando Romae esse coepimus: quid defuit
nostrae familiaritati? in maximis rebus quonam modo gererem me adversus
Caesarem, usus tuo consilio sum, in reliquis officio: cui tu tribuisti
excepto Caesare praeter me, ut domum ventitares horasque multas
saepe suavissimo sermone consumeres? tum, cum etiam, si meministi,
ut haec philosophoumena scriberem, tu me impulisti. Post
Caesaris reditum quid tibi maiori curae fuit, quam ut essem ego
illi quam familiarissimus? quod effeceras. Quorsum igitur haec oratio
longior, quam putaram? Quis sum admiratus te, qui haec nosse deberes,
quidquam a me commissum, quod esset alienum nostra amicitia, credidisse;
nam praeter haec, quae commemoravi, quae testata sunt et illustria,
habeo multa occultiora, quae vix verbis exsequi possum. Omnia me
tua delectant, sed maxime maxima cum fides in amicitia, consilium,
gravitas, constantia, tum lepos, humanitas, litterae. Quapropter--redeo
nunc ad querelam--ego te suffragium tulisse in illa lege primum
non credidi; deinde, si credidissem, numquam id sine aliqua iusta
causa existimarem te fecisse. Dignitas tua facit, ut animadvertatur,
quidquid facias; malevolentia autem hominum, ut nonnulla durius,
quam a te facta sint, proferantur: ea tu si non audis, quid dicam,
nescio; equidem, si quando audio, tam defendo, quam me scio a te
contra iniquos meos solere defendi. Defensio autem est duplex: alia
sunt, quae liquido negare soleam, ut de isto ipso suffragio; alia,
quae defendam a te pie fieri et humane, ut de curatione ludorum.
Sed te, hominem doctissimum, non fugit, si Caesar rex fuerit--quod
mihi quidem videtur--, in utramque partem de tuo officio disputari
posse, vel in eam, qua ego soleo uti, laudandam esse fidem et humanitatem
tuam, qui amicum etiam mortuum diligas, vel in eam, qua nonnulli
utuntur, libertatem patriae vitae amici anteponendam. Ex his sermonibus
utinam essent delatae ad te disputationes meae! Illa vero duo, quae
maxima sunt laudum tuarum, quis aut libentius quam ego commemorat
aut saepius? te et non suscipiendi belli civilis gravissimum auctorem
fuisse et moderandae victoriae, in quo qui mihi non assentiretur,
inveni neminem. Quare habeo gratiam Trebatio, familari nostro, qui
mihi dedit causam harum litterarum, quibus nisi credideris, me omnis
officii et humanitatis expertem iudicaris; quo nec mihi gravius
quidquam potest esse nec a te alienius.
|
| XVIII. Scr.
Roame exeunte mense Maio a.u.c. 710.
MATIUS CICERONI SAL.
Magnam voluptatem ex tuis
litteris cepi, quod, quam speraram atque optaram, habere te de me
opinionem cognovi; de qua etsi non dubitabam, tamen, quia maximi
aestimabam, ut incorrupta maneret, laborabam. Conscius autem mihi
eram nihil a me commissum esse, quod boni cuiusquam offenderet animum:
eo minus credebam plurimis atque optimis artibus ornato tibi temere
quidquam persuaderi potuisse, praesertim in quem mea propensa et
perpetua fuisset atque esset benevolentia; quod quoniam, ut volui,
scio esse, respondebo criminibus, quibus tu pro me, ut par erat
tua singulari bonitate et amicitia nostra, saepe restitisti. Nota
enim mihi sunt, quae in me post Caesaris mortem contulerint: vitio
mihi dant, quod mortem hominis necessarii graviter fero atque eum,
quem dilexi, perisse indignor; aiunt enim patriam amicitae praeponendam
esse, proinde ac si iam vicerint obitum eius rei publicae fuisse
utilem. Sed non agam astute: fateor me ad istum gradum sapiente
no pervenisse; neque enim Caesarem in dissensione civili sum secutus,
sed amicum, quamquam re offendebar, tamen non deserui, neque bellum
umquam civile aut etiam causam dissensionis probavi, quam etiam
nascentem exstingui summe studui. Itaque in victoria hominis necessarii
neque honoris neque pecuniae dulcedine sum captus, quibus praemiis
reliqui, minus apud eum quam ego cum possent, immoderate sunt abusi.
Atque etiam res familiaris mea lege Caesaris deminuta est, cuius
beneficio plerique, qui Caesaris morte laetantur, remanserunt in
civitate. Civibus victis ut parceretur, aeque ac pro mea salute
laboravi. Possum igitur, qui omnes voluerim incolumes, eum, a quo
id impetratum est, perisse non indignari? cum praesertim iidem homines
illi et invidiae et exitio fuerint. "Plecteris ergo,"
inquiunt, "quoniam factum nostrum improbare audes." O
superbiam inauditam, alios in facinore gloriari, aliis ne dolere
quidem impunite licere! At haec etiam servis semper libera fuerunt,
ut timerent, gauderent, dolerent suo potius quam alterius
arbitrio; quae nunc, ut quidem isti dictitant libertatis auctores,
metu nobis extorquere conantur; sed nihil agunt: nullius umquam
periculi terroribus ab officio aut ab humanitate desciscam; numquam
enim honestam mortem fugiendam, saepe etiam oppetendam putavi. Sed
quid mihi suscensent, si id opto, ut poeniteat eos sui facti? cupio
enim Caesaris mortem omnibus esse acerbam. "At debeo pro civili
parte rem publica velle salvam." Id quidem me cupere, nisi
et ante acta vita et reliqua mea spes tacente me probat, dicendo
vincere non postulo. Quare maiorem in modum te rogo, ut rem potiorem
oratione ducas mihique, si sentis expedire recte fieri, credas nullam
communionem cum improbis esse posse. An, quod adolescens praestiti,
cum etiam errare cum excusatione possem, id nunc aetate praecipitata
communem commutem ac me ipse retexam? Non faciam neque, quod displiceat,
committam, praeterquam quod hominis mihi coniunctissimi ac viri
amplissimi doleo gravem casum. Quod si aliter essem animatus, numquam,
quod facerem, negarem, ne et in peccando improbus et in dissimulando
timidus ac vanus existimarer. "At ludos, quos Caesaris victoriae
Caesar adolescens fecit, curavi." At id ad privatum officium,
non ad statum rei publicae pertinet; quod tamen munus et hominis
amicissimi memoriae atque honoribus praestare etiam mortui debui
et optimae spei adolescenti ac dignissimo Caesare petenti negare
non potui. Veni etiam consulis Antonii domum saepe salutandi causa;
ad quem, qui me parum patriae amantem esse existimant, rogandi quidem
aliquid aut auferendi causa frequentes ventitare reperies. Sed quae
haec ast arrogantia, quod Caesar numquam interpellavit, quin, quibus
vellem atque etiam quos ipse non diligebat, tamen iis uterer, eos,
qui mihi amicum eripuerunt, carpendo me efficere conari, ne, quos
velim, diligam? Sed non vereor, ne aut meae vitae modestia parum
valitura sit in posterum contra falsos rumores, aut ne etiam ii,
qui me non amant propter meam in Caesarem constantiam, non malint
mei quam sui similes amicos habere. Mihi quidem si optata contingent,
quod reliquum est vitae, in otio Rhodi degam; sin casus aliquis
interpellarit, ita ero Romae, ut recte fieri semper cupiam. Trebatio
nostro magnas ago gratias, quod tuum erga me animum simplicem atque
amicum aperuit et quod, eum, quem semper libenter dilexi, quo magis
iure colere atque observare deberem, fecit. Bene vale et me dilige.
|
| XXIX. Scr.
ineunte mense Quinctili a.u.c. 710.
CICERO OPPIO S. D.
Dubitanti mihi--quod scit
Atticus noster--de hoc toto consilio profectionis, quod in utramque
partem in mentem multa veniebant, magnum pondus accessit ad tollendam
dubitationem iudicium et consilium tuum; nam et scripsisti aperte,
quid tibi videretur, et Atticus ad me sermonem tuum pertulit. Semper
iudicavi in te et in capiendo consilio prudentiam summam esse et
in dando fidem, maximeque sum expertus, cum initio civilis belli
per litteras te consuluissem, quid mihi faciendum esse censeres,
eundumne ad Pompeium an manendum in Italia; suasisti, ut consulerem
dignitati meae; ex quo, quid sentires, intellexi et sum admiratus
fidem tuam et in consilio dando religionem, quod, cum aliud malle
amicissimum tuum putares, antiquius tibi officium meum quam illius
voluntas fuit. Equidem et ante hoc tempus te dilexi et semper me
a te diligi sensi: et, cum abessem atque in magnis periculis essem,
et me absentem et meos praesentes a te cultos et defensos esse memini
et post meum reditum, quam familiariter mecum vixeris, quaeque ego
de te et senserim et praedicarim, omnes, qui solent haec animadvertere,
testes habemus; gravissimum vero iudicium de mea fide et constantia
fecisti, cum post mortem Caesaris totum te ad amicitiam meam contulisti,
quod tuum iudicium nisi mea summa benevolentia erga te omnibusque
meritis comprobaro, ipse me hominem non putabo. Tu, mi Oppi, conservabis
amorem tuum--etsi more magis hoc quidem scribo, quam quo te admonendum
putem--meaque omnia tuebere: quae tibi ne ignota essent, Attico
mandavi; a me autem, cum paullum otii nacti erimus, uberiores litteras
exspectato. Da operam, ut valeas: hoc mihi gratius facere nihil
potes.
|
|